Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
1614B (Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
7. Convenit recordari quemadmodum de paradiso in desertum Adam primus ejectus sit (Gen. III, 24) ; ut advertas quemadmodum de deserto ad paradisum Adam secundus reverterit. Videte enim quemadmodum suis nodis praejudicia resolvantur, et suis divina beneficia vestigiis reformentur. Ex terra virgine Adam (Gen. II, 7) , Christus ex virgine: ille ad imaginem Dei factus (Gen. I, 27) , hic imago Dei: ille omnibus irrationabilibus animalibus (Ibid., 28) , hic omnibus animantibus antelatus. Per mulierem stultitia (Gen. III, 6 et 7) , per virginem sapientia. Mors per arborem, vita per crucem. Ille spiritalium nudus, arboreis se texit exuviis: hic saecularium nudus, 1614C corporis non desideravit exuvias. In deserto Adam, in deserto Christus; sciebat enim ubi posset invenire damnatum, quem ad paradisum, resoluto errore revocaret. Sed quoniam saecularibus indutus exuviis redire non poterat, nec paradisi incola potest esse, nisi nudus a culpa; exuit veterem hominem, novum induit; ut quia solvi non queunt divina decreta, persona magis quam sententia mutaretur.
8. Sed qui in paradiso sine duce iter amisit acceptum, quemadmodum de deserto sine duce iter repetere posset amissum, ubi tentationes plurimae, nisus ad virtutem difficilis, lapsus facilis ad errorem: cum eadem sit virtutis natura, quae nemorum; ut si adhuc exigua de terrenis ad superna se subrigunt, dum teneris aetas adolescit frondibus, saevi veneno 1614D dentis obnoxia facile aut succidi possit, aut uri: si vero alta se radice fundaverit, et ramorum sublimitate sustulerit, frustra jam vel ferarum morsibus, vel lacertis agrestium, vel diversorum flatuum procellis arbor robusta tentetur.
9. Quem igitur opponeret ducem contra tot illecebras saeculi, contra tot versutias diaboli; cum sciret nobis primo contra carnem et sanguinem, deinde 1615A contra potestates, contra rectores mundi tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae quae sunt in coelestibus, esse luctamen? Angelum opponeret? Et ipse lapsus est, et legiones angelorum vix singulis profuerunt. Seraphim dirigeret? Et ipsum descendit in terras in medium populi immunda labia habentis, et unius tantum prophetae labia, apposito carbone, mundavit (Esai. VI, 6 et 7) . Alius dux requirendus fuit, quem sequeremur omnes. Quis tantus esset dux, qui prodesset omnibus, nisi ille qui supra omnes est? Quis me supra mundum constitueret, nisi qui major est mundo? Quis tantus esset dux, qui posset masculum et feminam, Judaeum et Graecum, Barbarum et Scytham, servum et liberum uno regere ductu; nisi solus qui est omnia et in omnibus 1615B Christus?
10. Multi enim laquei quacumque progredimur. Laquei in corpore, laquei in Lege, laquei 1337 in pinnis templorum, in crepidinibus parietum tenduntur a diabolo. Laquei in philosophis, laquei in cupiditatibus; oculus enim meretricis laqueus est peccatoris: laqueus in pecunia, laqueus in religione, laqueus in studio castitatis. Exiguis enim momentis mens inclinatur humana, et huc atque illuc per versutias suadentis frequenter impellitur. Videt aliquem diabolus religiosum virum, Deo venerabiliter deferentem, et quod sacrosanctum est aestimantem, nullius capacem injuriae; in ipsa eum religione supplantat, ut faciat non credere quod Dei Filius vere hanc nostram susceperit carnem, hoc nostrum corpus, 1615C hanc nostrorum membrorum fragilitatem; cum utique passio corporis fuerit, divinitas exsors injuriae manserit. Ita de religione fit culpa; omnis enim qui negat Jesum Christum in carne venisse, de Deo non est (II Joan. 7) . Videt integrum et illibatae castimoniae virum, suadet ut nuptias damnet; quo ejiciatur ab Ecclesia, et studio castitatis a casto corpore separetur. Audivit alius quia Unus Deus . . . . . ex quo omnia, adorat, atque veneratur (I Cor. VIII, 6) . Insidiatur ei diabolus, claudit aures ne audiat, quia Unus Deus per quem omnia (Ibid.) : ita nimia pietate impium esse compellit; ut dum Patrem a Filio separat, Patrem Filiumque confundat, et personam unam putet esse, non potestatem. Itaque dum mensuram fidei nescit, perfidiae incurrit aerumnam.
