Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
(Vers. 21, 22.) Factum est autem, cum baptizatus esset omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est coelum, et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum; et vox de coelo facta est: Filius meus es tu, in te complacui.
1583A 83. Baptizatus est ergo Dominus non mundari volens, sed mundare aquas; ut ablutae per carnem Christi, quae peccatum non cognovit, baptismatis jus haberent. Et ideo qui ad Christi lavacrum venerit, peccata deponit. Pulchre autem in iis quae a caeteris dicta sunt, sanctus Lucas 1309 evangelista compendium sumpsit, et intelligendum magis quod a Joanne Dominus baptizatus est, quam expressum reliquit. Quae autem Dominici causa baptismatis, Dominus ipse declarat dicens: Sine modo; sic enim decet nos implere omnem justitiam (Matth. III, 15) .
84. Cum igitur tanta ad aedificationem Ecclesiae suae divino Deus favore concesserit; ut post patriarchas, prophetas, angelos, unigenitus descenderet Dei Filius, et ad lavacrum veniret; nonne vere atque 1583B divine de Ecclesia cognovimus dictum: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam (Psal. CXXVI, 1) ? Nec mirum si homo aedificare non potest, qui non potest custodire: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilaverunt qui custodiunt eam (Ibid.) . Haec de quodam psalmo. Audeo tamen etiam ego dicere, quod homo viam non possit adoriri, nisi Dominum habeat praeviantem. Unde criptum est: Post Dominum Deum tuum ambulabis (Deut. XIII, 4) ; et, A Domino diriguntur viae viri (Prov. XX, 24) . Denique ille perfectior, qui intelligeret se sine Domino ambulare non posse: Vias, inquit, tuas edoce me (Psal. XXIV, 4) . Et ut ad historiam veniamus (non enim simplicem tantum rei gestae sertem debemus haurire, sed etiam actus nostros 1583C ad aemulationem scriptorum referre) ex Aegypto populus exivit, nesciebat viam quae ad terram duceret sanctam. Misit Deus per noctem columnam ignis, ut per columnam populus viam disceret. Misit etiam per diem columnam nubis, ut neque ad sinistram, neque ad dexteram declinaret (Exod. XIII, 21) . Sed non es talis, homo, ut merearis et tu ignis columnam: non habes Moysen, non accipis signum; nunc enim post ad ventum Domini fides exigitur, signa conduntur. Time Deum, et praesume de Domino: Immittit enim angelos Dominus in circuitu timentium eum, et cripiet eos (Psal. XXXIII, 8) . Vides itaque quia ubique Domini virtus studiis cooperatur humanis; ut nemo possit aedificare sine Domino, nemo custodire sine Domino, nemo quidquam incipere sine Domino 1583D (Conf. S. August. lib. de Gratia Christi, cap. 44) . Et ideo juxta Apostolum: Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite, in nomine Domini nostri Jesu Christi (I Cor. X, 31) . In duabus enim epistolis: alibi in nomine Domini nostri Jesu Christi (Coloss. III, 17) ; alibi in gloriam Dei facere te praecepit; ut scias eamdem esse Patris et Filii gloriam, eamdemque virtutem: nec in aliquo circa sui divinitatem Patrem et 1584A Filium discrepare, qui circa praesidia nostra non discrepant. Docuit igitur me David quod nemo sine Domino aedificet domum, custodiat civitatem (Ps. CXXVI, 1) .
85. Docuit me etiam Moyses quod nemo nisi Deus fecerit mundum: In principio enim fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1) . Docuit etiam quod hominem Deus opere suo fecerit; nec otiose posuit: Finxit Deus hominem de limo terrae, et insufflavit in faciem ejus flatum vitae (Gen. II, 7) ; ut actum quemdam Dei circa aedificationem hominis usu quodam corporalis operationis advertas. Docuit etiam quia et mulierem fecit Deus: Immisit enim Deus soporem in Adam, et dormivit, et sumpsit unam costam de latere ejus, 1310 et replevit carnem ejus: et aedificavit Dominus Deus costam quam sumpsit ab Adam, 1584B in mulierem (Ibid., 21 et 22) . Non frustra, ut dixi, corporalibus quibusdam manibus circa Adam et Evam Moyses Deum inducit operantem. Mundum Deus fieri jussit, et factus est, et uno verbo opus mundi Scriptura indicat absolutum: ad hominem venitur, et manus ipsas quodammodo studuit tibi Propheta Dei laborantis ostendere (Psal. CXL, 5) .
