COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Utrum cum summa simplicitate personae divinae possit stare pluralitas respectuum realium in eadem natura ante omnem actum intellectus ?
Scotos 1. d. 5. g. 2. et d. 8. q. 1. et alii ibi citati.
Probo quod non : quia pluralitas rationum intelligibilium subjective existentium in eadem re, non potest stare cum simplicitate illius rei; ergo nec pluralitas rationum realium poterit stare cum simplicitate alicujus rei. Consequentia patet, quia major est compositio rei, et rei quam aliquorum tantum ratione differentium. Major probatur : quia ratio intelligibilis in intellectu, aut est species, aut est verbum: sed non convenit ponere plures species, vel plura verba in aliqua persona Dei, ante omnem actum intellectus ; ergo, etc.
Item, illud non debet poni, quo circumscripto, ponitur perfectio in Deo, quanta poneretur ipso posito: sed hoc ponitur ponendo tales rationes reales plures ante omnem actum intellectus: ergo, etc. Major patet de se, et minor probatur sic : realitas essentiae nudae aequivalet rationi sapientiae positae cum realitate essentiae; ergo a simili, realitas essentiae nudae aequivalet rationi relationis positae cum realitate essentiae; non igitur oportet ponere tales rationes reales in personas diversas ante omnem actum intellectus.
Respondetur quod sic, quod declaratur sic : essentia de se est communicabilis ante omnem actum intellectus secundum omnes, ex natura rei; relatio personalis de se incommunicabilis ; haec duo sunt in Patre ante omnem actum intellectus. Probatio, quia oportet unumquodque prius esse perfectum in esse primo, quam in esse secundo ; ergo oportet quod Pater prius habeat essentiam et relationem in se quam intelligat, et inter se, ut argumentatum est, differunt; ergo ante actum intellectus differunt.
Item, perfectio simpliciter essentiae divinae includit omnem perfectionem simpliciter; ergo ante omne opus intellectus, etc. Sed ubicumque sunt aliqua, et aliquid est subjectum uni, et objectum unius, quod non alterius, inter se ipsa differunt, quia contradictio est, quod aliquid sit objectum uni ex natura rei et non alterius, nisi illa essent aliquo modo diversa ante omnem actum intellectus: sed aliquid est subjectum divino intellectui, vel objectum est divino intellectui, quod non est subjectum divinae potentiae, vel objectum ejus: ergo ex natura rei differunt,
Ad primum argumentum respondetur, quod major est vera in creaturis, ubi tales rationes intellectuales sunt accidentia, et necessario faciunt compositionem cum anima, quae est substantia: in Deo tamen major ista est falsa, sicut patet de divinis personis, et de rationibus attributalibus.
Ad probationem dico, quod facit fallaciam consequentis, arguendo ex insufflciente ; quia tales rationes reales non sunt species, nec verba, sed rationes consubstantiales et formaliter diversae, eaedem realiter in essentia divina.
Ad secundum concedo totum. quod non sit ibi res et res, sed tantum absoluta res, et res respectiva ; quia relativa comparata ad rem absolutam, idem est realiter cum ea, et tunc negatur similitudo, quia non est sic de essentialibus sic universaliter comparatis et relativis, quorum essentia in relatione consistit.
Contra positionem arguitur sic : si essentia divina sit formaliter recta, vel justa et bona, et intellectus potest formare de ea conceptum distinctum sapientis, et justi et boni, et sine alia diversitate essentiali, vel realia parte essentiae; ergo a simili potest intellectus idem circa personam formando circa eam conceptum relationis realis, et rei absolutae sine alia distinctione reali a parte personae. Nec ratio positionis concludit, quia non includit contradictionem, quod aliquid subdatur divino intellectui et non divinae potentiae, quia contradictio est respectu unius, et ejusdem omnino, sic non est in proposito.
Ad primum dicitur, quod hoc est impossibile, quod intellectus divinus faciat circa Deum conceptus distinctos, ut sapientiae vel bonitatis, nisi in re sint talia distincta.
