Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
35. Prope omnium criminum fontes haec tria genera demonstrantur esse vitiorum. Neque enim consummatam omnem tentationem Scriptura dixisset; nisi in his tribus esset omnium materia delictorum, quorum semina in ipsa origine sunt cavenda. Finis ergo tentationum, finis est cupiditatum; quia causae tentationum causae cupiditatum sunt. Causae autem cupiditatum sunt carnis oblectatio, species gloriae, aviditas potentiae. Quam religiosum videtur ut commorationem christianae feminae non recuses! Sed crebra inde tentatio. Si attentos Deo viderit diabolus, suggerit ut decipiat: sed tu quamvis de 1622D proposito praesumas, cave tentationem, sciens naturam. Haec tria, si recorderis, etiam Paulus cavenda praescribit, designans tres esse species peccatorum, a quibus liber exspectat justitiae coronam. 1623A Neque enim, inquit, in verbo adulationis fuimus, neque in occasione avaritiae, Deus testis est, 1344 neque gloriam quaerentes ab hominibus (I Thess. II, 5 et 6) ; et ideo diabolum vicit, coronam petivit.
36. Vides ergo ipsum diabolum non esse in studio pertinacem, cedere solere verae virtuti. Et si invidere non desinat, tamen instare formidat; quia frequentius refugit triumphari. Audito itaque Dei nomine, Recessit, inquit, usque ad tempus; postea enim non tentaturus, sed aperte pugnaturus advenit.
37. Docet igitur te Scriptura divina non tibi contra carnem et sanguinem, sed contra insidias spiritales esse certamen (Ephes. VI, 12) . Vides magnificentiam christiani viri, qui certat cum rectoribus mundi: et 1623B licet constitutus in terris, adversus spiritalia nequitiae quae sunt in coelestibus, animi virtute decernit. Non enim de terrenis contendimus, ut dimicemus in terra: sed spiritalibus propositis praemiis, de regno Dei et Christi haereditate necesse est spiritalia prius impedimenta superentur. Corona proposita est, subeunda certamina sunt. Nemo potest, nisi vicerit, coronari: nemo potest vincere, nisi ante certaverit. Ipsius quoque coronae major est fructus, ubi major est labor: Arcta enim et angusta est via, quae ducit ad vitam . . . . lata vero et spatiosa, quae ducit ad mortem (Matth. VII, 14 et 13) . Et ideo tentationem neutiquam timere debemus; est enim causa victoriae, materia triumphorum.
38. Dives ille, qui tentationem non sensit in saeculo, 1623C in poenis est apud inferos: pauper ille Lazarus qui ita paupertate morboque afflictus est et attritus, ut vibices ejus a canibus lamberentur, vitae istius labore miserabilis, coronam gloriae quaesivit aeternae (Luc. XVI, 22) . Multae enim tribulationes, non quorumcumque, sed justorum (Psal. XXXIII, 20) . Denique quos diligit Dominus, saepe castigat (Hebr. XII, 6) . Petrus tentatus est, ut negaret: negavit, ut fleret (Luc. XXII, 57 et seq.) . Et quid de caeteris dicam? Nempe Job erat probatus Deo: sed licet probatus erat; victor tamen non erat (Job. I, 12, et II, 6) . Probata erat devotio; virtutis tamen praemium non habebat. Et ideo tentandus offertur, ut gloriosior redderetur.
39. Illius quoque certaminis refert ut gradum 1623D spectes. Non unum telum diabolus habet, frequentat spicula; ut aut praemio vincat, aut taedio. Primo cupiditate vulnerat, secundo pietate, tertio sanitate; 1624A mentis enim pariter et corporis pugnat ulceribus. Diversitas quoque ipsa tentationum pro diversitate certantium est. Avaritiae damno dives urgetur, pater dispendio filiorum, homo doloribus, corpus ulceribus. Quanta haec tela! Unde Dominus noluit habere quod perderet; et ideo pauper huc venit, ne haberet diabolus, quod auferret. Vis scire quam verum sit? Ipsum Dominum dicentem audi: Venit hujus mundi princeps, et in me invenit nihil (Joan. XIV, 30) . Noluit etiam paucorum esse pater, ut esset omnium. Frustra autem corporis tentaretur ulceribus, qui contemneret omnes corporis passiones: simul ut ostenderet nobis quod immaculata, corporis hoste depulso, victoria sibi deberetur. Sed ille quasi homo suis tentatur, hic publicis: illi patrimonium aufertur, 1624B huic regnum orbis offertur. Nec totus 1345 sine fraude diabolus, qui exasperare Dei Filium vereretur: illum injuriis tentat, hunc praemiis. Ille quasi servulus dicit: Dominus dedit, Dominus abstulit (Job. I, 21) : hic naturae suae dispositionisque conscius sua sibi ridet offerri. Et ut ad illud revertamur, ingruit nuntius super nuntium (Ibid., 14 et seq.) , congeminant vulnera: nec tamen fortis athleta mente turbatur. Adhibetur mulier primae fraudis illecebra (Job. II, 9) : hic per virginem natus errori obnoxiam non habebat. Amici adhibentur qui pravis consiliis opprimant reluctantem. Sed in omnibus quae acciderunt ei, nusquam peccavit Job labiis suis in conspectu Dei (Ibid., 10) .
40. Nam quod maledicit diei, dicens: Pereat 1624C dies illa in qua natus sum (Job III, 3) ; et infra: Et maledicat ei is qui maledixit diem illam, qui habet magnum cetum opprimere (Ibid., 8) , ad prophetiam pertinet; eo quod diabolum tamquam procellosi saeculi istius cetum Dominus noster Jesus Christus oppressit: et generationis suae carnalis diem perire desiderat; ut dies ejus in regeneratione numeretur. Pereat, inquit, dies saecularis, ut dies spiritalis oriatur. Ergo in tentatione sanctus Job mysteria loquebatur; qui enim vincebat saeculum, Christum videbat.
41. Nos igitur non timeamus tentationes, sed magis tentationibus gloriemur, dicentes: Cum infirmamur, tunc potentes sumus; tunc enim nectitur corona justitiae (II Cor. XII, 10) . Sed illa Paulo fortassis 1624D accommoda: nos autem quia plures coronae sunt, quamcumque sperare debemus. In saeculo laurus corona est, corona est scutum. At vero tibi proposita 1625A est corona deliciarum: Corona enim deliciarum obumbrabit te (Prov. IV, 9) . Et alibi: Scuto bonae voluntatis suae circumdabit te (Psal. V, 13) . Gloria quoque et honore quem dilexit Dominus, coronavit (Psal. VIII, 6) . Ergo qui vult coronam dare, tentationes suggerit. Et si quando tentaberis, cognosce quia paratur corona. Tolle martyrum certamina, tulisti coronas: tolle cruciatus, tulisti beatitudines.
42. Nonne tentatio Joseph virtutis est consecratio? Nonne injuria carceris corona est castitatis? Quemadmodum regni in Aegypto consortium potuisset adipisci, nisi venditus fuisset a fratribus? Quod Dei factum arbitrio, ut justus probaretur, ipse monstravit, dicens: Quemadmodum fieret in hodierno, ut pasceretur populus multus (Gen. L, 20) ? Non debemus 1625B igitur tentationes saeculi pro malis timere, quibus bona praemia comparantur: sed magis rogare contemplatione conditionis humanae; ut eas tentationes subeamus, quas ferre possimus.