COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Utrum ad intellectionem, qua Deus intelligit lapidem et asinum, praeexiguntur respectus diversi et rationes diversae?
Alens.1.p. q. 23. m. 4. D. Thom. l.p.q.14. art, 6. et q. 15. per lotum. D. Bon. 1. d. 33. art. i d. 1. Rich. d. 16. art 2. q. 2. Henr. quodlib. q 3. Scot. 1. d. 35 q. 1. et alii ibi.
Quod sic: quia idem manens idem omnino, non potest esse ratio cognoscendi diversa, quia tunc eodem modo se haberet ad idem, et diversa: sed essentia divina, ut primum objectum intellectus Dei, est unum scilicet essentia divina omnino, et eodem modo se habens ; ergo non est secundum se ratio cognoscendi distincta, ut distincta.
Contra, Dionysius de Div. nom. cap. 2. Deus per speciem omnia contemplans, vel sub una esse circumstantia omnia contemplans : ergo per unam praesuppositam omnia cognoscit.
Item, quod posterius est in essendo est posterius in cognoscendo: sed iste respectus est posterius in essendo, subjecto, quia sequitur extrema: ergo est posterius in esse cognito: ergo non est ratio cognoscendi prius.
Ad quaestionem dicitur, quod respectus rationis praecedit in essentia determinans ipsam in cognoscendo illud, cujus est respectus. Et hoc probatur ratione sic, universaliter est verum tam in agente naturali quam in artificiali, quod agens agit distincta per distinctas rationes. Hoc idem dicit Commentator de Div. nom. cap. 6.
Ad primum argumentum in oppositum dicitur, quod Deus est omnia contemplans per unam causam realem, scilicet essentiam, sed diversam secundum rationem, quia determinatur secundum diversos respectus.
Ad secundum argumentum dicitur, quod minor est falsa de respectu rationis, quia ille non sequitur extrema, nec terminos, quia inesse cognito est prius suo objecto.
Contra, si aliquod cadit medium inter potentiam cognoscendi et ipsum objectum, prius fertur potentia per actum suum cognoscendi super illud quod praesentatur per illud medium quam super illud objectum : si igitur respectus rei praecedit suum objectum in esse cognito, quaero per quid cognoscit respectus illos: si per se, ergo eadem ratione prius intelligit ista, quorum sunt respectus isti. Si per alios respectus, erit quaestio de illis respectibus quomodo cognoscat: ergo erit processus ininfinitum: vel oportet dicere, quod essentia divina sine aliquo respectu prou test illimitata ex se ad hominem et asinum indistincte, sit ratio cognoscendi ista.
Item, quod causatur per actum rationis non est aliquid reale: sed iste respectus causatur per actum rationis: igitur isti respectus, qui dicuntur determinare intellectum divinum, vel objectum ad cognoscendum diversa, quae non sunt nisi respectus rationis, non possunt esse ratio producendi aliud reale, sed intelligere Dei respectu distinctorum est actus realis: ergo non causatur ab istis respectibus rationis, quia magis debet ens esse causa, vel illud quod habet rationem causae quam effectus, vel illud, quod habet rationem effectus. Item, omnis relatio sequitur suum fundamentum: fundamentum vel ratio fundandi sequitur rem, quae dicitur fundamentum ; ergo si relatio sequitur ipsam rem in qua fundatur: ergo isti respectus rationis non sunt ratio cognoscendi istas distinctas res, ut hominem et asinum.
Ad primum dicitur , quod major est falsa, quando utrumque, scilicet tam potentia quam objectum est indeterminatum : sic est in proposito, quia essentia de se est illimitata ad cognitionem illius vel illius, et determinatur per relationem rationis.
Contra, infinitum non determinaturnisi per infinitum: istae rationes non sunt infinitae; ergo non determinant essentiam.
Contra ista simulet, contra positionem: si medium limitatum ad A potest esse ratio distincte cognoscendi A, et medium limitatum ad A, B, C, potest esse medium cognoscendi A, B, C, sine determinatione aliqua ex se potest esse medium cognoscendi A, B, C; ergo et medium infinitum exsepotest se solo, sine alia determinatione ex parte sui, esse ratio cognoscendi infinita: talis est essentia divina: ergo. Probatio consequentiae medio illimitato per hoc, quod ponitur illimitatum adA , et B, nihil tollitur ab eo quod est perfectionis, medio limitato tantum ad A, si additur sibi perfectio, inquantum est illimitatum ad A, et B. Probatio aliter, species albi est medium distincte cognoscendi album, et si sibi esset concreata species odorum, posset simul esse ratio illimitata cognoscendi album distincte et odorabile, et hoc simul est probatio consequentiae et antecedentis.
