COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Probat efficaciter, et clare, per habitum voluntatis in patria minime necessitari voluntatem ; et refutat pulcherrime solutiones aliorum, quas vel imaginari possint, de quo agit 1. dist. 1. quaest. 4. num. 13. e contra D. Thom. et Henric.
Dicitur quod per objectum, qui est finis ultimus sibi clare ostensus, necessitatur voluntas ad eliciendum actum volendi circa illud objectum, ita quod non possit non velle objectum illud, dum est sibi ostensum, quia illud objectum habet in se omnem rationem boni et appetibilis. Per habitum vero charitatis aut gratiae necessitatur, ut non possit non velle illud, volendo contrarium ut malum, ita quod per habitum charitatis necessitatur in patria, ut non possit averti ab ultimo fine sibi clare ostenso.
Sed contra hoc arguitur : quoniam illud quod immobilitat aliud, videtur habere rationem dominii respectu illius: si igitur aliquis habitus possit immobilitate, et necessitare voluntatem, ut necessario velit ultimum finemsibi ostensum clare, sequitur quod aliquid creatum habeat dominium supra libertatem voluntatis, quod falsum est, quia immediate subditur Deo.
Dicitur quod habitus solum immobilitat voluntatem, ne possit tendere in malum, et averti ab ultimo fine ; nunc autem posse velle malum, non est libertas, nec pars libertatis, imo immobilitare voluntatem ad bonum, ne possit tendere in malum, non est dominari libertati ejus.
Contra : si voluntas immobilitetur, et necessitetur per habitum charitatis: aut ergo ad necessario volendum ultimum finem clare ostensum: aut igitur habitus respectu voluntatis est ut agens instrumentale: aut ut agens principale. Si ut agens instrumentale: igitur voluntas non necessitatur per charitatem, quia agens principale non necessitatur per instrumenta. Nec etiam est ut agens principale voluntatis, quia tunc voluntas principaliter non eliceret actum tendendi in finem ultimum, sed charitas aut gratiae habitus, et ita habitus principaliter praemiaretur, et non voluntas.
Dicitur quod voluntas per habitum charitatis, aut gratiae non immobilitatur, ut per agens prius principale, nec ut per agens instrumentale, sed tanquam per principium habilitandi, et perficiendi libertatem voluntatis in bono.
Contra : si voluntas sit de se indifferens respectu A et B, et adveniente habitu charitatis, ut in patria, determinata sit, et immobilitata, et necessitata ad B. ita quod non possit in A, necesse est, ut habitus in hoc sit agens et principium agendi principale ; quia cum voluntas et habitus charitatis, sive gratiae concurrant ad necessario eliciendum actum respectu B, oportet quod voluntas sit principale agens, et charitas secundarium, aut e contra. Et ne fiat calumnia in verbo agendi, dicatur oportet, quod voluntas sit principale principium, quo eliciatur actio, et charitas secundarium, aut e contra, si voluntas sit principium principale, quo agens agit in istam actionem: ergo ad actionem illam non necessitatur per charitatem, quia nunquam principium secundarium agendi immobilitat, aut necessita t principale agendi principium.
Si dicatur, quod charitas sit ut agens principale, sive ut principium agendi principale, et voluntas ut principium agendi secundarium, sequitur hoc inconveniens, quod voluntas omnino per modum naturae tendet in ultimum finem, et nullo modo libere, nec rationale, quoniam quando agens principale necessario agit, agens secundarium necessario aget; quia cum agens secundarium dependeat a principali agente, nec agit, nec movet, nisi inquantum movetur ab agente principali: sed agens principale necessario agit et movet, et agens secundarium necessario movetur. Cum igitur agens principale movet, secundarium non movetur, nisi quia movetur ab agente principali, sequitur quod secundarium agens necessario movebit, si principale agens necessario movet. Si habitus charitatis et gratiae necessario movet, et inclinat, et necessario est principium movendi, quia non est forma libera, sed necessario determinata ad unum. Si igitur voluntas sit principium secundarium agendi respectu gratiae, sequitur quod necessario movebit, et per modum naturae, sicut habitus per modum naturae inclinat in finem.
Fiat igitur ratio sic in forma: , agens principale manens agens principale, quocumque sibi addito, se habet mobiliter sicut prius ; sed voluntas informata habitu charitatis aut gratiae in patria, est agens principale: igitur immobilitando se habet, sicut prius ante adventum gratiae. Major probatur per praedicta : quoniam agens principale eo ipso quod est agens principale, non movetur ab alio: ergo eo ipso quod est agens principale immobiliter se habet ad suam actionem, sicut prius ; impossibile est enim quodcumque aliud a principali agente immobilitare principale agens.
Praeterea arguitur ad principale, et contra positionem, quod voluntas non necessitatur ad volendum ultimum finem per habitum charitatis et gratiae, quia prius natura oportet objectum beatificum ostendi voluntati, quam voluntas per habitum inclinet in illud ; sed in illo priori instanti naturae, cum objectum beatificum sit ostensum, ut continens omnem rationem boni et appetibilis, nccessitat voluntatem ad eliciendum actum volendi circa ipsum, ita quod non possit non velle ipsum: ergo in illo instanti voluntas non potest averti ab eo: igitur in secundo instanti naturae habitus non nccessitat voluntatem, ne avertatur.
Praeterea: principium principale agens ex necessitate habet necessariam habitudinem ad actionem illius agentis, quia cum agens non agat nisi per principium agendi, oportet quod qualem habet agens ad actionem suam necessariam vel contingentem, talem habeat habitudinem principium agendi ad illam actionem; sed voluntas Beati in patria est ut agens eliciens actum volendi, quo tendit in Deum, aliter non esset liber: igitur si Beatus in patria necessario se habeat ad volendum ultimum finem, ita quod non possit non velle illum, sequitur quod principium agendi illius actus quod est voluntas, de se necessario se habeat ad istum actum: ergo frustra videtur ponere aliquem habitum, ut voluntas immobiliter et necessario tendat in finem ultimum.
Praeterea : sicut materia se habet ad formam et actum, ita potentia videtur se habere ad objectum, quia sicut forma est determinativa et actuativa materiae, ita objectum determinat et actuat potentiam ; sed materia non potest ita perfici, nec actuari per unam formam, quin appetat aliam et sit indifferens ad aliam: igitur nec similiter potentia volitiva potest sic determinari per quodcumque objectum sibi tale ostensum, quin adhuc sit mobilis et indifferens ad aliud objectum volendum.
Praeterea, non videtur quod aliquis habitus habeat majorem rationem immobilitandi, et necessjtandi voluntatem, quam aliquis habitus respectu alterius potentiae, cum voluntas sit potentia magis libera quam aliqua alia potentia ; sed habitus existens in intellectu non potest sic necessitare intellectum in actu sciendi, quin aliquando possit impediri ab actu intelligendi, unde secundum Philosophum habens habitum scientiae potest impediri ab actu considerandi; ergo multo fortius, ut videtur, voluntas non potest necessitari ab aliquo habitu, ita quod per illum necessario habeat actum respectu objecti illius habitus, et sic non videtur, quod voluntas per habitum charitatis necessario velit ultimum finem sibi ostensum.