Secundo quaeritur utrum inanis gloria sit peccatum mortale.
Et videtur quod sic.
Nihil enim excludit aeternam mercedem nisi peccatum mortale. Sed inanis gloria excludit mercedem aeternam; dicitur enim Matth. VI, 1: attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis; alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum qui in caelis est. Ergo inanis gloria est peccatum mortale.
Praeterea, chrysostomus, ibidem, dicit de inani gloria, quod occulte ingreditur, et omnia quae intus sunt miserabiliter aufert. Sed nihil aufert interiora et spiritualia bona nisi peccatum mortale. Ergo inanis gloria est peccatum mortale.
Praeterea, iob XXXI, 26, dicitur: si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare; et laetatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo: quae est iniquitas maxima; quod Gregorius exponit XXII Moral., de inani gloria. Ergo inanis gloria est maximum et mortale peccatum.
Praeterea, Hieronymus dicit, quod nihil est tam periculosum quantum gloriae cupiditas et iactantiae vitium, et animus de conscientia virtutum tumens. Sed illud quod est maxime periculosum, videtur esse mortale. Ergo inanis gloria est peccatum mortale.
Praeterea, omne vitium capitale est peccatum mortale. Sed inanis gloria est vitium capitale. Ergo inanis gloria est mortale peccatum.
Praeterea, quicumque surripit quod est dei proprium mortaliter peccat, multo magis quam qui furatur rem proximi. Sed quicumque appetit inanem gloriam, usurpat sibi illud quod est proprium dei; dicitur enim Is., XLII, 8: gloriam meam alteri non dabo; et I ad Tim., I, 17: soli deo honor et gloria. Ergo videtur quod inanis gloria sit peccatum mortale.
Praeterea, peccatum idololatriae esse videtur, ut gloriam dei quis creaturae attribuat, secundum illud Rom. I, 23: mutaverunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis. Sed ille qui appetit gloriam videtur sibi optare quod dei est; gloria enim proprie debetur deo, ut supra dictum est. Ergo inanis gloria est peccatum idololatriae; et sic sequitur quod sit peccatum mortale.
Praeterea, Augustinus dicit V de civit.
Dei, quod contemnere gloriam magnae virtutis est. Sed magno bono contrariatur magnum malum. Ergo appetere gloriam est magnum peccatum.
Praeterea, inanis gloria quaerit hominibus placere; quia, secundum philosophum, gloria est quae nullo consentiente non festinaret ad esse. Sed quaerere placere hominibus est peccatum mortale; quia excludit a servitio christi, secundum illud Gal. I, 10: si adhuc hominibus placerem, christi servus non essem. Ergo inanis gloria est peccatum mortale.
Praeterea, sicut forma dat speciem in rebus naturalibus, ita obiectum in moralibus.
Sed ea quae communicant in una forma naturali non differunt specie. Ergo in moralibus ea quae communicant in uno obiecto non differunt specie. Veniale autem et mortale differunt specie. Cum ergo inanis gloria non habeat nisi unum obiectum, videtur quod non possit esse quod aliqua inanis gloria sit peccatum mortale, et aliqua peccatum veniale.
Sed manifestum est, quod aliqua inanis gloria est peccatum mortale. Ergo omnis inanis gloria est peccatum mortale.
Sed contra. Est quod Matth. X, 14, super illud, excutite pulverem de pedibus vestris, dicit Glossa: pulvis est Levitas terrenae cogitationis a qua nec summi doctores possunt esse immunes dum intendunt curis subditorum. Sed illud quod etiam summi doctores vitare non possunt, est peccatum veniale. Ergo Levitas terrenae cogitationis, quae maxime ad inanem gloriam pertinet, est peccatum veniale.
Praeterea, chrysostomus dicit super Matth., quod cum cetera vitia locum habeant in servis diaboli, inanis gloria locum habet etiam in servis christi.
Sed nullum peccatum mortale locum habet in servis christi. Ergo inanis gloria non est peccatum mortale.
Praeterea, peccatum oris et operis gravius est quam peccatum cordis. Sed non omnis vanitas in factis vel verbis est peccatum mortale. Ergo nullo modo dicendum est quod omnis vana gloria, quae consistit in corde, sit peccatum mortale.
