Liber Secundus.
0593B
Expulerat serpens ille nequissimus de paradisi sede florigera primogenitum dolosis artibus virum, et illecebris blandi saporis
absconditam mortem gustari fecerat mox amaram. Nec indignationis divinae sententiam solus praecepti temerator vitae damno
susceperat, sed ab ipso veniens humana progenies longae mortis fuerat conditioni succumbens. Heu! conjux crudelis, et noxia!
An ille magis draco perfidus homicida? Sed tu conjux quoque crudelis noxia. Proh dolor! duo tantum fuerant aeterni. Postquam
0594B crescere coepit origo, tunc periit, clademque parturiens a semine detrimenta suscepit. Quid illa tempestate numerosa dies,
ac multiplex? quid felicibus vitae spatiis nongentos proderat annos excedere, nepotumque decima senescente progenie, sui generis
externum sanguinem jam videre, cum sors humanae conditionis extrema irreparabilis horae supremis cursibus occupata, licet
serum, nequaquam tamen declinaret interitum, longamque temporum per aetatem vitae((
0593 Gallandius,
vita . . . cum clauderetur; alii,
vitae . . . qui clauderetur. )) existens brevis, nihil esse diutinum,
0595A qui fine clauderetur, ingemeret? nec huic malo remedium spes ulla promitteret affuturum. Sed primi terrigenae meritum sepulcrale
cunctas postremi quoque germinis nationes avida passim fauce sorberet,
0595B nisi pius ille rerum creator, et conditor, cui proprium est veniam delictis infundere, quam poenaliter imminere, fabricam
sui operis ab ipso debilem fundamento, firmius per eumdem lapidem rursus dignaretur erigere. Ne videlicet imago, quae ad similitudinem
Dei facta fuerat vivens, dissimilis haberetur ex morte, munusque venialis indulgentiae largiretur, ac poma((
0595D In vet. cod. erat
acerva ex illa litterarum
b et
v affinitate, quae facile degenerat, ut notat Juretus: qui etiam advertit, id sumptum ex Hieremia cap. XXXI, vers. 30, et
Ezechiele cap. XVIII, vers. 2, et repeti de
0596D vino distinct. 30, ubi legitur
uvam pro qua
pomum hic habet Sedulius. Forte legendum
pomis . . . . obstupescere. )), quae patres acerba voraverunt, filiorum obstupuere dentes, arceret, donaretque mitissimus, ac placatus, ut unde mortem
peccata contraxerant,
0596A inde vitae pietas enutriret immensa. Et velut rosa suavis, atque mollissima de spinoso cespite nascitur, nil laesura matrem,
quam gratia jucunditatis obscurat: ita de stirpe nocentis Evae Maria sacro veniente
0596B cum lumine, primae virginis luem sequens virgo dilueret, ut quae prior natura vitiis inquinata durae necis fuerat conditioni
subjecta, nascente Christo per hominem, homo quoque posset renasci per Christum, originalis maculae foeditatem vetustati corporis
innovatione positurus.
Haec postquam prophetica saepius vox praedixit, et Gabriel angelus Mariae jam praesenti annuntiavit, mox puellae credentis
in utero fidelis verbi mansit aspirata conceptio, prolesque siderea nascendi sub
0597B lege delituit, quae cuncta suo nasci nutu concessit. Tumebant virginis sinus, et fecunditatem suorum viscerum corpus mirabatur
intactum. Grande mundo spondebat auxilium feminei partus sine viro mysterium, quae nullius maculae naevo fuscata, tenso nutriebatur
ventre praecordia, genitoris genitrix mox futura.
Nonus interea mensis effluxerat, et decimi lumen immortale radiabat, claruit fetu virgineo spiritalis gratiae manifesta promissio,
et((
0597D Joannis cap. 1, vers. 14. Ratbertus, qui, ut dixi Proleg. n. 168, Sedulium laudat, sic legit:
Infans namque parvus . . . exiguus, sed deitate . . . abscedens, quod non . . . generationis hoc . . . . visceribus conceptus
0598D
est, et creatus. ))
Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, id est, habitavit in homine, cujus se dignatus est carne vestiri. Infans parvus, ac maximus, membris scilicet exiguus, deitate
praecelsus, per hospitalis templi sinceram defluens castitatem, non laesit corpus abscedens, qui non laeserat
0597C cum venisset. Vere divinae generationis est hoc secretum, testis virginis partus ostenditur, qui materni pudoris custos,
ingressus clausis visceribus,
0598B et conceptus, et creatus est. Quae novae lucis illa tunc claritas mundi totius oras implevit! quae coelo laetitia! quis ille
nitor effulsit, cum Christus splendore sidereo,
velut sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII, 6), Mariae processit ex utero! Cujus ita species divina videbatur((
0598D Margini editionum adjicitur diversa scriptura
poenitere. )) praeminere, ut Davidicus ipsum psalmus ita pronuntiet:
Speciosus forma prae filiis hominum. Diffusa est gratia in labiis tuis, etc. (Psal. XLIV, 3). Bene
prae filiis hominum speciosum definivit, quia licet humanae susceperit incarnationis effigiem, filiumque hominis in evangelica praedicatione saepe dixerit,
peccatum nos tamen originale foedaverat, quod ipse non habuit, qui suae nos nativitatis puritate mundavit. O pietas clemens,
et facilis ad salutem! ne nos jugum diuturnae premeret
0598C servitutis pro conditione peccati, Dominus servi membra suscepit. Audiamus vocem Pauli dicentis Apostoli:
Semetipsum exinanivit, et formam servi
0599A
suscepit, etc. (Philipp. II, 7), quique cuncta vestit ab origine mundi, nascentia pannis involvi sua passus est membra. Et cui coelum
parvus est times, terra deficit, maris unda non sufficit, plenus mansit in corpore puerili, modico Deus recubans in praesepi.
0599B Salve, parens optima, tanti regis puerperio consecrata, qui supernis ita jugiter et infimis dominatur, ut ejus imperium,
potestas, et nomen nec initium noverit habere, nec finem, quae beati ventris honore conspicuo simul et mater esse probaris,
et virgo. Cui nulla penitus aequalis femina reperitur, quae tuum decus similiter praecesserit, aut sequatur((
0599D Gallandius cum reperisset
signatur prudenter conjecit et reposuit
sequatur, quod sensus et carmen exigunt.)), sola placens singulariter Christo, nulli compararis exemplo. Tunc((
0600D Gallandius hic caput 4 inchoat.)) angelici facunditate sermonis pastores primi gregem suum nocturnis vigiliis servantes,
natum Dominum cognoverunt, ut et pastoribus pastor mundi claresceret, et inter greges agnus genitus appareret. Igitur, ut
evangelicus sermo testatur, ita pronuntians:
Et subito facta est cum Angelo multitudo militiae coelestis laudantium Deum, et dicentium: Gloria
0599C
in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. XI, 13, 14). Ostendit Evangelistae fidelis assertio, de cujus ageretur hic regno, quando coelestis militiae multitudo
Deum laudat in Christo, ut licet humana fuerit pro matris conditione creatio, deitatis tamen una communio Patrem cognosci
demonstrat in Filio. Dicebant ergo:
Gloria in altissimis
0600A
Deo. Utique in altissimis gloria Dei permansit, unde Christus veniens non recessit.
Et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Terram credendum est homines nuncupari, de qua sumus, Domino fabricante, plasmati, qui Adam increpans dixit:
0600B ((
0600D Infra videtur legundum
muta moles. ))
Quia terra es, in terram ibis (Gen. III, 19). Tunc terra nostra pacem meruit post illud bellum ferale, quo cecidit, quando Christus terram nostrae carnis
assumpsit. Nam si terram in hoc loco campos arbitremur dictos, et montes, quam pacem potest habere, vel praelia, mutata moles,
et pigra? In homines ergo specialiter pax illa descendit, quos bonae voluntatis capaces invenerit, ut ubi studium sinceri
propositi rerum scrutator et cordis esse conspexerit, illic domicilium suae delectetur instruere mansionis. Pax est enim,
et ratio melioris arbitrii, contra spiritum carnis non favere certamini: sed utrumque manentem concordi jugiter puritate cum
spiritus dominatione servare. Nec debemus tantum de carnis imbecillitate diffidere, ut de coelesti videamur auxilio
0600C desperare. Omnipotens enim Dominus Jesus Christus, qui Dei et hominis mediator approbatur, ut excusationem nobis corporeae
fragilitatis offerret, studium tantum nostrae voluntatis inquirens, perfectionem boni operis suae majestati servavit. Apostolica
namque doctrina sic explicat, dicens:
Velle adjacens mihi est, perficere autem bonum non invenio,
0601A quia videlicet nostrum est bonum velle, Dei perficere qui pacem suam hominibus bonae voluntatis infundit. Divinus deinde
sermo prosequitur dicens:
Cum ergo natus esset Jesus in Bethleem Judae, in diebus Herodis regis, ecce Magi ab Oriente venerunt
0601B
Hierosolymam, dicentes: Ubi est, qui natus est rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum.
Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas
populi, sciscitavit ab eis ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt: In Bethleem Judae. Sic enim scriptum est per prophetam:
Et tu Bethleem, terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda. Ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.
Tunc Herodes, clam vocatis Magis, didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis. Et mittens illos in Bethleem dixit: Ite,
et interrogate diligenter de puero. Et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum
((
0601D Matth. cap. II, v. 1 seqq.)). Convenienter scripturarum sanctioni concordans((
0601D Nonnulli apponunt punctum post
concordans: nimirum
sermo divinus, qui in fine capitis praecedentis nominatur. Paulo infra reposui
corde persequeris pro
prosequeris. )) Christi nativitas ab Oriente fulgebat, qui implet, quod Zachariae
0601C designat oratio((
0601D Luc. cap. I, vers. 78.)):
Visitavit nos Oriens ex alto. Nam et Davidicus similia continet psalmus((
0602D Psalm. XVIII, vers. 6.)):
In sole posuit tabernaculum suum, etc.
Sole vero significat Orientem, de qua regione semper oritur dies. Quid igitur, Herodes, acutius furis? quid dementer
0602A insanis? Christum siquidem lingua profiteris, corde persequeris, mentemque tetram, et nebulosae caliginis obscuritate damnatam,
jucundi vultus serenitate dissimulas. Christum namque mandas inquiri non adorandum religione, quam fingis, sed necandum
0602B fraudibus, quas moliris. Erras nimis, et falleris. Illum credens tibi succedere, qui regia primus dominatur in sede, qui
nec succedit penitus, nec decedit, sed aeternus solium suae possidet majestatis, legemque legis, ac negligis, qui Regi regum
tua regna minaris. Caret verbis haec culpa, caret excusatione perfidia: hunc enim conaris exstinguere, quem te promiseras
adorare. Minus forte delinqueres, si de Christo nihil quaereres, quatenus homicida tantum velut ignotum hominem persequendo,
non etiam sacrilegus esse Deo videris((
0602D Invenio
videris apud Gallandium, et alias editiones Patrum; sed puto, legendum
videreris. )) offenso. Nonne legeras eum Davidico cantico sic monentem((
0602D Psalm. 104, vers. 15.)):
Nolite tangere Christos meos, et in prophetis meis nolite malignari? Cur ergo divinae praeceptioni parere necesse sit, ut neque Christi ejus, neque prophetae((
0602D Nonnulli
propheta sine ullo sensu. Pro
sustineam reponendum videtur
sustineant. )) maligna quidquam improbitate sustineam? quia videlicet spiritali
0602C consecratos unguento nefas grande sit contumeliose tractari. Quale nomen habebit hoc crimen, ut ipsum Dominum Christum, a
quo Christi sunt nuncupati, ipsum vero prophetam, a quo verax prophetia descendit, tuis ambias dolis interfici? Nonne David,
0603A mandatis Domini servientem, debuisti sectari, qui Saul in speluncam, qua latebat, ingressum cum ita ((
0603D Forte
cum ira cogeretur. In nonnullis solum est
cum cogeretur. In aliis supra male
a quo christiani pro
a quo Christi. Quidam
in qua latebat. )) cogeretur exstinguere, ita respondit((
0603D Libr. I Reg. cap. XXIV, vers. 7.)):
Absit a me omnino hoc, mihi non contingat a Domino, si fecero verbum istud domino meo, christo Domini mei, ut inferam manum
meam in eum, quid christus Domini hic est.
Et ille quidem pepercit inimico, se volenti perimere. Tu autem insidiaris Domino, qui mundi natus est ad salutem. Qui si
nullis, ut immemor, veterum
0603B tangebaris exemplis, ob hoc saltem parricidalis conatus debueras arma relinquere, ne sceptri quod gerebas, dejiceres potestatem,
qui unctus agnosceris, persequens unctionis auctorem. Ne tamen nominis tui cruenta perfidia tanti sceleris a satietate discedat,
sub honore crucis aethereo, sed crimine tuae gentis infero((
0603D Veteres editiones bibliothecae Patrum
Nec tamen: melius
Ne tamen cum Gallandio.
Infero opponitur
aethereo. )), quod frustra saeviens tu moliris, Herodes alius post videbit.
Evangelicum ergo sequens ait ita capitulum:
Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in Oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra,
ubi erat puer: videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde, et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre
ejus, et procidentes adoraverunt eum, et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.
Quid
0603C est hoc, ut praecederet eos stella, quam viderant, nisi ut, ducatum parvi sideris intuentes, materiam pleni luminis invenirent?
Adoraverunt autem, quia vere venerant adorare, quod Herodes se mentiendo
0604A facturum non meruit obtinere. Nisi enim veris adoratoribus Dominum non conceditur adorare; sicut ipse Dominus noster ad Samaritanam
mulierem locutus est, dicens((
0603D Joann. cap. IV, vers. 22 seq.)):
Vos adoratis quod nescitis; nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judaeis est. Sed venit hora, et nunc est, quando veri
adoratores adorabunt Patrem in spiritu, et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum.
Licet ergo Dominicae verba doctrinae manifesta sint et aperta, quod Dominum
0604B nisi veritas non adoret, debemus tamen vim sermonis diligentius perscrutari, qui sit((
0604D Fortasse
quid sit. )):
Venit hora, et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu, et veritate. Arbitror itaque juxta sensum, quem meae Deus parvitati largitur, quod per significationem praesentis temporis, quo se palam
mundo monstravit, in se patrem dixerit adorari. Sic enim sequentibus patefecit alloquiis, dicens((
0604D Joann. cap. V, vers. 22, 23. Gallandius refert
sicut honorificant patrem. Bibliotheca Patrum Parisiensis 1589, et aliae
sicut honorificavit patrem. Evangelium
honorificant. )):
Judicium omne dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Magnifice vero postquam dixit
in spiritu, adjecit
et veritate, quoniam spiritum Dei gerentes veritas sequitur, alienum fallacia comitatur. Declaratur et in hac Magorum persona mysterium.
Per illos namque gentiles et advenas ad se Dominus noster Jesus Christus ingressos gratiam futurae legis ostendit, quod omnibus
ad se gentibus venientibus
0604C aditum jam pararit. Ita enim et per prophetas((
0604D Mendum est in multis bibliothecis Patrum
et prophetas sine
per. )) suos, et per seipsum noscitur locutus. Per prophetas quidem licet saepius ista praedixerat, Davidico tamen testimonio
sic explanavit((
0604D Psalm. II, vers. 7, 8. Gallandius habet
dabo
0605D
tibi gentes haereditatem tuam. Haereditatem dixit, etc. Antiquae Patrum editiones,
Dabo tibi gentes. Haereditatem dixit, etc., quod minus bene procedit.)):
Dominus dixit ad
0605B
me, Filius meus es tu, ego hodie genui te, postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Haereditatem dixit, qui per novi gratiam Testamenti Domino parabantur acquiri. Per seipsum in Evangelio, tamquam bonus pastor,
ita promisit((
0605D Joann. cap. XVI, vers. 16.)):
Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile,
et unus pastor.
Nec devotionem munerum divino caruisse nutu credamus. Nam per illas species merito variae significationis oblatas Christi
potentia patuit declarata. Aurum namque, si diligentius inquiramus, quid pronuntiet attributum, sine dubio tam praeclara materies,
et opulenta metallici splendoris irradians, utpote regi memoratur illata. Sed in hoc rege duplicem fatemur esse substantiam.
Christus
0605C enim et specialiter regnat in coelis, et carnaliter natus est rex Judaeis. Thuris munus, quia religioso libamini illud olim
proficiebat, incensum Christo datur, ut Deo. Myrrha vero, quae tumulandis est apta corporibus, humanam morituro per carnem
sepulcrali lege. Ipsa quoque trinae quantitatis oblatio cultum catholici dogmatis pronuntiabat ex numero. Quippe qui Deus
omnipotens, qui praeterita conspicit, ac futura, semperque manet, mansit jugiter, ac manebit, triplicis in una deitate virtutis
in eorum temporum cursu rerum omnium posuit fundamentum, quamquam praesentia sub ejus oculis semper universa consistant, qui
nec vetustatis senium, nec juventutis suscepit incrementum. Sed quod semper
0606B est, idem esse non desinit. Nam potestatis suae nomen excelsum Moysi sollicite((
0606D Vetus codex
sollite: Juretus restituit
sollicite, vel
solicite. )) perquirenti, ut Israeli populo nuntiaret, de flamma rubi ardentis hoc edidit((
0606D Ex cap. III Exodi, vers. 14, et mox ex Joann. cap. VIII, vers. 58.)):
Ego sum, qui sum. Et dixit:
Sic dices ad filios Israel, Qui est misit me ad vos. In Evangelio nihilominus ad Judaeos Abraham sibimet praeponentes antiquitate, sic inquit:
Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum. Vide distantiam utriusque substantiae, Deum discernentem, et hominem:
Abraham, dixit,
antequam fieret; de seipso non dixit,
Ego fui, sed
Ego sum, quoniam divinitatis esse est, non fuisse, quae via semper aeternitate consistens, nec initiis oritur, nec terminis explicatur.
