Liber Quartus.
0671B
Jam cum denuo Jordanis fluenta transgrediens, Judaeae semitam praeteriret, passim vulgus immensum, et catervas ab omni varietate
languoris sine nomine curavit innumeras, infirmos accipiens, et columes((
0671D Vulgati omnes habent
et columes: apud Isidorum l. X Etym. exstat haec vox
colomis vel
columis, pro erecto et incolumi. Tribuitur etiam Plauto.)) remeare concedens. Nil igitur summo conferre difficile est de se sperantibus,
Domino, cui facultas prona suppeditat((
0671D Juretus ita emendat,
ardua planare, curva dirigere,
0672D pro quo, inquit, vetus codex habebat
curva dirigere: fortasse apud Juretum legendum
digerere. Alio modo non intelligitur, quid emendet. Veterum proverbium erat
curva corrigere. )) ardua planare, curva dirigere, quod est superbos ad humiliora deponere, errantibus semitam demonstrare. Isaias namque
propheta magnificus ita noscitur elocutus, Christi cum denuntiaret adventum:
Et erunt prava in directa, et aspera in vias planas. Numquid de saxis, aut sentibus, aut inflexis viarum prophetavit anfractibus, cum Christus ad salvandum venerit mundum, non
silvis, et montibus, sed humanis gentibus constitutum?
0671C Hoc est illud etiam,
Vox clamantis in deserto, quae monet, parare viam Domino, rectas facere semitas
0672B ejus, viam scilicet cognitionum, et semitas voluntatum, qua Dominus ad mundi cordis habitaculum recto graditur ingressu.
Cogitationes etenim et voluntates viae sunt operum, quae bonum cujuspiam sive malum praecedere videntur effectum. Quidquid
ergo naturaliter vis denegat, divinae facillimum subjacet potestati. Namque bellua Camelus immensa sicut foramen acus exiguum
pro tanti corporis mole non potest transmeare, sic opulentus dives et tumidus nequit ad regna coelestia tenuem angusti callis
introire per portam, nisi rerum providus gubernator, qui totum lege continet, nec tenetur ipse sub lege, quem nulla umquam
facies aspicit, sed ipse cuncta semper intendit, motos hac conditione discipulos talibus fovisset alloquiis consolator: Apud
0672C homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt; non omnibus quippe divitibus
0673B patrimonium sui census est oneris, sed illi, qui propriae malus rector est ubertatis. Nam cum dicit Dominus per prophetam:
Aurum et argentum meum est, ostendit, non esse malum, quod ejus est, si operarius illud bonus habuerit; nihil etenim differt, utrum bonis quis operibus
nil dependat, an plurima malignis effundat. Ille siquidem suas tuto servat opes, et collocat, qui coelo thesauros occultat,
ac recondit, ubi non edacis tineae nec aeruginis scabrae quidquam morsus absumit, nec furibus ad furandum aditus reseratur
effossus, qui jejunis cibum, sitientibus potum, peregrinis ministrat hospitium, moestos solatur in carcere, fovet aegros in
corpore, cunctisque
0674B largissimus, sibi tantum pauper est et egenus. Nec dubitare quis debet, illam prorsus in coelum substantiam pervenire, quae
sub vilissima pauperis forma Christo probatur impensa, quae detrimentis augetur, spargendo servatur, perit ut maneat, vitam((
0673D In vet. cod. erat
vita pro
vitam. )) mortua repraesentat.
Interea dum populo Dominus comitante vallatus, Hiericum fuisset egressus, duos oculis captos aspicit considentes in aggere,
reddi sibi lumina postulantes. Petebant ita confidentes gressuum cum mobilitate considere((
0673 Obscurum id est, sive legas
confidere cum vet. cod., sive
considere, quod Juretus malebat.)). Sed tenebrae reluctantur adversae, nec cunctata vel paululum virtus illa, pietati nil abnuens,
quae salutem consuevit inferre, qua fidem sentit ardere,
0675B diuturno lumina somno compressa, vigili repente tactu perexcitat, claustraque latentium sub fronte reserans fenestrarum,
intrante protinus die, noctem pepulit caligantem.