Respondeo. Dicendum quod huius quaestionis veritas ex praecedenti quaestione manifestari potest. Dictum est enim, quod vana gloria dicitur cum aliquis gloriatur aut de falso, aut de re temporali, aut cum aliquis gloriam suam non refert in debitum finem.
Quantum ergo ad duo manifestum est quod non omnis inanis gloria est peccatum mortale; nullus enim diceret, eum peccare mortaliter qui gloriatur de cantu, aestimans se bene cantare, cum male cantet; nec eum qui gloriatur, quod habeat equum bene currentem.
Sed circa tertium modum vanae gloriae videtur esse dubitatio maior: nam cum vanum sit quod non refertur ad debitum finem, videtur gloria hominis vel non esse vana, si referatur in deum; vel esse peccatum mortale, si non referatur in deum, sed in ea finis intentionis ponatur, iam enim aliquis creatura frueretur: quod non fit sine peccato mortali.
Et ideo considerandum est, quod si aliquis actus non referatur in deum sicut in finem, potest dupliciter contingere. Uno modo ex parte actus, scilicet eo quod ipse actus non est ordinatus in finem; et sic nullus actus inordinatus est referibilis in finem ultimum, sive sit peccatum mortale sive veniale; actus enim inordinatus non est conveniens medium quo perveniatur ad finem bonum, sicut nec propositio falsa est conveniens medium quo perveniatur ad scientiam veram. Alio modo contingit ex parte ipsius agentis, cuius scilicet mens non ordinatur actu vel habitu in debitum finem; ex hoc enim sequitur quod actus a tali mente procedens ordinetur in aliquid aliud sicut in ultimum finem; et tunc semper actus humanus qui non refertur in deum sicut in finem, est peccatum mortale.
Dico autem mentem hominis non ordinari in deum, actu vel habitu: quia contingit quandoque quod homo actu non ordinet aliquem actum in deum, cum tamen actus ille de se non contineat aliquam inordinationem, rationem cuius non sit in deum referibilis; et tamen quia mens hominis est habitualiter relata in deum sicut in finem, actus ille non solum non est peccatum, sed etiam est actus meritorius.
Sic ergo dicendum est, quod si gloria dicatur vana ex hoc quod non refertur in deum sicut in finem, propter hoc quod mens hominis de aliquo gloriantis non sit conversa in deum actu vel habitu, tunc semper inanis gloria est peccatum mortale; sequitur enim quod homo glorietur de aliquo bono creato, non relato actu vel habitu in deum sicut in finem. Si vero gloria dicatur vana ex hoc quod non refertur in deum sicut in finem ex parte ipsius actus, quia scilicet non est referibilis in finem, propter hoc quod est inordinatus, sic non semper vana gloria est peccatum mortale; quia quaelibet inordinatio gloriae facit gloriam non ordinabilem in deum; puta, cum aliquis gloriatur de eo de quo non debet gloriari, vel ultra quam debet, vel praetermissa alia circumstantia debita: cum tamen non sequatur peccatum mortale ex hoc quod quaelibet debita circumstantia praetermittitur, sed solum quando actus inordinatus est contra legem dei.
Sic ergo dicendum est quod non semper peccatum inanis gloriae est peccatum mortale.
Ad primum ergo dicendum, quod dominus loquitur quando homo opera iustitiae refert ad humanam gloriam sicut ad ultimum finem; tunc enim vana gloria est peccatum mortale, et totaliter excludit a mercede aeterna.
Potest tamen dici, quod inanis gloria, etiam quando est peccatum veniale, excludit a mercede aeterna, non quidem simpliciter, sed ratione alicuius actus determinati; in quantum scilicet facit quod ille actus qui ex inani gloria procedit, non sit remunerabilis mercede aeterna, sicut et veniale peccatum non est remunerabile mercede aeterna; non tamen inanis gloria quae est veniale peccatum, excludit hominem simpliciter a mercede vitae aeternae.
Ad secundum dicendum, quod dupliciter inanis gloria interiora hominis aufert. Uno modo quantum ad actus interiorum virtutum: non enim meretur praemium vitae aeternae, si eos propter inanem gloriam faciat, etiamsi inanis gloria sit peccatum veniale.
Alio modo quantum ad ipsos interiores habitus, prout scilicet privat hominem interioribus virtutibus. Sed hoc non facit inanis gloria nisi secundum quod est mortale peccatum.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit de inani gloria secundum quod homo de bonis suis gloriatur in seipso, nullo modo ea referendo in deum, vel actu vel habitu, prout est peccatum mortale.