Item, essentia divina, ut est sub relatione rationis comparata per intellectum ad lapidem: aut est finita, aut infinita : si finita sine aliqua determinatione, vel relatione, vel ratione determinante ex parte sui est determinata, et similiter illa relatio est mutabilis, etnon essentia divina, quia ipsa est de se formaliter infinita. Si autem infinita, cum respectus hominis non sit talis, nihil facit ad intellectionem cujuscumque.
Item, quod alia sit relatio repraesentativa, vel ratio intelligendi aliquod objectum, et quod intellectus non potest in tale objectum de se, hoc est dicere simul contradictoria, sive conclusio sit vera,sive falsa, noncuro. Istam vultis inferre ponendo essentiam esse rationem repraesentandi intellectui divino omnia intelligibilia, et tamen quod non possit in ea intellectus divinus ferri sine talibus relationibus rationis.
Ad primum de medio limitato et illimitato, dico quod nec medium, nec limitatum, nec illimitatum est ratio cognoscendi alia, inquantum secundum suam rationem absolutam considerantur: sed inquantum tale medium est, vel relatio, vel determinatum per relationes, potest esse ratio repraesentandi diversa ; et ita essentia divina, inquantum secundum se absolute consideratur, non est ratio cognoscendi aliud, quia impossibile est aliquid repraesentare aliud, nisi ipsum sit similitudo alterius, vel includens ejus similitudinem ; et isto modo conceditur consequentiam esse bonam, sed antecedens est falsum secundum se sumptum absolute, et sine respectu. Contra illud : si nihil est ratio distincte cognoscendi nisi per relationem divinam: ergo essentia divina non erit ratio cognoscendi se sine respectu: igitur et in visione essentia repraesentat se intellectui Patris, vel alicujus alterius personae mediante relatione ; sed non mediante relatione rationis, quia ista relatio praecedit omnem actum intellectus, et est ratio intelligendi, sed mediante relatione reali: ergo in una persona intelligente essentiam erunt duae relationes reales,hoc est falsum.
Item, si relatio similitudinis determinat essentiam, cum qualitas in oculo ut albedo, dicatursimilituilo alterius albedinis, non quia est relatio, sed quia qualitas absoluta, ipsa de se erit secundum rationem ejus absolutam, ratio repraesentandi aliud, nec ista relatio similitudinis communicatur cum ista qualitate, nec sic est ratio repraesentandi aliquid. Primo, quia non est, major unitas in effectu, quam sit) unitas in causa: ergo actionis per se unius est tantum una causa per se: sed relatio rationis cum essentia divina, vel quacumque essentia absoluta, non est per se aliquid linum: ergo non sunt ratio unius intellectionis : ergo vel est essentia divina, vel relatio tantum : sed non potest esse relatio tantum, quia relatio non est causa actus realis, sicut intellectionis : relatio etiam nec est principium, nec terminus alicujus actionis absolutae. Minor patet, quia non est per se unum cum alio, quia non habet esse ex eisdem principiis, si sit principiatum: vel si non sit principiatum, adhuc erit illud, quo erit unum principium ; sed iste respectus rationis non est ex principiis rei, ut essentiae, quia tunc esset relatia rationis; vel si secundum tenetur, saltem essentia divina est ut principiata, relatio autem omnis, quae tantum est rationis, causatur per intellectum.
Ad primum istorum dicitur, quod essentia intellecta a Patre, non requirit se ex parte intelligibilitatis ut rationem intelligendi: sed ipsa intelligitur ab intellectu, ut objectum ejus, primo primum, et non ut secundarium. Unde quia superius dicitur, quod impossibile est aliquid repraesentare aliud, nisi sit similitudo ejus. vel includens similitudinem ejus, vel relationem rationis, hoc intelligebatur de objecto secundario quocumque,sed non de primo. Unde impossibile est essentiam divinam, ut secundarium objectum repraesentare aliqua distincta, nisi per relationes rationis distinctas determinatur ab intellectu.
Contra, si aliquid ex se solo sine alia relatione rationis potest esse ratio cognoscendi objectum excellentius, licet nihil repraesentet illud, ut similitudo ejus ; illud potest ex se esse ratio sufficiens cognoscendi quodcumque aliud inferius, sino omni respectu, quando inferius includitur in suo superiori secundum totam intelligibilitatem sui ; sed essentia divina se sola est ratio cognoscendi seipsam sine omni respectu secundum te, et includit eminenter intelligibilitatem cujuscumque objecti secundariis ergo se sola sine omni respectu potest esse medium cognoscendi omnia alia.