Hinc sacra templi per moenia rursus obambulans, caecis dedit aspectum, claudis reformavit incessum. Post haec nobilium monimenta
virtutum, davidicam deserens civitatem, venerat in loca Bethaniae, dieque remeans subsequente, ad ejus urbis denuo tecta pergebat.
Ficus haud procul a semita connexis frondium velamentis umbrosa, cujus in robore cum nullum penitus pomum Dominus carnaliter
esuriens invenisset, inhumanos arboris ramos non maledicto sauciat, sed praecepto condemnat, increpans sic in eam:
Nunquam in te fructus nascetur in aeternum.
0675C Confestimque ficulnea succis viduata subtractis, infecunda protinus, et deformis comarum posita dignitate peraruit. Non tamen
haec accipiamus ad litteram, licet manifeste credantur impleta, quoniam
0676B spiritalibus causis convenit lex divina cognosci. Quid enim materies sine sensu peccaverat? praesertim quae fructum, sicut
Marcus Evangelista commemorat, incongrui ratione temporis non habebat; nisi ad instructionem Dominus nostrae utilitatis hoc
ageret, qui factorum sermonumque parabolis vitale nobis iter ostendit. Omnis igitur humanae conversationis industria, quae
Deo nil studet nutrire, quod placeat, tamquam pigri stipitis arbor inutilis, plena fronde, non germine, lignis aequabitur
concremandis, quemadmodum et illa ficus infructuosa consistens, quam Dominus vineae, qui eam plantaverat, praecipiens amputari,
sub unius anni dimisit induciis, ut si fructum vel sero redderet, permaneret, alioquin merito jam periret; at vero juxta canticum
psalmi
0676C dicentis:
Justus, sicut palma, florebit, et sicut cedrus, quae in Libano est, multiplicabitur.
Exin oblatus est ei quidam cum furoris incommodo, sermonis quoque subjacens detrimento, cui praeclusis
0677A faucium spiramentis, nulla labiorum cymbalis vox sonabat, nihilque penitus ore denuntians, tacendo mutam publicat insaniam.
Sed conditor ille sidereus, infirma roborare consuetus, latronum angustis
0677B anhelatibus((
0677D Male vetus codex
anhelantibus, nisi legeris
angustiis anhelantibus. Melius reposuisset Juretus
anhelitibus.
0678D Mendum puto
latronum pro
latronem, et postea
excide homini pro
exi de homine. )) imminentem a faucis obsidione decutiens, per aperta vocis itinera resolutae vinculis linguae plena reddidit loquaci libertate
commercia.
Praeterea dum Pharisaei cujuspiam postulantis propria Dominus sublimaret humilitate convivium, aderat, properante ingressu,
peccatrix mulier, et famosa, quae multis delictorum vulneribus sauciata, vitam
0678A gerebat obscenam. Denique corruens provoluta vestigiis, nec fletu proluere, nec crinibus detergere, nec pretioso quiescebat
unguento pedes osculans irrigare, donec promulgata Dei sententia, quem cadentibus
0678B manum dare non poenitet, si nos antiquae lubricum poeniteat jam ruinae, verbis indulgentiam talibus relaxaret, dicens:
Fides tua te salvam fecit: vade in pace. O quantum miseris opitulatur infirmis illud confessione detegere, quod absconditum fit lethale! Nutrit namque sua vulnera,
qui celarit, et stimulo doloris incertus medico nudare negligit plagam.
0679A Ecce nunc femina diuturni contagio morbi polluta, parvi gemitus afflictione purgatur, suique gurgite fletus abluitur, et
lacrymis perfusa, capillis extersa, discedit munda, quae venerat sordida.
Ad urbem quoque Capharnaum nomine Dominus cum venisset, in qua plurimos synagogae concilio coelestis populos edoceret, subito
per humanae vocis ministerium corporale nequissimus ille diabolus talem fremuit in clamorem:
Quid tibi, et nobis, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? Scio, quis sis, sanctus Dei. Moxque Domino minaciter dicente perterritus, atque dejectus:
Obmutesce, et excide homini, spiritus immunde, magno reboans cum mugitu, quo divino se fateretur imperio verberatum, reliquit humana praecordia, fugiens in auras non videndo
obscuras.
