Secundo quaeritur utrum invidia sit peccatum mortale.
Et videtur quod non.
Dicit enim Gregorius XXII Moral.: evenire plerumque solet ut non amissa caritate, inimici nos ruina laetificet, et eius gloria contristet. Hoc autem est invidere.
Ergo invidia non tollit caritatem; et ita non dicitur peccatum mortale.
Praeterea, Damascenus dicit in II Lib., quod passio est motus appetitus sensibilis. Hic autem motus sensualitas dicitur, ut Augustinus dicit in XII de Trinit..
Ergo invidia, cum sit passio, est in sensualitate, in qua non est nisi veniale peccatum, ut Augustinus dicit in eodem libro.
Ergo invidia non est peccatum mortale.
Praeterea, sicut bona ex genere possunt male fieri; ea autem quae sunt mala ex genere, non possunt bene fieri; ut Augustinus dicit in libro contra mendacium, ita ea quae sunt ex genere venialia, possunt fieri mortalia; ea autem quae sunt ex genere mortalia, nullo modo possunt esse venialia, sicut patet de homicidio et adulterio. Sed non omnis invidia est peccatum mortale. Ergo invidia non est peccatum mortale ex genere.
Praeterea, peccatum operis in eodem genere est gravius peccato cordis. Sed impedire opere bonum proximi, non semper est peccatum mortale. Ergo non semper est peccatum mortale dolere de bono proximi, quod est invidere.
Praeterea, in viris perfectis non potest esse peccatum mortale. Sed in eis potest esse aliquis motus invidiae ex surreptione. Ergo invidia non est peccatum mortale.
Praeterea, in pueris nondum loquentibus non potest esse peccatum mortale: quia nondum habent usum rationis, in qua sola est peccatum mortale. Sed in pueris potest esse invidia: dicit enim Augustinus in I confess.: vidi ego et expertus sum zelantem puerum; nondum loquebatur, et intuebatur pallidus amaro aspectu collactaneum suum. Ergo invidia non est peccatum mortale.
Praeterea, omne peccatum mortale contrariatur ordini caritatis. Sed invidia, quae tristatur de bono alterius, in quantum redundat in nocumentum proprium, non repugnat ordini caritatis, secundum quem quilibet debet se plus diligere quam alium, et proximos plus quam extraneos, ut Ambrosius dicit.
Ergo invidia non est peccatum mortale.
Praeterea, omne peccatum mortale alicui virtuti contrariatur. Sed invidia non contrariatur alicui virtuti, sed cuidam passioni, quam philosophus in II ethic. Nemesim vocat.
Ergo invidia non est peccatum mortale.
Sed contra. Est quod Gregorius dicit in V Moral., exponens id quod habetur Prov. XIV, 30: putredo ossium invidia.
Per livoris (inquit) vitium ante dei oculos pereunt bene acta virtutum. Sed hoc non facit nisi peccatum mortale. Ergo invidia est peccatum mortale.
Praeterea, in itinerario clementis narratur quod Petrus dixit, quod tria peccata aequaliter poenam merentur: cum aliquis manu occidit, cum lingua detrahit, et cum corde invidet vel odit. Sed homicidium est peccatum mortale. Ergo et invidia.
Praeterea, Isidorus dicit in Lib. De summo bono: nulla virtus est cui non contrarietur invidia: sola enim miseria caret invidia. Sed nihil contrariatur omni virtuti nisi peccatum mortale. Ergo invidia est peccatum mortale.
Praeterea, sicut Augustinus dicit super illud psalm. Civ, 25: convertit cor eorum ut odiret populum eius, invidia est odium felicitatis alienae. Odium autem est ira inveterata, ut ipse dicit XI super genes. Ad litteram.
Ergo omnis invidia est aliquid inveteratum; et ita non potest esse veniale peccatum quasi subreptitia.
Praeterea, nihil interficit spiritualiter nisi peccatum mortale. Sed invidia occidit spiritualiter, secundum illud iob V, 2: parvulum occidit invidia. Et super illud II ad Cor. II, V. 15: christi bonus odor sumus, dicit Glossa: odor vegetat diligentes, necat invidentes. Ergo invidia est peccatum mortale.
