Et primo quaeritur utrum invidia sit peccatum.
Et videtur quod non.
Quia, ut philosophus dicit in II ethic., passionibus non laudamur nec vituperamur.
Sed invidia est passio; dicit enim Damascenus in II Lib., quod invidia est tristitia de alienis bonis. Ergo propter invidiam nullus vituperatur. Sed propter omne peccatum aliquis vituperabilis redditur. Ergo invidia non est peccatum.
Praeterea, quod non est voluntarium, non est peccatum, ut Augustinus dicit.
Sed invidia cum sit tristitia, non est aliquid voluntarium; ut enim Augustinus dicit XIV de Civit. Dei: tristitia est de his quae nobis nolentibus acciderunt.
Ergo invidia non est peccatum.
Praeterea, cum malo contrarietur bonum, bonum non movet ad peccatum quod est malum, sicut nec aliquod contrarium movet ad suum contrarium. Sed motivum invidiae est bonum; dicit enim Remigius, quod invidia est dolor de alieno bono. Ergo, etc..
Praeterea, Augustinus dicit XIV de civit.
Dei, quod in omni peccato est immediata conversio ad bonum commutabile.
Sed invidia non est conversio ad aliquod bonum commutabile, sed magis aversio ab eo, cum sit tristitia de alieno bono. Ergo invidia non est peccatum.
Praeterea, Augustinus dicit in Lib. De lib.
Arb. Quod omne peccatum est ex libidine. Sed invidia cum sit cum tristitia, non procedit ex libidine, quae est appetitus delectationis.
Ergo invidia non est peccatum.
Praeterea, id quod est impossibile esse, non potest esse peccatum. Sed impossibile est aliquem invidere, ut videtur; quia cum bonum sit quod omnia appetunt, nullus potest dolere de bono, quod est invidere. Ergo invidia non potest esse peccatum.
Praeterea, omne peccatum in aliquo actu consistit. Sed invidia, cum sit tristitia, diminuit actionem, quae per delectationem perficitur.
Ergo invidia diminuit peccatum; ergo non est peccatum.
Praeterea, actus morales dicuntur boni vel mali secundum formalem rationem obiecti.
Sed obiectum invidiae est bonum, ut dictum est; quia est dolor de alieno bono. Ergo actus invidiae est bonum; non est ergo peccatum.
Praeterea, malum poenale dividitur contra malum culpae, ut patet per Augustinum in Lib. I de Lib. Arbitrio. Sed invidia est quoddam malum poenale, ut dicit Isidorus in lib.
De summo bono, quod livor, id est invidia, suum punit auctorem. Ergo invidia non est culpa.
Praeterea, Augustinus dicit XIV de CIV.
Dei, quod omne peccatum est amor improbus sed invidia non est amor improbus: quia amor facit gaudere de bonis amicis, et tristari de malis. Ergo invidia non est peccatum.
Praeterea, gravius esse videtur invidere alicui circa bona spiritualia quam circa bona corporalia. Sed invidia circa bona spiritualia non est peccatum; dicit enim Hieronymus ad laetam de instructione filiae: habeat socias, cum quibus addiscat, quibus invideat, quarum laudibus moveatur. Ergo invidia non est peccatum.
Sed contra, extrema in moralibus sunt vitiosa.
Sed invidia est quoddam extremum, ut patet in II ethic.. Ergo invidia est peccatum.
Respondeo. Dicendum quod invidia ex suo genere est peccatum. Cum enim actus moralis ex suo obiecto speciem habeat, vel in genere collocetur, ex hoc potest cognosci aliquem actum moralem esse malum ex suo genere, si actus ipse non referatur convenienter ad suam materiam vel obiectum.
Est autem considerandum, quod appetitivae virtutis est obiectum bonum et malum; sicut obiecta intellectus sunt verum et falsum.
Omnes autem actus appetitivae virtutis ad duo communia reducuntur, scilicet ad prosecutionem et fugam; sicut et actus intellectivae virtutis referuntur ad affirmationem et negationem; ut hoc sit prosecutio in appetitu quod affirmatio in intellectu, et hoc sit fuga in appetitu quod negatio in intellectu, ut philosophus dicit in VI ethic.. Bonum autem habet rationem attractivi, cum bonum sit quod omnia appetunt, ut dicitur in I ethic., et e contrario malum habet rationem repulsivi, quia malum est praeter voluntatem et appetitum, ut dionysius dicit in IV cap. De divin. Nomin..
Sic ergo omnis actus appetitivae virtutis ad prosecutionem pertinens, cuius obiectum est malum, est actus non conveniens suae materiae vel obiecto; et ideo omnes huiusmodi actus ex genere suo sunt mali, sicut amare malum, et gaudere de malo; sicut etiam est vitium intellectus affirmare falsum; et similiter etiam omnis actus ad fugam pertinens cuius obiectum est bonum, est non conveniens suae materiae vel obiecto; et ideo omnis talis actus ex suo genere est peccatum; sicut odire bonum et abominari bonum et de ipso tristari; quia etiam in intellectu vitium est negare verum. Non tamen sufficit ad hoc quod actus sit bonus, quod importet prosecutionem boni vel fugam mali (nisi sit prosecutio boni convenientis, et fuga mali quod ei opponitur); quia plura requiruntur ad bonum, quod perficitur ex tota et integra causa, quam ad malum, quod relinquitur ex singularibus defectibus, ut dionysius dicit V cap. De divin. Nominibus; invidia autem importat tristitiam ex bono. Unde patet quod ex suo genere est peccatum.