0680A Similiter Dominus multis diversae languentibus, et variae cladis calamitate vexatis opem praestitit salutarem, multaque daemonia
verbo suae potestatis exclusa loqui penitus non sinebat, fidem majestatis aethereae tali dedignatus teste vulgari; quippe
vetus anguis ille tartareus, vitae perditor, mortis inventor, cum tota socialis pompae dementia, totoque damnato militiae
foedo satellite, coelesti dejectus e culmine, Christum, quem in illa noverat arce sidereum, stupebat in terris carnis humilitate
vestitum, magisque gemebat hinc lividus, quod virtutis Domino cernebat hominem sic dilectum.
Dumque Tyri dehinc loca praeteriens, Sidonio Dominus graderetur in littore, curavit oblatum gemina quemdam calamitate miserrimum,
qui vocis et aurium privatus officiis, nec sua dare, nec aliena poterat
0681B verba suscipere. Sed tactu manus aethereae cunctis penetralibus, quae pernicis clauserat violentia, disruptis, repente fores
patuere impulsae, venarumque custodiis protinus relaxatis, qui modo mutus videbatur, ac surdus, et ipse loqui meruit, et alios
loquentes audivit.
Tu quoque Dominicae virtutis dona sensisti, cujus in oculis tartarea caecitate compressis Christus ut exspuit, speciem illico
simulatae mortis extersit. Cumque perennis vitae suffragia sacris habere populos
0682B edocens institutis, Deum sese manifestius aperiret, evitans paululum turbas praecipitanter infusas, ad stagnum marini gurgitis
venit, parvaque Simonis residens in carina, plebem littore permanentem divinis imbuebat oraculis. Tandem dicta definiens,
numquam desideriis copiosa, jubet altius eunte navicula, pelago retia dimitti piscantia, quae totius noctis evoluto circulo,
nihil trahere de profundis opere valuere frustrato. Paret Simon sacro laetus imperio, turbasque fluctivagas linea doctus obsidione
concludens,
0683B aquosi marmoris gentes murali cinctas protectione captivat, tantumque piscium multitudo sinus cumulavit extensos, ut et Simonis,
et quae socia puppis astabat, squamosis molibus occupata, periculo erepta sit vix carina. Sic nos etiam plerumque perturbat
maximi successus inopinata felicitas, et gaudium, quod votive suscipimus, si modum, mensuramque transcenderit, velut munus
intolerabile jam timemus; quae prompta divinitate conceduntur, metuunt homines optare.
Talibus insignis, clarusque virtutibus urbem, quae Naim dicitur, properabat intrare discipulis Dominus, populisque vallatus,
cum repente juvenis aspicit cadaver
0684B efferri vanis exsequiarum muneribus tristi ministerio sublimatum, cujus matrem secundo sors invida pridem marito, nunc filio
geminae viduaverat urnae miseria, nihilque remorata pietas, doloris inimica, vitale protinus commodavit auxilium, feretroque
manu((
0683D Vetus codex
manus pro
manu. Observat praeterea Juretus,
redemptionis pro
redemptoris a Sedulio more suo positum.)) redemptionis attacto, dixit Dominus ad defunctum,
Adolescens, tibi dico, surge. Et resedit, qui erat mortuus, et coepit loqui, et dedit eum matri suae. Licet enim juvenis luce privatus, corpore fuerit pigrae mortis oppressus, et funus veheretur exstinctum, nec famulus, Domino
se vocante, reticere, nec spiritus, praesente vita, poterat non redire. Mox igitur omnis erat lacrymando, qui nubila facie((
0684D Restituit Juretus
nubila facie, cum in vet. cod. corrupte esset
nubila facile. )) redditur
0685B serenata, conventus, et in recidivum tramitem posito gressus moerore convertens, suis sedibus matrem candida revocavit pompa
gaudentem.
Nec tibi, Maria, salus exigua, Domino medicante, collata, multis vulnerum plagis laesum pectoris curavit arcanum, quam septena
rabies, globo cuneata daemonico, septenis armorum motibus possidebat. Sed squamei serpens maculosus erroris, tremenda fugiens
Omnipotentis imperia, tuo expulsus ex corde, chaos tartarei petivit inferni, septem membrorum gyros torquens, septenisque
voluminibus evanescens.
