Et primo quaeritur utrum avaritia sit vitium speciale.
Et videtur quod non.
Omne enim vitium speciale habet materiam specialem: quia semper in moralibus species determinantur secundum obiecta. Sed avaritia non habet materiam specialem, sed generalem: dicit enim Augustinus III de lib.
Arb.: avaritia quae Graece philargyria dicitur non in solo argento vel nummis, sed in omnibus rebus quae inordinate cupiuntur intelligenda est, ubicumque omnino plus vult quisquam quam satis est.
Ergo avaritia non est speciale peccatum.
Praeterea, id quod continet sub se diversa genera peccatorum, non est speciale peccatum.
Sed avaritia continet sub se diversa genera peccatorum: nam etiam sub avaritia continetur superbia, quae est appetitus inordinatus excellentiae: dicit enim Gregorius in homil.
Super: ductus est iesus etc.: avaritia non solum pecuniae est, sed etiam altitudinis, cum supra modum sublimitas ambitur. Ergo avaritia non est speciale peccatum.
Praeterea, tullius dicit quod avaritia est immoderatus amor habendi. Sed omnia quae ad nos pertinent, habere dicimur, et partes nostrae substantiae, et qualitates et quantitates, et exteriora accidentia, ut dicit philosophus in praedicamentis.
Ergo avaritia non est speciale peccatum.
Praeterea, omne peccatum speciale habet aliud peccatum sibi oppositum, ut dicitur in II ethic.. Sed avaritia non habet aliquod peccatum sibi oppositum, ut patet per philosophum in V ethic.. Ergo avaritia non est speciale peccatum.
Praeterea, illud quod se habet ad omnia genera peccatorum, non videtur esse speciale peccatum. Sed avaritia se habet ad omnia genera peccatorum: dicitur enim I ad Tim., cap. VI, 10: radix omnium malorum est cupiditas, per quam avaritia intelligitur, ut Augustinus dicit XI super genes. Ad litteram.
Ergo avaritia non est speciale peccatum.
Praeterea, si avaritia sit speciale peccatum, hoc maxime erit in quantum avaritia est inordinatus appetitus pecuniarum. Sed hoc etiam modo avaritia est peccatum generale; quia omne peccatum est per conversionem ad commutabile bonum, ut Augustinus dicit.
Bona autem temporalia fere omnia per pecuniam possunt acquiri, secundum illud Eccle. X, 19: pecuniae obediunt omnia. Ergo avaritia nullo modo est speciale peccatum.
Praeterea, nullum speciale peccatum contrariatur diversis virtutibus, eo quod uni unum est contrarium, ut dicitur in X metaph.. Sed avaritia contrariatur diversis virtutibus: contrariatur enim caritati, ut Augustinus dicit super genes. Ad litteram: contrariatur etiam liberalitati, secundum quod communiter dicitur: contrariatur etiam iustitiae, secundum quod est specialis virtus, ut dicit chrysostomus exponens illud Matth., V, 6: beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam; iustitia enim dicit vel universalem virtutem, vel particularem avaritiae contrariam. Ergo avaritia non est speciale peccatum.
Praeterea, avaritiae proprium est ut retineat non retinenda. Sed spiritualia sunt specialiter non retinenda, quia communicata non minuuntur, sed crescunt. Ergo avaritia est circa spiritualia bona. Manifestum est autem quod est circa bona corporalia. Ergo universaliter circa omnia bona. Non ergo est vitium speciale sed generale.
Sed contra. Nullum generale dividitur contra specialia. Sed avaritia dividitur contra specialia peccata; Gregorius enim XXXI Moral., distinguit avaritiam contra alia vitia capitalia. Genes. Etiam III in Glossa dicitur quod diabolus tentavit primum hominem de gula, superbia et avaritia: et sic avaritia contra alia peccata dividitur. Ergo avaritia est speciale peccatum.
Praeterea, speciali virtuti peccatum speciale contrariatur. Sed avaritia contrariatur iustitiae secundum quod est virtus specialis, ut patet per auctoritatem chrysostomi inductam. Ergo avaritia est peccatum speciale.
Praeterea, radix habet rationem principii.
Sed principium distinguitur ab his quorum est principium: quia nihil est principium vel causa sui ipsius. Cum ergo avaritia sit radix omnium malorum, ut apostolus dicit, videtur quod avaritia sit peccatum distinctum ab aliis peccatis; et ita non est generale peccatum, sed speciale.
Respondeo. Dicendum quod avaritia, secundum quod est ex prima sui nominis impositione, significat inordinatam cupiditatem pecuniarum: dicitur enim avarus quasi avidus aeris, ut Isidorus dicit in Lib. Etymol., et huic consonat quod in Graeco avaritia philargyria nominatur, quasi amor argenti.