Tempus enim a Deo est, non Deus a tempore. Lectionis itaque sermo prosequitur:
0606C
Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Debemus igitur imitari nos etiam Magorum facta fidelia, et sicut illi somno crediderunt, nos evidentissimis aspectibus jam
credamus, quatenus qui Christum signo Crucis praelucentem repertum meruimus adorare, eidemque de thesauris nostri cordis munera
trinae laudis offerre, jam minime revertamur ad hujus mundi principem, qui nos ante seduxerat, deceptorem. Sed priorem semitam
relinquentes, per illius callis secreta pergamus, qui ad coelestem patriam gressus dirigit confitendo. Dehinc per ordinem
talia gesta narrantur;
Tunc Herodes videns, quoniam illusus esset a Magis.
0607B
iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem, et in omnibus finibus ejus a bimatu, et infra, secundum
tempus, quod exquisierat a Magis.
Igitur a Magis, quos crediderat illudendos, illusus, dissimulatos motus ira praecipiti rex impius publicavit. Si regem dici
conveniat, qui nec pietatem tenuit, nec suos regens animos temperavit. Sed leo saevissimus, et cruentus, cui si tener quiverit
forsan agnus auferri, in totum parvi sanguinis gregem impetus ferinos exercet, pecusque mollissimum mandit, lacerat, decerpit,
exstinguit; stant
0608B eminus fetae miserrimae pignora vocantes frustra jam perdita, crebrisque balatibus inanes auras exagitant. Sic Herodes de
Christo stimulatus ablato, parvulorum catervas elidere sanguinolenta non destitit tyrannide. Quonam, rogo, crimine simplex
morti turba succumbit? Cur qui vixdum modo sunt geniti, digni sunt jam puniri? furor est in cruento rege, non ratio, qui primis
vagitibus inimicus, et innumerum patrare nefas agressus, puerilis millia mactavit aetatis, unoque luctu tot simul genitrices
orbavit. Haec effusam vultibus comam miseranda dilacerans
0609B crinalis damni foeditate nudum verticem sauciabat. Illa madidas lacrymosis imbribus genas unguium protervitate sulcabat.
Duris alia pectus sanguinolentum verberibus infelix mater caedebat, nec jam modo mater, super unici gelidum corruens cadaver((
0609D Error in antiquis editionibus bibliothecae Patrum
gelidum corruens cadavere. Fortasse auctor scripsit
gelido corruens cadavere. Paulo post
semper incertus
0610D mendum est in nonnullis editis. Rescripsi etiam
insontium vulnera, pro quo inveni
sontium. )) exstincti abscissas uberum venas, lactis copiam, cum cruore fundebat. Nemo calamitatis illius tam varias, tamque multiplices
potest imagines expedire. Ubi diversis generibus lamentorum dolor aderat non diversus. Quis tibi sensus, quaeve fuit mentis
intentio, non jam tyranne, sed lanio? quos fremitus eructabas accensus, cum insontium vulnera parvulorum ex arce summa prospiciens,
vastum pelagus lacrymarum
0610B cerneres inundatione collectum? Inter necatos tamen infantes, quos occubuisse certum est, non perisse, quamquam Christus
abfuerit, absens esse non potuit, qui periculis sanctorum semper insertus, alienis pro se corporibus irrogata pio motu sentit
in se supplicia.
Cum jam aetate proficiens annos duos gereret supra decem, cujus numeri de carne traxerat quantitatem, aevum scilicet temporale
humana ratione percurrens, senioribus seniorem sese prudentia, magistris magistrum pandebat esse doctrina, ut legis suae manifestus
interpres, quantus esset interior, demonstraret.
Nec post longam temporum moram (quaenam potest
0611A esse mora temporibus, quae volucri cursu fugacia, nondum veniunt, jam recedunt, ut evangelista((
0611D Cap. III Luc., vers. 23, et subinde Joann. cap. I, vers. 29, et infra Matth. cap. III, etc. Paulo post occurrit
baptizaturus pro
baptizandus: ita scriptores
0612D multi sequioris aetatis locuti sunt, ut Isidorus, et Julianus Toletanus, in quorum editionibus similia verba nunc apparent
mutata.)) significat?)
Ipse Jesus erat quasi jam annorum triginta, ut putabatur filius Joseph; praeclare nimis utrumque
0611B verbum (
quasi, et
putabatur ) divinitatis servavit. Sicut enim quasi triginta videbatur annorum, cum sit aeternus, ita Joseph putabatur, cum sit ex virgine
procreatus. Tunc Jordanis ad fluenta baptizaturus accessit, expetens quod venerat, ut donaret, abluendus qui veniebat abluere.
Hunc Joannes Baptista conspiciens, quem matris in utero senserat, dum lateret, jam Christi conscius affuturi, prophetiae
0612A munus exercens, licet loqui non posset, tamquam muti patris a silentio temporali descendens, proclamare coepit, et dicere:
Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Cum dicit,
tollit, ostendit, eum
0612B non habere, qui tollit quod quidem tulit, non ut ipse gereret, sed ut ipse deperderet. Sicut tenebris nocturnae caecitatis
ortum radiantis diei subito videmus infundi, nec tamen caliginis tactu, quem decutit, splendoris sui gratiam lux amittit,
ita Dominus Jesus Christus, humani generis delicta suscipiens, non tenuit, sed fugavit. Nam ut ignis metalla sordium consummatione
clarificat,
0613A ita nos ab originali contagio sua bonus opifex flamma mundavit. Tunc immaculatus aquas ingres sus in se nostram lavit illuviem,
nihil habens proprium, quod lavaret. Ipsos denique latices sacri corporis majestate purificans, beavit gurgitis lympham,
0613B honorem Dominici baptismatis consecutam. Senserunt tremendam deitatis undae praesentiam. Pontus recessit a littore, fluvius
remeavit in fontem. De quibus propheta cantitans, haec designat:
Mare vidit, et fugit, Jordanis conversus est retrorsum. Quid est, mare, quod fugisti, et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum? Evangelicae lectionis ergo textus ita prosequitur:
Baptizatus autem confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei coeli, et vidit Spiritum Dei descendentem,
0614A
sicut columbam venientem super se. Et ecce vox de coelis, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Consideremus attentius, quantum reveletur et in hoc loco mysterium. Postquam enim Dominus de aqua baptizatus ascendit,
0614B mox aperti sunt coeli. Quomodo mox aperti sunt Christo, cui super sidera domus, numquam coelum videtur occlusum? Sed arbitror,
quantum pietas ejus meis sensibus aspirare dignatur, quod ideo tunc aperti sunt coeli, quando Dominus ascendit ab aqua baptizatus,
ut suis misericors doceret exemplis, homini, cujus effigiem sumpsit, coelorum regna tunc pandi, cum meruerit spiritalis aquae
consecratione perfundi. Quod autem Spiritus Dei super eum in specie columbae
0615A descendit, ostenditur, quanta sit ejus bonitas, mansuetudo, simplicitas, per volucrem, fellis amaritudinem non habentem.
Et ne corporaliter visus esse nesciretur Deus, voce Patris asseritur dicentis:
Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Praeclarus
0615B iste dilectionis affectus plenam catholici dogmatis continet firmitatem, unamque Patris, et Filii, pronuntiat esse virtutem.
Charitas enim, quae in Deo consistit, a similitudinis et aequalitatis spiritu non recedit. Nam qui dixit sui lege mandati:
Diliges proximum tuum, tamquam teipsum, docuit, diligentis et dilecti nullam fieri oportere distantiam. Nam et in sequenti verbo, quod addidit,
in quo mihi complacui, intelligitur potestatem unius deitatis explanasse communem. Plus est enim
complacui dixisse, quam
placui, quia
complacui convenientiae verbum est, et geminae cernit adhaerere personae. Quod ideo vox coelestis expressit, ut et Pater in Filio,
et Filius complacuisse videatur in Patre. Nam et ipso tam paternae vocis, quam Filii baptismatis, vel
0615C Spiritus advolantis consortio congregato, Trinitas
0616A uno fulsit ex Deo, quo dignus non meretur existere, qui numeravit Trinitatem.
Tunc ductus est Jesus in desertum a spiritu, ut tentaretur a diabolo. Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta
noctibus, postea esuriit. Et
0616B accedens ad eum tentator, dixit ei:
Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant. Igitur tentabatur a diabolo, fidei semper inimico. Nemo enim sibi manifestam rem discutit, nisi qui, fallaci plenus ingenio,
compertae veritati non credit, sicut ipse diabolus, qui postea quam Jesum paterni claritate sermonis Dei Filium esse cognovit,
ejusdemque potentiam singularem quadraginta diebus et quadraginta noctibus nihil vescentis expavit. Licet Moyses similiter,
et Elias totidem dierum sustinuerint, noctiumque jejunium. Sed illos alieno fultos auxilio, quamquam suo merito noverat haec
fecisse. Jesum propria cernebat operari virtute. Spem repente vanissimam stultae tentationis arripuit, quia Dominus esurivit.
0616C Nec audebat aggredi divinitatem, nisi mistum videret
0617A hominem. Mox antiquas molitus insidias ciborum, improbus dolos fallacia suscitavit assueta. Demonstransque lapides((
0617D
Suas magis epulas, ex Genesi ad serpentem:
Terram comedes. Vide notam ad carmen
Genesis, quod post Juvencum edidi, vers. 110.)) suas magis epulas serpens ait:
Si filius Dei es, dic, ut lapides isti panes
0617B
fiant, quasi non posset hoc facere, qui tale jugiter opus exercens, de saxeis terrae visceribus producit segetem frugali victu
praegnantem, et spicea messium densitate cautis nutrimento crescente panis uberem cibum de lapidum fecunditate largitur. Sed
maluit sapientia singularis gloriam mirabilis facti contemnere, ne petitionem tentatoris admitteret((
0617D Mendosum est in multis bibliothecis Patrum
0618D
amitteret pro
admitteret. Paulo post occurrunt verba ex psalm. LXXVII, vers. 18, 19.)). Deus enim credentes suscipit, tentantes excludit. Nam populus
Israel ob hoc Deum legitur offendisse quam maxime, quia beneficiorum ejus oblitus, tentare ausus est eum, ut cum desperatione
peteret epulatum. De quorum Moyses in libris suis incredulitate non tacuit. Et David ita memorans breviter explanavit:
Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis. Et male
0617C
locuti sunt de Deo, et dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto? etc. Quid enim illi potest esse difficile, qui pro immensa rerum omnium possibilitate vocatur omnipotens? Respondens autem
0618A Dominus Satanae, sic dixit:
Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. Apta nimis, et competens data est inimico responsio. Nam percunctanti, si filius Dei
0618B esset, velut homo respondit, quatenus per eum potius vinceretur, quem videbatur aggressus. Quo audito, fractus, et debilis,
arma tamen audaciae non deponit. Et duxit illum diabolus, et ostendit ei omnia regna orbis terrae in momento temporis, et
ait ei:
Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum, quia mihi tradita sunt, et cui volo, do illa. Tu ergo si adoraveris
coram me, erunt tua omnia.
Quid mirum, si perversa sit locutus miser, qui ne rectas vias incederet, serpentis torti effigiem sumpsit, regni fragilis,
et caduci Christum aestimans cupiditate contingi, qui validum potius, et aeternum suis venerat collaturus?((
0618D Putarem, legendum
An ille, etc. cum interrogatione.)) Aut ille divitias saeculares dignaretur acquirere, qui docere venerat, ut perirent. Monstrumque
coelo dejectum adoraret, cui thronus est
0618C coelum, terra subpedaneum, mundus omnis obsequium, quem nullus audet aspicere, et cunctae summissis vocibus laudant super
sidera potestates. At iterum Dominus eum tali responsione confudit, dicens
0619B
Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies, adhuc ex humana cernitur respondere persona. Dedignatus scilicet infirmum rebellem virtute majori potentiae subjugare. Licet
hujus quoque verbi livor ille vipereus congressione dejectus nondum deposuerit temeritatis ingenium, sed trisulca linguarum
vibratione confidens contra victricem Trinitatis manum tertio caput erigit sauciatum.
Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum supra pinnaculum templi, et dixit ei: Si filius Dei es, mitte
te deorsum: scriptum est enim, quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem
tuum.
O quantum caecitatis atque caliginis nigro semper dominatur in pectore, mensque tenebris propriae
0619C malignitatis obscura, nescit indeprehensam custodire fallaciam! Ecce dicens:
Si filius Dei es, ostendit, hoc se nescire. Cum quaerit dicens iterum:
Angelis suis mandavit de te, confitetur, hunc esse, quem cernit,
0620B sed ancipitis usus varietate sermonis simulator, ac dissimulator inventus, mendax suis artibus approbatur. Nec solius fallaciae,
sed etiam stultitiae domus est cor malignum. Quid enim poterit ineptius reperiri, quam ut illum crederet licet alta sublimis
templi fastigia, et cacumen excelsi pinnaculi saltu formidare praecipiti, qui ut planis videtur in terris, de summa coelorum
arce descendit? de quo clamat David, et dicit((
0619 Psalm. XVII, vers. 10. Vulgata,
Inclinavit coelos, et descendit. Paulo ante praestiterit legere
videretur pro
videtur. )):
Et descendit, et inclinavit coelos, simul humillima continens, et altissima non relinquens. Igitur deficientis audaciam sic eloquens perculit vox divina:
Scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. Hic Dominum Deumque se esse jam pandens, tales ultra conatus assumere prohibet tentatorem, suis nos admonens pius doctor
exemplis,
0620C spiritum, vetustae malignitatis artificem, illic humanis proculdubio subjacere virtutibus, ubi fuerit Deus simplicitati puri
cordis infusus. Ait enim lectionis instructio:
Tunc reliquit eum diabolus, et ecce angeli
0621A
accesserunt, et ministrabant ei. Videtur, ut arbitror, in hoc diaboli fugientis abscessu, et ministerio consequenter angelico quamdam paschalis gloriae declarare
praecedentibus signis imaginem. Nam sicut victis tentationibus, depulsoque diabolo, praebuerunt
0621B angeli ministerium Salvatori, sic contumeliis Judaeorum, et poenis beatae crucis passione contemptis, ipsaque diaboli fraude,
et morte calcata, surrexit ab inferis, evectus est astris, et consueto majestatis imperio Christus ab angelis adoratur in
coelo.
Exin discipulos ex piscatoribus quosdam sibimet sociavit accitos, humanas deinceps animas piscaturos, quae lubricam sectantes
mundi laetitiam, tamquam natantes vias ponti fluctuantis incertas per voluptuosos lapsus vagis cursibus erraverunt, talesque
vitae conciliavit((
0621 Ex mendo
contiavit recte Juretus reposuit
conciliavit. )) aeternae, quos nec generosae prosapiae ortus terrenae nobilitatis inflaret, nec nitor eruditae facundiae gloria vanae
garrulitatis extolleret, sed quos sanctum vitae simplicis institutum superba nimis humilitate conspicuos coelo faceret jam
vicinos.
0622A Namque Deus omnipotens stulta mundi potius elegit, et infirma, renuens, quae sapientia videntur, et fortia, quia sicut Paulus
apostolus doctor egregius:
Quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et imbecille Dei, fortius est hominibus. Et confestim iterum
0622B dixit:
Quae sunt stulta hujus mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, et ignobilia
mundi, et contemptibilia elegit Deus, et quae non sunt, tamquam non sint, ut ea, quae sunt, destrueret.
Quin etiam salutem celerem misericors cupiens adhibere Salvator, orandi quoque modum precesque constituit. Judex piissimus
breviter vult rogari, quo citius annuat supplicanti. Sic orandum ergo docuit patrem, suum scilicet pro natura, nostrum vero
pro gratia, honorem proprium largitus hominibus, ut, quod solus habet egregium, cunctis largiretur indultum.
Pater noster, qui es in coelis. Qui coelorum perpetem regnatorem patris audemus nomine nuncupare, primum debemus advertere, non separatim singulis,
0623A sed communiter universis domum tanti muneris attributum. Nam quasi((
0623D In veteri codice error erat,
Nam quasvise semotus, quem Juretus correxit. Paulo post citantur verba ex Joann. C. XX, vers. 17. Superfluum videtur unum
in, in illo . . . in capitulo. )) semotus a caeteris, et secretioribus habitans latenter in locis, Dominum quilibet verbis hujus orationis imploret, non
inquiet,
Pater meus, sed
Pater noster, quoniam soli Christo
0623B debetur hoc verbum, cujus proprie pater est Deus. Quamquam enim in omnibus Evangeliis hoc habeatur ascriptum, in illo tamen
evidenter Dominus Jesus in capitulo juris sui potentiam singularem docuit, a populari permixtione discretam, ubi discipulos
confortabat alloquens:
Vado ad Patrem meum, et Patrem vestrum. Quod ait
meum, hanc sibi specialem gloriam congrue vindicavit; quod ait
vestrum, generalem gratiam communiter cunctis esse patefecit. Similitudinem faciamus hic aliquam, ut ex humanis divina capiamus.