Respondeo quando objectum, est extra intellectum et non est ipsum, requiritur similitudo objecti in intelligente objectum, quando autem objectum est praesens, non requiritur : sic est in proposito de objecto primo et secundo, quod essentia ut primum objectum, semper est ex se ratio cognoscendi se; ut autem repraesentat alia quae non sunt ipsa, determinatur similitudinibus ipsorum.
Tunc ad formam argumenti, ilico quod prima consequentia vera est caeteris existentibus aequalibus; sed quia objecta extrinseca, ut secundaria, non sunt per se principia, ideo requiruntur eorum similitudines: objectum autem primum, ex quo est praesens semper intellectui paterno, ex se solo est ratio cognoscendi intrinseca, et se.
Contra, si intellectus praecise, ut praecedit intellectionem objecti determinantis actum intellectus ex hoc solummodo quod potentia est, nihil requirit circa objectum eminentius, multo magis nec requirit aliquid circa quodcumque aliud objectum inferius: ergo si essentia non solum habet rationem terminantis actum potentiae, sed etiam rationem principii principkv tivi, habetur propositum. Probatio consequentiae ; quaecumque potentia se sola est principium sufficiens eiiciendi actum,et potest habere actum circa objec um eminentissimum, potest circa quodcumque inferius objectum.
Dicitur quod verum est, aliis existentibus aequalibus, videlicet quando utrumque intellectui aequaliter est praesens, quae autem sunt principia secundum se, non requirunt similitudinem, sicut de aliis extrinsecis.
Contra, potentia, quae non habet suum objectum praesens, et potest per actum suum facere suum objectum praesens, potest se sola elicere actum. Exemplum, si calor potest se solo facere objectum sibi praesens per actum suum, potest se solo elicere actum calefactionis ; sed si intellectus divinus ex se solo facit omnia objecta praesentia; ergo se solo intelligit: ergo sine talibus respectibus.
Item, essentia divina sub ista relatione, aut est linita, aut infinita: si finita: igitur est imitans, et non imitabilis, quod falsum est. Si infinita, tunc non est magis propria uni ad repraesentandum unum quam aliud.
Dico quod nec sub ratione finita, nec infinita, est ratio repraesentandi sic asinum, sed ut determinata respectu intellectus accipitur sub ratione finita.
Contra, illud, cujus est intellectus non intelligitur, quod est impossibile, quia intellectuscomparat aliquid, ut essentiam ad aliud sub alia ratione, sub qua intelligit eam ; sed si intellectus non comparat essentiam ad aliud, nisi ut in se intellecta ; ergo intellectus potest ex se utrumque extremum distincte cognoscere.
Item, si non ut infinita est ratio repraesentandi: ergo non ut imitabilis est ratio repraesentandi, quod falsum est, quia non est imitabilis inquantum finita, et si ut infinita erit de se ratio omnium repraesentativa.
Item, illi respectus rationis repraesentantes essentiam, intelligibiles sunt ut objecta, quaero per quid intelliguntur : si per essentiam: ergo propositum, quod essentia de se sine aliqua relatione est ratio cognoscendi alia ; si per alias relationes, quaero de aliis rationibus, ex quo sunt intelligib les per quid) cognoscuntur? si per essentiam, sicut prius ; si per alias, processus in infinitum. Nec potest dici, quod sunt cognoscibiles per se ipsas, quia quodcumque objectum intelligibile etiam minimum, natum est formare in intellectu conceptum suum, sicut in passo approximato, sed si intellectus divinus intelligit infinitas relationes per se, vilesceret, quia pateretur, vel reciperet aliquam perfectionem formaliter ab aliquo, quod formaliter non est Deus.
Dicitur, quod intelligit ut objecta non moventia intellectum, sed intellectus de se movet se ad intelligendum talia intelligibilia, sive cognoscibilia.
Contra, aut intellectus se solo movet se ad intelligendum istas relationes diversas, aut essentia sola, aut istae relationes solae movent. Si istae relationes solae movent, vel etiam partialiter, vilesceret intellectus divinus: si essentia sola, habeo propositum : si intellectus solus, ergo se solo est ratio cognoscendi distincta, quod est prius negatum.
Item, intellectio lapidis est perfectio simpliciter, et per consequens infinita: sed relatio rationis, qua per te essentia determinatur, est finita et ens minutum, 6. Metaph. ergo non potest esse ratio cognitionis alterius infiniti.