Quinto quaeritur utrum in ratione superiori possit esse veniale peccatum.
Et videtur quod non.
Dicit enim Augustinus in XII de Trinit., quod ratio superior inhaeret rationibus aeternis. Ex quo videtur quod in ratione superiori non sit peccatum nisi per aversionem a rationibus aeternis. Sed omne tale peccatum est peccatum mortale.
Ergo in ratione superiori non potest esse peccatum nisi mortale.
Praeterea, peccatum in aliqua potentia non potest esse nisi per aliquam deordinationem actus in comparatione ad suum obiectum, sicut peccatum in actu visivae potentiae esse non potest nisi per comparationem ad colorem. Sed obiectum superioris rationis est finis ultimus, quod est bonum aeternum. Ergo peccatum in superiori ratione esse non potest nisi per deordinationem circa finem ultimum.
Sed omne tale peccatum est peccatum mortale: nam veniale peccatum est circa ea quae sunt ad finem, mortale vero circa finem, ut supra dictum est. Ergo in ratione superiori non potest esse peccatum nisi mortale.
Praeterea, superior ratio est quae participat lumen gratiae. Sed lux gratiae virtuosior est quam lux corporalis. Lux autem corporalis nisi corrumpatur vel diminuatur, non deficit in suo actu; unde multo minus lux spiritualis.
Ergo in superiori ratione non potest esse aliquis actus deficiens, nisi vel corrupta gratia vel diminuta. Sed per veniale peccatum neque tollitur gratia, neque diminuitur, ut supra.
Ergo defectus venialis peccati non potest esse in superiori ratione.
Praeterea, obiectum superioris rationis est bonum fruendum, quod est bonum aeternum.
Sed sicut Augustinus dicit in libro LXXXIII quaest., omnis humana perversitas est frui utendis, vel uti fruendis.
Ergo peccatum in superiori ratione non potest esse nisi per hoc quod utitur fruendo, quod est deus. Sed hoc est diligere aliquid magis quam deum, quod facit peccatum mortale: nam uti est referre aliquid in alterum sicut ad finem. Ergo in superiori ratione non potest esse nisi peccatum mortale.
Praeterea, ratio superior et inferior non sunt diversae potentiae; sed differunt per hoc quod ratio superior procedit ex rationibus aeternis ratio vero inferior ex rationibus temporalibus, ut habetur apud Augustinum XIII de Trin.. Sed non potest esse peccatum dum proceditur ex rationibus aeternis, nisi per hoc quod aliquis errat circa rationes aeternas; quod semper est peccatum mortale. Ergo in superiori ratione non potest esse peccatum veniale, sed solum mortale.
Praeterea, secundum philosophum in lib.
De anima, ratio est semper recta. Sed peccatum opponitur rectitudini.
Ergo in ratione superiori non potest esse peccatum veniale.
Praeterea, philosophus dicit in I ethic., quod laudamus rationem continentis et incontinentis; et sic tam in bonis quam in malis ratio laudatur. Sed in illo quod laudatur, non est peccatum. Ergo in ratione non est peccatum nec mortale nec veniale.
Praeterea, ratio deliberationem importat.
Si ergo aliquod peccatum sit in ratione, oportet quod sit in ea per deliberationem; quia omne quod est in altero, est in eo per modum eius in quo est. Sed peccatum quod est ex deliberatione, est ex industria sive ex certa malitia, quod est maxime mortale, cum sit peccatum in spiritum sanctum. Ergo in ratione superiori non potest esse nisi peccatum mortale.
Praeterea, ad rationem superiorem pertinet consulere rationes aeternas. Sed consilium est deliberatio quaedam. Ergo superior ratio nunquam peccat nisi ex deliberato consensu: et sic idem quod prius.
Praeterea, propter contemptum veniale peccatum fit mortale, ut supra dictum est.
Sed hoc non videtur esse sine contemptu quod aliquis ex deliberatione peccet. Videtur ergo quod peccatum superioris rationis, cum sit ex deliberatione, nunquam sit veniale, sed semper sit mortale.
Praeterea, in inferioribus viribus animae invenitur peccatum veniale ex surreptione.
Sed peccatum, secundum quod fit in superiori ratione ex surreptione non potest esse veniale, ut videtur. Ergo in superiori ratione nullo modo potest esse peccatum veniale. Probatio mediae. Peccatum quod fit ex surreptione, superveniente deliberato consensu, de veniali fit mortale, per hoc quod ratio deliberans applicat aliquod aliud maius bonum, contra quod agere est maius peccatum: puta, cum insurgit concupiscentia ex surreptione, consideratur in obiecto quod concupiscitur, solum ratio delectationis; cum vero ratio deliberat, considerat aliquid altius, scil. Legem.