Ponamus igitur quempiam nobilem virum, cui Filius unicus, et aliquanti sint famuli. Numquid ob hoc, quod paterfamilias appellatur,
potest apud eum servorum, ac filii par dilectionis esse conditio, cum et ipse filius Dominus probetur esse cunctorum? Nos
igitur utimur hac oratione, non Christus, quoniam
0623C prece hujus supplicationis ipsum quoque deposcimus, qui cum Patre unus est Dominus coaeternus.
0624A Dicentes itaque
pater noster, confitemur, nos omnes in ipso fratres exsistere. Cujus nominis non debemus affectum mutuae charitatis expulsione contemnere,
nec originalis odii monumenta sectari, quo Cain, germani sanguinis fusor, parricidalis maculae factus est
0624B inchoator. Sed mansueti spiritus igne ferventes carnalis ponamus nequitiam vetustatis, et novo homine gratulemur induti.
Ne cum coeperint a coelestibus opera degenerare terrena, tanto patre videamur indigni, qui Christo nos duce sacra natos adoptione
suscepit.
Sanctificetur nomen
tuum. Sanctificatio quae potest aestimari, qua Dominus sanctificari valeat, qui cuncta sanctificat, nisi ut cor pium, mite, placidum,
castum ad ejus praeparemus ingressum? quatenus tali domicilio delectatus sanctificationis suae in nobis operetur augmentum;
quemadmodum ipse Dominus noster Jesus Christus in discipulis suis se clarificatum esse memorabat, qui clara semper divinitatis
luce fulgebat. Nam in Evangelio secundum Joannem, dum pro discipulis supplicat patri, inter diversa, quae prosecutus est,
verba sic inquit,
Et clarificatus sum in eis,
0624C scilicet qui((
0623D In plerisque bibliothecis Patrum legitur
scilicet
0624D
qui claritatem suam in eis inveni. Gallandius habet
scilicet quia claritatem meam in eis inveni. Restituendum videtur
scilicet quia claritatem suam in eis invenit. Series orationis sequentis hanc lectionem comprobat.)) claritatem suam in eis inveni. Ubi ergo et sanctificationis suae
signa repererit, sanctificare se
0625A ibidem dicit. Pietas enim illa, sine modo mitissima, sibi conferri pronuntiat, quidquid suis famulis ipsa fructificat. Similis
itaque sensus ostenditur, et ut se benedici praecipiat, cum ipse potius universa benedicat. Namque trium puerorum in camino
canentium
0625B ab omni creatura per ordinem benedicendum Dominum generalis hymnus exclamat.
Adveniat regnum tuum. Regnum advenire deposcimus regnatoris, qui regnare non desinit, ut fallacem((
0625D In vet. cod. Juretus invenit
hujus pro mundi principem; et suspicatur, auctorem scripsisse
hujus mundi proprincipem. Non placet. Paulo post reliquit scripturam mendosam veteris codicis
nec morte constium, pro quo Gallandius conjicit
nec morte constrictum: ita revera legitur in nonnullis Bibliothecis
0626D Patrum, nec facile mutaverim. Ita etiam retineo infra
adorato Christo ex Biblioth. Patr., pro quo Juretus et Gallandius cum vet. cod. legunt
odorato Christo. Recte Juretus mendum
praelia victor correxit per
praelio victor. )) hujus mundi principem pro praesumpta puniat tyrannide, solusque, qui solus est, suum demonstret imperium, nec
0626A morte constrictum, nec temporibus consumendum. Nescit etenim tempus lucis illius dies sine nocte continuus, ubi fortissimus
miles, adorato Christo, diversa mundi post pericula praelio victor exsistens caesariem beati capitis ornaturam perpete nobilitatus
0626B gratulabitur jam corona.
Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Praecedentis et hic continentiae sensus videtur intelligi, quod jugibus dies, noctesque precibus debeamus exposcere, ut
illius coelum, terramque voluntas adimpleat, qui nusquam vult esse nequitiam, quo dejectum coelo diabolum nec
0627A terra patiatur infensum, nec terrenam corporis nostri substantiam, tamquam limo concretam, saevus coluber, ut escam suae
voracitatis invadat, ac pessimis nos suasionibus involutos squamosis nexibus amplectatur, et ambiat, donec lethalibus venenis
inebrians miserabilem vitam lambendo consumat. Ideoque Dominum deprecemur assidue, ut animam pariter in nobis tueatur, et
carnem; altera namque coeli pars sumus, altera terrae semen exsistimus.
Panem
0627B
nostrum quotidianum da nobis hodie. Panis alimoniam quotidiani petentibus tripartitus intelligentiae sensus aperitur, quamquam scripturas divinas sic oporteat
omnes adverti. Ergo secundum litteram specialiter frumentarii germinis panem vescendi videmur gratia postulare, et moraliter((
0627D Erratum est in nonnullis editis
mortaliter pro
moraliter. Paulo post in vet. cod. erat
Quod tamen illaboriosum probatur: emendavit Juretus.)) ut servi Dominum deprecamur, quo diurnam consequi mereamur annonam, dum tam utriusque rationis formam
de spiritali noverimus procedere disciplina. Ob hoc enim epulas victuales quotidie jubemur exposcere, nequid in crastinum
reservantes, dubitare de divina pietate cernamur. Quod tamen ita laboriosum probatur, et arduum, ut a paucis viris, atque
rarissimis talis queat regula custodiri. Namque Dominus ipse fidelis in omnibus, qui filios Israel productos ex
0627C Aegypto per annos in eremi sterilitate quam plurimos, sabbatico tantum parentes, quotidianis dapibus gubernavit, hoc et nobis,
si fides non deficiat, se daturum evangelicis sermonibus compromisit, alloquens
0628A suos ita discipulos inter alia, quae docebat:
Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi. Si vero plenius spiritaliter dicta, de quibus loquimur, velimus agnoscere, sentiemus, hunc panem divinum esse sermonem,
a cujus substantiali doctrina si vacans animus vel paululum jejunaverit, magnae famis penuriam sustinebit. Distantia siquidem
non pusilla inter spiritales epulas et corporales exsistit. Has enim parcius edere, illas
0628B ((
0627D Amplector libeus conjecturam Gallandii
illas numquam, pro quo omnes editi contrario sensu
illas namque, Mox errorem veteris libri
beatitudinis his verbis correxit Juretus per
beatitudini se his verbis.
0628D Laudantur verba psalmi I, vers. 1 seq., atque iterum psalm. CXVIII, vers. 103.)) numquam praecipimur recusare. Hic abstinentia
salubris, illic aviditas fit vitalis. Denique David meditationem Dominicae legis exercenti die ac nocte beatitudini se his
verbis praedicat inhaerere:
Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit, sed
in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die, ac nocte.
Haec meditatio nimirum saturat, et delectat, tamquam mellis crassa dulcedo, quae licet alvum cito vescentis adimpleat, nectarea
tamen suavitate naturae numquam probatur horrere. Audiamus hic etiam, idem propheta quid dicat:
Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum ori meo! Perfecte verba legis definivit intelligi, cum faucibus dulcia dicit esse, non auribus, haec super
0628C mel, et favum, ori, non auditui ministrari. Nam et surdi, quibus auditus minime suffragatur, praeceptis coelestibus per oris
officium legentes implentur similiter, et Apostolus ad Corinthios((
0628D Infra in vet. cod. erat
Quis dubitet que solus ambigat: locum Juretus restituit. Fermenti mentio postea occurrit ex Matth. XVI, 6, et Apostolo I ad Corinth. V, 6.)) usus
0629A epistola, manifestavit, spiritales epulas esse doctrinam, dicens:
Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, quasi infantibus in Christo vobis potum lac
dedi, non cibum. Nondum enim poteratis
(I Cor. III, 1, 2). Quis dubitet, solusque ambigat, haec omnia spiritaliter figurari? neque enim fuisse illos infantes,
aut lactis ab Apostolo nutrimenta sumpsisse, vel stultus aliquis poterit arbitrari. Sed incipientes verba legis haurire,
0629B ac paulatim divinis imbui institutis, lactea velut infantes ebibere primordia scire convenit, quia sicut salutaris cibus
est bona doctrina, sic noxius est maligna. Ideo Dominus discipulos monebat a fermento Pharisaeorum, et Sadducaeorum spiritaliter
se cavere: sciens, acidi dogmatis viros totius dulcedinis ubertatem parvo tactu corrumpere, quoniam secundum quod ait idem
Paulus apostolus,
Modicum fermentum totam massam corrumpit: nam etsi corpus Domini nostri Jesu Christi magis esse credamus hunc panem, ab spiritali nihilominus ratione nequaquam noscitur
declinare, maxime quia talis epulatio, vel talis oratio nulli gentilium, nulli Judaeorum, nisi solis divinitus traditur Christianis.
Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris.
0629C Si diligentius petitionis nostrae vota metiamur, vel tribuenda nobis indulgentia, vel neganda propriis dignoscitur exemplis.
Hoc enim sperare jubemur a Domino, quod cernimur dimisisse conservo. Quippe quos paris eadem lex conditionis astringit, ut
debitores sicut esse nolumus, ita nec habere cupiamus. In aliorum namque personis aut absolvimur, aut ligamur. Quod si putatur
incertum, de quibus debitoribus hic agatur, ponenda est excusationis infirmae materies, et seu fortassis in culpa, sive pecunia,
vel in quocumque tibi frater reus fuerit, hoc relaxa. Nam et non tam delictorum crebra praesumptio,
0630A quam pecuniariae quantitatis inhonesta tractatio plurimis ostendit apud Dominum nexibus involutos. Quisquis enim, prout facultas
virium ponderatur, egenti fuerit inhumanus, Deo, quae sua sunt, inficiatus, abjurat, cujus pietas infinita miserorum sic tuetur
angustias, ut quidquid pauperi dispensatio benigna largitur, sibi profecisse((
0629D Erat in vet. cod.,
sine profecisse. Juretus reposuit
sibi profecisse. )) testetur. In votis etiam, quae promittimus, divina beneficia consecuti debitores exsistimus, donec ea fideli mente
0630B solvamus. Haec igitur, quae de pecuniariis dicta sunt debitis, etiam de caeteris peccatorum generibus diversis, quibus aeterno
judicio tenemur obstricti, sentire nos convenit: scientes, ob hoc aerariam similitudinem flagitiis comparatam, quoniam((
0629D Editi omnes legunt
generantur in malo. Gallandius e sua conjectura in textum immisit
generantur
0630D
in mundo. Non arbitror necessarium veterem scripturam deserere. Infra
quadrantis amissa legendum videtur
admissa, hoc est, commissa, seu peccata.
Sunt qui malint amissa,
h. e. dissipata.))
radix omnium malorum est avaritia (I Tim. VI, 10), sine cujus semine vitioso nulla propemodum scelera generantur in malo. Hic homicidium perpetrat, ut innocenti,
quod affectavit, eripiat. Alter praemio sollicitatus accepto mendacis testimonii fit jurator. Nonnullos ad lenocinium adulterini
commercii coitus foedae redemptionis impellit. Alii furto se maculant, alii depositum negant. Sunt istis et plura similia,
quibus amica semper fames auri commilitat. Nullum tamen crimen facile admittitur, cui pecuniae ministerium
0630C minime suffragatur. Igitur divinae pietatis munus indepti, impunitatem coelestis indulgentiae consecuti, quod accepimus,
invicem non negemus, ne majoribus absoluti, cum parva non resolvimus, maximis iterum vinculis implicemur. Moxque Dominus
ille misericors donator, debiti non exactor, qui talentorum nobis decem millia relaxavit, si propter denarios centum senserit
nos strangulare conservum, saevis tradi tortoribus cuncta jubeat exigendo; inque carceralem detrusi custodiam penitus egredi
non sinamur, donec luamus universa usque ad modum ultimi quadrantis amissa.
Et ne nos inducas in tentationem. Non quod Dominus,
0631A qui lucis via, pacis et semita, in laqueos quemquam tentationis inducat, sed abhorrens divinis monitis non parentes, cum
eos deserit, introire permittit. Omnes enim, qui lubrica sectantes mundi contagia, retibus deliciosis inclusi, luxus blandae
perditionis
0631B affectant, a Domino, qui purae virtutis amator est, derelicti, pergunt ingredi, qua se tentatio voluptuosa pertraxerit. Ab
hac igitur pedem retro nitamur abducere, semitam potius conterentes angustam, quae tenui calle multis incognita coelestium
regnorum subit((
0631D In multis bibliothecis Patrum
subdit: sed videtur cum Gallandio legendum
subit. )) arduam latenter ad portam.
Sed libera nos a malo. Cum liberari nos a malo deprecamur, bonum esse, quem petimus, ut nos liberet, confitemur. Nec immerito sectandus iste, qui
liberat, ille fugiendus est, qui trucidat. In hoc enim per bonos fructus arbores vitae((
0631D In vet. cod. erat
arborem vitae: in nonnullis bibliothecis Patrum
arbores vitae. Gallandius profert
arbor vitae. Fortasse praestiterit rescribere
arbor est vitae. Juretus vocem
actus videri suspectam ait. Reponit Gallandius, legendum, vel intelligendum
per
0632D
malos . . . . actus. Ita quidem syntaxis implexa est, sed fortasse ex ingenio Sedulii.)), in illo per malos radix praevaricationis
0632A antiquae actus. Namque fructus intelligi evangelica lectio declaravit, ubi Dominus varias diversorum mentes aperiens, ex
suis quemque fructibus, id est, ex operibus jussit agnosci, dicens:
Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Siquidem quanta distantia coelum
0632B separatur a terris, ignis ab aquis, lumen a tenebris, pax a bellis, vita nihilominus((
0632D Ita esse in vet. cod. notatum voluit Juretus.)) a sepulcris, tantum magnae remotionis abscessu longius bona discernuntur
a malis. Duplex etenim semper electio deliberationis nostrae famulatur arbitrio, quo vel dextrum teneamus tramitem, vel sinistrum;
non ignari, nec dubii, dextram semitam esse justorum in Abrahae Patriarchae sinu laetantium: laevam vero profundis impiorum
suppliciis deputatam. Unde nullus ad alterum ((
0632D Juretus videtur retinuisse veteris codicis lectionem
nullus adulterum, quae sane mendosa est. Alii referunt
nullus ad alterum, quod ferri potest: alii
nullus ad ulterum nullo sensu.)) per tam grande chaos, et abruptae molis immensum valeat transmeare periculum. Haec est igitur
0633A nobis libertas optabilis, ut oves et agni summi pastoris si fuerimus digni censeri, torvos mereamur lupi morsus evadere,
atque suavissima Christi per
0634A pascua largi floris amoenitate gratissima vitam carpere jam securam.
0593
0593A
0593C
1. Reg. 2,
Incipit liber I
de expulsione protoplasti ex paradiso. Vat. 2,
Sedulii presbyteri liber secundus. Meus,
Sedulii de historia Domini liber secundus incipit feliciter. Ms. Nic. Heinsii,
Liber primus Sedulii De novo Testamento. Cant.
Liber primus in novo Testamento. Ott. 2,
De novo Testamento. Arntz.,
Incipit liber secundus. Ott. 1, pro titulo primi capitis
De Adam dicit. Rom.,
Quod Adam fuit ejectus de paradiso. Urb.,
De lapsu protoplasti per draconem. Hic primus versus, et sex alii sequentes producuntur in Collectione Pisaurensi poetarum, tom. VI, p. 282, inter carmina minora
incertorum auctorum ex Tractatu diplomatico Maurinorum, tom. III, part. II, sect. 4, cap. 2, art. 1. Ignorabat scilicet Collector
Pisaurensis, Sedulii eos esse.
2. Nonnulli vulgati,
blandisque; mss. et plerique edidi,
blandique, favente prosa. Poelm. cum quibusdam editis
soporis: alii editi cum plerisque mss. et prosa,
saporis, cujus verbi glossa in Reg. 1 est
illius pomi.
3. Parrh.
laeto misero: caeteri
lethum misero. Reg.
0593D 1, pro d. s, vel correctione, Vatt. 1, 2, Ottob. 2, Urb., Ald., Rom., Alb., Reg. 5, et Ang.
portarat. Reg. 2, a pr. m., ut videtur, Reg. 4, Poelm., et alii,
portabat. Meus,
portavit. Reg. 2, a sec. m., Parrh., et fortasse Reg. 1, a pr. m.,
potabat. Ott. 1, ad marg.
potabat, in contextu
portat, sed videtur fuisse
deportat: hoc ipsum
deportat est diversa alia lectio in Reg. 1. Genuina lectio mihi videtur
potarat, quamvis exemplum non inveniam hujus significationis activae
potare alicui aquam, vinum, et metaphorice
lethum pro exhibere potandum, aut gustandum. Huc facit l. IV, vers. 180:
Quippe necem parvo degustaturus
0594C
amaram—Tempore. Quod si minus arrideat
potarat, certe
portarat longe melius est quam
portabat.
