COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Utrum personae divinae sint relativae ?
Alens. 1. part. quaest. 38. membr. i. D. Thom. 1. p . q. 40. art. 2. et d. 26. q. 2. art. 1 Scot. 1. d. 26. q. un. et alii ibi citati.
Quod non : quia quod relationi praesupponitur, non constituitur : sed quod refertur est hujusmodi, sed persona refertur: ergo, etc.
Dico quod minor est falsa in Divinis, quia ibi hoc, quo refertur est de primo, et per se intellectu subjecti, scilicet illius quod refertur, sicut cum dicitur, Filius refertur, ideo Filius non praesupponitur relationi : bene suppositum humanum refertur illo, quod est extra suum intellectum, et ideo praesupponitur relationi, suppositum divinum non, et si dicis oppositum, petis.
Item arguitur, realis distinctio extremorum habet aliquam causalitatem super realitatem relationum suarum, quia ibi extrema non distinguuntur secundum rem, nec illa relatio est realis ; ergo distinctio realis suppositorum divinorum est prior causalitate ipsa relatione reali, quia causat realitatem relationum suarum ; ergo non constituitur ex illis, quia sunt posteriora.
Dico quod major est falsa, quando ipsum referri est distingui, et distinctio est ipsa relatio, quia ipsa relatio est distinctiva extremorum. Patet falsitas majoris tam in distinctis realiter quam in distinctis secundum rationem ; creatura refertur ad Deum, et tamen ipsa creatura, ut distincta a Deo, non praecedit relationem. Similiter intellectus divinus distinguit attributa divina comparando, et non praecedunt distincta ipsam operationem.
Item arguitur, persona in Divinis dicitur relative: respectus ergo.aut fundatur in essentia, aut in persona : non in essentia, quia ut sic diceretur de essentia, sed ut dicitur de essentia, est rationis tantum: ut dicit respectum realem, competit personae tantum; ergo relatio realis ibi immediate fundatur in supposito, non in essentia: ergo praesupponit suppositum, sicut relatio fundamentum.
Dico quod non sequitur. relatioest fundamentaliter in essentia; ergo dicitur de essentia ut relata, sicut nec similitudo dicitur de albedine.
qua similitudine Socrates est similis : tamen fundatur in albedine, non tamen refert albedinem in qua fundatur, sed suppositum relativum, scilicet personam.
Item arguitur; proprietates hypostaticae sunt primo diversae, aliter non essent ultimae, quia esset dare quibus distinguerentur: sed relationes non sunt hujusmodi, quia omnes sunt relationes, modo potentiae, et in hoc communi conveniunt.
Dico quod relationes divinae sunt primo diversae formaliter suppositae, licet conveniant modo potentiae, quia potentia generativa activa et passiva, et etiam spirativa sunt primo diversae.
Contra, relatio cum non sit infinita formaliter, quomodo haecceitas sua est idem cum ea. , Respondetur, sicut in creaturis aliqua distinguuntur realiter et formaliter, ita quod non conveniunt in una ratione, ut velle et intelligere; sed humanitas,et haec humanitas est una res, ut proprietas formaliter individualis, et differunt formaliter ; licet una res, et ideo formalitas una sit identitate alia, licet non sit infinitas, ita in Divinis: sed in illis, quae sunt formaliter diversa in creaturis, sicut velle et intelligere, ad hoo quod sint idem identice requiritur infinitas, sed in illis quae in creaturis sunt idem, licet diversae formalitates, cum transferantur ad Divina, ad hoc quod sint idem non requiritur infinitas, sed simplicitas, ideo relatio est sua haecceitas in Divinis, licet non sit formaliter infinita.
Item arguitur, proprietas hypostatica est incommunicabilis per rationem propriam ; paternitas non est hujusmodi, quia non inquantum dicitur activa, quia illa ratio est communis sibi, et spirationi activae, quae communicabilis est. Nec inquantum paternitas, quia sic omnis paternitas esset incommunicabilis.
Item, si Pater prius spiraret, et post generaret, spiratio repugnaret Filio et non paternitas, et Pater communicaret eam spirando, sicut modo communicat spirationem genito.
Dico, quod paternitas est incommunicabilis, quia paternitas absolute: nec quia divina, sed quia ipsa est proprietas prima aequat fundamento, uti in essentia, et est de primo intellectu ejus, quod sit singularitas : unde duplex est incommunicabilitas: una est implurificata, haec convenit essentiae divinae, quia non est plures : alia quae repugnat pluribus communicari, sic essentia non est incommunicabilis: paternitas est incommunicabilis utroque modo : primo modo, quia aequa essentialiter uni fundamento: si igitur sic est incommunicabilis, est prima, et est incommunicabilis secundo modo: quia paternitas si communicatur Filio, aut alia, et tunc non est alia incommunicabilis. Si eadem, tunc non refertur ad Filium, quia relatio in Filio non refertur ad Filium.
Dico tunc, quod est incommunicabilis, quia est prior spiratione, et haec est causa esse incommunicabilem per se et formaliter, quia de ratione sua est prior spiratione, unde si ponis spirationem esse priorem ea, tollis a paternitate rationem paternitatis.
Item arguitur, constitutum ex diversis communibus non est per se unum, nec in re, nec in intellectu ; essentia et relatio pertinent ad diversa genera, ideo non constituunt suppositum quod est per se unum.
Dico quod in creaturis diversa genera non faciunt per se unum, sicut in Divinis relatio et essentia.
Alii dicunt, quod suppositum quod est in essentia creata non est per se unum, sed aggregatum est ex natura et proprietate individuali, quae est actualis, ita in Divinis: nisi esset proprietas hypostatica identice idem cum essentia, non esset suppositum per se unum, sed modo oppositum est verum.
Alii dicunt, quod divinum suppositum est perfectissime unum, non tamen per se unum; unum enim est tripliciter. Uno modo, sicut constitutum ex rebus diversorum generum, quae tamen sunt idem identice, est unum simplicitate. Alio modo sicut compositum ex materia et forma est unum per se. Tertio modo, sicut lignum et album faciunt unum per accidens.
Item, si relatio constituit, aut effective, quod falsum est: aut formaliter, et tunc relatio est formaliter in genere substantiae, cum constitutum sit persona, quae non est nisi in genere Substantiae.