Ad primum ergo dicendum quod cum passio sit motus appetitus sensitivi, ut Damascenus dicit in II Lib., passio secundum se considerata non potest esse virtus vel vitium sive aliquod vel laudabile vel vituperabile, quia ista pertinent ad rationem: sed secundum quod appetitus sensitivus est aliqualiter rationis, in quantum potest obedire rationi, secundum hoc etiam et ipsae passiones possunt esse laudabiles vel vituperabiles, prout possunt ordinari vel reprimi: unde philosophus ibidem, dicit, quod non laudatur neque vituperatur qui simpliciter irascitur, sed qui aliqualiter irascitur; id est secundum ordinem rationis, vel praeter ipsum.
Ad secundum dicendum, quod illa auctoritas non dicit quod tristitia sit motus involuntarius, sed quod obiectum tristitiae sit aliqualiter involuntarium. Nihil autem prohibet circa rem involuntariam esse actum hominis bonum vel malum, prout scilicet rem involuntariam potest aliquis ferre bene vel male.
Ad tertium dicendum, quod bonum, quantum est de se, semper movet ad bonum; sed ex prava dispositione affectus contingit quod aliquis ex bono moveatur ad malum invidiae; sicut etiam ex prava dispositione corporis contingit quod cibus sanus sit ei nocivus.
Ad quartum dicendum, quod carere bono accipitur in ratione mali, ut philosophus dicit in V ethic., et secundum hoc adversari bono per tristitiam, in idem redit cum eo quod est converti ad malum, quod adiungitur commutabili bono inordinate amato.
Ad quintum dicendum, quod sicut bonum naturaliter prius est quam malum, quod est privatio eius, ita etiam affectiones animae quarum obiectum est bonum, naturaliter sunt priores illis affectionibus animae quarum obiectum est malum: et propter hoc ex eis oriuntur; et ideo odium et tristitia causantur ex aliquo amore, desiderio et delectatione; et secundum hoc invidia causatur ex aliqua libidine.
Ad sextum dicendum, quod ex bono sub ratione boni nullus potest tristari; sed de bono in quantum apprehenditur sub ratione mali veri vel apparentis, potest aliquis tristari; et hoc modo invidia est tristitia de alieno bono, in quantum scilicet est impeditivum propriae excellentiae.
Ad septimum dicendum, quod sicut delectatio perficit operationem propriam, ita impedit operationem extraneam, ut philosophus dicit in X ethic.: sicut ille qui delectatur in studendo, magis studet, et minus circa alia occupatur. Sic ergo tristitia, quae est de bono proximi, impedit actiones quae ad bonum proximi tendunt; sed movet ad operationes contrarias, quibus bonum proximi impeditur.
Ad octavum dicendum, quod sicut in amore boni non potest esse peccatum, nisi in quantum id quod amatur, etsi apprehendatur in ratione boni, non tamen est vere bonum, sed malum: ita etiam tristitia quae est in bono, quod apprehenditur ut malum, quod non est vere malum sed apparens, nihilominus est mala, quia non est conveniens tali obiecto, quod est vere bonum. Sic enim actus moralis fit bonus ex obiecto, in quantum est ei conveniens.
Ad nonum dicendum, quod quibusdam peccatis adiunguntur quaedam poenalitates; et tunc idem est poena et culpa secundum aliud et aliud; culpa quidem secundum quod procedit ab inordinata hominis voluntate, et sic non est a deo; poena autem secundum quod habet quamdam poenalem afflictionem adiunctam, et hoc est a deo, secundum illud psalm. XLIX, 21: arguam te, et statuam contra faciem tuam; et Augustinus dicit in I confess.: iussisti, domine, et sic est, ut poena sibi sit omnis inordinatus animus.
Et hoc modo invidia potest esse et poena et culpa.
Ad decimum dicendum, quod omne peccatum est amor improbus per causam, non per essentiam; quia omnis affectio animae, etiam tristitia, ex amore procedit, ut Augustinus in eodem libro dicit.
Ad undecimum dicendum, quod Aristoteles I rhetor., distinguens inter zelum et invidiam, dicit: zelus ex bonis est virtuosorum; invidere autem est proelium pravorum.
Zelans enim seipsum praeparat propter aemulationem, ut obtineat bona, invidus autem, ut proximus non habeat, propter invidiam; invidia enim est cum aliquis tristatur de hoc quod proximus habet bona quae ipse non habet; zelus autem est cum aliquis tristatur de hoc quod ipse non habet bona quae proximus habet. Hieronymus autem in auctoritate praedicta accepit invidiam pro zelo. Est enim laudabile ut aliquis addiscens conetur ad addiscendum quae alius addiscit, secundum illud apostoli I Cor., XII, 31: aemulamini charismata meliora.