4. Ott. 2,
sumpserat: lege
senserat.
7. Parrh. interpungit
Noxia tu conjux, magis an draco perfidus ille? In Virgilio, quem Sedulius imitatur, pariter distingui poterit,
Crudelis mater, magis an puer improbus ille? Plerique comma post
magis apponunt.
12. Reg. 4 mendose,
Cernere non genitor ultra.
13. Editi, cum plerisque mss.,
senum. Ott. 1,
senes, quod explicari posset: Quid proderat, quod senes spectarent progeniem decimam nepotum, etc. Burmannus conjecerat
senem, eadem, opinor, sententia. Optima quaeque exemplaria
spectare, nempe videre. In nonnullis vulgatis cum Ang.,
exspectare, quod frequenter a librariis confusum cum
spectare: aliquando tamen
exspecto pro
specto, vel
aspecto ponitur. Vide l. I Dracontii 356.
14. Parrh.,
convicta; legendum
cum victa. Nebrissensis interpretatio est:
quae multitudine annorum
0594D
tandem vincitur.
15. Reg. 4,
inseparabilis horae, qui error contra metrum et sensum inde oritur, quod in multis mss. scribitur
inreparabilis. Virgilius lib. X, versu 467:
Stat sua cuique dies, breve, et irreparabile tempus—Omnibus est vitae.
17. Reg. 1, Vatic. 2, Ald.,
nihil esse: plerique
nil esse, quod perinde est. Taur.,
Vita brevis nihil esse diu cum fine doloris. Mss. nostri cum plerisque editis
cum fine doleret. Fabr. et nonnulli alii vulgati,
doceret, repugnante prosa.
197 Expulerat primogenitum saevissimus anguis
Florigera de sede virum, blandique saporis
Illecebris lethum misero potarat amarum.
Nec solus meritam praesumptor senserat iram
((5)) Mortali sub lege jacens, sed prorsus ab ipso
Humanum simul omne genus. Heu! noxia conjux,
198 Noxia tu conjux magis, an draco perfidus ille?
Perfidus ille draco, sed tu quoque noxia conjux.
Proh dolor! aeterni fuerant duo. Crescere postquam
((10))
0594A Coepit origo, perit, clademque a semine sumpsit.
Quid numerosa dies, quid tempore proderat illo
Cernere nongentos ultra feliciter annos,
Progeniemque senum decimam spectare nepotum,
Jamque suum nescire genus, cum victa supremis
((15)) Cursibus, extremae sors irreparabilis horae,
Sera licet, ventura foret, longumque per aevum
Vita brevis nil esse diu cum fine doleret?
Nec reducem spes ferret opem, primique sepulcrum
0595A
0595B
19. Wopkensius etsi probat
caeca, tamen suspicatur
saeva.
20. Ottob. 1,
Ne pius; lege
Ni pius. Cant., male,
prius pro
pius. In Ott. 1 videtur pro
culpas prius exaratum
culpis. Frequentius quidem
ignosco cum
0595C dativo reperitur, sed bene etiam est cum accusativo, praesertim cum sequatur
Reddere difficilis, scilicet culpas.
21.
Reddere culpas, pro
punire, vindicare, phrasis est ex sacris litteris petita, ab Augustino etiam, et a Paulino Petrocorio, et similibus usurpata.
23. Parrh. in Addendis observavit pro
veniale scriptum alicubi
vernale, videlicet opus servile, vel servum, qui erat opus suum. Nexus litterarum, quo in nonnullis mss. scribitur
veniale, huic lectioni ansam praebere potuit. In Reg. 1 glossa est
veniale— recuperabile. Alii interpretantur venia dignum. Poterit etiam accipi adverbii more. Vide not. ad Dracont. Satisfact. vers. 121:
Namque inimicorum culpis veniale minaris.
25. Meus,
mandare; emenda,
mandere. Obscura syntaxis, ex prosa explicanda, ex qua videtur legendum in praeterito
Quae mansere, vel, ut nonnulli malunt,
mansere, vel
manduere, quod per synaeresin
0595D stare potest.
26.
Donare pro
condonare, remittere, elegans est: sed adjungi solet accusandi casus, ut
injurias, pro quo hic est
ut pietas daret, etc.
28. Reg. 1, ms. Burmanni cum nonnullis editis,
Et velut in spinis. Vat. 2, Reg. 5, Ald.,
Et veluti e spinis. Plerique,
Et velut e spinis. Ottobon. 1,
Ut velut spinis, desideratur
e, neque bene est
Ut. Alb. ms.,
Et velut ex spinis. In Gersonis serm. 3 de Conceptione immaculata Deiparae, sive quis alius auctor ejus sermonis est, legitur
En velut e spinis nobilis rosa: sed
nobilis cum metro stare nequit. His versibus
0596B auctor ejus sermonis B. Virginem sine labe peccati originalis conceptam fuisse probat. Sedulius imitatur Virgilium, ecl.
5, v. 39.
29. Quidam ms. apud Wassium Ind. Sallustii verbo
obscurare exhibet
honorem, quod probari non
0596C potest. Wopkensius conjicit
Nil quod laedat habens matrem, quam obscurat honore. Sed clarior est lectio communis, cujus glossa est in Reg. 1,
matremque— surculum suum spinosum. In cit. serm. Gers.
Nil quod laedit, habens, vel quod obscurat honorem, quod non probo.
30. Hoc loco in Ott. 1, titulus est
De Eva, in Reg. 1,
De sancta Maria. Pro
sacra, ms. Arntz.,
pia. Sedulius in
Maria secundam modo producit, modo corripit, ut vers. 49, h. l.,
Quis fuit ille nitor Mariae.
31. Apud Gersonem loco cit.,
piat; lege
piaret.
32. Parrh., schedae Poelm.,
Et quoniam.
34. Ottobon. 1, Vat. 1, Urb.,
Possit; alii,
Posset. In Reg. 2
Poscet correctum per
Posset. Reg. 1,
maculas pro
maculam. Arntz.
culpae pro
carnis: sed praeferendum est
carnis; sermo est enim de
veteri homine, ut vocat Paulus c. IV ad Ephes. vers. 22.
Macula pro dedecore, infamia, turpitudine, a Cicerone, et aliis sumi solet.
0596D 35. Rom. pro titulo
Ubi Maria accepit Spiritum sanctum. Meus,
Annuntiatio beatae Virginis. Vat. 1,
Angelus ad Mariam. Urb.
praedixere contra metrum. Mss. nostri cum Ald., Parrhasio, aliisque editis.
dixere, quod reposuit etiam Arntzenius, cum in nonnullis vulgatis reperisset
cecinere. Utrumque verbum apte de oraculis dicitur: sed
cecinit vers. seq. occurrit.
36. Taur. corrupte
propheta pro
properata, uti etiam legit Beda de Metr.
37. Vat. 2, Reg. 5, Ald.,
dictum est comitata, quod ex glossa est.
199 Terrigenae caeca sorberet fauce nepotes:
((20)) Ni pius ille sator, culpas ignoscere promptus,
Reddere difficilis, sua ne factura periret,
Quaeque Deo similis vivens astabat imago,
Dissimilis de morte foret, veniale misertus
Instauraret opus, pomisque vetaret acerbis,
((25)) Quae mandere patres, natorum horrescere dentes,
Donaretque suis semper placatus, ut unde
Culpa dedit mortem, pietas daret inde salutem.
Et velut e spinis mollis rosa surgit acutis,
0596A 200 Nil, quod laedat, habens, matremque obscurat honore:
((30)) Sic Evae de stirpe sacra veniente Maria,
Virginis antiquae facinus nova virgo piaret:
Ut quoniam natura prior vitiata jacebat
Sub ditione necis, Christo nascente, repasci
Posset homo, et veteris maculam deponere carnis.
((35)) Haec ventura senes postquam dixere prophetae,
Angelus intactae cecinit properata Mariae,
Et dictum comitata fides, uterumque puellae
0597A
0597C
38. Parrh.
complevit pro
mox implet, improbantibus schedis Poelm.
39. Reg. 1,
Nascendo, posteriori m.
Nascendi. Cellarius cum solo ms. Heinsii
plenos. Grunerus et Arntzenius revocarunt
tensos, quod cod. Taurin. et nostri confirmant, excepto Vat. 1., ubi est
plenos. Utraque phrasis poetica est. Prosa pro
tensos facit.
40. Conjectura Burmanni
clauditque suum. Ego contra, si invenissem
clauditque, conjecissem
gaudetque: adeo hoc prae illo placet.
0597D 41. Rom.
Natalis Domini. Poelm.
E Virgine nascitur Christus.—Arntzenius notat, in Vet. 1, Mon., frustra esse
decem, sed non distinguit, an
decem positum sit pro
novem, an pro
decimi. Utrumlibet improbari debet. Idem Arntzenius cum schedis Poelm.
de lumine: ita etiam Ott. 2 recens codex. Caeteri nostri cum Parrh., Ald., Edimb., ms. Arntz.,
de limine. In prosa pariter malim
limen pro
lumen. Nebrissensis explicat
In principio, et notat, praepositionem pro praepositione adhiberi, nempe
de pro
in.
43. Ott. 1, dubie,
Verbum caro factum est: ita clare Reg. 5, et Aldus. Tunc distinguendum erit sic:
Promissum complevit opus Verbum, caro factum est—In nobis habitare volens.
47. Ottob. 2,
clausam ingrediens, clausamque relinquens: quod etiam Burmanno in mentem venit. Sed proba est lectio communis cum glossa codicum
clausa —viscera. In Ang. videtur
clausam ingrediens: postea clare
et clausa relinquens. Hoc clarum testimonium
0598C intemeratae virginitatis Deiparae ante partum et in partu protulit ex prosa Ratbertus, ut dixi n. 168 Proleg.
48. In Reg. 1 videtur fuisse ut in aliis,
gratia: sed etiam vetus manus scripsit
gaudia: quod sane displicere non debet, et a prosa indicatur.
50. Vat. 1 a pr. m., Cant., Torn. 2,
decore. In Vat. 1 factum
decoro cum aliis nostris mss., et plerisque editis, probantibus schedis Poelm. Vulgati nonnulli
decora, quod non ita placet.
0598D 51. Urb.
ovas: lege
ovans.
52. Reg. 1,
Prae filiis supra diversa lectio, vel correctio,
Prae natis, quod plerique alii mss. et editi repraesentant. In Ott. 1 supra
natis veluti glossa est
filiis. In ed. Lips. prodiit
Prae filiis; contractis duabus syllabis in unam.
53. Parrh.
In labris.
55. Urb., Ott. 2, cum Parrh.,
damnante: alii
dominante.
56. Vat. 1,
primaque.
58. Ott. 1,
Obvisis; supra,
Obsitus. Obsitus pannis ex Terentio; quod, etsi multi accipiunt pro squalido pannis, proprie tamen
obsitus est tectus, involutus.
59. Nonnulli editi,
Quem procellosi, repugnante metro.
60. Cant., Torn. 2, 3,
speciosaque: magis sententiae congruit
spatiosaque. Frequens est mutatio harum vocum.
201 Sidereum mox implet onus, rerumque creator
Nascendi sub lege fuit; stupet innuba tensos
((40)) Virgo sinus, gaudetque suum paritura parentem.
Jamque novem lapsis, decimi de limine mensis
Fulgebat sacrata dies, cum Virgine feta
Promissum complevit opus Verbum caro factum,
In nobis habitare volens; tum maximus Infans
((45)) Intemerata sui conservans viscera templi,
Illaesum vacuavit iter, pro virgine testis
Partus adest, clausa ingrediens, et clausa relinquens.
202 Quae nova lux mundo, quae toto gratia coelo!
0598A Quis fuit ille nitor, Mariae cum Christus ab alvo
((50)) Processit splendore novo? Velut ipse decoro
Sponsus ovans thalamo, forma speciosus amoena
Prae natis hominum, cujus radiante figura
Blandior in labiis diffusa est gratia pulchris.
O facilis pietas! ne nos servile teneret
((55)) Peccato dominante jugum, servilia summus
Membra tulit Dominus, primique ab origine mundi
Omnia qui propriis vestit nascentia donis,
203 Obsitus exiguis habuit velamina pannis:
Quemque procellosi non mobilis unda profundi,
((60)) Terrarum non omne solum, spatiosaque lati
0599A
0599C
61. Vet. 1, 2,
puerile.
62.
Praesepe in ablativo, ut in eodem casu
mare dixerunt Plautus, Lucretius et Ovidius non semel. Poterit etiam
praesepe esse a
praesepis, praesepis femin. gen., si legatur
angusta. Confer l. IV, vers. 301.
63. Rom.
Hic laudat Domini matrem. Meus,
Salutatio.
0599D Poelm.,
Gratulatio ad Virginem matrem. Hi septem versus charactere rubro in codice Urb. distincti sunt. Vide Proleg. num. 170.
64. Mss. omnes nostri, cum plerisque aliis mss. et editis,
tenet. Parrh., Lips., schedae Poelm., et editio Poelm. ad marg., Missale Rom.,
regit: quae fortasse glossa est alicubi, nam in Rom. glossa ad
tenet est
gubernat. Hoc sensu accipi posse
tenere, ex Justino et Mela ostendit Arntzenius. Beda in Homiliario Alcuini Coloniae 1569, in Commem. B. Virginis, profert hos sex
versus, et scripturam recentiorem tenet
regit.
65. Reg. 1,
Nomen, sed correctum per
Numen. In Lips. ms. Cellarius innuit esse
Numine, vel
Nomine. Urb., Rom.,
Numen aeterno: desideratur
et. Meus,
Numen ab aeterno. Vera lectio est,
Numen, et aeterno. Wopkensius vellet
jure pro
gyro, cui minime assentiar: est enim pulchra oppositio in
gyro, et
manet. Saecula enim gyro et motu perpetuo volvuntur; Deus autem, ejusque nutus, seu numen, et imperium
0600C idem manet. Nebrissensis putat,
aeterno ad mundum archetypum referri, aut pro
semper poni. Sed verbum
gyro potius indicat motum perpetuum, quo res creatae aguntur. Ex prosa tamen certa hujus loci interpretatio erui non potest.
68. Plausibilis est scriptura Parrhasii
Nec primam,
0600D
aut similem visa es, nec habere sequentem. Posset enim accipi
primam pro
priorem. Repugnant alii omnes. Reg. 1,
Nec primam visa es similem: caeteri, uti etiam libri liturgici,
Nec primam similem visa es. S. Bernardus in serm. 4 de Assumptione sic versus transponit, ut orationi suae accommodet: Unum est, in quo
Nec primam similem visa est, nec habere sequentem, —Gaudia matris habens cum virginitatis honore.
70. Ottobon. I,
Ubi Pastoribus enituit. Meus,
Pastoribus nuntiator.—Ottob. 1, ex correctione, Ott. 2, Alb., Reg. 2, 4, 5, Rom., Meus, Vatt. 1, 2, Urb., Ald., Parrh., codd. Cant., Arntz.,
creator. Reg. 1,
creatus, quod fortasse fuit in Ott. 1, in quo glossa est
secundum humanitatem, et retinetur in plerisque editis pro
natus: habet enim
creari hanc significationem, quam prosa comprobat.
71. Mss. omnes nostri cum vetustissimis editis, ms. Heinsii, et schedis Poelm.,
Enituit. Cellarius
0601C cum aliis vulgatis praetulit
Emicuit ex simili Prudentii loco Cathem. hymn. IX, vers. 27:
Emicat promissus olim. Arntzenius hoc ipsum tenet, quia
emicare illi dicuntur, qui fulminis instar illico prodeunt, et ex improviso adsunt. Verum hoc loco magis genuina, et opportuna videtur
lectio communis veterum exemplarium
Enituit, praesertim si attendatur ratio
Enituit pastoribus, quia pastor, et gregibus refulsit agnus. Hoc ipsum confirmat prosa
claresceret. Vat. 1,
qui pastor erat, Vat. 2 ambigue
qui vel
quia.
Non capit aula poli, puerili in corpore plenus
Mansit, et angusto Deus in praesepe quievit.
Salve, sancta parens, enixa puerpera Regem,
Qui coelum, terramque tenet per saecula, cujus
((65)) Numen, et aeterno complectens omnia gyro
Imperium sine fine manet; quae ventre beato
Gaudia matris habens cum virginitatis honore,
0600A 204 Nec primam similem visa es, nec habere sequentem,
Sola sine exemplo placuisti femina Christo.
((70)) Tunc prius ignaris pastoribus ille creatus
205 Enituit, quia pastor erat, gregibusque refulsit
Agnus, et angelicus cecinit miracula coetus.
0601A
0601C
73. Rom.,
Cum stella visa est Magis. Meus
Magis
0601D
significatur.
74. Meus,
summumque tyrannum, quod non sequor. Beda de Metr. communem lectionem etiam tenet
saevumque.
77. Alb.
Per genitum: lege
Progenitum. Reg. 4,
ducem, ac coelitus; Urb.
ducem, haec coelitus. Caeteri
ducem, hoc. Beda de Metr. cap. de synaloeph. probat hunc hiatum ratione aspirationis vocis
hoc, quae vim consonantis habet, laudatque hunc versum Sedulii cum alio Juvenci l. I, vers. 61:
Nomine Ioannem
0602C
hunc tu vocitare memento, ut animadverti ad eum locum Juvenci.
