Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
(Vers. 33, 38.) Et in synagoga erat homo habens spiritum immundum. Et infra: Surgens autem de synagoga intravit in domum Simonis et Andreae. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus.
57. Vide clementiam Domini Salvatoris: nec indignatione commotus, nec scelere offensus, nec injuria violatus Judaeam deserit: quinetiam immemor injuriae, memor clementiae, nunc docendo, nunc liberando, nunc sanando, infidae plebis corda demulcet. Et bene sanctus Lucas virum ab spiritu nequitiae 1629D liberatum ante praemisit, et substituit feminae sanitatem. Utrumque enim 1350 sexum Dominus curaturus advenerat: et prior sanari debuit, qui prior creatus est; nec praetermitti illa quae mobilitate magis animi, quam pravitate peccaverat.
58. (Vers. 31.) Sabbato medicinae Dominicae opera coepta significat; ut inde nova creatura coeperit, ubi vetus ante desivit: nec sub Lege esse Dei Filium, 1630A sed supra Legem in ipso principio designaret: nec solvi Legem, sed impleri. Neque enim per Legem, sed Verbo factus est mundus, sicut legimus: Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6) . Non solvitur ergo Lex, sed impletur; ut fiat renovatio hominis jam labentis. Unde et Apostolus ait: Exspoliantes vos veterem hominem . . . . . induite novum qui secundum Christum creatus est (Ephes. IV, 22 et 24; Coloss. III, 9 et 10) . Et bene sabbato coepit, ut ipsum se ostenderet creatorem; qui opera operibus intexeret, et prosequeretur opus quod ipse jam coeperat: ut si domum faber renovare disponat, non a fundamentis, sed a culminibus incipit solvere vetustatem. Itaque ibi prius manum admovet, ubi ante desierat.
1630B 59. Deinde a minoribus incipit, ut ad majora perveniat. Liberare a daemone et homines, sed in verbo Dei possunt; resurrectionem mortuis imperare divinae solius est potestatis.
60. (Vers. 34.) Nec quemquam movere debet, quod Jesu Nazareni nomen in hoc libro diabolus dixisse primus inducitur. Nec enim ab eo Christus nomen accepit, quod de coelo angelus ad Virginem detulit (Luc. I, 31) . Est enim hujus impudentiae ut inter homines aliquid primus usurpet, et ad homines quasi novum deferat, quo terrorem suae potestatis incutiat. Denique et in Genesi primus Deum homini nuncupavit; sic enim habes: Et dixit serpens mulieri: Quid utique dixit Deus ne edatis ab omni ligno (Gen. III, 1) ? Uterque igitur deceptus a diabolo est, sanatus a 1630C Christo.
61. Sequere caetera, et Evangelicae lectionis disce mysteria, atque in duorum sanitate publicae sacramentum salutis agnosce.. Sicut enim in Adam omnes moriuntur: ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22) . Quis est ille qui in Synagoga spiritum daemonii habebat immundum, nisi populus Judaeorum, qui quasi serpentinis spiris revinctus, et innodatus diaboli laqueis, simulatam corporis munditiam interioris mentis sordibus inquinabat? Et bene: In Synagoga homo erat qui spiritum immundum habebat; quia Spiritum sanctum amiserat. Introierat enim diabolus, unde Christus exierat. Simul ostenditur natura diaboli non improba, opera iniqua. Nam quem per superiorem naturam Dominum confitetur, opere 1630D negat. Et in hoc apparet ejus nequitia, et improbitas Judaeorum, quod ita populo vesanae caecitatem mentis offudit; ut populus neget, quem daemones confitentur. O pejor magistro discipulorum haereditas! Ille verbo Dominum tentat, hi facto: ille dicit, Mitte te (Luc. IV, 9 supra) : isti adoriuntur, ut mittant.
62. Si altiore consilio ista pensamus, animi debemus 1631A intelligere et corporis sanitatem; ut prius animus qui serpentis laborabat insidiis, absolutus sit. Anima enim numquam a corpore vinceretur, 1351 nisi prius a diabolo tentaretur. Nam cum anima corpus agat, vivificet, et gubernet; quemadmodum in ejus illecebras captiva raperetur, nisi et ipsa superioris alicujus potestatis vinculis stringeretur? Denique non prius Eva esurivit, quam serpentis eam versutia tentavit: et ideo adversus ipsum auctorem peccati prius debuit medicina salutis operari.