0686B Tunc, ne copiosae messis germen uberrimum rari cultoris opere deficiente langueret, alios quoque duos, et septuaginta discipulos,
mente simplices, puritate fulgentes, qui numero, meritoque conspicui, libra digni in aurea nuncupari, velut insontes agnos,
et mites, ad asperas hominum mentes quasi lupos inter jubet ire raptores. Talibus eos verbis hortatus, et alloquens:
Ite, ecce mitto vos, sicut agnos inter lupos. Rursusque reversis, alacribusque, eis etiam ut daemones subjacerent, dixit, haec admonens:
Ecce do vobis potestatem calcandi super serpentes, et scorpiones, et supra omnem virtutem inimici, et nihil
0687B
vobis nocebunt. Verumtamen nolite gaudere, quod spiritus vobis subjecti sunt. Gaudete, quoniam nomina vestra scripta sunt
in coelo.
Haec est enim regula divini judicii, vitam factis anteferre, non facta vitae praeponere. Nam si meritum sancti cessaverit
instituti, nihil habent((
0687 Erat in vet. cod.
monumenti pro
momenti. Mox in nonnullis editis mendose
doctorum pro
dictorum. )) momenti miracula, quae probantur et a malignis frequenter ostensa, quibus ille secretorum testis, et arbiter gestorum,
seu retributor dictorum evangelistae praedixit eloquiis,
Non novi vos, discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem. Talis sub Aegyptia quondam Pharaonis aderant tyrannide duo sceleratae societatis artifices, qui Memphiticis
0688B vanitatibus confidentes, Moysi coelestia nitebantur aemulari miracula, dolisque magnificis fabricatas humanis visibus nebularum
opponebant imagines, et figuras.
Interea cujusdam Pharisaeorum principis veniens obsecratus ad epulas, non magis vescendi gratia, quam ejus domum clarificare
festinans, vidit hominem falso crassitudinis tumore distentum, cujus, aqua redundante, perspicuus utris putabatur esse, non
uterus, praegnansque cutis immanitas necem parturibat inclusam, et tabescentium detrimento membrorum sinus augebatur immodicus.
Ita macies ubique
0689B dominata totum hydropem in alvum turgidam congregarat. Non tulit mundi Pater hanc speciem, se praesente, consistere, suaque
sabbata, quae tunc aderant, non curavit, hominem festinans curare, quem suum magis esse desideraret. Nec enim hominem propter
sabbatum Deus instituit, sicut in alio Evangelii sancti capitulo suis Dominus ipse verbis edocuit, sed sabbata propter hominem
procreavit. Tunc opus salutis impertiens, humentem viscerum desiccari jussit illuviem. Cum repente morbosa paludis corporeae
unda discessit, lacusque vitreae jam carnis exhaustus lymphatae pestis subito vacuatus abscessit.
Cumque Dominus Hierosolymam petens, per Samariam,
0690B et Galilaeam, Hiericumque transiret, quoddam castrum clementer ingressus est, quem procul ut decem miseri videre leprosi,
maculosa corporis obscenitate foedissimi, quos discolor sparsa vultibus poena turpi fecerat deformitate portenta, simul una
voce clamavere flebiliter:
Jesu magister, miserere nostri. Tunc singularis illa potentia, quae numquam pietate fit((
0689D Fortasse,
fuit vacua. )) vacua, respondit, ac miseranter dixit:
Ite, ostendite vos sacerdotibus. Subitoque, dum properant, fugit omnis ex eorum membris iniquitas, et mutuis se visibus intuentes, alterna pariter mundatione
gaudebant, quod in nullo quidquam ex horrenda varietate remanserat. Ex quibus unus tamquam decimas prae omnibus percepti muneris
oblaturus,
0691A grata festinatione regrediens, ante Dominum se prostravit in faciem. Magna viri fides, magnaque prudentia, qui sub unius
qualitatis effectu gemina luit devotione officium: fides, quod ob hoc se mundatum credidit, quia rogavit. Prudentia, quod
sacerdotibus se jussus ostendere, Jesum maluit adorare. Quis enim, nisi Dominus Christus, pontifex
0691B pontificum, sacerdos sacerdotum, gemini libaminis auctor, et conditor, cujus secundum ordinem Melchisedech munera, quae pro
nobis obtulit crucifixus, sui corporis consanguinitate offeruntur, triticeae sementis cibus suavis, et amoenae vitis potus
amabilis?