86. Plus nescio quid in his intelligere, quam lego, opera Dei elaborata me cogunt. Subvenit Apostolus aestuanti, et quod ego non intelligebam quid esset: Os de ossibus meis, et caro de carne mea: et, Haec vocabitur mulier; quoniam de viro suo assumpta est (Ibid., 23) divino mihi spiritu revelavit dicens: Sacramentum hoc magnum est (Ephes. V, 32) . Quod sacramentum? Quia duo erunt in carne una; et, Quia relinquet 1584C homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae (Ibid., 31) : et, Quoniam membra sumus corporis ejus, de carne ejus, et de ossibus ejus (Ibid., 30) . Quis est iste vir propter quem mulier parentes relinquat? Relinquit parentes Ecclesia, quae de gentilibus populis congregata est, cui prophetice dicitur: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui (Psal. XLIV, 11) . Propter quem virum, nisi forte illum de quo dicit Joannes: Post me venit vir qui ante me factus est (Joan. I, 27) ? De cujus latere dormientis costam Deus sumpsit; ipse enim est qui dormivit, et quievit et resurrexit; quoniam Dominus suscepit eum. Quae est hujus costa nisi virtus? Quia tunc quando miles latus ejus aperuerit, continuo aqua et sanguis exivit, qui effusus est pro saeculi vita (Joan. XIX, 34) . Haec saeculi 1584D vita, costa Christi est: haec costa secundi est Adam. Primus enim Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem: novissimus Adam Christus est, costa Christi vita Ecclesiae est. Nos ergo membra sumus corporis ejus, de carne ejus, et de ossibus ejus. Et fortasse haec est costa de qua dixit: Sentio de me virtutem exisse (Luc. VIII, 46). Haec est costa quae de Christo exivit, nec corpus 1585A ejus imminuit; non enim corporalis, sed spiritalis est costa; spiritus autem non dividitur ipse, sed dividit singulis prout vult. Haec est Eva mater omnium viventium. Si enim intelligas viventem cum mortuis quaeri, intelligis eos mortuos esse, qui sine Christo sunt, qui participes vitae non sunt; hoc est enim Christi non esse participes, quia Christus est vita. Mater ergo viventium Ecclesia est, quam aedificavit Deus in ipso summo angulari lapide Christo Jesu, in quo omnis structura compaginata crescit in templum Dei.
87. Veniat ergo Deus, aedificet mulierem, illam quidem adjutricem Adae, hanc vero Christi. Non quia Christus adjumentum requirit, sed quia nos quaerimus et desideramus ad Christi gratiam per Ecclesiam 1585B pervenire. Et nunc aedificatur, et nunc formatur, et nunc mulier figuratur, et nunc creatur. Et ideo novo verbo usa est Scriptura; quia superaedificamur super fundamentum apostolorum et prophetarum (Ephes. II, 20) . Et nunc domus spiritalis surgit in sacerdotium sanctum. Veni, Domine Deus, aedifica mulierem istam, aedifica civitatem; 1311 veniat et puer tuus: tibi enim credo dicenti: Ipse aedificabit civitatem mihi (Esai. XLV, 13) .
88. Ecce mulier omnium mater, ecce domus spiritalis, ecce civitas quae vivet in aeternum; quia mori nescit. Ipsa enim est civitas Hierusalem, quae nunc videtur in terris, sed rapietur supra Eliam; Elias enim unus fuit. Transferetur super Enoch, cujus mors non invenitur. Ille enim raptus est, ne malitia 1585C mutaretur cor ejus: haec autem diligitur a Christo quasi sponsa gloriosa, sancta, immaculata, sine ruga. Et quanto melius totum corpus assumitur, quam unus assumptus est? Haec enim est spes Ecclesiae. Rapietur profecto, assumetur, transferetur ad coelum. Ecce curru igneo raptus est Elias: rapietur et Ecclesia. Non mihi credis? Crede vel Paulo, in quo Christus locutus est: Rapiemur, inquit, in nubibus obviam Christo in aera, et ita semper cum Domino erimus (I Thes. IV, 16) .
