S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI De Consensu EVANGELISTARUM LIBRI QUATUOR .
CAPUT PRIMUM. Evangeliorum auctoritas.
CAPUT II. Ordo Evangelistarum, et scribendi ratio.
CAPUT IV. Joannes ipsius divinitatem exprimendam curavit.
CAPUT V. Virtutes duae circa contemplativam Joannes, circa activam Evangelistae alii versantur.
CAPUT VI. Quatuor animalia ex Apocalypsi de quatuor Evangelistis alii aliis aptius intellexerunt.
CAPUT IX. Quidam fingunt Christum scripsisse libros de magicis.
CAPUT X. Eosdem libros Petro et Paulo inscriptos quidam delirant.
CAPUT XI. In eos qui somniant Christum magico arte populos ad se convertisse.
CAPUT XIII. Judaeos cur Deus passus est subjugari.
CAPUT XV. Pagani Christum laudare compulsi, in ejus discipulos contumeliosi.
CAPUT XVI. Apostoli de subvertendis idolis nihil a Christo vel a Prophetis diversum docuerunt.
CAPUT XVII. In Romanos qui Deum Israel solum rejecerunt.
CAPUT XVIII. Hebraeorum Deus a Romanis non receptus, quia se solum coli voluerit.
CAPUT XIX. Hunc esse verum Deum.
CAPUT XX. Contra Deum Hebraeorum nihil a Paganorum vatibus praedictum reperitur.
CAPUT XXI. Hic solus Deus colendus, qui cum alios coli prohibeat, coli non prohibetur ab aliis.
CAPUT XXII. Opinio Gentium de Deo nostro.
CAPUT XXIII. De Jove et Saturno quid nugati sint Pagani.
CAPUT XXIV. Non omnes Deos colunt, qui Deum Israel rejiciunt nec eum colunt, qui alios colunt.
CAPUT XXVI. Idololatria per Christi nomen et Christianorum fidem juxta prophetias eversa.
CAPUT XXVII. Urget idololatrarum reliquias, ut demum serviant vero Deo idola ubique subvertenti.
CAPUT XXVIII. Praedicta idolorum rejectio.
CAPUT XXIX. Deum Israel quidni colant pagani, si eum vel praepositum elementorum esse opinantur.
CAPUT XXX. Deus Israel impletis prophetiis jam ubique innotuit.
CAPUT XXXI. Prophetia de Christo impleta.
CAPUT XXXII. Apostolorum contra idololatriam doctrina vindicatur ex prophetiis.
CAPUT XXXIV. Epilogus superiorum.
CAPUT XXXV. Mediatoris mysterium antiquis per prophetiam, nobis per Evangelium praedicatur.
CAPUT II. Quomodo sit Christus filius David, cum ex Joseph filii David concubitu non sit natus.
CAPUT III. Quare alios progeneratores Christi Matthaeus enumerat, alios Lucas.
CAPUT VI. De ordine praedicationis Joannis Baptistae inter omnes quatuor.
CAPUT VII. De duobus Herodibus.
CAPUT XII. De verbis Joannis inter omnes quatuor.
CAPUT XIII. De baptizato Jesu.
CAPUT XIV. De verbis vocis factae de coelo super baptizatum.
CAPUT XVII. De vocatione apostolorum piscantium.
CAPUT XVIII. De tempore secessionis ejus in Galilaeam.
CAPUT XIX. De illo sermone prolixo quem secundum Matthaeum habuit in monte.
CAPUT XXI. De socru Petri quo ordine narratum sit.
CAPUT XXIX. De duobus caecis et muto daemonio, quae solus Matthaeus dicit.
CAPUT XXXVII. De muto et caeco qui daemonium habebat, quomodo Matthaeus Lucasque consentiant.
CAPUT XL. Ubi ei nuntiata est mater et fratres ejus, utrum a Marco et Luca ordo ipse non discrepet.
CAPUT XLIV. De Joanne incluso, vel etiam occiso, quo ordine ab his tribus narretur.
CAPUT XLV. Ad miraculum de quinque panibus quo ordine ab omnibus, et quemadmodum ventum sit.
