COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Utrum in essentia possit esse aliqua persona producta ?
Alens. 1. p. q. 15. memb. 5. D. Bonav. hic art. 1. q. 2. Richard. q. 1. D. Thom. 1. p. 39. art. 2. Henr. quodl. 61. q. 1. Doctor. in Oxon. hic q. 6. et in Theor. sig. . Non potest probari. Suarez 1. part. tract. 3. lib. 4. cap. 1.
Quod non videtur: quia illa productio aut terminaretur ad personam absolutam, aut respectivam : non autem ad personam absolutam, quia tunc in persona esset realis compositio ex essentia, et aliquo alio reali absoluto. Nec terminatur ad aliquod respectivum, quia respectus non potest esse terminus motus, sicut nec principium ex 5. Physic. text. cora. 10. ergo, etc.
Dicitur, quod non est simile de respectu in Divinis et in creatis, quia in Deo subsistens in essentia constituit personam subsistentem, non sic autem in creatis.
Contra : Quandocumque formalis ratio geniti non est ratio substantialis, productio illius non potest dici generatio substantialis, ut patet inductione in creatis. Unde si calor sit formalis ratio calidi producti, ejus generatio dicetur calefactio, et sic de aliis. Si igitur formalis ratio Filii geniti in Divinis esset relatio, sequeretur quod generatio Filii in Divinis non sit substantialis.
Ideo dicitur sic ad has rationes, quod non est idem esse primum terminum alicujus productionis, et esse formalem terminum productionis, quia primus terminus productionis est hoc aliquid per se subsistens : et hoc secundum Philosophum 1. Phys. c. 7. et 7. Met. c. 8. est compositum, quod primo generatur, et ad quod primo terminatur generatio ; sed formalis terminus productionis est illud in quo productum assimilatur producente Unde calor est formalis terminus calefactionis, sed calidum est primus ejus terminus. Sic dico in proposito quod primus et per se terminus generationis in divinis est ipse Filius et persona; sed formalis terminus est ipsa essentia, quia non video quomodo realis productio terminetur ad relationem, sicut ad formalem terminum, non enim esset productio, sed tantum adauctio. Unde ipsa essentia per productionem communicatur Filio, et est formalis terminus productionis, quia ut dicitur in Evangelio, Quod Pater dedit Filio, majus omnibus est, et hoc est essentia.
Sed contra : Illud est formalis terminus productionis, in quo productum assimilatur producentu. Ista autem assimilatio personarum non potest esse praecedens essentiam, sed praecedens relationem potius, quia similitudo requirit unitatem et distinctionem, nihil enim simile est sibi. Unitas autem non est formale in similitudine, quia haec unitas est a parte fundamenti, a quo relatio non habet suam rationem formalem: ergo formale in similitudine erit distinctio, et per consequens Filius assimilabitur Patri formalius per relationem, qua distinguitur a Patre, quam per essentiam, qua non distinguitur ab eo, et sic relatio, ut videtur, est formalis terminus productionis Patris.
Praeterea, formalis terminus productionis sequitur productionem, et est posterior productione : sed essentia non sequitur productionem Filii sed praecedit, nec etiam sequitur similitudinem, sed est fundamentum ejus; ergo, ut videtur, essentia non est formalis terminus Filii producti.
Respondeo ad primum, quod assumptum est falsum, unitas enim est illud, quod est formalius in similitudine, et fundamentum dat esse formalius relationi quam esse adaliud, quia in hoc conveniunt omnes relationes, scilicet per esse ad aliud, et non in unitate fundamenti, unde fundamentum formalius intrat rationem relationis quam esse ad aliud.
Contra : Illud formalius intrat rationem formalem relationis, a quo relatio specificatur : relatio autem non specificatur a fundamento, sed ab opposito et termino; magis igitur, etc.
Respondeo, quod licet relationes disparatae possint fundari super eodem fundamento, et ideo non distinguantur specifice per rationem fundamenti; relationes tamen communes, quae fundantur super unitatem formaliter magis respiciunt fundamentum, prout duo extrema fundantur super idem.
Ad aliud dicitur, quod licet essentia secundum se considerata sit prior productione Filii, ut tamen est in Filio, sequitur productionem Filii.
Aliter etiam potest dici ad ratio, nem, quod sicut propter infinitatem, et illimitationem essentiae, ipsa potest esse fundamentum relationum oppositarum, ita propter sui illimitationem potest esse formale principium communicandi se ipsam, ut formalem terminum, et ita sequi suam communicationem. Praeterea, secundo ad principale arguitur sic : Esse Filii aut est ab alio, aut non est ab alio. Si esse Filii non sit ab alio: igitur Filius non producitur ab alio, quia quicumque ab alio producitur, suum esse est ab alio. Si vero esse Filii sit ab alio, ut Patre, cum impossibile sit, quod idem sit a se ipso realiter, sequitur quod non sit idem esse Filii, et esse Patris: quod est impossibile, quia in Divinis est tantum unum esse.
Dicitur quod esse subsistentiae Filii est ab alio, videlicet a Patre, et ideo Pater et Filius non habent idem subsistere; sed esse existentiae Filii, quod est essentialiter in tribus personis, non est ab alio, sed consequitur essentiam, ut essentia est.
Aliter dicitur, quod haec, esse Filii est ab alio ,est distinguenda secundum sensum compositum et divisum, et in sensu composito vera est, quia esse ut est Filii est a Patre; et sic sequitur conclusio vera, quia aliud est esse Filii, ut Filius est, et aliud est esse Patris, ut Pater est. In sensu vero diviso, falsa est, quia significat quod esse sit a Patre, et quod illud sit Filii, et sic non sequitur, quod Filius non sit a Patre.