S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI De Consensu EVANGELISTARUM LIBRI QUATUOR .
CAPUT PRIMUM. Evangeliorum auctoritas.
CAPUT II. Ordo Evangelistarum, et scribendi ratio.
CAPUT IV. Joannes ipsius divinitatem exprimendam curavit.
CAPUT V. Virtutes duae circa contemplativam Joannes, circa activam Evangelistae alii versantur.
CAPUT VI. Quatuor animalia ex Apocalypsi de quatuor Evangelistis alii aliis aptius intellexerunt.
CAPUT IX. Quidam fingunt Christum scripsisse libros de magicis.
CAPUT X. Eosdem libros Petro et Paulo inscriptos quidam delirant.
CAPUT XI. In eos qui somniant Christum magico arte populos ad se convertisse.
CAPUT XIII. Judaeos cur Deus passus est subjugari.
CAPUT XV. Pagani Christum laudare compulsi, in ejus discipulos contumeliosi.
CAPUT XVI. Apostoli de subvertendis idolis nihil a Christo vel a Prophetis diversum docuerunt.
CAPUT XVII. In Romanos qui Deum Israel solum rejecerunt.
CAPUT XVIII. Hebraeorum Deus a Romanis non receptus, quia se solum coli voluerit.
CAPUT XIX. Hunc esse verum Deum.
CAPUT XX. Contra Deum Hebraeorum nihil a Paganorum vatibus praedictum reperitur.
CAPUT XXI. Hic solus Deus colendus, qui cum alios coli prohibeat, coli non prohibetur ab aliis.
CAPUT XXII. Opinio Gentium de Deo nostro.
CAPUT XXIII. De Jove et Saturno quid nugati sint Pagani.
CAPUT XXIV. Non omnes Deos colunt, qui Deum Israel rejiciunt nec eum colunt, qui alios colunt.
CAPUT XXVI. Idololatria per Christi nomen et Christianorum fidem juxta prophetias eversa.
CAPUT XXVII. Urget idololatrarum reliquias, ut demum serviant vero Deo idola ubique subvertenti.
CAPUT XXVIII. Praedicta idolorum rejectio.
CAPUT XXIX. Deum Israel quidni colant pagani, si eum vel praepositum elementorum esse opinantur.
CAPUT XXX. Deus Israel impletis prophetiis jam ubique innotuit.
CAPUT XXXI. Prophetia de Christo impleta.
CAPUT XXXII. Apostolorum contra idololatriam doctrina vindicatur ex prophetiis.
CAPUT XXXIV. Epilogus superiorum.
CAPUT XXXV. Mediatoris mysterium antiquis per prophetiam, nobis per Evangelium praedicatur.
CAPUT II. Quomodo sit Christus filius David, cum ex Joseph filii David concubitu non sit natus.
CAPUT III. Quare alios progeneratores Christi Matthaeus enumerat, alios Lucas.
CAPUT VI. De ordine praedicationis Joannis Baptistae inter omnes quatuor.
CAPUT VII. De duobus Herodibus.
CAPUT XII. De verbis Joannis inter omnes quatuor.
CAPUT XIII. De baptizato Jesu.
CAPUT XIV. De verbis vocis factae de coelo super baptizatum.
CAPUT XVII. De vocatione apostolorum piscantium.
CAPUT XVIII. De tempore secessionis ejus in Galilaeam.
CAPUT XIX. De illo sermone prolixo quem secundum Matthaeum habuit in monte.
CAPUT XXI. De socru Petri quo ordine narratum sit.
CAPUT XXIX. De duobus caecis et muto daemonio, quae solus Matthaeus dicit.
CAPUT XXXVII. De muto et caeco qui daemonium habebat, quomodo Matthaeus Lucasque consentiant.
CAPUT XL. Ubi ei nuntiata est mater et fratres ejus, utrum a Marco et Luca ordo ipse non discrepet.
CAPUT XLIV. De Joanne incluso, vel etiam occiso, quo ordine ab his tribus narretur.
CAPUT XLV. Ad miraculum de quinque panibus quo ordine ab omnibus, et quemadmodum ventum sit.
CAPUT XLVI. In ipso de quinque panibus miraculo quemadmodum inter se omnes quatuor conveniant.
CAPUT L. Cum de septem panibus pavit turbas, utrum inter se Matthaeus Marcusque conveniant.
CAPUT LII. De fermento Pharisaeorum, quomodo cum Marco conveniat, vel re vel ordine.
CAPUT LVII. Ubi de adventu Eliae locutus est eis, quae sit convenientia inter Matthaeum et Marcum.
CAPUT LX. Ubi de ore piscis solvit tributum, quod Matthaeus solus dicit.
CAPUT LXV. De caecis Jericho illuminatis, quemadmodum non adversetur Matthaeus vel Marco, vel Lucae.
CAPUT LXVI. De asinae pullo, quomodo Matthaeu. caeteris congruat, qui solum pullum commemorant.
CAPUT LXXVI. Cum praenuntiavit templi eversionem, quomodo aliis duobus narrandi ordine congruat.
CAPUT II. De praedicta negatione Petri, quemadmodum ostendantur nihil inter se repugnare.
CAPUT VIII. De his quae apud Pilatum gesta sunt, quomodo inter se nihil dissentiant.
CAPUT XII. De divisione vestimentorum ejus, quomodo inter se omnes conveniant.
CAPUT XIV. De duobus latronibus cum illo crucifixis, quomodo omnes concordent.
CAPUT XV. De his qui Domino insultaverunt, quomodo inter se consonent Matthaeus, Marcus et Lucas.
CAPUT XVII. De potu aceti, quomodo inter se omnes consentiant.
CAPUT XXIII. De sepultura ejus, quomodo tres a Joanne non dissentiant.
Chapter LVII.—Of the Harmony Between Matthew and Mark in the Accounts Given of the Occasion on Which He Spoke to the Disciples Concerning the Coming of Elias.
115. Matthew goes on thus: “And His disciples asked Him, saying, Why then say the scribes that Elias must first come? And Jesus answered and said unto them, Elias truly shall first come and restore all things. But I say unto you, that Elias is come already, and they knew him not, but have done unto him whatsoever they listed. Likewise shall also the Son of man suffer of them. Then the disciples understood that He spake unto them of John the Baptist.” 603 Matt. xvii. 10–13. This same passage is given also by Mark, who keeps also the same order; and although he exhibits some diversity of expression, he makes no departure from a truthful representation of the same sense.604 Mark ix. 10–12. He has not, however, added the statement, that the disciples understood that the Lord had referred to John the Baptist in saying that Elias was come already.
CAPUT LVII. Ubi de adventu Eliae locutus est eis, quae sit convenientia inter Matthaeum et Marcum.
115. Sequitur Matthaeus: Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: Quid ergo Scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire? At ille respondens ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia: dico autem vobis quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, 1134 sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt; sic et Filius hominis passurus est ab eis. Tunc intellexerunt discipuli quia de Joanne Baptista dixisset eis (Matth. XVII, 10-13). Hoc idem Marcus, etiam hunc ordinem servans, commemoravit et in nonnulla diversitate verborum, nusquam tamen ab ejusdem sententiae veritate discessit (Marc. IX, 10-12): sed ipse non addidit, intellexisse discipulos quod Joannem Dominus significasset, dicendo quod Elias jam venerit.