COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Utrum essentia Dei secundum rationem essentiae sit aciei intelligentiae principium formale intelligendi?
Scotus locis citatis disput. 19.
Et intelligo de intelligentia proprie dicta. Quod sic : in Deo idem est esse et intelligere 1. libr. de Trinit. cap. 4. 1. particula 4. sed essentia divina est ratio essendi; ergo et ratio intelligendi: ergo, etc.
Ad quaestionem dico, quod quaestio si quaerat de ratione intelligendi, potest habere triplicem intellectum, vel de ratione elicitiva, vel repraesentativa, velobjectivaet terminativa. Tamen videtur quaestio magis quaerere de ratione principii elicitivi, talis est essentia. Quod declaratur sic : illud quod est sufficiens repraesentativum ex parte intellectus, qui est respectu omnium quae potest intelligere, videtur ratio formalis intelligendi omnia: talis est essentia: ergo. Minorem probo per Augustinum 15. de Trinit. cap. 14. ubi prius.
Contra, videtur quod distinctio non sit conveniens, quia quaestio quaerit de ratione formali, et in tanto videtur se determinare, et praescindere rationem formalem, contra rationem repraesentativam, et rationem objectivam; ergo non oportet distinguere.
Item, contra aliud in positione quaestionis, quia quando dicitur, quod est ratio repraesentativa, aut ratio elicitiva et ratio repraesentativa sunt eadem secundum rem, aut secundum rationem tantum: si secundum rationem tantum, sic omnia sunt eadem in Divinis.
Item, in nobis non videtur quod principium repraesentativum sit ratio formalis : quia si sic, eadem species esset repraesentativa, et elicitiva; ergo sequitur quod primus actus intellectus erit reflexus, quia species est forma intellectus, et antequam intelligat, oportet quod se convertat super speciem.
Item, Augustinus non videtur esse pro hoc, quia nihil loquitur de principio formali, sed de principio effectivo, sicut patet per eumdem in capitulo sequente, quod Verbum omnia novit, sicut Pater, et sicut Pater effective, sic concludit ibi de Filio.
Ad primum dicitur, quod non distinguit illa nisi ex parte intellectus, quia intellectus potest esse ratio repraesentativa sub una ratione, et sub alia ratione ratio objectiva, non autem distinguitur ex parte objecti. Per hoc etiam patet ad secundum.
Contra : medium repraesentatio vum non potest intelligi nisi dicitur ex parte intellectus, vel sumitur pro aliquo tali, quod est simile speciei in nobis, vel pro objecto secundum quod dicimus, essentia divina repraesentat se intellectui, ut objectum primo modo, licet species sit eadem secundum rem, tamen differt secundum rationem, ut repraesentat et ut elicit.
Item, oportet quod praesens intellectui repraesentaret objectum, antequam intellectus habeat aliquem actum: ergo ante omnem actum directum est actus reflexus; similiter convertet se in objectum, antequam habeat praesens sibi, et ita conversio est actus, ut intellectus intelligit formam, antequam convertatur super suam formam.
Ad primum dicitur, quod objectum repraesentat et species, sed alio et alio modo, nec quando convertit se super se, habet aliquem actum elicitum ; sed, etc.
Item, intentionale tantum non est propria ratio, vel principium alicujus actionis realis; sed species virtute luminis est quid intentionale: ergo, etc.
Item, operatio praesupponit esse: ergo per se operari per se esse; ergo operatio unum principium: sed intellectus et species non sunt unum: ergo, etc.
Ad primum dicitur, quod verum est de intentionali tantum, non de intentionali, ut innititur alicui reali, sic est de specie respectu objecti.
Ad secundum dicitur, quod non oportet quod sit similis unitas hinc et inde, etc.
Item, si essentia sub ratione essentiae sit principium formale cognoscendi et intelligendi, cum essentia sit tantum essentia, sicut equinitas tantum equinitas; ergo tantum erit ratio intelligendi se.