COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Utrum voluntas in Divinis, ut concors sit principium formale spirandi Spiritum sanctum ?
Alens. 1. part. quaest. 70. membr. 3. art. 3. D. Thom. 1. p, q. 36.art. 4. D.Bonaven. 1. dist. 11.quaest. 2. Rich. quaest. 3. Scot. 1. dist. 12. quaest. 1. et alii citati.
Arguitur quod non : quia nulla potentia libere activa inquantum talis, est principium formale productivum productionis necessariae : voluntas ut concors est hujusmodi ; ergo. Probatio antecedentis, quia secundum Philosophum 6. Ethic. activum distinguitur a factivo : et quia activum non habet terminum alium ab actu, potentia autem factiva seu practica habet alium terminum, quam ipsam productionem : sed voluntas ut concors est activa; ergo ut est sic, non est productiva. Minor pa tet, quia non est concors nisi per velle, sed velle est actio manens in agente.
Item, quid intelligitur per concors, aut dicit aliud a voluntate, vel ratione, aut nihil? Si nihil, habeo propositum, videlicet quod voluntas absoluta, sumpta absque aliquo addito est principium, etc. Si aliquid ratione, aliquid rationis esset principium, etc. et tunc etiam alia persona ad esse suum reale supponeret aliquid rationis. Si sit aliquid re, hoc non esset nisi relatio, et tunc plures essent relationes in Divinis, quam communiter ponuntur a Doctoribus.
Contra, Richard. 3. de Trinit. cap. 2. amor iucundissimus non potest esse, nisi in amore mutuo, sed hoc inest voluntati ut concordi.
Ad primum dico, quod quia voluntas in volendo nihil producit, ideo manet secunda ad producendum.
Contra, nulla potentia habens actum adaequatum, potest habere alium: sed voluntas divina habet actum adaequatum, scilicet velle infinitum: ergo.
Dicitur, quod verum est alium uniformem et ejusdem rationis. Sed istud non videtur valere, quia ex eo quod potentia est adaequata actui suo, et per actum infinitum adaequatum non potest in alium.
Ad secundum, potest esse relatio realis, et tunc est eadem, quod spiratio activa, vel relatio rationis per comparationem Patris ad Filium, et e converso.
Contra, principium formale productionis Spiritus sancti praesupponitur Spiritui sancto, et per consequens, ut sic non dicit respectum ad Spiritum sanctum, quia Spiritus sanctus intelligitur non esse.
Item, arguitur quod non ut concors, quia quibuscumque suppositis, voluntas ut concors, est ratio formalis producendi Spiritum sanctum, ista supposita producunt Spiritum sanctum, ut concordes : si igitur ratio formalis producendi Spiritum sanctum Patri et Filio est voluntas ut concors: igitur ut concordes producunt, et ita non ut distincti: ergo non sunt unum principium producendi Spiritum sanctum contra Augustinum.
Item, ratio formalis proxima respectu productionis Spiritus sancti, est distincta in Patre et Filio; ergo Pateret Filius sunt distincta principia. Probatio antecedentis, quia secundum te voluntas non absolute sumpta, sed sub actu impendendi gratuite vel rependendi, hoc est, sub amore Filii debito ad Patrem, et sub amore gratuito Patris ad Filium, est ratio formalis proxima. Nunc autem sub isto actu tendit in objecta, ut duo, velle enim Patris tendit in Filium, ut est Filii tendit in Patrem.
Dicitur quod terminus est unus, vel volitio una secundum rem, distincta tamen secundum rationem, sicut eadem via est ab Athenis ad Thebas, etc.
Contra, quaero an Pater ut diligit Filium est principium totale producendi Spiritum sanctum ; quod non potest dici, quia tunc Filius nihil faceret, vel esset superfluus : tunc enim Spiritus sanctus esset ab aliquo, quo non existente nihil minus esset; aut partiale, quia tunc imperfectum principium, et erunt sicut duo trahentes navem, quod est inconveniens.
Dico quod Pater est totale principium secundum rem.
Contra, voluntas est res, et non sic est principium, sed ut concors secundum te, hoc est, sub duplici respectu, ut dictum est : sed voluntas non potest esse formale quo, sub isto duplici respectu, nec in Patre, nec in Filio; ergo neuter erit principium totale secundum rem, sed quodlibet partiale.
Item, si voluntas est principium formale, tunc essentia habetur in
Filio et Spiritu sancto aequivoce, quia Filius producitur ab essentia absolute, quia essentia est principium formale producendi Filium, sed non est formale principium producendi Spiritum sanctum: sed voluntas ut concors, et productio tunc dicitur aequivoca, quando productum non assimilatur principio productivo.
Contra illud quod dicebatur in quaestione, quod amor jucundissimus non potest esse nisi in amore mutuo ; quia amor jucundissimus est beatificus, alias voluntas non quietaretur ibi: sed Pater non beatificatur videndo Filium, sed essentiam suam ; ergo non oportet quod amor jucundissimus sit mutuus.