1615D 11. Quomodo igitur hos laqueos evitabimus; ut possimus et nos dicere: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos liberati sumus (Psal. CXXIII, 7) ? Non dicit: Ego contrivi laqueum: non ausus est hoc dicere David; sed: Adjutorium nostrum in nomine Domini (Ibid., 8) ; ut ostenderet unde laqueus solveretur; 1616A ut prophetaret quod venturus esset in hanc vitam, qui contereret laqueum fraude diaboli praeparatum.
12. Sed non potuit melius conteri laqueus, nisi praedam aliquam diabolo demonstrasset; ut dum ille festinat ad praedam, suis laqueis ligaretur, et ego possem dicere: Laqueos paraverunt pedibus meis, et ipsi inciderunt in eos (Psal. LVI, 7) . Quae potuit esse praeda, nisi corpus? Oportuit igitur hanc fraudem diabolo fieri, ut susciperet corpus Dominus Jesus, et corpus hoc corruptibile, corpus infirmum; ut crucifigeretur ex infirmitate. Si enim fuisset corpus spiritale, non dixisset: Spiritus promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41) . Audi igitur utramque vocem, et spiritus prompti, et carnis infirmae: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste (Ibid., 39) : 1616B haec carnis est vox. Sed non quod ego volo, sed quod tu vis: habes devotionem spiritus et vigorem. Quid repudias dignationem Domini? Dignationis est quod suscepit corpus meum, dignationis est quod suscepit injurias meas, suscepit infirmitates meas, quas utique natura Dei sentire non potuit, cum etiam natura hominis contemnere didicerit, vel sustinere ac perpeti. Et ideo sequamur Christum, juxta quod scriptum est: Post Dominum Deum tuum ambulabis, et ipsi soli adhaerebis (Deut. X, 20, et XIII, 4) . Cui adhaerebo, nisi Christo, sicut Paulus dixit: Qui adhaeret Domino, 1338 unus spiritus est (I Cor. VI, 17) ? Illius igitur, de deserto ut ad paradisum redire possimus, vestigia persequamur.
13. Et videte quibus itineribus reducamur. Nunc 1616C in deserto Christus est, agit hominem, instruit, informat, exercet, ungit oleo spiritali: ubi videt robustiorem, per sata et fructuosa transducit, quando querebantur Judaei (Matth. XII, 2) quod discipuli ejus sabbato de segete spicas vellerent (jam enim apostolos suos in agro culto, et fructuoso opere collocaverat); postea in paradiso constituit tempore passionis; sic enim habes: Haec cum dixisset Jesus, cum discipulis suis transivit trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse cum discipulis suis (Joan. XVIII, 1) . Agro enim fecundo hortum esse potiorem docet Propheta in Canticis canticorum dicens: Hortus clausus soror mea sponsa, hortus clausus, fons signatus, emissiones tuae paradisus (Cant. IV, 12 et 13) . Illa est enim animae pura et immaculata virginitas, 1616D quae nullo terrore poenarum, nullis a fide saecularis voluptatis illecebris, nullo vitae amore transducitur. Denique virtute Domini hominem esse revocatum prae caeteris hic Evangelista testatur, qui solus inducit Dominum dicentem latroni: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43) .
14. Plenus igitur Jesus Spiritu sancto agebatur in desertum: consilio, ut diabolum provocaret; nam 1617A nisi ille certasset, non mihi iste vicisset: mysterio, ut Adam illum de exsilio liberaret: exemplo, ut ostenderet nobis diabolum ad meliora tendentibus invidere; et tunc magis esse cavendum, ne mysterii gratiam deserat mentis infirmitas.