Respondeo. Dicendum quod, sicut dictum est, genus sive species actus moralis attenditur secundum materiam vel obiectum; unde etiam actus moralis dicitur bonus vel malus secundum suum genus. Vita autem animae est per caritatem, quae coniungit nos deo, per quem anima vivit, unde dicitur I Ioan., III, 14: qui non diligit, manet in morte; mors enim est privatio vitae.
Quando ergo ex comparatione actus ad suam materiam intelligitur aliquid oppositum caritati, oportet quod actus ille sit peccatum mortale ex suo genere; sicut occidere hominem importat aliquid repugnans caritati, per quam diligimus proximum, et volumus eum vivere et esse et alia bona habere; hoc enim est de ratione amicitiae, ut philosophus dicit in IX ethic.; et ideo homicidium est peccatum mortale ex genere suo.
Si vero ex comparatione actus ad suum obiectum non appareat aliquid contrarium caritati, non est peccatum mortale ex suo genere; sicut dicere verbum otiosum, et alia huiusmodi; quae tamen possunt fieri peccata mortalia per aliquid aliud superveniens, sicut supra, habitum est. Invidere autem importat aliquid caritati repugnans ex ipsa comparatione actus ad suum obiectum; est enim de ratione amicitiae ut eis velimus bona, sicut et nobis ipsis, ut dicitur in IX ethic., eo quod amicus est quodammodo alter ipse. Unde quod aliquis de felicitate alterius tristetur, hoc manifeste repugnat caritati, in quantum per eam diligitur proximus; unde Augustinus dicit in libro de vera religione: qui invidet bene cantanti, non amat bene cantantem. Unde invidia ex suo genere est peccatum mortale.
Est tamen considerandum, quod in genere alicuius peccati mortalis potest inveniri aliquis actus qui non est peccatum mortale propter suam imperfectionem, quia scilicet non attingit ad perfectam rationem illius generis.
Quod quidem contingit dupliciter. Uno modo ex parte principii activi, quia scilicet non procedit a ratione deliberante, quae est proprium et principale activum principium humanorum actuum; unde subiti motus etiam in genere homicidii vel adulterii non sunt peccata mortalia, quia non attingunt perfectam rationem actus moralis, cuius principium est ratio. Alio modo potest contingere ex parte obiecti, quod scilicet propter sui parvitatem non attingit ad perfectam rationem obiecti; quod enim parvum est, quasi nihil accipit ratio; sicut patet in specie furti: si enim aliquis accipiat de agro alterius unam spicam, vel aliquid huiusmodi, non est credendum quod peccet mortaliter, quia hoc quasi nihil computatur tam ab illo qui accipit, quam ab illo cuius est res ipsa. Secundum hoc ergo potest contingere quod aliquis motus invidiae non est peccatum mortale, quamvis invidia secundum suum genus sit peccatum mortale, propter imperfectionem ipsius motus; vel quia est subitus, et non procedit ex ratione deliberata; vel quia homo tristatur de aliquo bono alterius, quod est adeo parvum, quod non videtur esse aliquod bonum: puta si aliquis invideat alicui simul ludenti, quod vincat in ludo, puta cum eo currendo, vel aliquod huiusmodi ludicrum faciendo.
