COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Utrum attributa distinguantur ex natura rei.
D. Thom. 1. part. quaest. 28. art. 6.Alens. 1. part. q. 68. membr. 5. D. Bonaven. 1. d. 33. q . 1. 2. Rich. art . 1. q . 1. Suar. 1. p. tract. 3. lib. 4. cap. 2. et 4. Scot. 1. d . 2. q. 7. n. 41. et dist. 5. quaest. 4. et d. 13. et d. 26. num. 8. quem sequuntur. Dur. Occham. Gabr. Marsil. citati 1. d. 34. in Schol.
Quod non : quia si sic, sapientia non esset formaliter perfectio simpliciter. Probatio consequentiae; quia perfectio simpliciter est cuilibet melius esse, quam non esse: sed sapientia non est formaliter in bonitate, si distinguantur: ergo, etc.
Vel sic formetur : bonitatem esse formaliter sapientiam, est perfectio simpliciter: sed perfectio simpliciter cujuslibet est melius ipsum quam non ipsum, secundum Anselmum, Monol. bonitati igitur formaliter melius est esse sapientiam formaliter; sed quod melius est, ponendum est in divinis; ergo, etc.
Item, attributa differunt a relationibus, quia relationes non sunt de ratione intrinseca essentiae, sed magis extrinsecae, quasi pullulantes ab ea.
Unde relationes habent essentiam ut fundamentum, propter quod possunt plures relationes fundari in essentia divina, differentes formaliter : unde non dicitur, quod essentia sit pelagus relationum, sed tantum attributorum, quia ipsa intrinsecus claudens, quia attributa sunt essentiae intrinseca, et intra eam includuntur. Si igitur distinguuntur formaliter ex natura rei, videtur quod intra essentiam simplicem sit aliqua compositio ex potentia et actu, vel aggregatio, quod repugnat divinae simplicitati.
Tertio, attributum est absolutum, et secundum te est infinitum formaliter, et est quaedam perfectio infinita: infinito autem nihil est aliud quod sibi addi potest; ergo formaliter non erit distinctum ab aliquo alio, quia importat limitationem ; est enim distinctio quaedam praecisio unius ab altero: si igitur sit infinitum formaliter, ut dicis, non erit formaliter distinctum ab eo.
Item quarto, relatio duplicem habet rationem, sive respectum, unum ad fundamentum, alium ad oppositum: licet ergo secundum respectum, quem habet ad fundamentum transeat, et non distinguatur ab essentia formaliter, nec ab opposito ; secundum tamen illam rationem, secundum quam respicit oppositum non transit, et ideo non est mirabile, si secundum illam potest relatio distingui formaliter ab essentia, et ab opposito ; tunc autem formaliter attributa tantum unam habent rationem, scilicet ad fundamentum, quia absoluta sunt, secundum quod transeunt in fundamentum: ergo nullo modo possunt distingui formaliter, nec ab essentia, nec ab opposito.
Ad hoc est auctoritas Dionysii de Divin. Nom. 5. et 6. quanto numeri distant magis a monade, tanto magis distant inter se, et quanto minus, minus ; sed Deus est monas ; ergo in ipso est minima distantia.
Item, Anselmus Monol. cap. 2.