Cum Thimae filius juxta viam fraudatus lumine resideret, qua Christum cognoverat transmeare, crebroque vociferans cum clamore,
nec populis vetantibus
0692A conticescens, oculatae sibi tribui copiam claritatis magis ac magis postularet, ad Christum venire jussus, aliena manu perrexit,
et voti compos accepti, nullo fultus duce rediit. O confidentiae virtus infractae, quam violenter impetras, quae optatis,
et assiduis ex corde precibus congregatis tamquam debitum exigis, qua postulas((
0691D In Gallandio invenio
qua quod postulas, sic mereris; in antiquis Bibliothecis Patrum
qua postulas, sic mereris. Malim
qua postulans, sic mereris. )), sic mereris! Quidquid
0692B enim pro qualitate difficile res durior abnegarit, sola votis simplicibus, et honestis oratio frequens obtinet supplicantis,
non quod aliquid Deo difficile, sed quod magnitudo causae sit humanitus desperare, sicut ille nocturno silentio, qui panes
sibi diutinus negante postulans ab amico, quae jure charitatis merere non valuit, auxilio justus importunitatis extorsit((
0692D Mendosus vetus codex
extorsi pro
extorsit, et paulo post
adorem pro
ardorem, quod a Jureto notatum.)).
Samaritana quoque Dominus loca praeteriens, humanae
0693B sitis ardorem die collegerat aestuante, fonsque jugiter pervius, et perennis aquae semper irriguus, undam desiderabat exiguam,
qua materiem gerebat corporis epotandam. Hic mulier illius regionis indigena, quae profundo latices hauriebat e puteo, modicae
cunctatur munus aquae tribuere, cognoscens voce prophetica numeroso, vel alieno de conjuge sui criminis vitam, immortalia
sibi Dominum fluenta largiri orat, quorum numquam deficiente substantia, sitis deficeret abolenda, ignorans prorsus, ac nesciens,
nullum tanto munere potiturum, nisi qui gurgite Jesu Christi submersus, undis spiritalibus, anima fuerit, non corpore satiatus.
0694B Dumque hujus tonans ore salvator sacri moenibus resideret in templi, populum miseratus errantem, in rectum tramitem amica
vitae((
0693 Perperam vetus codex
vita pro
vitae, et mox
qui ferret in puram pro
qui feriret impurum. )) monitione convertens, ecce ducebatur abstracta coetu magnae multitudinis praeceps adultera ad eum deformis, legitimae
consuetudinis instituto lapidum jactibus obruenda. Quam pio judici saevus accusantium furor ingessit, damnare cupiens, liberavit.
Nam conditione proposita ut puniendi sceleris auctor existeret, qui sceleris nihil haberet, nullus suo judicio purus inventus
est, qui feriret impuram. Nec enim ex alterius oculo festucam quis audebat evellere, cum trabem sciret in proprio permanere.
Mox igitur totum rapidae seditionis
0695B incendium conscientiae fuit immunditie restinctum, omnisque tacite((
0695D In vet. cod. est
confitenda, et, ut videbatur scriptum,
tacitecte: ex quo Juretus reposuit
tacitate confitendo, quia Sedulius hujusmodi vocibus delectatur. Teneo scripturam, quae in nonnullis bibliothecis Patrum reperitur,
tacite. Paulo ante in plerisque editis est
immunditie, sed in bibliotheca Patrum Parisiensis 1589,
immunditia; ubi etiam est
fugit pro
fuit. )) confitendo reus inventus est accusator. Tunc clemens Domini, mitisque sententia manifesti criminis moecham non judicans
absolvit, sed miserans non punivit, reversuram scilicet ad poenam, si reverteretur ad culpam. Nam quisquis canino ritu((
0695D In plerisque bibliothecis Patrum corrupte
camini ritus pro
canino ritu. Sententia est ex epist. II Petri, cap. II, v. 22.)) illuvies, quas evomuit, appetit, et relambit, nec veterem studet habere
veniam, nec futuram, hujus lucra deperdens, quam inaniter acquisivit, illius damna sentiens, ad quam pervenire non meruit.