Dei repugnantem concupiscentiae, quam contemnendo per concupiscentiam peccat homo mortaliter. Sed nihil potest accipi altius quam obiectum superioris rationis, quod est bonum aeternum. Ergo si peccatum ex surreptione circa proprium obiectum esset veniale, in superiori ratione non posset fieri mortale per deliberatum consensum. Sed constat quod per deliberatum consensum est mortale. Ergo etiam si sit ex surreptione, est mortale. Nullo ergo modo potest esse peccatum veniale in superiori ratione.
Praeterea, ratio superior est principium spiritualis vitae, sicut cor in animali est principium vitae corporalis; unde et cordi comparatur, secundum illud Prov., IV, 23: omni custodia serva cor tuum, quoniam ab ipso vita procedit. Sed in corde non potest esse aliqua aegritudo quae non sit mortalis. Ergo nec in superiori ratione est aliquod peccatum veniale, sed mortale tantum.
Sed contra. Augustinus dicit in XII de Trin., quod omnis consensus in actum pertinet ad rationem superiorem. Sed aliquis consensus in actum est peccatum veniale, utpote cum aliquis consentit ut dicat verbum otiosum; consensus enim in veniale peccatum est veniale, sicut consensus in mortale est mortale. Ergo in superiori ratione potest esse peccatum veniale.
Praeterea, sicut voluntas in bono, ita ratio delectatur in vero. Sed voluntas potest peccare venialiter, si diligit bonum creatum infra bonum increatum. Ergo ratio superior potest peccare venialiter, si delectetur in vero creato infra verum increatum.
Respondeo. Dicendum quod cum ratio sit directiva appetitus, dupliciter convenit esse peccatum in ratione. Uno modo quantum ad actum proprium rationis, utpote cum in aliquo errat adhaerendo falso, dimisso vero.
Alio modo ex hoc quod appetitus post deliberationem rationis in aliquid inordinate fertur; et si quidem deliberatio rationis sumitur in aliquibus rationibus temporalibus, puta quod aliquid sit utile vel inutile, decens vel indecens secundum opinionem hominum, dicetur esse peccatum in inferiori ratione; si vero deliberatio fiat per rationes aeternas, puta quia est concordans vel discordans praecepto divino, dicetur esse peccatum in ratione superiori.
Nam ratio superior dicitur quae rationibus aeternis inhaeret, ut dicit Augustinus XII de trinitate.
Dupliciter autem eis inhaeret: scilicet et conspiciendis eis et consulendis eis. Inhaeret quidem conspiciendis eis ut obiecto proprio; eis autem consulendis inhaeret tanquam medio, quod applicat ad dirigendum appetitum, seu actionem. Utroque autem modo potest in superiori ratione esse peccatum veniale et mortale.
Nam in quantum inhaeret rationibus aeternis conspiciendis, quae sunt proprium eius obiectum, potest habere et actum deliberatum et actum non deliberatum, qui surreptio dicitur.
Quamvis enim rationis sit deliberare, necesse est tamen quod in omni deliberatione includatur absoluta consideratio. Nam deliberatio nihil est aliud quam quaedam discursio et quodammodo mobilis consideratio. In omni autem motu invenitur aliquid indivisibile, sicut et in tempore invenitur instans, et in linea punctus.
Si ergo in superiori ratione circa proprium obiectum fuerit peccatum ex surreptione, erit peccatum veniale; puta, cum aliquis subito apprehendit tanquam impossibile deum trinum et unum. Non enim est hoc ante peccatum mortale quam ratio advertat hoc esse contra mandatum dei: de ratione enim peccati mortalis est quod sit contra praeceptum dei.
Cum ergo per deliberationem perceperit ratio, quod discredere est contra praeceptum dei, efficietur mortale, si discredat. In eo vero quod inhaeret rationibus aeternis tanquam medio, eas consulendo, non potest esse peccatum ex surreptione, quia ipsum consilium deliberationem importat: potest tamen nihilominus etiam hoc modo in ratione superiori esse peccatum veniale et mortale. In consulendo enim quaerimus et per quid aliquid fieri possit, et per quid aliquid melius fiat.