78. Urb.
Haec stellam.
79. Meus,
succedere terrae nullo sensu.
81. Reg. 1, Ott. 1, Alb., Parrh., Vet. 1, 2, Monast., tres Tornaesianae, et aliae editiones,
habens. Reg. 2, 5, Urb., Ott. 2, Meus, Rom., Ang., Vatt. 1, 2, Cant.,
alens, cum glossa in Reg. 2,
nutriens. In Ott. 1 ex
habens videtur factum
alens cum glossa
tegens, et in Reg. 1, aliquis in
habens voluit
b convertere in
l, ut nunc legatur
halens. Recentiores Cellarius,
0602D Grunerus, Arntzenius damnant
habens, quasi id sit librarii. Passim quidem occurrunt hae phrases
alere vulnus, alere sitim, sententiam, amorem, curas, malum. Verum mihi a manu Sedulii videtur esse
habens: nihil enim aliud vult significare, nisi Herodem nubila mentis serena fronte occultasse, quod melius exprimitur per
habens, quam per
alens. Duo nostri mss. vetustissimi tuentur
habens. Prosa utrumlibet admittit.
82. Ott. 2 male dividit
Sicut ad orandum. Pro
0603C
tractat Burmannus conjiciebat
tractet. In Rom. ex
tractat videtur factum
tradat. Meus cum reliquis
tractat, sed pro d. s.
tecta, fortasse ut sensus sit,
quem tecta fraude mandat necandum, qui sensus parum commodus.
Tractare est animo agitare, constituere.
Talia Bethlaeis dum signa geruntur in oris,
Eoi venere Magi, saevumque tyrannum
((75)) Grandia sollicitis perturbant nuntia dictis:
Judaicis nuper populis Orientis ab axe
Progenitum fulsisse ducem, hoc coelitus astra,
Hoc stellam radiare novam. Ferus arbiter aulae
Aestuat Hebraeae, ratus, hunc succedere posse
((80))
0602A 206 Mox sibimet, qui primus erat: tunc fronte serena
Nubila mentis habens, clam mandat ubique requiri,
Sicut adorandum, quem tractat fraude necandum.
Quid furis, Herodes? Christum sermone fateris,
0603A
0603C
84. Arntzenius putabat omnes editiones praeter Lips. habere
Et sensu. Ipse cum prosa legit
Sed sensu. Ita ediderat etiam Parrhasius. Ott. 1, Reg. 2, Ang.,
Sed sensu. Rom.
Sensu sine
Et, vel
Sed, repugnante metro. Alii mss.
Et sensu, quod eumdem sensum reddit.
85. Plerique scribunt
Neglegis, ex quo Ott. 1,
Nec legis: quamvis id acutum videri possit, tamen vera
0603D scriptura est
Negligis, quod satis intelligitur ex praefat. Dionysii Catonis Distich. l. I:
Igitur mea praecepta ita legito, ut intelligas. Legere enim, et non intelligere, negligere est. Sunt tamen, qui etiam hic acumen affecient
nec legere est pro
negligere est. Schedae Poelm. pro
regna habent
damna. Alii cum prosa tuentur
tua regna, cujus glossa est in Reg. I,
potestatem, et ad
minaris—tollere. Clarius Nebrissensis explicat:
Per regni potestatem minaris te in illum saeviturum.
86. Reg. 4, Rom., nonnulli editi
Nec, tamen. Urb.
0694C
Nec tantum. Biblioth. Lugd. Patrum
Et tamen: corrige
Ne tamen. Ott. I, Reg. 2, 4, 5, Urb., Rom., Ang., Meus, Vatt. I, 2, Ald.,
numina. Reg. 1,
nomina, supra veluti glossa
dignitas, vel numina: sed hoc secundum potius est diversa lectio. In Reg. 2, supra
numina glossa est
potestates, sed pro
numina videtur prius aliud fuisse. Nonnulli editi
munia. Meus pro d. s., vel ex correctione, Parrh.
nomina, quod merito probant schedae Poelm., et recentes editores. Alius enim rex ejusdem nominis, h. e. alius Herodes vidit Christum
occisum, quod hic Herodes Infanticida patrare voluit. In Rom. pro
facto aliquis videtur corrigere
0604D voluisse
fato: quae haud inepta conjectura est.
87. Reg. 4, Edimb.,
Patrando: aptius est
Patrandum.
88. Multi editi
Herodesque, ubi omnino superflua est conjunctio
que. Nonnulli vulgati
Et Herodes eodem vitio laborant, ac praeterea peccant contra metrum. Reg. 4, Cant.
videbis: sensus exigit
videbit.
89. Rom.
Ubi venerunt Magi adorare Dominum. Meus,
Magi stellam sequuntur.
90. Recte corripitur prima in
Magi: in dedicatione ad Theodosium, quam Sedulio abjudicavi, minus bene producitur.
207 Et sensu jugulare cupis, legemque legendo
((85)) Negligis, et Regi regum tua regna minaris.
Ne tamen insano careant tua nomina facto,
Patrandum sub honore crucis, sed crimine gentis,
0604A Herodes alius, quod tu molire, videbit.
208 Ergo alacres summo servantes lumina coelo
((90)) Fixa Magi, sidusque micans regale secuti,
0605A
0605D
91.
Tenere viam, ut tenere iter, cursum, pro pergere, proficisci.
93. Urb.
salutis: emenda
solutis.
94. Reg. 1, Ott. 1,
possint, sed in Reg. 1 factum deinde est
possent.
96. Nonnulli vulgati, cum Fabr.,
sepulto. Mss.
sepulcro, ut apud Rusticum de Benef. Christi,
Per speciem documenta ferens, das munera, regi—Divitias, das thura Deo, myrrhamque sepulcro: ubi fortasse legendum
Per species. S. Leo serm. II Epiph. dixit etiam
mysticas munerum species.
97. Vat. 2
trina, recte emendatum per
tria, ut metro consulatur. Reg. 4, Urb., Meus,
vitae sine
est. Nonnulli punctum post
est affigunt.
0606D 98. Reg. 4,
Tunc numerum. Urb.
fides est Tempora.
101. Cellarius
triplicem virtutem exponit de trinis temporis differentiis: sed haec phrasis apud christianos poetas adhiberi solet ad significandam trinitatem
personarum in una essentia. Vide Schol. ad l. I, vers. 324.
105. Schedae Poelm. monuerunt,
Si cupimus, non mutandum esse in
Sic cupimus: quam scripturam neque nos in nostris, neque Arntzenius in suis exemplaribus invenit. Hic versus et alii sequentes usque ad
vers. 163 deerant in codice meo; avulsum scilicet erat unum folium.
209 Optatam tenuere viam quae lege futura
Duxit adorantes sacra ad cunabula gentes:
Thesaurisque simul pro relligione solutis,
Ipsae etiam ut possent species ostendere Christum,
((95)) Aurea nascenti fuderunt munera regi,
Thura dedere Deo, myrrham tribuere sepulcro.
Cur tria dona tamen? quoniam spes maxima vitae est:
Hunc numerum confessa fides, et tempora summus
0606A Cernens cuncta Deus, praesentia, prisca, futura,
((100)) Semper adest, semperque fuit, semperque mauebit
210 In triplici virtute sui. Tunc coelitus illi
Per somnum moniti contemnere jussa tyranni,
Per loca mutati gradientes devia callis,
In patriam rediere suam. Sic nos quoque sanctam
((105)) Si cupimus patriam tandem contingere, postquam
0607A
0607B
106. Vet. 1, 2, Mon.,
jam nos: sententia postulat
jam non.
107. Rom.,
Ubi Herodes vidit se illusum a Magis.
0607C 109. Ottob. 2,
qui propriam non regit iram: lege
propriam qui.
111. Constructio ita planius procederet, Ut leo frendens, qui, cum ab ejus ore labitur, etc. Sed non desunt similia exempla
in aliis. Prosa pariter implicata est; in qua forte legendum
sicut leo.
112. Virgilius l. XII, vers. 6:
Tum demum movet arma leo. Et l. IX, vers. 340:
Manditque, trahitque— Molle pecus.
113. Plerique distinguunt
fetae,—Nequidquam: ita etiam Arntzenius, qui tamen ex prosa interpungendum putat
vocant sua pignora fetae—Nequidquam, et vacuas implent, etc. Scilicet nequidquam vocant. Haec distinctio commodior videtur. In prosa erat
stantes eminus.
114. Arntzenius scribit
Nec quidquam: sed melius est
Nequidquam, aut
Nequicquam. Reg. 4, et Rom. a pr. m.,
ballantibus: retine
balatibus. In Rom. ex
auras correctum apparet
aures, quod tamen rejiciendum omnino est.
0607D 116. Vassius, ad Sallust. Jugurth. 84, refert ex ms. bibl. publ. Cantabr.
coelicolas pro
collisas, ipse autem conjicit
lacteolas. Sic Prudentius hymn. XII Cath. vers. 119:
Spargit cerebrum lacteum et in Dittoch. vers. 115:
Fumant lacteolo parvorum sanguine cunae, quem imitatur Hartmannus Sangallensis, ut ad eum loc. observavi. Verum in
Sedulio verior est lectio communis. Neque obstare palilogiam
sternere collisas, ostendit Wopkensius exemplo Avieni fab. XI, vers. 7:
Ne tamen elisam confringeret area testam; et Paulini l. IV, vers. 183. Pro
parvorum, in quibusdam editionibus menda est
pravorum. Pro pueris
parvi, parvuli adhiberi solet, ut olim a me notatum.
117. Rom., Barthius cum suo ms., Wopkensius, ed. Lips.,
Immerita, quod tenuit etiam Nebrissensis cum explicatione, quia infantes nihil tale merebantur. Plerique mss., et editi,
Immerito, et glossa in Reg. indicat, esse adverbium pro
collisas. Arntzenius cum ms. Arntz., et schedis Poelm., restituit
0608B
Immerita. Non male esset
Immeritas, ut apud Virgilium
gentem immeritam, etc.
118. Antiquissimus codex Taurinensis,
Cum sic
0608C
turba perit: vix dum potuere creari. Sed ita sensus nullus est. Fortasse reponendum erit
quo crimine simplex,—Cur sic turba perit? vix dum potuere creari,—Jam meruere mori?
120. Barthius putat, legendum
Non ratio, patrare nefas., omissis aliis, quae intrusa existimat. Cellarius conjiciebat
Non ratio, primisque hostis vagitibus audet. Wonckius praeferebat
primisque ferox vagitibus audet, aut
ferus pro
ferox. Neque tamen hanc lectionem veram esse ait, sed scribendum
primosque vetans vagitus, et audens—Innumerum patrare nefas. Insolentissime enim dictum arbitratur
necare primos vagitus. Arntzenii conjectura est
primosque negans vagitus, et audens, vel
primisque negans vagitibus audet. Revera hi scriptores in sollicitando hoc loco operam perdiderunt: neque magnum nos operae pretium fecimus, quod eorum suspiciones
retulerimus. Exemplarium omnium scriptura proba est: pluralis
us in
vagitus a Sedulio more suo corripitur contra prosodiae legem, quod nimis audacter ab ipso factum
0608D ait Parrhasius. In Alb.
primos negans vagitus desideratur conjunctio
que. Vagitus sumitur pro vagientibus, ut notavit Wopkensius, ex Prudentio Perist. X, vers. 743:
Omnes capaces esse virtutum Pater—Mandavit annos: neminem excepit diem,—Ipsis triumphos annuens vagitibus. Sic apud eumdem Prudentium
gemitus pro gementibus,
cursus pro currentibus,
vota pro precantibus,
culpa pro noxio, apud Statium
lacrymae pro lacrymantibus,
gaudia pro gaudentibus, apud Paulinum carm. de Vita S. Martini
enses pro armatis, apud Sedulium
naufragium pro naufrago, et infinita alia ubique obvia.
121. Plerique mss., et editi,
Innumerum, Rom.
In numerum: atque ita legendum esse confirmat Wopkensius Lucani versibus, quos Sedulius aemulatur, l. II, vers. 108:
Crimine quo parvi caedem potuere mereri? —Sed satis est jam posse mori. Trahit ipse furoris —Impetus, et visum est lenti quaesisse
nocentem. —In numerum pars magna perit.
Hoc est,
0609A passim, ac velut ad ingentem solummodo numerum efficiendum: de qua forma quaedam observavit idem Wopkensius ad Tacit. Ann.
l. XV, cap. 71.
Puerilia millia sunt millia puerorum, ut apud Prudentium hymn. XII Cath. vers. 148:
Puerile pignus tollere.
Venimus ad Christum, jam non repetamus iniquum.
Ergo ubi delusum se comperit, impius iram
Rex aperit, si jure queat rex ille vocari,
Qui pietate caret, propriam qui non regit iram;
((110)) Ereptumque gemens facinus sibi, ceu leo frendens,
211 Cujus ab ore tener subito cum labitur agnus,
In totum movet arma gregem, manditque trahitque
0608A Molle pecus, trepidaeque vocant sua pignora fetae
Nequidquam, et vacuas implent balatibus auras.
((115)) Haud secus Herodes Christo stimulatus adempto,
Sternere collisas parvorum strage catervas
Immerita non cessat atrox. Quo crimine simplex
Turba perit? cur qui vix dum potuere creari,
Jam meruere mori? Furor est in rege cruento,
((120)) 212 Non ratio; primosque necans vagitus, et audens
Innumerum patrare nefas, puerilia mactat
0609A
0609C
122. Reg. 1,
Millia tum, luctumque dedit, sed correctum per
Millia, plangoremque dedit.
123. Reg. 2, Rom.,
rumpit: alii
rupit: vers. seq. variant tempora
secuit, ferit.
125. Ex Ovidio II Art. 93:
At pater infelix, nec jam pater, Icare, clamat.
126. Prudentius Apoth. 614, dixit,
innupto ubere. Sic
orba ubera.
127. Arntz. a pr. m., Fabr., et nonnulli editi,
nunc pro
tunc; ut solent haec facile inter se confundi. Sententia postulat
tunc, uti locus Virgilii lib. IV Aeneid. vers. 408 seqq., quem Sedulius exprimit. Liberius Virgilium imitatur Prudentius, ut notavi
ad hymn. v Peristeph., vers. 421:
Quis audienti talia,—
0609D
Datiane, tunc sensus tibi, etc. In Breviario Romano ad festum Septem Dolorum B. Mariae Virginis respons. 1, noct. 3, simili modo:
Quis tibi tunc sensus, dum cernis talia, Virgo?
128. Schedae Poelm., et ed. Lips.,
gemitus, qua voce utitur Virgilius loc. cit. de Didone. Praeferendum est
fremitus cum prosa, et plerisque exemplaribus, ut sic nervosius viri, immo regis, incensus ira animus exprimatur.
129. Arntzenius tentaverat
vastamque videres— Misceri ante oculos tantis plangoribus aethram. Potuisset leviori mutatione
vastumque videres—Misceri ante oculos tantis plangoribus aethra: scilicet pro
aethera, quo accusativo Graeco contracto
aethra non semel usus est Juvencus, ut adverti ad l. 2, vers. 532. Ita etiam inscriptio vetus apud Gruterum pag. 1164, n. 4,
Effusasque preces mittat ad aethra suas, uti etiam legitur in codice Vatic. Palat. num. 833, ex
0610C quo Gruterus plerasque inscriptiones christianas deprompsit. Vera tamen est lectio codicum mss., et editionum, ut agnovit
etiam Arntzenius ex prosa, ubi est
pelagus pro
aequor. In Alb. erat
aether, sed eadem manus emendavit
aequor. Cellarius in Indice
aequor per tumultum exposuit, quod Wopkensius et Arntzenius recte damnant. Nisi obstaret prosa, explicari posset
aequor per planitiem. Wopkensius ait Sedulium verbum Virgilii retinuisse, quia existimavit,
aequor dici posse de aquis Jordanis, aliisve, quas transmeare matres cum infantibus fugientes conarentur. Herodes quidem praesens
non erat: sed verba
prospiceres, et
videres ante oculos, non absurde intelligi possunt de oculis mentis. Interpretatio prosae retinenda est, nimirum intelligi pelagus lacrymarum
inundatione collectum. Habet hoc etiam Hispanum idioma, ut copiosum fletum
mare lacrymarum dicat.
130. Ott. 1,
clamoribus, ex quo factum
plangoribus.
0610D 131. Vat. 2, Reg. 5,
Exstinctis tamen sine conjunctione
que contra legem pediam. Aldus hos codices secutus est, ut solet; nisi si, ut puto, Reg. 5, sequitur Aldum. Urb.
Exstinctisque tantum: retine
tamen. Scilicet, Et tamen exstinctis infantibus, etc.
132. Wopkensius longe venustius putat
qua: sed
qui receptum est ab omnibus, et retinetur a prosa, nec minus elegans est.
133. Fabr., et nonnulli alii editi,
Suspicit. Solent haec duo verba inter sese commutari. Hoc loco sententia exigit
Suscipit. Nebrissensis exponit: sibi imputat, quod pro se alii patiuntur.