CAPUT XLVI. In ipso de quinque panibus miraculo quemadmodum inter se omnes quatuor conveniant.
CAPUT L. Cum de septem panibus pavit turbas, utrum inter se Matthaeus Marcusque conveniant.
CAPUT LII. De fermento Pharisaeorum, quomodo cum Marco conveniat, vel re vel ordine.
CAPUT LVII. Ubi de adventu Eliae locutus est eis, quae sit convenientia inter Matthaeum et Marcum.
CAPUT LX. Ubi de ore piscis solvit tributum, quod Matthaeus solus dicit.
CAPUT LXV. De caecis Jericho illuminatis, quemadmodum non adversetur Matthaeus vel Marco, vel Lucae.
CAPUT LXVI. De asinae pullo, quomodo Matthaeu. caeteris congruat, qui solum pullum commemorant.
CAPUT LXXVI. Cum praenuntiavit templi eversionem, quomodo aliis duobus narrandi ordine congruat.
CAPUT II. De praedicta negatione Petri, quemadmodum ostendantur nihil inter se repugnare.
CAPUT VIII. De his quae apud Pilatum gesta sunt, quomodo inter se nihil dissentiant.
CAPUT XII. De divisione vestimentorum ejus, quomodo inter se omnes conveniant.
CAPUT XIV. De duobus latronibus cum illo crucifixis, quomodo omnes concordent.
CAPUT XV. De his qui Domino insultaverunt, quomodo inter se consonent Matthaeus, Marcus et Lucas.
CAPUT XVII. De potu aceti, quomodo inter se omnes consentiant.
CAPUT XXIII. De sepultura ejus, quomodo tres a Joanne non dissentiant.
Chapter LXVII.—Of the Expulsion of the Sellers and Buyers from the Temple, and of the Question as to the Harmony Between the First Three Evangelists and John, Who Relates the Same Incident in a Widely Different Connection.
129. Matthew goes on with his narrative in the following terms: “And when He was come into Jerusalem, all the city was moved, saying, Who is this? And the multitude said, This is Jesus, the prophet of Nazareth of Galilee. And Jesus went into the temple of God, and cast out all them that sold and bought in the temple;” and so on, down to where we read, “But ye have made it a den of thieves.” This account of the multitude of sellers who were cast out of the temple is given by all the evangelists; but John introduces it in a remarkably different order.641 Matt. xxi. 10–13; Mark xi. 15–17; Luke xix. 45, 46; John ii. 1–17. For, after recording the testimony borne by John the Baptist to Jesus, and mentioning that He went into Galilee at the time when He turned the water into wine, and after he has also noticed the sojourn of a few days in Capharnaum, John proceeds to tell us that He went up to Jerusalem at the season of the Jews’ passover, and when He had made a scourge of small cords, drove out of the temple those who were selling in it. This makes it evident that this act was performed by the Lord not on a single occasion, but twice over; but that only the first instance is put on record by John, and the last by the other three.
CAPUT LXVII. De expulsis templo vendentibus et ementibus, quemadmodum tres isti non repugnent Joanni qui hoc idem longe alibi dicit.
129. Sequitur Matthaeus, et dicit: Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilaeae. Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, etc., usque ad eum locum ubi ait, Vos autem fecistis illam speluncam latronum. Hoc de turbis vendentium ejectis e templo, omnes commemorant, sed Joannes longe diverso ordine (Matth. XXI, 10-13; Marc. XI, 15-17; Luc. XIX, 45, 46; et Joan. II, 1-17). Nam post testimonium Baptistae Joannis de Jesu, cum eum commemorasset isse in Galilaeam, quando aquam convertit in vinum, inde post commemorationem paucorum in Capharnaum dierum, dicit eum ascendisse in Jerosolymam, cum esset Pascha Judaeorum, et facto flagello de resticulis expulisse de templo vendentes. 1140 Unde manifestum est, non semel, sed iterum hoc esse a Domino factum: sed illud primum commemoratum a Joanne, hoc ultimum a caeteris tribus.