Hac etiam Dominus e regione discedens, caecum conspicit naturalem, qui miserae matris ex utero lapsus ipse miserior, in lucem
sine luce pervenit. Tunc humani sator ille principii, mundique conditor,
0696B atque perfector, oris sui fabricam non passus manere minus impletam, speculari deficiente materia, lutum((
0696D Alii
luto, alii
lutu, Gallandius
lutum: quem tamen fugit annotatio Jureti, qui cum vet. cod. legit
lutu, et monet ita legendum pro
luto, more antiquo, ut
lauru pro
lauro, et pleraque alia. Retinendum tamen est cum Gallandio
lutum: eodem enim modo in carmine loquitur Sedulius. Male passim distinguitur haec periodus, nimirum
impletam speculari, deficiente materia. Longe melius est
impletam, speculari deficiente materia. )), naturale scilicet instrumentum, genarum claustris illiniens, quod in homine minus esse conspexerat, de veteri bonus opifex
caemento supplevit. Nec prius tamen ille sumpsit aspectum, quam Domini praeceptis admonitus, Siloae salubrem venisset ad laticem,
et tutus((
0696D Pro
tutus Gallandius legendum putat
fotus. Reposui
lavisset pro
habuisset. )) consanguinei medicamento jam limi, unda oculos lavisset infusa. Mox itaque sanis ex vultibus acies gemellae fulserunt
tandem, dignae conspicere, quem prorsus ignotum habuere primitus diem. Omnes igitur haec spiritualiter legentes oportet advertere,
quid mystica doceant hujus facti miracula. Caeca sumus enim proles fetibus Evae creati miserrimae, per tenebras genuinae
0697A caliginis longis erroribus incedentes. Sed postquam Deus habere dignatus est humanae((
0697D Vetus codex
humani: Juretus restituit
humanae: qui etiam notat, solere auctorem, cum de Christi corpore loquitur,
effigiem corporis dicere. Accipit autem Sedulius
effigiem pro vero corpore, ut ex tota orationis serie et in hoc, et aliis in locis perspicitur.)) carnis effigiem, data nobis est
terra salutaris ex virgine, quae fontibus sacri lavata baptismatis, renascentibus aperuit
0697B lumina claritatis.
Bethaniam deinde solitis gressibus clementer advenerat. Ibi Lazarus humana finem conditione sortitus, sepulcrali sub lapide
quartae((
0698D Male vetus codex
quarta pro
quartae, et infra
frigentis cortus exanimes. Conjiciebat Juretus
corpus exanime, sed praetulit
artus exanimes ex carmine:
Exanimesque artus, etc.)) jacebat lucis cursu jam fetidus. Cujus ad tumulum Domino veniente, collectae flebant pio luctu germanae. Flebat
0698A turba consistens, flevit et ipse simul Omnipotens, non deitate, sed corpore, qui frigentis artus exanimes, qua parte moriturus
fuerat, addolebat. Impendit namque lacrymas, ut amicus, ostendit gloriam
0698B suae majestatis, ut Deus. Quid adhuc, Martha, non credis? et tu, Maria, quid ingemis, quae Christum dubia trepidatione cunctamini,
an unum possit ab inferis hominem suscitare, qui totius mundi turbas innumeras rediviva faciet animatione resurgere. Igitur
Dominus ut imperiosae vocis jussu mirabili exclamans
0699A ((
0699D Sensus videtur postulare
exclamat. Vulgati omnes referunt
exclamans. Paulo post Gallandius correxit
et lex profundae mortis abscessit, al.
ex profundo mortis abscessu. Editi constanter
et lex profundo mortis abscessu. )),
Lazare, prodi foras, magna repente formidine tartara patuere concussa, inferni penetrale contremuit, lethale chaos expavit, et lex profundo mortis
abscessu, animaque sui corporis iterum
0699B membris infusa, rupto monumenti tutamine, vivum cernitur cadaver astare: postque justa solemnia, post impletam funeris sepulturam,
tamquam fuerit denuo editus, et creatus, ipse sibi moriens et posthumus exstitit, et superstes abscessit.