89. Ad hanc igitur aedificandam mittuntur quidem plures, mittuntur patriarchae, mittuntur prophetae, mittitur Gabriel archangelus, innumeri angeli diriguntur, et multitudo coelestis exercitus Deum laudat; quia civitatis hujus aedificatio propinquat. 1585D Mittuntur plures ad eam, sed Christus eam solus aedificat, verum non est solus; quia Pater praesens est. Et si solus aedificat; gratiam tamen tantae aedificationis non solus usurpat. Scriptum est de templo, quod aedificavit Salomon, in quo typus Ecclesiae fuit, quia septuaginta millia erant qui in humeris 1586A portarent, et octoginta millia lapidum caesores, et tria millia sexcenti operum praepositi (II Par. II, 2) . Veniant angeli illi, veniant lapidem caesores, caedantur superflua lapidum nostrorum, aspera levigentur. Veniant et qui in humeris portant; scriptum est enim: Super humeros tollentur (Esai, XLIX, 22) .
90. Venit ergo ad Joannem, quoniam caetera comperistis. Venit ad Joannis baptisma: sed Joannis baptisma habebat poenitentiam delictorum (Matth. III, 13) . Et ideo prohibet eum Joannes dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me (Ibid., 14) ? Cur venis ad me, qui peccatum non habes? Ille enim baptizandus est a me, qui peccatum habet: qui autem peccatum non fecit, lavacrum poenitentiae cur requirat? Sine, inquit, 1586B modo: hoc est, dum Ecclesia aedificetur, decet nos implere omnem justitiam (Ibid., 15) . Quae est justitia, nisi misericordia? Dispersit enim, dedit pauperibus: justitia ejus manet in aeternum (Psal. CXI, 9) . Dedit mihi pauperi, dedit mihi inopi gratiam quam ante non habui. Justitia ergo ejus manet in aeternum. Quae est justitia, nisi ut quod alterum facere velis, prior ipse incipias, et tuo alios horteris exemplo? Quae est justitia, nisi ut qui carnem suscepit, non quasi Deus sensum aut ministerium carnis excluderet: sed quasi homo carnem vinceret, ut vincere me doceret? Docuit enim me qua ratione possim terrenis concretam vitiis obnoxiae carnis illuviem sepelire criminibus, renovare virtutibus.
1312 91. O vere divinam in ipsa humilitate Domini 1586C prospicientiam! Quanto enim abjectior humilitas, tanto divinior providentia. Injuriarum suarum acerbitate Deus proditur: et remediorum suorum usu, qui nullis remediis indigeret, Deus probatur. Quid enim tam divinum ad populos provocandos, quam ut nemo refugiat lavacrum gratiae, quando Christus lavacrum poenitentiae non refugit? Nemo se dicat exsortem esse peccati, quando Christus venit ad remedium peccatorum. Si pro nobis Christus lavit, immo nos in corpore suo lavit, quanto magis nos nostra delicta lavare debemus? Quo igitur magis opere, quo magis mysterio Deus (quamquam Deus in omnibus) quam hoc probatur; quando per totum mundum, qua generis humani conditio diffunditur, per separatarum divortia tractusque regionum, 1586D uno momento in uno corpore Deus fraudem vetusti erroris abolevit, gratiam regni coelestis effudit? Unus enim mersit, sed elevavit omnes: unus descendit, ut ascenderemus omnes, unus omnium peccata suscepit, ut in illo omnium peccata morerentur. Purificate igitur vos, ut apostolus dicit (Jacob., 1587A IV, 8) , quia purificavit se ille pro nobis, qui purificatione non eguit. Haec de nobis.