Contra, intellectus potest formare conceptum unum de simpliter diversis ; ergo conceptus distinctos de termino omnino eodem.
Ad hoc dicitur, quod consequentia non valet, quia conceptus unus potest ferri circa omnino diversa realiter, dummodo in illis diversis sit aliquis ordo ad tertium ; sicut patet de tribus speciebus ejusdem generis, de quibus habetur conceptus unus, et tamen non est unitas realis in eis, non sic ex altera parte.
Item, contra primam rationem arguo sic : si Deitas quae est de se communicabilis, et paternitas quae de se est incommunicabilis, sunt in persona Patris secundum te, et distinctae ex parte rei; ergo compositio. Probatio consequentiae, quia aliquo modo prioritatis prius est Deitas, quam sibi insit paternitas. Probatio, quia prius Deitas est Deitas, et paternitas est paternitas, quam sint unita. Per quid igitur ex eis fit unum? non ex se praecise ex suis rationibus formalibus, quia tunc non prius esset hoc hoc, et illud illud, quam haec unita ; ergo per aliquid aliud. Quaero de illo utrum sit actus, vel potentia? si actus; ergo aliquod istorum est potentia: ergo compositio.
Item, probatio consequentiae, quia prius competit rei illud, quod est sui in se, quam illud quod convenit sibi ex comparatione ad alterum: ergo prius Deitas est Deitas, antequam sit paternitas, et haec potentia, et hic actus; sequitur compositio, quia stando praecise in eis nunquam ex eis fit unum, quia sic nullam habent habitudinem ad invicem.
Dicitur quod essentia, quae est fundamentum relationis, et relatio, faciunt per se unum ex seipsis, quia unum non differt realiter ab altero; sed prout comparatur relatio ad essentiam, est idem realiter cum illa.
Contra, licet ex materia et forma praecise natum sit fieri unum, tamen quando unum non unitur alteri, si debeant uniri ad invicem, aliquid est natio unionis, quod nec est unum, nec aliud, 7. Metaph. separatis A et B, aliud manet quod nec est A, nec B; igitur a simili in proposito est. De illo alio fuit quaestio, quid sit, quod ex essentia et proprietate sit unum ex potentia, et alterum est actus; ergo compositio, nec potest esse aliud, quam potentia vel actus, quia ex duobus in potentia, vel ex duobus in actu non fit unum.
Item, in primo signo originis res sub uno modo, ut Deitate, differt a
seipsa sub alio modo, scilicet paternitate: ergo quando isti modi secundum se considerantur praecise, non sunt simul uniti: ergo ad hoc quod simul uniantur, oportet intelligere aliquid uniens, et unum actuans alterum, vel ambo tertium, et utroque modo compositio.
Item, quod sit compositio, probatio : suppono quod Pater sit aliquod per se unum reale suppositum, et quod ejus forma, qua sit Pater, sit paternitas: tunc sic : Pater, inquantum Pater, est persona realis; ergo paternitas, qua formaliter est Pater, est forma realis et unibilis ; sed essentia divina, quae est in Patre, similiter est res ; ergo duae res reales et unibiles ; ergo compositio.
Item, si Deitas sit ibi ante omne opus intellectus, et similiter paternitas: ergo personae sunt productae ante opus intellectus. Probatio consequentiae : personae realiter sunt personae per relationes oppositas reales, nec videtur alia ratio diversitatis personarum, nisi diversae relationes oppositae reales ; sed positis illis, quae tu ponis ante omne opus intellectus, sequitur quod in Deo sunt relationes oppositae reales; ergo, etc.
Item, si Deitas est ibi ex natura rei, et similiter paternitas, et distinguuntur, et hoc ex natura rei, per consequens Deitatis ad paternitatem est aliqua divefsitas et dissimilitudo, et e converso paternitatis ad Deitatem est aliqua diversitas et dissimilitudo, et hoc totum ex natura rei per te, ante omne opus intellectus: quia haec diversitas differt ab hac diversitate, et haec ab illa alia diversitate, et sic in infinitum.