Sentit, illis condolet.
134. Rom.
Ubi sedebat Dominus inter magistros legis.
137. Scriptores veteres christiani passim prudentiam maturiorem juvenum
senium, sive
senectutem mentis, cordis aut
animi, appellabant.
Millia, plangoremque dedit tot matribus unum.
Haec laceros crines nudato vertice rupit,
Illa genas secuit, nudum ferit altera pugnis
((125)) Pectus, et infelix mater (nec jam modo mater)
Orba super gelidum frustra premit ubera natum.
213 Quis tibi tunc, lanio, cernenti talia sensus?
Quosve dabas fremitus; cum vulnera fervere late
Prospiceres arce ex summa, vastumque videres
((130))
0610A Misceri ante oculos tantis plangoribus aequor?
Exstinctisque tamen quamvis infantibus absens,
214 Praesens Christus erat, qui sancta pericula semper
Suscipit, et poenas alieno in corpore sentit.
Ast ubi bissenos aetatis contigit annos,
((135)) Hoc spatium de carne trahens, aevique meatus
Humana pro parte tulit, senioribus esse
Corde videbatur senior, legisque magistros
Inter ut emeritus residebat jure magister.
0611A
0611B
139. Rom.
Ubi venit Jesus ad Jordanem baptizari a Joanne. Ottob. 1,
Ubi Christus baptizatur.
140. Ms. Arntz.
majore senecta, quod Arntzenius suspicatur esse glossema verborum
majore juventa: sed ineptum esset glossema; non enim major juventa vocari potest senectus, praesertim cum sequatur,
0611C
Sex quasi lustra gerens.
141. Reg. 5,
placidas ad Jordanis undas. Plerique codd. mss., et editi,
placidam Jordanis ad undam: ita etiam edidit Aldus, neque video, cur in Erratis legere nos jubeat
placidas ad Jordanis undas. Sedulius ipse paulo post, consentientibus omnibus exemplaribus, secundam producit in
Jordanis. Nonnulli tamen corripiunt. Vide not. ad l. I Juvenci, vers. 383. Sex lustra sunt triginta anni, ut in hymno
Lustra sex qui jam peregit, etc. Arator 1 Apost. 300, al. 246:
Octo lustra gerens. Alii dicunt
gerere annos pro
agere.
143. Rom.,
potens vidit; desideratur
ut. Alii quadrisyllabum faciunt
Joannes, prima correpta, secunda autem producta. Joannes dicitur etiam
potens a Fortunato, et aliis.
144. Reg. 1,
latens; sic fortasse fuit in Reg. 2, ubi nunc est
latet. Ottob. 2, mendose,
nudumque creatus.
145. Vet. 1, Mon.,
abstruso; sed bene est
obstruso cum mss. et plerisque editis. Seneca philosophus,
0611D Statius et Prosper utuntur voce
obstrusus pro recondito, clauso, abstruso. Posset etiam scribi
obtrusus. Reg. 1, cum multis editis,
prophetes, nimirum ipse Joannes propheta, vel prophetes senserat, etc. In Reg. 2, nunc est
prophetae, sed fortasse fuit
prophetes, quod indicat glossa
propheta, vates. Plerique mss. nostri, Ott. 1, 2, Vatt. 1, 2, Ang., Reg. 5, Urb., et Alb. cum Parrh., Ald., sched. Poelm.,
prophetae, quod Rom. et ms. Arntz. innuunt in
prophete. Ed. Lips.,
propheta. Reg. 4,
prophetis: quae non absurba est lectio. In nonnullis mss. glossa est
prophetae, Zachariae, atque ita hunc locum Nebrissensis exponit. Si legamus
prophetis, sensus erit, senserat sermone Elisabeth prophetis,
0612B seu prophetidis. Immo etiam si retineatur
prophetae, eadem explicatio adhiberi poterit: nam
prophetes, prophetae, de femina quoque dici potest. Vide Juvenci versum a me restitutum lib. I, vers. 249,
Mox ecce prophetae—Femineam sancto complet spiramine mentem. Ex quo etiam cum lectione
prophetes dubitari
0612C posset, an Joannes, an Elisabeth ea voce exprimatur. Verior tamen interpretatio est, ipsum Joannem e ventre matris clausum
sensisse quodam abstruso sermone, quia exsultavit in utero, et jam tum prophetam fuisse: quod prosa tepet.
146. Rom.,
Et muto genitore pro
Ut muto. Monast.,
mutuo, mendose. Parrh.,
fruens, Nebrissensis conjecerat
silens, quod nonnulli vulgati secuti sunt cum Fabricio. Plerique editi cum mss.,
fluens, cujus glossa in nonnullis codd. est
nascens. Scriptura haec exstat etiam in vetustissimo codice Taurinensi, et a prosa indicatur.
147. Rom. et ed. Vet. 1, contra metrum et sensum,
Post novi. Cant., Ald., et pauci alii editi,
tacitura, quod Nebrissensis explicat
tacentia. Plerique,
taciturna. In Alb. desunt verba
noni taciturna. Intellige
munera taciturna.
148. Vat. 2, Reg. 5 et Ald.,
Partu. Reg. 2,
Parto, cum plerisque, sed ex correctione,
Partu. Reg. 1,
0612D
Edito, et pro d. s.,
Parto: sed cum
Edito non constat versus, et in Rom.
Edito est glossa supra
Parto. Nebrissensis observat, in Graecis, ac veteribus Latinis exemplaribus Evangelii
peccatum legi, non
peccata.
149.
Tollere accipit Sedulius tum pro
portare, tum pro
auferre, scilicet mihi, vel a me. Alii alio modo. Confer not. ad Dracont. l. II, vers. 602.
150. Arntzenius ex Parrh. et schedis Poelm. refert
dum dicit.
151. Vet. 2,
ut ipsa gerat; melius,
ut ipse gerat. Parrh., schedae Poelm.,
ferat pro
gerat. Rom.,
sed ipse; lege
sed ut ipse.
152. Nonnulli editi,
dum lux.
153. Reg. 1, a sec. m., Reg. 4, et, ut videtur,
0613B Ott. 1, a pr. m., cum Vet. 1, 2, Mon., tribus Tornaesianis, Poelm., aliisque editis,
et proprium non offuscata serenum: qui usitatus graecismus. Plerique nostri mss., Reg. 1, a pr. m., Ang., Reg. 2, Vatt. 1, 2, Ottob. 2, Urb., Rom. cum Parrh.,
Ald., cod. Cant., schedis Poelm.,
et proprio non offuscata sereno.
0613C In Ott. 1, deletis aliis, solum nunc apparet,
et propri . . . sereno. Verbum
offusco reperitur apud Tertullianum et Orosium.
Nec mora, (quas etenim volitans per tempora mundus
((140)) Novit habere moras?) usus majore juventa,
Sex quasi lustra gerens, placidam Jordanis ad undam
215 Venit ut acciperet hoc, quod dare venerat ipse.
Hunc Baptista potens ut vidit ab amne Joannes,
Quem matris dum ventre latet, nondumque creatus
((145)) Senserat, obstruso jam tunc sermone prophetes,
0612A Ut muto genitore fluens, cui munera linguae
Post noni taciturna diu spiramina mensis
216 Parto redduntur nato, mox praedicat: Agnus
Ecce Dei, veniens peccatum tollere mundi.
((150)) Tollere cum dicit, quod non habet, hoc mihi tollit:
Non mala ut ipse gerat, sed ut ipse nocentia perdat.
Qualiter in medias cum lux praeclara tenebras
Funditur, et proprio non offuscata sereno,
0613A
0613C
154. Arntzenius nonnullam suspicionem movet, an legendum sit
Discutit. In Rom. certe legitur
Discutit: sed verbum
decutio frequens est in poetis christianis. Confer. var. lect. ad Juvenc. l. III, vers. 193. Reg. 1,
expulsas cum caeteris, supra correctum, ut videtur, per
expulsans. Martialis utitur hoc verbo
expulsare.
155. Arntz., male,
fugando pro
gerendo.
156. In Rom. mendum est
Tersit, et tactu. Nebrissensis explicat
a tactu, h. e. a contagione. In schedis Poelmanni tribui videtur Nebrissensi
attractu, nisi alterius haec lectio sit: certe in editione Nebrissensis, qua utor, non est. Cellarius et Arntzenius rejiciunt
attactu in Parrhasio. Sed proba mihi visa est lectio
attactu, quam invenio etiam in Reg. 1, ex qua in Reg. 2, 4, Ott. 1, 2, Alb., Urb., factum est
atactu. Vat. 1, 2, Reg. 5, Ang.,
attactu, sed in
0613D Vat. 1 prius videtur fuisse
attacta, scilicet delicta. Ex Virgilio sumpsit Sedulius hoc verbum l. VII, vers. 350,
Volvitur attactu nullo. Eodem nomine Varro utitur in ablativo: nam extra hunc casum vix exemplum reperire licet. Varronis verba sunt l. II, R. R.
cap. 5,
Corium attactu non asperum. Utitur etiam Juvencus l. I, vers. 776:
Tum dextera Christi—Attactu solo purgavit lurida membra. In Sedulio l. IV, vers. 104, omnes fere habent
Attactu patuere fores, ut fatetur Arntzenius, qui ibi quoque intrusit
A tactu.
157. Nebrissensis ait, legendum
Tum in vada, vel supplendam praepositionem. Hoc secundum tenendum, praesertim cum praepositio
in jam insit verbo
ingressus. In
simplex intellige
innocens, purus vel cum prosa
immaculatus.
158. Reg. 1, 4, Ott. 2, Ang.,
lavit; sed in Reg. 1 prius fortasse exaratum fuit
lavat. Utrumlibet rectum
0614B est, vel
lavat a
lavo, lavas, vel
lavit a
lavo, lavis.
160. Rom.,
lymphamque.
161. Vonckius citat
caerula membris, non incleganter, ait Arntzenius. Sed fortasse illi excidit
caerula pro
flumina, quod unice probant mss., et editi.
0614C Haec causa est, cur olim multi cuperent in Jordane baptizari, ut exposui ad hymn. 2 Cathem. Prudent. vers. 64. Vide etiam
S. Gregorium Turonensem l. I Mirac. n. 88:
Cum dies sanctus Epiphaniarum advenisset, et omnes in Jordanem descenderent abluere tam vulnera corporis, quam animae cicatrices, etc. Georgius Gemnic. cap. 23, l. II Ephemer. apud Pezium Thesaur. Anecdot. tom. II, de Jordane loquens, sic refert:
Bibimus ex eo, et manus, pedesque, caput, et faciem abunde ex illo
conspersimus. Adhaec et in vasculo nobiscum usque in patriam sine omni fetore aut corruptione aquam attulimus. Nostra aetate aquam ex Jordane in Lusitaniam allatam novimus, ut in sacro baptismate adhiberetur.
163. In Reg. 1 pro
Jordanis prius fuit
Jordanes. Nonnulli
Jordanus. Pro
refluas Rom.
refluens, cum interpretatione seu glossa
revertens, minus bene.
164. In Reg. 4 peculiaris est lectio
canens, Quidnam est mare, quare fugisti? Sed ultima in
quare, et prima in
fugisti pessime corripiuntur. Plerique,
0614D
Quidnam est mare, quod fugis? inquit. Cod. ms. Arntzenii,
quinam est, quod non ineptum putat Arntzenius, si suppleatur
quinam est Deus, quod, videlicet ob quem fugis. Obscurissimum id esset. Si
quidnam mutandum esset, mallem
quianam pro
quare, vel
cur. Sic Virgilius, quem Sedulius passim imitatur, l. X, vers. 6:
Caelicolae magni, quianam sententia vobis—Versa retro? et l. V, vers. 13:
Heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi? Ubi male aliqui legerunt
quidnam, aut
quinam. Virgilius ex aliis antiquioribus, Naevio, Ennio, hanc vocem usurpavit, ut notarunt Servius et Quintilianus l. VIII, cap.
3, ante med. Ennius libro VII apud Festum:
Quianam dictis nostris sententia flexa est? In Sedulio confirmatur
quianam ex
quia vers. seq. Caeterum cum sequatur
quod, nihil mutandum.
165. Cant., Reg. 1, Ottob. 1, pro d. s., nonnulli
0615C vulgati,
quia subtrahis, quod recentiores Grunerus et Arntzenius secuti sunt. Ott. 1 in contextu, Arntz., Ang., Alb., Ott. 2, Urb., Rom., Meus, Parrh.,
Ald., et plerique editi,
quid subtrahis. In Vat. 1 et 2 dubium, an
quid, an
quia sit legendum. In Reg. 1 a pr. m. fortasse fuit
quid: nunc supra
quia est glossa, vel diversa potius scriptura
quid, vel cur. Verior est lectio
quia ex prosa, et verbis psalmi CXIII:
Quid est tibi, mare, quod fugisti? Et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum? Similia sunt exempla in Vulgata versione sacrae Scripturae, et alia ex Rufini Histor. Eccles., in quibus
quia sumitur pro
quod, vel
cur.
Decutit expulsas illaesis vultibus umbras,
((155)) Sic delicta fugans Salvator nostra gerendo
Tersit, et attactu procul evanescere jussit.
217 Tunc vada torrentum simplex ingressus aquarum,
In se cuncta lavat nostrae contagia vitae,
Ipse nihil, quod perdat, habens, sanctoque liquentes
((160))
0614A Corpore mundavit latices, limphasque beavit
Gurgitis, et propriis sacravit flumina membris.
Senserunt elementa Deum, mare fugit, et ipse
Jordanis refluas cursum convertit in undas.
Namque propheta canens: Quidnam est, mare, quod fugis, inquit,
((165)) 218 Et tu, Jordanis, retro quia subtrahis amnem?
0615A
0615C
166. In meo codice titulus hoc loco apponitur,
Spiritus sanctus in specie columbae apparuit. Cant.,
0615D Arntz., schedae Poelm., Reg. 2, 5, Vatt. 1, 2, Urb., Ott. 2, Alb., Rom., Meus, Parrh., Ald., et alii editi,
fluminei post mystica dona lavacri. Reg. 1, Ott. 1, cum multis editis, praesertim recentioribus,
flumineum post mystica dona lavacrum, quod mihi etiam magis arridet.
167. Rom., Meus, Ott. 1, Reg. 2, Parrh., Ald.,
siccas Dominus; Reg. 1, et alii,
Dominus siccas. Arntzenius edidit
siccas Dominus, et Parrhasio, aliisque vulgatis tribuit
Dominus siccas, sed Parrh. contrarium habet.
169. Vonckius tentabat
Christum investivit honore: quam conjecturam facillimam esse dicit Arntzenius, cum nihil sit in mss. frequentius, quam, ut
m et
in inter se commisceantur. Wopkensius rectius existimat, nihil hic esse mutandum.
170. Ang.,
multum incedere; alii,
multumque incedere. Wopkensius etsi fatetur,
multum cum adjectivis pro
maxime aliquando construi, tamen mallet
mitemque incedere, mitem, vel
humilemque incedere,
0616C vel
justumque incedere. Grunerus et Arntzenius jure dissentiunt.
171. Vet. 1, 2, Mon.,
notoque, errore typographico, certe vitiose. Quod autem columba felle careat, vulgi quidem opinio est, sed falsa, ut tradunt, qui
hujusmodi rerum scientiam profitentur.
172. Ott. 2,
Deus ratione: ut stet versus, legendum
Deus ex ratione, neque male esset
Deus hac ratione.
173. Meus,
ubi; lege,
ibi.
174. Cant., Reg. 4, Ott. 1, recentiori m.,
honoraverit. Editi cum plerisque mss.
numeraverit. In Ott. 1 prius fuit
adoraverit, aut
oraverit: supra vel glossa, vel d. s.,
numeraverit. Arntzenius ait,
numerare
0616D antiquis esse venerari, aestimare, ex iis, quae notavit Cortius ad Ciceronem l. XII Ep. fam, 11. Verum
numerare pro
venerari non probo, pro
censere, vel
aestimare facile admittam, cum id, quod numeratur, inter alia similia reponitur, ut
maximum beneficium numero in bonis numero, et similia. At cum sermo est de uno Deo, difficultatem creat haec phrasis,
numerare unum Deum pro
fateri unum Deum. Suspicor Sedulium scripsisse
qui non memoraverit unum. Sic vers. 237 h. l.
Qui dominum coeli patrem memoramus, in ipso—Jam fratres nos esse decet. Aliam scripturam
adoraverit, vel
honoraverit lex carminis rejicit. Prosa aut obscura est, aut mendosa: ex qua tamen haec explicatio eruitur: Qui numeraverit non unum,
sive tres Deos.
175. Rom.
Ubi diabolus tentavit Dominum jejunando. Meus,
De tentatore, qui adiit Dominum, postquam jejunavit. Ott. 1,
Ubi tentatur a diabolo.
176. Nonnulli mss., et editi
Jejunium; quod mendum Aldus in Erratis emendavit.
Ergo ubi flumineum post mystica dona lavacrum
Egrediens, siccas Dominus calcavit arenas,
Confestim patuere poli, sanctusque columbae
219 Spiritus in specie Christum vestivit honore,
((170)) Mansuetumque docet, multumque incedere mitem,
0616A Per volucrem, quae felle caret, natoque vocato
Voce Patris, triplici Deus ex ratione probatur,
Quod Pater, et Natus, quod spiritus est ibi Sanctus,
Quo manet indignus, qui non numeraverit unum.