92. Nunc consideremus mysterium Trinitatis. Unum Deum dicimus, sed Patrem confitemur, et Filium Deum confitemur. Nam cum scriptum sit: Diliges Dominum Deum tuum, et ipsi soli servies (Deut. X, 20) , negavit Filius esse se solum dicens: Sed non sum solus, Pater enim mecum est (Joan. XVI, 32) . Nec nunc solus est; Pater enim se adesse testatur. Adest et Spiritus sanctus; numquam enim potest a se Trinitas separari. Denique apertum est coelum, et descendit Spiritus sanctus corporali specie, sicut columba. Quomodo ergo haeretici dicunt quia solus in coelo est, qui non est solus in terris? Advertamus mysterium: quare sicut columba? Simplicitatem enim lavacri requirit gratia; ut simus 1587B simplices sicut columbae. Pacem lavacri requirit gratia, quam in typo veteri columba quondam ad illam arcam quae sola fuit diluvii immunis, advexit (Gen. VIII, 11) . Docuit me cujus typus columba illa fuerit, qui nunc descendere dignatus est in specie columbae. Docuit in illo ramo, in illa arca typum fuisse pacis Ecclesiae, quod inter ipsa mundi diluvia Spiritus sanctus ad Ecclesiam suam pacem afferat fructuosam. Docuit etiam David, qui prophetico spiritu cernens baptismatis sacramentum, ait: Quis dabit mihi pennas sicut columbae (Psal. LIV, 7) ?
93. Venit ergo Spiritus sanctus, sed attende mysterium. Venit ad Christum. Omnia enim per ipsum . . . . . facta sunt . . . . . et in ipso constant (Colos., I, 16 et 17) . Sed vide benevolum Dominum, qui solus 1587C se injuriis subdidit, solus gratiam non quaesivit. Et ubi aedificavit Ecclesiam? Rogabo, inquit, Patrem et alium Paracletum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternum, spiritum veritatis, quem hic mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec agnoscit eum (Joan. XIV, 16 et 17) . Merito 1313 ergo se in corpore demonstravit; quoniam divinitatis substantia non videtur.
94. Vidimus Spiritum, sed in specie corporali: videamus et Patrem. Sed quia videre non possumus, audiamus. Adest enim benevolus Deus, non derelinquet templum suum. Vult omnem exaedificari animam: vult eam ad salutem informare: vult lapides vivos a terra ad coelum transferre. Diligit templum suum: et nos diligamus eum. Si diligimus Deum, 1587D praecepta ejus servemus. Si diligimus eum, noverimus 1588A eum. Qui enim dicit quia novit eum, et praecepta ejus non servat, mendax est (I Joan. II, 4) . Quomodo enim potest Deum diligere, qui non diligit veritatem, cum Deus veritas sit? Audiamus ergo Patrem; invisibilis enim Pater: sed et Filius invisibilis secundum divinitatem; Deum enim nemo vidit umquam. Cum ergo Filius Deus, in eo utique quod Deus Filius, non videtur; sed demonstrare se voluit in corpore: et quia Pater corpus non gerebat, ideo probare voluit Pater nobis in Filio se esse praesentem, dicens: Filius meus es tu, in te complacui. Si vis discere Filium cum Patre semper esse praesentem, lege Filii vocem dicentis: Si ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero ad infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 8) . Si Patris testimonium quaeris, audisti a Joanne. 1588B Crede igitur ei, cui se baptizandum credidit Christus, cui Pater Filium coelesti voce commisit, 1314 dicens: Hic est Filius meus Dilectus, in quo complacui (Matth. III, 17) .
95. Ubi sunt Ariani, quibus non placet Filius, in quo complacuit Pater? Hoc non ego dico, neque hominum quisquam locutus est; neque enim per hominem Deus, neque per angelos, neque per archangelos: sed ab ipso Patre vox de coelo missa signavit. Deinde alibi idem Pater repetit, dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui: ipsum audite (Matth. XVII, 5) , dicentem utique audite: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) . Qui ergo Filio non credit, non credit Patri. Testis est ille de Filio: si dubitatur de Filio, paterno non creditur testimonio. Deinde cum 1588C dicit: In quo complacui; non aliena in Filio, sed sua laudat. Quid est enim dicere: In quo complacui, nisi quia omnia quae habet Filius, et Pater habet: sicut et quae Patris sunt, Filii sunt? Filius dixit: Omnia quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15) ; indifferentis enim divinitatis potentia non secernit inter Patrem et Filium, sed unam Patri Filioque participat potestatem. Credamus Patri, cujus vocem elementa sonuerunt: credamus Patri, cujus voci elementa obsequium praebuerunt. Credidit mundus in elementis, credat in hominibus: credidit in exanimis, credat in viventibus: credidit in mutis, credat in loquentibus: credidit in iis quae non habent sensum, credat in iis qui sensum, ut Deum cognoscerent, consecuti sunt.