Ad quartum dicendum, quod illud dicitur esse periculosum quod de facili inducit aliquem ad pereundum. Inanis autem gloria inducit de facili ad pereundum, in quantum facit ipsum de seipso confidere: unde dicitur esse periculosissimum peccatum, non tam propter gravitatem sui, quam propter hoc quod est dispositio ad gravius peccandum.
Ad quintum dicendum, quod non est aestimandum quod omnia peccata quae dicuntur capitalia, sint ex genere suo peccata mortalia; alioquin sequeretur quod omne peccatum gulae et irae esset peccatum mortale; quod patet esse falsum. Unde neque oportet quod omnis inanis gloria sit peccatum mortale, licet inanis gloria sit vitium capitale. Sed quia vitium capitale dicitur ex quo alia peccata oriuntur, sive sint venialia sive mortalia, dici potest quod omne peccatum quod est capitale respectu aliorum peccatorum mortalium, est mortale peccatum: si tamen capitale peccatum accipiatur secundum quod unum peccatum oritur ex alio, quasi ordinatum in finem illius.
Manifestum enim est quod quicumque in tantum afficitur aliquo peccato ut ad finem illius consequendum peccare velit mortaliter, etiam in primo peccato mortaliter peccat; sicut si aliquis in tantum afficitur ad delectationem gustus, quod propter hoc velit mortaliter peccare, ipsa etiam gula erit ei peccatum mortale: et sic etiam inanis gloria peccatum mortale est quando aliquis propter inanem gloriam aliud peccatum mortale committit.
Ad sextum dicendum, quod sicut in regno aliter debetur honor et gloria regi, aliter duci vel militi; ita etiam in universitate rerum aliqua gloria et honor soli deo debetur; quam cum aliquis sibi usurpare vellet, attribueret sibi quod est dei: sicut etiam si miles in aliquo regno appeteret gloriam quae regi debetur, ex hoc ipso sibi regiam dignitatem exoptaret.
Non autem omnes qui inaniter gloriam concupiscunt, appetunt honorem et gloriam debitam soli deo, sed quae debetur homini propter aliquam excellentiam. In hoc tamen contra deum peccant quandoque quod non referunt huiusmodi gloriam ad debitum finem, et sic licet non usurpent sibi gloriam dei secundum substantiam, usurpant tamen gloriam dei quantum ad modum habendi; soli enim deo competit ut eius gloria in alium finem non referatur.
Ad septimum dicendum, quod quicumque usurparet sibi divinitatis gloriam et honorem, esset vere idololatra, sicut multi tyranni fecisse leguntur; non autem omnes qui inaniter gloriantur, usurpant hoc modo divinam gloriam; unde non omnes sunt idololatrae.
Ad octavum dicendum, quod vitare minora peccata est abundantioris virtutis, ut patet per id quod dominus dicit Matth., V, V. 21-22, abundantiorem iustitiam esse quae vitat non solum homicidium sed etiam iram, quam sit iustitia veteris legis, quae prohibet homicidium. Unde per hoc quod contemnere inanem gloriam est magnae virtutis, non potest concludi quod inanis gloria sit grave peccatum.
Ad nonum dicendum, quod placere hominibus, potest et bene et male desiderari. Si quis enim velit hominibus placere ut eos in bono aedificare possit, hoc est virtuosum et laudabile; unde et apostolus dicit, Rom., XV, V. 2: unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem... Sicut ego per omnia omnibus placeo, I ad Cor., X, V. 33. Velle autem placere hominibus propter solam gloriam mundanam, est peccatum inanis gloriae, quandoque quidem mortale, cum scilicet aliquis finem in favore humano constituit, diligens humanum favorem plus quam observantiam mandatorum dei, et secundum hoc excludit a dei servitio; quandoque vero est peccatum veniale, quando aliquis inordinate favore hominum delectatur, non tamen contra deum, sed sub deo.
Ad decimum dicendum, quod in moralibus obiectum constituit speciem, non secundum id quod est materiale in ipso, sed secundum formalem rationem obiecti. Differt autem obiectum inanis gloriae prout est veniale et mortale peccatum, secundum rationem formalem obiecti, id est secundum differentiam finis et eius quod est ad finem: nam peccatum mortale est quando finis in humana gloria constituitur; veniale autem quando non constituitur in ea finis.