((175)) 220 Inde quaterdenis jam noctibus, atque diebus
Jejunum dapibus, sacro spiramine plenum
0617A
0617C
177. Dracontius I, 471,
Insidiosus adit.
179. In nonnullis mss.,
lapides, et in nonnullis editis,
repentem, menda sunt.
181. Omnes mss. nostri cum mss. Lips., Heins., Cantabr., et antiquissimo Taurinensi, necnon schedis Poelm., Ald., Parrh.,
Haec eadem non semper agat, gui. Multi editi
Haec non semper agat Dominus, qui. Meus
saxa vitiose pro
saxea. Augustinus tract. 24 in Joann. simili ratione laudat
opera Dei mira, et stupenda in quolibet seminis grano.
0617D 182. Codices omnes nostri cum Ald., Parrh., mss. Arntzenii, Cant., et schedis Poelm.,
frugiferis. Nonnulli
fructiferis, quos sequi maluit Arntzenius. Magis placet
frugiferis: in Reg. 5,
fruiferis hoc ipsum innuit.
183. Rom.,
tunc; ad marg. vel correctio, vel d. s.,
hac, quod praeferendum.
184. Rom.
solum, correctum per
solo.
186.
Arma, consilia, quibus noceat, si possit. Virgilius l. II Aen. 99:
Et quaerere conscius arma.
190. Torn. 3,
tamen pro
tantum. In mss. passim haec duo commutantur: sed hoc loco neque metrum,
0618C neque sensus patitur
tamen. Reg. 5, Vat. 2, Ald.,
tantum est perversa: in aliis deest verbum substantivum, quod eleganter omittitur.
191. Reg. 1. in contextu, Reg. 2, pro d. s., Ott. 2, Vat. 2, Reg. 5,
fragiles regni affectaret honores, Arntz.
fragiles mundi affectaret honores; Reg. 4,
fragilis regna affectaret honoris. Communior scriptura est
fragilis regni affectaret honores, cui favet Prosa. Ita plerique editi. Parrh., Ald., et nonnulli alii,
fragiles pro
fragilis.
0618D 192. Cellarius in Addendis suadet, legendum
externa pro
aeterna, nisi typothetarum iterum id errori sit ascribendum, ut observat Arntzenius.
195.
Summissa voce: dictum id censet Nebrissensis, quia in psalmo LXIV, vers. 2, in textu Hebraeo legitur:
Te decet silentium, Deus, in Sion, pro quo Vulgata nostra habet,
Te decet hymnus. At in Reg. 1, glossa est
summissa, h. e.
sursum missa, vel elevata. Verior est glossa Ott. 1,
summissa—supplici. In prosa idem verbum retinetur,
summissis vocibus.
197. Meus.
soli et; alii,
et soli. Nonnulli editi
famulari et uni, repugnante metro. Reg. 5, mendose
famulariter.
0619C Arntz. ms.
famularier illi, quod in textu recepit Arntzenius, favente Prosa. At Prosa servat verba Scripturae sacrae, poeta in carmine ad majorem vim
exprimendam addidit
soli uni: sic enim passim haec duo conjunguntur, quod exemplis facillimum esset comprobare. Ex ipsa autem sententia subintelligitur,
Domino Deo uni soli serviendum esse, quin addatur
illi.
Insidiis tentator adit, doctusque per artem
Fallaces offerre dapes, Si filius, inquit,
Cerneris esse Dei, dic, ut lapis iste repente
((180)) In panis vertatur opem. Miracula tamquam
Haec eadem non semper agat, qui saxea terrae
Viscera frugiferis animans fecundat aristis,
Et panem de caute creat. Hac ergo repulsus
221 Voce prius, hominem non solo vivere pane,
((185)) Sed cuncto sermone Dei, labefactus, et amens,
Altera vipereis instaurans arma venenis,
Cum Domino montana petit, cunctasque per orbem
Regnorum monstravit opes: Haec omnia, dicens,
0618A Me tribuente, feres, si me prostratus adores.
((190)) Quantum perversus, tantum perversa locutus.
Scilicet ut fragilis regni affectaret honores,
222 Qui populis aeterna parat, monstrumque nefandum
Pronus adoraret, cujus super aethera sedes,
Terra pedum locus est, quem nullus cernit, et omnis
((195)) Laudat in excelsis summissa voce potestas.
Christus ad haec: Tantum Dominum scriptura, Deumque
Jussit adorari, et soli famularier uni.
0619A
0619D
198. Reg. 4,
ardet, pro
audet, Cant., et nonnulli alii
iniquis pro
iniquus. Melior lectio communis
audet iniquus. Nomine
iniqui simpliciter posito diabolum intellexit etiam supra vers. 106:
Jam non repetamus iniquum.
199. Reg. 4, Ott. 2,
praestare: lege
perstare.
200. Arntzenius male
considere bello pro
confidere.
201. Mon.
Hinc: alii cum Prosa
Tunc.
202. Vet. 1, Mon.,
vestigia, vitiose.
203. Rom., Urb.
tute, quod edidit Parrhasius, et exstat in Mon., et in ms. Arntz. Hanc scripturam praeferunt tres Arntzenii, Editor Sedulii, pater
ejus ad Plinium Paneg., et patruus ejusdem ad Caton. distich. 4, l. I. Plura similia congerit Arntzenius ad hunc locum. Damnanda
quidem non est haec lectio: sed nulla est causa, cur a recepta, et communiori codicum mss. recedamus.
204. Meus,
delapsus, quod Parrhasius quoque vulgavit. Mss. alii cum plerisque editis
demissus: sed
0620C Rom. scribit
dimissus, ut in hoc, et similibus verbis praepositione
de compositis accidere solet.
206. Reg. 4.
subjectus: retine
subvectus.
208.
Mens, pectore, corda voces sunt fere synonymae: sed poetae ita saepe orationem amplificant.
209. Commentator Bedae de Art. metr. profert hunc versum.
210. Meus
Culmina et rectae, Rom.
Culmina erectae:
0620D lege, ut stet versus,
Culmina et erectae.
212.
Membra poli, ut
membra urbis apud Prudentium II contra Symm. 446. Vide Commentarium.
214. Reg. 1, 2, 4, 5, Ott. 1, Vat. 2, Arntz., Ald.,
et non. Meus
at non. Vat. 1, Ott. 2, Ang., Alb., Urb., Parrh.,
sed non: quod praetulit Arntzenius, quia facile, et saepe in mss. ex
sed, aut
set (sic enim multi librarii scribebant) fiebat
et, praesertim cum in fine praecedentis vocis littera
s erat.
215. Meus
confusus: sed verbum sequens
cuspide exigit
confossus. In Reg. 4, mendum
cospide.
216. Reg. 4, Vat. 2, Urb., Meus,
Dominum, Deumque: lex pedia postulat
Dominumque, Deumque. Pro
nequiret Reg. 4,
nequisset; Parrhasius,
requirit. Aldus edidit
Dominum, Deumque nequiret; in Emendatis reposuit,
Dominumque, Deumque requiret. Verum neque
requirit, neque
requiret huic loco congruit, et fortasse error typographicus est utrobique.
His quoque deficiens congressibus, audet iniquus,
Ter sese attollens, animo perstare superbo,
((200)) Terque volutus humo, fragili confidere bello.
Tunc assumpsit eum sanctam sceleratus in urbem,
Et statuens alti supra fastigia templi,
223 Si natum genitore Deo tete asseris, inquit,
Impiger e summo demissus labere tecto.
((205)) Nam Scriptura docet, de te mandasse Tonantem,
Angelicis subvectus eas ut tutior ulnis,
0620A Ad lapidem ne forte pedem collidere possis.
O quam caeca gerit nigro sub pectore corda
Mens tenebris obscura suis! hunc ardua templi
((210)) Culmina, et erectae quamvis fastigia pinnae
Credidit in praeceps horrescere, maxima summi
Curvavit qui membra poli, coelosque per omnes
Vectus in extremae descendit humillima terrae,
Inferiora petens, sed non excelsa relinquens.
((215)) 224 Dixerat, et validi confossus cuspide verbi,
Quod tentare suum Dominumque, Deumque nequiret,
0621A
0621C
219. Ald. cum Vat. 2,
Angelici et Christo. Melius omittitur conjunctio
et. Arntz.
jure pro
rite.
220. Ott. 1,
Ubi ex piscatoribus fecit discipulos. Meus,
Quomodo legit sibi discipulos. Rom.
Ubi Dominus elegit discipulos. In Reg. 4, desideratur hic versus
Protinus.
222. Cellarius cum nonnullis editis
vada caerulea, quod defendi potest. Sed praeferunt
vaga caerula mss. omnes nostri excepto Rom., in quo omissum est
vaga, vel
vada; consentiunt Arntz., Parrh., Ald., Vet. 1, 2, Mon., schedae Poelm., et alii.
223. Vat. 1., Urb., Rom., et Poelm. ad marg.,
praecipitis. Plerique alii mss., et editi,
praecipites, ex quo pro diversa scribendi ratione natum est
praecipiteis, et
praecipitis. Ott. 2, corrupte
Caeca quod praecipitis. Reg. 4,
tranent: verius est
tranant.
225. Prudentius 1 contra Symm. 656, de eloquentia Symmachi,
Ludere ventosas jactu pereunte sagittas, ubi ex Petronio excitavi,
ventosa loquacitas.
227. Marcklandus ad Statium l. V, silv. 3, cum
0621D nonnullis
forma tacens: sed hic sermo est de
fama tacente, vel tacita, quae opponitur gloriae ventosae loquendi. Wassius in ind. Sallust. verb
rumor ex ms. biblioth. publ. Cantabr. profert
fama jacens, h. e., obscura; quae scriptura non debet quidem displicere, sed alteri tamen est postponenda. Fama
tacens est obscura. Confer notata ab aliis ad Silium XI, 777.
Ille ego sanguis—Dardanius. Pro
inflet elegans est
alat ex Virgilio V, 231:
Hos successus alit; et Silio XI, 555:
Animos favor haud obscurus alebat.
228. Arntz. ex glossa, et contra metri rationem
vicinos pro propinquos.
229. Reg. 4, depravate,
Namq. elegit infirma potens
0622C
et stultaque mundi, nec melius Meus:
Nam sibi stulta potens elegit, et infirma mundi. Fabricius cum nonnullis editis
Namque infirma potens. Parrh.
Nam quia stulta potens: ed. Lips.,
Nam quoque stulta potens. Plerique editi, etiam recentiores,
Nam quae stulta. Wopkensius conjecit
Namque stulta. Sane Aldus, et nonnulli alli ita ediderunt. Grunerus conjecturam Wopkensii laudat; Arntzenius eamdem confirmat codice ms.
Arntzenii, ubi per compendium litterarum legitur
Namq. stulta. Vellet tamen, alios codices consentire. Atqui fere omnes nostri ms., scilicet Reg. 1, 2, 5, Ottobon. 1, 2, Vatt. 1, 2, Urb.,
Rom., Ang., et Alb., unanimi consensu scribunt
Namq. stulta, quod per
Namque sine ulla dubitatione exponendum est. Inepti aliqui editores, qui
que corripi sciebant, putarunt corrumpi metrum, si ederetur
Namque stulta. Sed cum sequatur duplex consonans
st, ex sententia quorumdam
que produci debet, ex sententia omnium potest, ut uberius disserui in Prolegom. ad Prudentium. Accedit, multos existimare,
0622D
que communi intervallo quantitatis gaudere. Quin etiam, ut ego opinor, et non semel in not. ad Dracontium, et Juvencum, probavi,
nullum est monosyllabum breve, quod produci non possit. In Rom. desideratur conjunctio
et post
elegit.
230. Vatt. 1, 2, Urb., Reg. 5, et Ald.,
confundens: alii
confringens, quod videtur etiam fuisse a pr. m. in Vat. 1. Nonnulli mss. in litterarum nexu dubio scribunt
perdens, vel
prodens: sed legendum est
perdens. Sic habet Ott. 1, in quo prius fortasse fuit
prodens.
231. Meus,
Tunc etiam celerem.
232. Vonckius legere nos jubet
indexque benignus.
0623C Saepe quidem
Judex et
index, judicium et
indicium confunduntur; sed cum mss. omnes non minus quam editi, exhibeant
judexque, satius duco, nihil mutare.
Victoris fugit ora gemens. Tunc hoste repulso,
Coelicolae assistunt proceres, coetusque micantes
Angelici Christo famulantur rite ministri.
((220)) Protinus ergo viros ex piscatoribus aptos
Humanas piscari animas, quae lubrica mundi
Gaudia sectantes, tamquam vaga caerula ponti,
225 Caecaque praecipites tranant incerta profundi,
Discipulos jubet esse suos, talesque supernae
((225))
0622A Conciliat vitae, quos non ventosa loquendi
Gloria, nec vana de nobilitate superbus
Sanguis alat, sed fama tacens, humilique refulgens
Mente nitor coelo faciat de plebe propinquos.
Namque stulta potens elegit, et infima mundi,
((230)) 226 Fortia confringens Deus, et sapientia perdens.
Quin etiam celerem cupiens conferre salutem,
Orandi praecepta dedit, judexque benignus
0623A
0623C
234. Arntzenius ex ms. Arntz. edidit
patrem in baptismate nostrum: quia praepositio
in latere potuit sub littera praecedenti
m. Verum caeteri elegantius eam praepositionem omittunt. Idem Arntzenius Parrhasio, et ed. Lips. tribuit
vestrum. At in Parrhasio clare est
nostrum. Arntzenius cum Cellario distinguit
nostrum;—Jure suum propriumque homini, etc. Exponit Cellarius, honorem esse jure suum, propriumque. Sedulius aliud voluit,
Orate patrem, baptismate nostrum,—Jure suum: propriumque homini concessit honorem. Nimirum Deus est pater Christi jure, et natura, noster in baptismate, et per adoptionem. Cum autem proprius Christi sit honor,
ut Deum patrem appellet, nobis concessit hunc honorem, etc. Glossa in Ott. 1, est
jure suum—natura: et post
0623D
habere—adoptive.
237. Reg. 1, Ottobon. 1, Rom., Meus,
Pater noster, qui es in coelis. Ott. 2,
Qui Deum coeli. Ald., Vat. 2.,
Cui Dominum; corrige,
Qui Dominum.
238. Reg. 4,
Jam decet nos esse fratres: non patitur metrum, ita collocari verba. In notis Nebrissensis lego
origine mundi: sed in ipso contextu hujus editionis est
origine carnis. Nebrissensis ait, supplendam esse praepositionem
in, vel
ab. Sententia est:
0624C Non decet, nos tractare, vel sectari odium, quali Cain in origine carnis, sive initio mundi adversus fratrem Abelem exarsit,
sed decet potius, nos igne spiritus flagrantes, abolere monumenta sceleris vetusti, sive odii fraterni.
239. Reg. 1, 4, Vat. 1, Meus, Rom., Ott. 1, pro d. s., Alb., et plerique editi,
tractare. Reg. 5., Ald., Fabr., Ang., Reg. 2., pro d. s., Parrh.,
gestare. Ott. 2., Reg. 2, in textu,
sectari, quod ex ms. Arntz. amplexus est Arntzenius. Eodem pertinet in Ott. 1, a pr. m.,
sectare. Arntzenius praefert
sectari, adductis similibus exemplis,
sectari bonum, vitia, charitatem. Favet prosa. Alii,
tractare cum mss. vetustioribus pro
mente agitare, vel etiam pro
trahere. Reg. 5. Ald.,
sed pneumatis igne, quod a recentioribus contra poetae mentem intrusum, ne ultima in contracto casu quartae declinationis corripiatur. Non semel
hanc licentiam sibi arrogat Sedulius.
244. Reg. 1, Ott. 1, et alii,
Sanctificetur nomen
0624D
tuum. Meus,
Sanctificetur ubique Deus, nullo sensu. Poelm.,
Sanctificatur ubi Dominus sine interrogatione, quae necessaria est. Plerique nostri mss., et editi, schedae Poelm.,
Sanctificetur ubi Dominus. Wopkensius praefert
Sanctificatur, cui favent Cant., Arntz., et multi editi. In Reg. 1 glossa est,
ubi poterit sanctificari, quod intelligo interrogative.
245. Meus, et Reg. 1, pro d. script.,
corpore; communis lectio,
pectore casto, nempe puro.
Indulgenda peti breviter jubet, ut cito praestet,
Sic dicens: Orate patrem, baptismate nostrum,
((235)) Jure suum: propriumque homini concessit honorem,
Et, quod solus habet, cunctos permisit habere.
227 Qui Dominum coeli patrem memoramus, in ipso
Jam fratres nos esse decet, nec origine carnis
0624A Germanum tractare odium, sed spiritus igne
((240)) Flagrantes, abolere doli monumenta vetusti,
Atque novum gestare hominem, ne forsan ab alto
Degenerent terrena Deo: cui nos, duce Christo,
Fecit adoptivos coelestis gratia natos.
228 Sanctificetur ubi Dominus, qui cuncta creando
((245)) Sanctificat, nisi corde pio, nisi pectore casto?
