COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Virum essentia divina sub eadem ratione formali sit objectum intellectus divini, et intellectus Beati, ita quod sub eadem ratione formali terminet actum visionis animae, et actum visionis Beati alicujus ?
D. Thom. 1. part. quaest. 12. ori. 8. et 3. part. quaest, 10. art. 2. Scot. 3. dist. 14. quaest. 1. ad 3. et quaest. 1. a num, 16.
Dicitur quod non, quia sub ratione infiniti terminat actum visionis divinae ; sub hac autem ratione non est objectum intellectus Beati, cum ejus potentia sit naturae finitae, et per consequens non potest habere objectum sub ratione opposita, ut sub ratione infinita.
Contra : quicumque intellectus cognoscit, aut intelligit aliquod objectum, intelligit omne illud quod inest ei per se, primo modo dicendi per se: sed quidquid est in Deo, convenit ei in primo modo dicendi per se; ergo intellectus intelligens essentiam divinam, intelligit omnia quae conveniunt, et insunt eidem essentiae; talia autem sunt infinita: ergo intellectus Beati intelligit infinita: ergo intelligit Deum sub ratione infinita. Major est evidens, quia quicumque intelligit aliquid sive distincte, sive indistincte, clare sive obscure, intelligit eodem modo istud quod est de per se intellectu et conceptu ejus, ut qui intelligit hominem, intelligit animal: vel saltem quicumque intelligit aliquod objectum, potest intelligere omnia illa, quae sunt de per se intellectu ejus, quia illa non continentur in illo objecto, nisi virtualiter, et per consequens plus est intelligere illud objectum, quam illa quae sic includuntur hujusmodi autem sunt quae per se, primo modo dicendi per se conveniunt alicui per se primo modo, est ejus essentia, vel principium essentiae, ex primo posteriorum ; sed quidquid est in Deo, est essentia divina, et idem cum ea: ergo quidquid est in Deo, convenit ei primo modo dicendi per se: ergo etc.
Praeterea : nulla potentia quietatur in aliquo objecto, nisi sub illa ratione, sub qua includitur in eo totalis perfectio sui primi objecti, sicut potentia visiva non quietatur in aliquo objecto, nisi in illo includatur omnis perfectio sui primi objecti, quia sub alia ratione illud primum objectum non adaequat potentiam, et per consequens eam non quietat: ergo intellectus non quietatur invidendo essentiam divinam, nisi sub illa ratione, sub qua essentia divina includit totam perfectionem veritatis, aut entis, aut cujuscumque quod ponitur primum objectum intellectus ; sed ratio totalis perfectionis veritatis alicujus entis, est ratio infiniti intensive, quia est ratio non habentis excedentiam; ergo intellectus non quietatur videndo essentiam divinam, nisi videat eam sub ratione infiniti.
Praeterea : potentia quae tendit in diversa objecta per se, non quietatur in uno, nisi sub ratione sub qua eminenter includuntur perfectiones illorum in illo uno, sicut potentia visiva tendens in album et nigrum per se, non quietatur in aliquo objecto, nisi sub ratione sub qua includit perfectiones omnium colorum ; sed intellectus noster potest cognoscere infinita objecta, unde est cognitivus infinitorum: non igitur quietatur in essentia divina, nisi sub ratione sua qua includit perfectiones infinitorum intelligibilium ; sed haec ratio est, ratio infinitatis: ergo, etc.
Praeterea : cognitio intuitiva differt a cognitione abstractiva in hoc, quod abstractiva abstrahit ab existentia rei, quia potest esse de re absente, sicut praesente, cum sit per speciem aequaliter essentialiter repraesentantem rem absentem, sicut praesentem ; sed cognitio rei intuitiva est de re, ut praesens est; sed cognitio Dei, et Beati in patria respectu essentiae divinae, est intuitiva, maxime ergo est respectu essentiae divinae, ut existens est: ergo sub eadem ratione essentia divina terminat cognitionem divinam, et Beati in patria. Unde si esset essentiae, sub alia ratione, quam sub ratione, qua existens est, posset cognosci cognitione abstractiva, et non intuitiva a Beatis.