COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Potissima quae hic pertractat Doctor de notitia ingenita in Patre, et de notitia genita per se subsistente in persona distincta, per quam Pater nullo modo perficitur, qui prius origine a se habebat omnem perfectionem, late prosequitur ipse in scripto Oxoniensi lib. 1. dist. 2. q. 7. a num. 4.
Dicendum, quod in Patre est alia notitia eadem cum essentia et cum Patre, sed tamen praeter illam oportet ponere aliam genitam. Primum ostenditur per hoc, quia Pater beatus est et perfectus notitia, et amore suo et non aliquo genito; non enim Pater sapit sapientia genita, secundum Augustinum 15. de Trin. c. 7. unde Pater non beatificatur per Verbum, sed in actu suo qui est intellectus et voluntatis, et ideo in Patre est notitia, quae est eadem cum Patre.
Dico tamen, quod praeter illam oportet ponere notitiam genitam, quia quandocumque aliquid habet principium productivum alicujus, si illud principium quasi producat aliquid, non tamen realiter oportet quod habeat terminum quem realiter producat, cum sua virtus non sit exhausta ex priori productione, ut si ponatur quod sit alia notitia consubstantialis animae nostrae, quam aliqui secundum Augustinum de Spiritu et Anima. c. 7. vocant notitiam abditam, quae sit quasi, et non realiter producta; nihilominus animae memoria erit productiva notitiae simpliciter distinctae. Nunc autem memoria perfecta Patris quasi producit notitiam Patris, sed non realiter, quia est eadem cum memoria Patris; igitur cum sit principium perfectum producendi, et sua virtus non sit exhausta, sequitur quod producit realiter aliam notitiam, quae sit simpliciter genita.
Et haec ratio confirmatur per rationem superius factam in collatione de memoria, quod in quocumque est summum, in perfectione est principium productivum, . Per hoc patet ad confirmatio nem, quod notitia Patris perfecta est, sed propter perfectionem suam ut perficiatur, non producit aliam notitiam, sed hoc est ex plenitudi ne suae perfectionis.
Praeterea arguitur sic quarto : Cujuslibet rei perfectio ultima consistit in sua operatione, ut patet ex 10. Ethic. c. 7. et 8. Sed propria operatio naturae rationalis est notitia, et actus intelligendi ; igitur ultimata perfectio Patris, qui habet naturam rationalem perfectissimam, consistit in notitia sua, qua perficitur: igitur non habet ulteriorem terminum ad sui perfectionem, et per consequens Pater praeter sui perfectionem non producit aliquam notitiam genitam aliam a se, cum illa non perficiatur.
Confirmatur haec ratio, quia sceundum Philosophum 1. Ethic. c. 2. in finibus subordinatis semper ille finis, qui est perfectio operantis, est perfectior, ad quem alii fines subordinantur; igitur in Divinis notitia Patris non habebit aliquem finem, aut terminum productum non habentem esse in Patre suppositive, et per consequens non erit ibi notitia genita constituens aliam primam.
Respondeo, quod secundum Avicennam 6. Metaph. cap. ult. omne agens ut perficiatur exspectans aliquid ex sua operatione est agens imperfectum, et non agens liberaliter ad modum in actibus humanis, quo ille non dat liberaliter, qui in dando exspectat aliquid, sedilletantum qui nihil retributionis exspectat, et ideo agens perfectum sine imperfectione, sic agit liberaliter quod non perficitur, nec exspectat perfici sua actione. Cum igitur omne agens imperfectum reducatur ad agens perfectum et lberalis imum, quod est primum agens oportet quod primum agens sic liberaliter producat, ut sua productione et operatione non perficiatur, et ideo Pater qui est agens perfectissimum, liberalissime agens, non perficitur sua actione.
Ideo dico, quod Pater non perficitur productione Filii, sed in se est beatus, non indigens Filio, nec productione Filii ad suam beatitudinem, sed est propria notitia et dilectione perfectus, cum ex plenitudine suae perfectionis necessario communicat essentiam suam Filio, sicut Sol necessario producit aliud hic inferius. Non igitur agit Pater propter ulteriorem perfectionem, qua perficiatur, sed ex plenitudine suae perfectionis producit Verbum.
Ad confirmationem dicendum, quod verum est quod Philosophus 10. Ethic. c. 7. et 8. posuit ultimum finem, et perfectionem esse immanentem ut actum intelligendi, et quod non producatur alius terminus, sed nos, qui ponimus Deum agere liberalissime, habemus dicere, quod ex plenitudine suae perfectionis per notitiam suam producit notitiam aliquam genitam per se subsistentem.
Praeterea arguitur sic quinto : Quaecumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem: igitur cum Pater et Filius in Divinis sunt idem essentiae, inter se erunt idem, et sic unus non producitur ab alio.
Respondetur primo logice, quod sicut super illam primam : Quae cumque uni et eidem sunt eadem, etc. fundantur syllogismi necessario concludentes, ita etiam paralogismi et sophismata non necessario concludentes. Unde ad hoc, quod haec sit vera, requiritur quod extrema uniantur in medio secundum aliam unitatem, et medium in se habeat illam unitatem; et tunc sequitur unio extremorum inter se secundum unionem eorum in medio, aliter enim non sequitur conclusio, ut si arguatur : Homo est animal, asinus est animal: ergo homo est asinus, vel, igitur asinus est homo, non sequitur. Nunc autem cum accipitur, quod Pater est essentia, Filius est essentia, uniuntur Pater et Filius in essentia secundum esse subsistentiae, et hanc unitatem non habet essentia de se, sed tantum esse existentiae, et ideo non sequitur, quod Filius sit ille, qui Pater, secundum esse subsistentiae, sed tantum sequitur quod Pater sit illud, quod Filius secundum unitatem medii.
Aliter dicitur ad rationem, quod quando aliqua uniuntur in aliquo illimitato, non sequitur eorum unio inter se, sicut non sequitur in mensura illimitata, ut de aeternitate idem praeteriti et futuri. Similiter Deus est illimitatus quoad locum, ideo non sequitur quod quae sunt simul cum eo, quod sint simul in eodem loco. Similiter anima propter quamdam sui illimitationem est in qualibet parte corporis, ideo non sequitur quod pars carnis in manu et in pede sint simul: sicut in proposito essentia divina formaliter est infinita, et propter sui illimitationem communicatur pluribus personis, et relationes quibus constituuntur, non sunt perfectiones simpliciter: ideo non sequitur, quod si personae sint eadem cum essentia illimitata, quod sint eadem inter se.
Praeterea aliter arguitur sic : Vel in constituendo excedit relatio rationem suae formae, quod tum contingeret, si relatio constitueret primam substantiam, quia tunc excelleret relatio propriam rationem relationis, et propriam perfectionem.
Respondeo, quod secunda substantia communicabilis est pluribus, et etiam est divisibilis, quia dividitur omni communicatione. Prima autem substantia habet oppositas conditiones, quia nec communicabilis est, nec dividitur in plura numero. Relatio vero constituit primam substantiam, non quantum ad hoc quod est esse communicabile, quia hoc convenit essentiae secundum se, sed quantum ad rationem non divisibilitatis: et hoc non est perfectio simpliciter, et ideo relatio constituens primam substantiam, quantum ad hanc rationem, non excedit suam virtutem, quia ipsa est incommunicabilis.