Ad primum ergo dicendum, quod quia in definitione alicuius non ponitur id quod est per accidens, sed solum id quod est per se; cum dicitur quod invidia est tristitia de felicitate vel gloria alterius, oportet quod intelligatur secundum quod aliquis tristatur de ipsa felicitate alterius in quantum est huiusmodi, de qua ea ratione aliquis tristatur, quia vult singulariter excellere; unde qui ab aliquo vincitur in gloria vel felicitate, et de hoc dolet, proprie dicitur invidere. Contingit autem aliquem tristari de felicitate alterius propter alias rationes quae ad invidiam non pertinent, sed quandoque ad alia vitia. Quicumque enim odit aliquem, tristatur de felicitate eius, non in quantum est excellentia quaedam, sed in quantum est simpliciter bonum quoddam eius quem odit. Cum enim aliquis inimico velit malum, consequens est quod de omni bono eius tristetur. Unde haec est differentia inter invidentem et odientem: quia invidens non tristatur de bono alterius nisi per hoc quod excellitur, vel singularitatem suae gloriae admittit; odiens autem de quocumque bono inimici tristatur. Potest etiam esse et alia ratio, quare aliquis de felicitate alterius tristetur, quia scilicet timet ex hoc aliquod nocumentum sibi provenire, vel aliquibus quos amat; quod magis est timoris quam invidiae, ut philosophus dicit in II rhetor.. Contingit autem timorem esse et bonum et malum; unde hoc potest fieri et cum peccato, quando timor est malus, et sine peccato, quando timor est bonus. Unde Gregorius praemissa verba exponens subdit, quod hoc credimus, cum ruente aliquo quosdam bene erigi credimus; et proficiente illo plures iniuste opprimi formidamus.
Unde etiam interponit, quod talis tristitia est sine invidiae culpa.
Ad secundum dicendum, quod quando motus est sensualitatis tantum, non potest esse peccatum mortale; sed quando motus tristitiae ex deliberatione rationis procedit, tunc non solum est sensualitatis, sed etiam rationis; et ideo potest esse peccatum mortale.
Quamvis etiam dici possit, quod huiusmodi nomina passionum quandoque signant ipsos simpliciter motus voluntatis; et secundum hoc tristitia non erit in sensualitate, sed in parte rationali.
Ad tertium dicendum, quod illud quod est mortale ex genere, non potest fieri veniale, si actus sit perfectus; potest tamen contingere propter imperfectionem actus, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod impedire bonum alicuius potest esse absque peccato mortali propter imperfectionem actus, quia illud quod impeditur, non habet plenam rationem boni, aut quia est parvum, aut quia est indebitum.
Ad quintum dicendum, quod motus subreptitius invidiae est imperfectus; et talis etiam invidiae motus est in pueris, qui non habent usum rationis.
Unde patet responsio ad sextum.
Ad septimum dicendum, quod quandocumque aliquis tristatur de felicitate alterius propter nocumentum quod exinde sibi vel suis imminet, talis tristitia non est invidiae, sed timoris; unde quandoque potest esse sine peccato, sicut dictum est.
Ad octavum dicendum, quod invidia respicit duo obiecta. Est enim tristitia de prosperitate alicuius boni; et secundum hoc duabus virtutibus contrariari potest; ex parte enim prosperitatis, de qua dolet, contrariatur ei misericordia, quae dolet de adversitate bonorum; ex parte autem boni, de cuius prosperitate tristatur, opponitur ei ira per zelum, quae intelligitur per Nemesim, quando scilicet aliquis tristatur de hoc quod aliqui mali in sua impietate prosperantur. Et quamvis misericordia et Nemesis passiones videantur secundum rationem tristitiae, tamen secundum quod supervenit electio rationis accipiunt rationem virtutis.
Similiter ea quae in contrarium obiiciuntur facile est solvere.
Ad primum ergo dicendum, quod Gregorius ibi loquitur de invidia secundum quod est peccatum mortale; et de tali etiam cordis invidia loquitur beatus Petrus, quae quidem meretur aequalem poenam homicidio quantum ad genus poenae; quia utrumque meretur poenam aeternam.
Unde patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod peccatum mortale contrariatur omni virtuti peccantis.
Invidia autem, ut Isidorus dicit, contrariatur omni virtuti, non ipsius peccantis, sed alterius. Unde per hoc probari non posset quod invidia sit peccatum mortale.
Ad quartum dicendum, quod invidia non est odium hominis, sed felicitatis, prout sub odio comprehenduntur omnes passiones animae tendentes in malum, quae ex odio derivantur.
Quod autem dicitur odium esse ira inveterata, non est sic intelligendum quasi omne odium sit tale, sicut est aliquis status motus odii; sed quia ira inveterata odium causat.
Ad quintum dicendum, quod auctoritates illae loquuntur de invidia secundum quod est peccatum mortale.