0625A
0625B
247. Reg. 1, 2, 5, Vatt. 1, 2, Ang., Alb., Ott. 1, Urb., Rom., Meus, Ald., aliique editi,
Annuat, quod frustra esse ait Arntzenius. Ipse tenet
Annuet, quod habent editio Poelmanni, et aliae nonnullae. Reg. 4,
Annuit: id placebat Wopkensio, ut paulo ante
Sanctificatur: qui distinguit,
Ut mereamur eum nos sanctificare colendo,—Annuit ipse prior. Alii punctum appingunt post
colendo. Verbum
annuere pro concedere, tribuere, assignare a Virgilio, Prudentio, et aliis
0625C usurpatur.
248. Reg. 4,
benedicimus; lege
benedicimur.
249. Reg. 1, Ottob. 1,
Adveniat regnum tuum pro titulo. Decem nostri mss. cum Heins., Cantabr., et multis editis,
regnum jam, jamque scilicet illud, producto
que ob
sc dictionis sequentis, vel quia revera commune est, ut jam alibi notatum est. Ita etiam legunt Beda, et ejus commentator de
Arte metrica, qui dicunt, in hoc versu
que positione esse longam. Inepti librarii alii aliter corruperunt. Ottob. 2,
regnum jam jam nunc scilicet illud. Parrh.,
regnum coeleste videlicet illud. Meus, Vat. 1 recentiori manu, Arntz., ut videtur, et plures editi,
regnum jam jam quoque scilicet illud. Nonnulli vulgati,
regnumque tuum jam scilicet illud. Vera lectio elegantior quoque caeteris est.
Jam jam indicat rem imminentem, et celeritas major indicatur, quum alteri
jam additur conjunctio
que. Cicero Tuscul. l. I, c. 7:
Cum dies, et noctes cogitandum sit, jam, jamque esse moriendum; et l. XIV ad Attic., ep. ult.:
Quamqum ipse jam,
0625D
jamque adero. Ex notis Nebrissensis arguo, eum alio modo legisse: ait enim: «
Quod, subaudi
regnum. Ad
quod, ipse respondet.» In editione, qua utor, non invenio in hoc versu, pro quo ea est nota,
quod, sed
jam jam quoque scilicet: notae enim Nebrissensis recusae hic sunt, et saepe ad alia verba alludunt, quae in textu non apparent. Puto igitur, a Nebrissensi
in sua editione scriptum fuisse
Adveniat regnum jam, jam. Quod? scilicet illud. Acute, sed minus vere, minusque eleganter.
251. Arntzenius cum multis editis exhibet
Succedent, et ex Cant., Parrh, Ald., aliisque, citat
Succedunt,
0626B quod minus rectum putat; id enim innuit, cum ait
sine necessitate. Nostri fere omnes, Reg. 1, 2, 4, 5, Ang., Alb., Vat. 2, Ott. 2, Meus, Rom.,
Succedunt, quod ex nexu litterarum in Vat. 1 etiam colligo; in Ott. 1 fortasse est
Succedant. Probum est
Succedunt, cujus glossa in Reg. 1 est
subveniunt: nempe aeterno Dei regno omnia sunt praesentia, neque succedunt tempora.
252. Meus,
Aeternus, pro d. s.,
Continuus.
0626C 253.
Corona pro aeterna felicitate a Christianis scriptoribus solet adhiberi.
255. Reg. 1, Ott. 1,
Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Communis scriptura est
Hoc jugibus votis, correpta prima in
jugibus, ut alibi apud Sedulium. Cant.
precibus pro
jugibus. Cellarius Fabricio imputat, quod mutaverit
Jugibus hoc votis, sed in Reg. 5 ita etiam invenio: quod eo etiam notandum est, quia hic codex vix umquam discedit ab Aldo, qui habet
Hoc jugibus votis. In editione Ascensiana Cappusoti invenio etiam
Jugibus hoc votis; eamdem scripturam praeferunt schedae Poelm., cum addunt,
Non, hoc jugibus. Reg. 4,
noctu; corrige
nocte metri gratia. Rom.,
precamur; retine
precemur.
256. In Reg. 4 ita depravatus est hic versus,
Illius ut fiat in coelo, et in terra voluntas. Codex Artnz.,
Ipsius pro
Illius. Arntzenius retinendum ait
Illius, quia haec vox emphasin habet, cum de viris inclytis, aut de diis, apud veteres scriptores profanos, est sermo.
257. In Reg. 4 videtur
ore pro
esse, quod unum
0626D tenendum. Cant.,
hostemque malignum.
258. Wopkensius affirmat, in
utque abundare
que, metri solummodo causa injectum, ut aliis in locis apud Sedulium, nempe l. III, vers. 89; l. IV, vers. 68, et apud Avienum,
fab. 17, vers. 13. Fortasse ut hanc difficultatem declinarent, librarius in Reg. 5 scripsit, et Aldus edidit
ut coelo, sic pellat humo. Equidem nullam video causam, cur ita Sedulius non scripserit. Repugnant tamen vetustissima exemplaria, et Sedulius non semel
addit
que pro
etiam, ut dicimus
hodieque. Pro
ne Ott. 2, et Rom. a pr. m.,
nec.
Ut mereamur eum nos sanctificare colendo,
Annuat ipse prior, sicut benedicier idem
Se jubet a nobis, a quo benedicimur omnes.
Adveniat regnum jam, jamque scilicet illud,
((250)) 229 Morte vacans, et fine carens, cui nulla per aevum
Tempora succedunt, quia nescit tempus habere
Continuus sine nocte dies: ubi, principe Christo,
0626A Nobile perpetua caput amplectente corona,
Victor opima ferens gaudebit praemia miles.
((255)) Hoc jugibus votis, hoc nocte, dieque precemur,
230 Illius ut fiat coelo, terraque voluntas,
Qui nusquam vult esse nefas, hostemque nocentem,
Utque polo, sic pellat humo, ne corpora nostra,
0627A
0627C
259. Reg. I,
sibi indicet; correctum recentiori manu,
sibi vindicet. Fortasse primus librarius exarare voluit
sibi vindicet; nam variant codices: plerique nostri scribunt
vendicet. Cellarius et Arntzenius ediderunt
hydros recto casu Graeco ex ms. Heinsiano. Nostri omnes, Cant., et pleraeque editiones,
hydrus. Serpens terra vescitur: hinc intelliges, quid sibi velit,
Tamquam vile solum. Vide supra notam prosae respondentem versui 176 hujus libri.
0627D 263. Reg. I, Ott. I,
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Arntzen., omnes nostri mss. cum plerisque editis,
speramus, sed in Reg. 2 correctum est per
speremus. Id unice probat Arntzenius; sed non propterea communem scripturam desero. Postea vers. 269 occurrit
rogamus, quod non mutat Arntzenius.
Diurnus pro quotidiano, ut apud Tacitum, Ambrosium, Prudentium Psychom. vers. 616,
Redeunt
0628C
escae cum sole diurno.
265. Wopkensius conjiciebat
pectore et ore, sed receptam lectionem sic explicari posse ait:
Qui dum nobis annonam mentis, fideique subministrat, corpore simul, et ore nos saturat.
266. Torn. 2, mendose,
Non saturat. Vat. 1,
Nos satiat. Arntzenius distinguit
Nos saturat simul ipse, manens, fortasse opinione Wopkensii, quam modo dicebam, ductus. Malo,
Nos saturat, simul ipse manens.
0628D 267. Vat. 1, Meus,
namque dei nostris. Reg. 5, Ald.,
si faucibus pro
in, nullo bono sensu.
268. Arntzen.
Favos, et dulcia mella minus eleganter. Praecessit jam
dulcia.
269. Reg. 1, Ott. 1, et alii,
Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Arntzen.
nobis qui; alii,
qui nobis.
Tamquam vile solum, saevus sibi vindicet hydrus;
((260)) Sed, qui cuncta fovet, plena pietate redundans
Omnipotens animas pariter conservet, et artus:
Altera pars etenim coeli sumus, altera terrae.
Annonam fidei speramus pane diurno,
231 Ne mens nostra famem doctrinae sentiat umquam.
((265))
0628A A Christo jejuna suo, qui corpore, et ore
Nos saturat, simul ipse manens verbumque, cibusque.
Dulcia nam Domini nostris in faucibus haerent
232 Eloquia, exsuperantque favos, atque omnia mella.
Debita laxari qui nobis cuncta rogamus,
((270))
0629A
0629C
271. Vet. 1, 2, Mon.,
tenent; corrige,
tenet.
272. Reg. 1, Ott. 2,
negemus; in Reg. 2 fuit
negemus, sed eadem veteri manu correctum est per
negamus, quae codicum nostrorum communior est lectio. Sic etiam Arntz., Parth., Aldus, et multi
0629D editi. Alii,
negemus. Utrumlibet rectum est: nam particula
si cum indicativo et subjuncto promiscue usurpatur.
275. Urb.,
cum servum; lege,
conservum. Pro
ullum Meus
illum, Arntzen.,
unum. Passim haec in mss. permiscentur. Melius videretur
unum. Nonnulli putant, secundam in
Denarios hoc loco corripi, ut in similibus exemplis Martialis, et Dionysii Catonis. Melius alii trisyllabum per synaeresin dicunt
esse
Denarios. Eodem modo hoc verbo usus est
0630C Conradus monachus apud Pezzium dissert. Isagog. ad I vol. thesaur. Anecd. pag. 3, ubi indicatur carmen,
Quod triginta argentei, quibus a Juda venditus est Christus, tempore Assyriorum regis fabricati fuerint. Incipit:
Denariis triginta Deum vendit Galilaeus.
0630D 276. Meus non male
atque pro
inque.
278. Vonckius suspicatur
levem pro
brevem, merito dissentientibus Wopkensio, Grunero, et Arntzenio.
Brevis sumitur pro exiguo, minuto. Vide notam ad Juvenc. l. I, vers. 554.
Ultima quam minimi reddatur portio nummi. Avienus fab. 38:
Te simul aere brevi debile vulgus emet. Sic alia passim.
279. Reg. 1, Ott. I,
Et ne nos inducas in tentationem. Sedulius junior, auctor Comment. in Matth., hos versus laudat, ut dixi Prolegom. n. 56.
Nos quoque laxemus; proprii nam cautio verbi
Spondentes manifesta tenet, graviusque soluti
Nectimur, alterius si solvere vincla negamus:
233 Incipietque pius decies millena talenta
Dimittens Dominus, si nos affligere propter
((275)) Denarios centum conservum senserit ullum,
0630A Tradere confestim tortoribus, inque feroci
Carcere constricti non permittemur abire,
Donec cuncta brevem reddamus ad usque quadrantem.
234 Non quia nos Dominus, lucis via, semita pacis,
((280))
0631A
0631C
280. In Ott. I, ex
agat videtur factum
agit, quod stare quidem potest.
284. Ottob. I,
Linquet, correctum ibidem
Linquit.
285. Cellarius, et Arntzenius ediderunt
Nos hac ergo pedem retro abducamus, et arctum. Ex ms. Lips. sumpsit Cellarius
Nos hac, qui contra metrum esse dicit
Ab hac. Ut huic incommodo occurrant, Arntzen. et Meus exhibent
Ex hac. Pro
retro faciamus, quod in codicibus scriptis repertum Cellarius durum existimabat, reposuit ex Prosa
retro abducamus. Sic Virgilius l. V, vers. 428,
Abduxere retro. At Burmannus defendit
retro faciamus ex Casaubono ad Suetonium August. cap. 16. Aliter hunc versum reformarunt edd. Poelm., Bas., Fabr., Torn. 3, Bibl. Lugdun.
Patrum,
Jugibus hanc igitur studiis vitemus, et arctum. Melius autem esset ad Sedulii consuetum scribendi morem transponere
Hanc igitur jugibus studiis, ut observat Arntzenius: nam Sedulius primam in
jugis corripere solet. Vera autem
0631D scriptura est, quam Cellarius et Arntzenius sine necessitate deserunt,
Ab hac ergo pedem retro faciamus. Ita mss. nostri Reg. 1, 2, 4, 5, Ott. 1, 2, Vatt. 1, 2, Urb., Rom., Ang., Alb., cum alibi laudato vetustissimo, ut videtur,
codice Taurinensi; Parrh., Aldo, et aliis editis.
Ab producitur ob aspirationem sequentis vocis
hac, quae vim consonantis habet, velut ad Prudentium, Dracontium, et Juvencum saepe monui. Minus quidem usitatum est
retro pedem faciamus, quam
retro pedem feramus, aut,
0632C quod metro congrueret,
referamus: sed verba codicum, quae retineri possunt, mutari non debent. Dubitari etiam potest, an Sedulius phrasi nautica usus fuerit:
nam
facere pedem est velum expandere, ut ventum concipiat, extensis imis funibus, qui pes veli dicuntur. Fortasse ergo apud Sedulium
retro facere pedem est navem, seu cursum in contrariam partem dirigere. Qua explicatione metaphora in sequentibus nonnihil variat.
287. Fortasse imitatione Juvenci l. I, 717, al. 683:
Ite per angustam, justi, supra sidera portam.
288. Reg. 1, Ottobon. 1,
Libera nos a malo. Meus,
Si cupiamus: metri lex poscit,
Si cupimus. Pro diabolo adhibet masculino genere
malum, ut vers. seq. pro Deo
bonum.
293. In Reg. 4, videtur esse
malo pro
malis. Fabr., Cellarius, cum mss. Lips., Heins., Arntz.,
cuicumque, quod Wopkensius et Grunerus damnant. Melius quidem est
quicumque pro
unusquisque significatione satis obvia. Ex glossa ergo in Reg. 5,
0632D et Ald. intrusum est
unusquisque. Plerique nostri mss. cum Parrh. et plurimis aliis editis,
quicumque. Arntz.
necesse sine
est.
294. Ott. 1,
Ut; emenda,
Aut. Meus,
gradiantur; retine
gradiatur.
296. Reg. 4.
Inque tuo sinus paradise: sed fortasse voluit librarius ad metri rationem
Inque tuos, paradise, sinus. Sententia postulat
Patriarcha: sermo enim est de sinu Abraham.
In laqueos tentantis agat, sed cum mala nostra
Deserit, ire sinit: nam quisquis retia mundi
Deliciosa sequens, luxus, et gaudia blandae
Perditionis amat, Deus hunc, virtutis amator,
Linquit, et ingreditur, qua se tentatio ducit.
((285)) Ab hac ergo pedem retro faciamus, et arctum
235 Corde petamus iter, tenuis qua semita monstrat
Ire per angustam regna ad coelestia portam.
Si cupimus vitare malum, debemus adire,
Sectarique bonum; hic quia liberat, ille trucidat:
((290))
0632A Hic alit, ille necat: nam quantum sidera terris,
Ignis aquis, lumen tenebris, concordia bellis,
Vita sepulturis, tantum bona longius absunt
Dissociata malis. Dextrum quicumque, necesse est,
Aut laevum gradiatur iter. Sed dextra bonorum
((295)) 236 Semita conspicuos vocat in sua gaudia justos,
Inque tuos, Patriarcha, sinus: at laeva malorum
Exercet poenas, et ad impia tartara mittit.
0633A
0633A
297. Cant., Reg. 4, Ott. 1, 2, Rom., Urb., et ed. Lips.,
ducit. Ott. 1, pro d. s., cum reliquis,
mittit, ut Virgilius l. VI Aen. vers. 537:
At laeva malorum —Exercet poenas, et ad impia tartara mittit. Cellarius edidit
mittet, quod, nescio, an casu illi exciderit.
300. Post hunc versum Reg. 1, 2, Vat. 1,
Explicit
0633B
liber I. Incipit II. Ott. 1,
Explicit liber Sedulii primus novi Testamenti. Incipit liber II. Reg. 5,
Mirabilium divinorum liber secundus. Ott. 2,
Finis orationis Jesu. Incipit liber secundus. Miracula et facta Christi. Urb.,
Egregii Sedulii episcopi de novi Testamenti historia liber secundus explicit, tractans de vita, virtutibus, et conversatione
Domini nostri Jesu Christi. Incipit ejusdem liber tertius de miraculis, atque
0634A
mirabilibus signis Redemptoris unigeniti Dei, et Domini nostri, et primo quomodo ad nuptias invitatus, hydrias sex aquae mirabiliter
convertit in lene merum.
In Vat. 2, Rom., et meo cod., non indicatur divisio libri. In Reg. 4, desiderantur reliqua, et post vers.
Ora lupi sequitur
Ars Phocae grammatici. Codex Taurinensis,
Explicit liber primus novi Testamenti. Incipit liber
0634B
secundus. Legenti vita perpetua. Sic in Catalogo mss.; at in descriptione doctissimi Comitis Napione solum lego . . .
er Primus. Incipit liber secundus. Legenti vita perpetua. In Alb.
Explicit novi Testamenti liber secundus. Incipit tertius. Sed haec ita intelligenda sunt, ut incipiat liber tertius carminis, qui tamen est secundus novi Testamenti, ut in Prolegomenis
uberius explicatum est.
Ergo agnis, ovibusque Dei est haec sola voluntas,
0634A Et bona libertas, evadere torva cruenti
((300)) Ora lupi, vitaque frui per pascua Christi.