63. Fortassis etiam in typo mulieris illius socrus Simonis et Andreae variis criminum febribus caro nostra languebat, et diversarum cupiditatum immodicis aestuabat illecebris. Nec minorem febrem amoris esse dixerim, quam caloris. Itaque illa animum 1631B febris, haec corpus inflammat. Febris enim nostra avaritia est, febris nostra libido est; eo quod ignitae sint cupiditates. Unde et Apostolus ait: Si non se continent, nubant; melius est enim nubere quam uri (I Cor. VII, 9) . Febris nostra luxuria est, febris nostra ambitio est, febris nostra iracundia est. Quae licet corporis vitia sint, ignem tamen ossibus implicant, mentem, animum, sensusque pertentant. Haec prior diaboli sollicitatur arte. Etenim ager bonus, vestis, monile, suadela serpentis est. Honorum gratia, sublimitas potestatum, epularum suavitas, forma meretricis laqueus est diaboli, et quasi quidam nequitiae spiritalis illecebrosus affatus, qui per carnis illecebram quae cito feminea quadam levitate mollitur, animum quoque de gradu dejicit. Neque enim 1631C formam mulieris animus prius quam corporis oculus concupiscit. Denique quod non videris, non amabis: sed ubi caro concupierit, compatientis quoque animi constantia defatiscit, et mens consortio amoris inflectitur (duo enim in carne una sunt) atque ita mors irrepit sceleris effectu, tentante diabolo, carne suadente.
64. Vehementior tamen est animi, quam corporis febris: et ideo pro animi voluptate, corporis salus plerumque contemnitur, nec a periculis abstinetur. Unde non alienum videtur repetere quemadmodum Theotimus cum gravi oculorum incommodo laboraret, et amaret uxorem, interdicta sibi a medico facultate coeundi, cupiditatis impatiens, atque impetu libidinis raptus, se moderari nequiverit. Sciens enim 1631D prudensque quod esset oculos amissurus, priusquam conveniret uxori, in ipso aestu ferventis cupiditatis, et consuetudinis apparatu: Vale, inquit, amicum lumen. Sic febre libido flagrantior est, graviusque praecipitat et inflammat.
65. Sed ubi quis resipuerit a furore, tunc conscientiae interioris aperitur visus, factique poenitentia succedit, et pudenda sui unusquisque facinoris conscientia erubescit. Tunc Deus timetur, et peccator se cupit celare, sed non potest: tunc caro arguitur, 1632A diabolus accusatur: haec quasi lena vitiorum, ille quasi auctor erroris. Patescit deformitas; nudum est enim Deo omne secretum, nec illius ficus foliis, hoc est, tegmine corporali, vel jactantia saeculari flagitiorum secreta velantur. Et unusquisque divinum peccati conscia formidat mente judicium dicens: Qui super me montes cadent: in quibus me abscondam 1352 scissuris petrarum, cum venerit confringere terram? Tunc tribulos et spinas animo caro, hoc est, curarum morsus sollicitudinumque generat, aestusque, quos sibi per concupiscentiam carnis animus ipse circumdedit. Etenim quasi clavis quibusdam suffigitur anima corporeis voluptatibus: et cum semel adhaeserit cupiditatibus demersa terrenis, difficile in altum potest unde descendit, sine Dei favore 1632B revolare. Actuum enim suorum vincta laqueis, et deliciarum saecularium illecebris obnoxia jam tenetur.
66. Hunc ergo Adam, hanc Evam Dominus liberaturus advenit: quorum alter ad imaginem Dei factus, altera virtutem sui accipiens viri, quamdiu fuit subdita fortiori, unam gerebant in uno spiritu Deo placitam voluntatem: et in paradiso Dei positi, vitae coelestis operabantur alimoniam. Postea vero quam caro suadere diversum, et legem coepit propriam non tenere, paradisi exsules facti, in hunc inferiorem demersumque locum peccati merito reciderunt. Nec quisquam putet incongruum esse, si Adam atque Eva in typo animae et corporis aestimentur; cum in 1632C typo Ecclesiae aestimentur et Christi. Nam cum duo esse in carne una Apostolus diceret, adjecit: Sacramentum, inquit, hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32) . In quo ergo superni Dei, in eo multo magis animi nostri potest esse mysterium.
67. Sed haeret, suffixus est, captus est, et corporeis succensus febribus, compassione carnis aegrescit. Quaerendus est medicus. Sed quis iste tantus est, qui sauciae mentis mediatur ulceribus? Quis tantus est homo, qui possit aliis subvenire, cum ipse sibi non possit? Quis aliis possit vitam reddere, cum ipse mortem non possit evadere? Omnes enim in Adam mortui; quia Per unum hominem in hunc mundum peccatum introivit, et per peccatum mors: et ita in omnes 1632D homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt (I Cor. XV, 12) . Illius igitur culpa mors omnium est (Cf. Aug. lib. I contra Jul. Pelag., cap. 3) . Denique missi sunt sancti, missi sunt et prophetae, qui oracula divina loquerentur; nec quidquam promovere potuerunt. Quaeramus ergo aliquem de angelis aut archangelis medicum. Sed quemadmodum mihi possunt praesidium ferre, ne peccem; cum ipse archangelus a peccato non potuerit abstinere? Quemadmodum ad paradisum angelus revocare me poterit; 1633A cum ipse Satanas et angeli sui sedem quam acceperunt, servare non possint?