Unde cum pecunia sit quaedam materia specialis, avaritia videtur secundum primam nominis impositionem speciale quoddam vitium esse; sed secundum quamdam similitudinem ampliatum est hoc nomen ad significandum inordinatam cupiditatem quorumlibet bonorum. Et secundum hoc avaritia est generale peccatum, quia in omni peccato est conversio per appetitum inordinatum ad aliquod commutabile bonum, et ideo, Augustinus, XI super genes. Ad litteram, dicit, quod est avaritia generalis, qua quis appetit aliquid plusquam oportet; et est avaritia specialis, quae usitatius appellatur amor pecuniae.
Et huius distinctionis ratio est, quia cum avaritia sit inordinatus amor habendi: sicut habere potest uno modo sumi communiter, et alio modo specialiter,- prout dicimur habere possessionem de qua possumus quod volumus facere,- ita etiam avaritia sumitur generaliter pro inordinato amore habendi quamcumque rem, et specialiter pro amore habendi possessiones, quae omnes sub nomine pecuniae intelliguntur, quia eorum pretium pecunia mensuratur, ut philosophus dicit in IV ethic..
Sed quia peccatum virtuti opponitur, oportet considerare quod circa possessiones vel pecunias consistit et iustitia et liberalitas; aliter tamen et aliter. Ad iustitiam enim pertinet medium aequalitatis constitutae in ipsis rebus possessis, ut scilicet unusquisque habeat quod sibi debetur; liberalitas vero constituit medium in ipsis affectionibus animae, ut scilicet unusquisque non sit nimium amator vel cupidus pecuniae, et quod sit emissivus earum cum delectatione vel sine tristitia quando oportet et ubi oportet. Quidam ergo loquuntur de avaritia sicut de opposito liberalitatis: et secundum hoc avaritia importat quemdam defectum circa emissiones pecuniarum et quamdam superfluitatem circa acquisitionem et retentionem earum in superfluo amore pecuniae.
Philosophus vero in V ethic., loquitur de avaritia sicut de opposito iustitiae: et secundum hoc avarus dicitur qui recipit vel retinet aliena contra debitum iustitiae. Liberalitati enim opponit non avaritiam sed illiberalitatem, ut patet in IV ethic., et huic etiam consonat auctoritas chrysostomi inducta, et etiam id quod dicitur Ezech., XXII, V. 27: principes eius in medio eius, quasi lupi rapientes praedam, ad effundendum sanguinem,...
Et avare ad lucra sectanda.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus ibi loquitur de avaritia communiter dicta.
Et similiter dicendum ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod habere specialiter dicimur possessiones, quarum omnino domini sumus; unde cum tullius dicit, quod avaritia est inordinatus amor habendi, proprie intelligendum est secundum quod dicimur habere possessiones.
Ad quartum dicendum, quod obiectio illa procedit de avaritia secundum quod opponitur iustitiae. Iustitia enim medium quid est inter superfluum et diminutum; sed non est medium inter duas malitias, sicut aliae virtutes, ut dicitur in V ethic.. Sed quod aliquid superabundet in accipiendo vel retinendo ultra debitum iustitiae, malitia quaedam est, et ad avaritiam pertinet. Quod autem aliquis minus habeat quam sibi debeatur, hoc non est iniustum facere, sed iniustum pati; quod magis est poena quam culpa; et secundum hoc avaritia opponitur alicui peccato.
Ad quintum dicendum, quod avaritia pertinet ad omnia peccata non sicut genus, sed sicut radix et principium: et ideo ex hoc non potest concludi quod avaritia sit generale peccatum, sed quod sit generalis quaedam causa peccatorum.
Ad sextum dicendum, quod quaedam acquiruntur pecunia, quae sunt secundum eamdem rationem appetibilia sicut et pecunia, in quantum scilicet sunt utilia ad necessitatem vitae; ut etiam omnia ista quae possessiones dicuntur, sub pecuniae nomine includantur: et sunt materia avaritiae specialiter dictae. Quaedam vero sunt quae possunt acquiri per pecuniam, et tamen habent aliam rationem appetibilitatis; et ista pertinent ad alia vitia specialia, sicut sublimitas honorum, quae pertinet ad ambitionem, et pravitas laudis, quae pertinet ad inanem gloriam, et delectatio ciborum, quae pertinet ad gulam, et venereorum, quae pertinet ad luxuriam.
Ad septimum dicendum, quod avaritia opponitur iustitiae et liberalitati secundum diversas acceptiones; caritati vero opponitur sicut et quodlibet peccatum mortale, in quantum constituit finem in bono creato.
Ad octavum dicendum, quod spiritualia bona non sunt retinenda, sed communicanda; non tamen est idem modus habendi aut communicandi ea, sicut habentur vel communicantur possessiones; unde non pertinent ad avaritiam proprie dictam.