Dupliciter ergo in consulendo rationes aeternas potest esse peccatum. Uno modo in quantum secundum huiusmodi deliberationem acceptatur aliquid quod est omnino contrarium fini, ut eo posito non possit ad finem perveniri; et tunc est peccatum mortale: puta, cum aliquis deliberans fornicationem esse contra legem dei, nihilominus eam eligit, peccat mortaliter. Cum vero acceptatur aliquid quod non excludit finem, sed tamen sine eo melius ad finem perveniri possit, quia in aliquo retardat a fine, vel disponit ad contrarium finis, tunc est peccatum veniale: puta, cum aliquis dicit verbum otiosum, etiam deliberans quod est peccatum veniale disponens ad mortale, et in aliquo deficiens a rectitudine iustitiae, quae ducit ad deum.
Ad primum ergo dicendum, quod non oportet quod quandocumque ratio superior peccat, hoc sit per aversionem a rationibus aeternis; quia quandoque peccat approbando aliquid quod non est contrarium rationibus aeternis, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod circa finem potest esse inordinatio dupliciter: aut quia receditur a fine, et hoc est peccatum mortale; aut quia acceptatur aliquid a fine retardans, et hoc est peccatum veniale.
Ad tertium dicendum, quod lux corporalis agit ex necessitate naturae: et ideo quamdiu manet integra, semper agit, et nunquam habet actum diminutum; sed usus caritatis et gratiae subiacet arbitrio voluntatis; unde non semper homo habens caritatem utitur perfectione eius; sed quandoque agit aliquem actum diminutum.
Ad quartum dicendum, quod Augustinus loquitur de peccato mortali, quod est perversitas et malum simpliciter; peccatum autem veniale non proprie potest dici perversitas, nec est malum nisi secundum quid, ut supra dictum est.
Ad quintum dicendum, quod quando ratio procedens ex rationibus aeternis acceptat aliquid contrarium illis rationibus, peccat mortaliter; sed quandoque peccat, non quia sit contrarium illud quod acceptat, sed quia est disponens ad contrarium, et retardans.
Ad sextum dicendum, quod ratio semper dicitur recta vel secundum quod se habet ad prima principia, circa quae non errat, vel quia error non evenit ex proprietate rationis, sed magis ex eius defectu. Ex proprietate vero phantasiae consequitur error, in quantum apprehendit similitudines rerum absentium.
Ad septimum dicendum, quod tam continens quam incontinens habet rationem rectam ad minus in universali; quia et incontinens iudicat esse malum per rationem rectam, acceptare delectationem inhonestam, licet ab hac consideratione universali deficiat propter passionem. Non tamen sequitur propter hoc quod cuiuslibet peccatoris ratio in universali laudetur; quia intemperatus etiam extra passionem existens iudicat ut bonum delectatione inhonesta uti, tamquam perversa ratione utens.
Ad octavum dicendum, quod etsi ratio deliberet, tamen necesse est quod habeat aliquam considerationem, quae includitur in ipsa deliberatione, ut dictum est. Nec tamen oportet quod quandocumque ex deliberatione peccat, peccet ex certa malitia, sed solum tunc quando acceptat aliquid contrarium virtuti, ut dicitur in VII ethic.. Veniale autem peccatum non contrariatur virtuti. Cum ergo ex deliberatione consentit aliquis in veniale peccatum, non propter hoc peccat ex malitia.
Et per hoc patet solutio ad nonum.
Ad decimum dicendum, quod deliberatus consensus non causat dei contemptum, nisi illud, in quod consentit, acceptetur ut contrarium deo.
Ad undecimum dicendum, quod obiectum superioris rationis, quod est altissimum, potest considerari et secundum cognitionem superiorem, et secundum cognitionem inferiorem.
Nam cognitio quam deus habet de bono aeterno, quod est ipse, est supra cognitionem quam homo habet de eo per rationem humanam: et ideo homo in sua cognitione rectificatur per cognitionem divinam, in quantum credit revelationi divinae. Cum vero aliquis subito apprehendit deum non esse trinum et unum, apprehendit hoc secundum rationem humanam; et est peccatum veniale.
Cum vero deliberat, applicat ad hoc cognitionem divinam, considerans quod hoc est contra id quod deus revelavit, quod aliquis discredat unitatem illius dei; et ideo fit mortale, quasi reductum in contrarietatem altioris medii.
Ad duodecimum dicendum, quod infirmitas immutans naturalem complexionem cordis, aut aliquid ab eo abiiciens, semper est mortalis; sed infirmitas inducens inordinationem aliquam in motu eius, non semper est mortalis; et similiter peccatum auferens caritatem a superiori ratione est mortale; non autem peccatum quod facit inordinationem in aliquo actu.