Utque Dominus, saecularis ambitus caduca((
0699D Male vetus codex
caduce contemnens pro
caduca. )) contemnens,
0700A Dominum sese celsissimum magis humilitate monstraret, non altis curribus, qui pompae mortalis honor((
0700D Facile se mihi probat conjectura Gallandii, qui ex carmine reposuit
honor, cum editi haberent
qui pompae mortalis amor. Paulo post in nonnullis vulgatis
hastamine, et
hestamine mendum est pro
gestamine. )) ostenditur, quadrijuga celeritate subvectus, iter explicuit orbita sulcante pulvereum,
0700B nec ardua frementis equi terga compressit, qui phaleris, et ostro conspicuus ora concutit inquieta, spumosum cruenti pondus
auri mandentia: sed vilissimi lento potius aselli gestamine Domino fuit honos ille sufficiens. Cujus ungula non pretio magna,
sed merito tanti sessoris claruit sub fasce nobilior, non illius
0701A impar, qui modico Christum quamvis cerneret in praesepi, Dominum esse cognovit, hujus gratia nituit subjugalis, cui mediam
gradienti per semitam plebs omnis subdidit vestimenta. Dicite, cuncti nunc populi, qui gentilibus hactenus subjacetis erroribus,
cui gloria fuerit similis aliquando regnanti?
0702A cui palmis, ac frondibus frequentis umquam turbae plena festivitas occurrit modulans hymnis coelestibus cantilenam? nisi
Domino Jesu Christo, qui sidereum cum Patre moderat imperium princeps in principe sempiterno.
0671
0671A
0671C
1. Vat. 1:
De divite, qui regnum coelorum intrare non potest. Reg. 1:
Ubi Dominus innumeras ad Adae sanat catervas. Legendum
Judaeae pro
ad Adae, ut indicat glossa.—Ott. 2,
congressus; Ald.,
ingressus: retineo
transgressus. Meus, mendose,
iste transgressus.
2. Nonnulli,
sectatur iter. Plerique mss. et editi,
mixtum: et fortasse Sedulius imitatur Juvencum l. III vers. 760:
Complentur mensae mixtae sine nomine plebis. Edit. Lips.,
mestum, fortasse pro
mistum: multi alii editi clare
moestum. In Reg. 1,
moestum est prima scriptura, et glossa
infirmum; mixtum altera scriptura: contra accidit in Reg. 2.
0671D 3. Arntz.,
a morte; alii,
a clade, ut l. III, vers. 45:
Populos a clade levavit.
8. Cant. Arntz., schedae Poelm., Parrh., Edimb., Rom., Ang., Ott. 1, 2, Vat. 1, 2, Reg. 5, Alb. et Urb.,
Nam quidquid. Reg. 1, 2, cum multis editis, praesertim recentioribus,
Et quidquid. Meus,
Qui quidquid. Vonckius ex conjectura:
Ut quidquid natura negat, se judice, praestet. Grunerus defendit,
Et quidquid, etc., etsi fatetur, duriorem esse hunc verborum nexum. Clarior est lectio, quam plerique nostri codices tenent,
Nam quidquid, etc., magisque ad prosam accedere videtur. Ablativus absolutus
se judice, praestat pro
ipse judex praestat, simili modo
0672C occurrit apud Juvencum, Avitum, Aratorem, Fortunatum, ut veteres inscriptiones omittam,
Se vivo fecit, etc., de quibus videri potest v. c. Ignatius Potenza, in opere erudito hoc anno 1793 edito:
Notizie concernenti il sacro deposito di S. Augustale martire, etc. Cujus martyris sepulcrum Romae nuper repertum fuit hoc simplici titulo:
Augustalis se vivo fecit.
10. Ott. 1, Alb., Urb., Rom., Parrh., ms. Burmanni,
pro mole: melius est
prae mole, quamvis aliud sit in prosa.
11. Bentleius Emend. ad Cicer. Quaest. Tuscul.
0672D p. 34, pro
Fertilitate substituit
Altilitate, quod novum nomen est pro pinguedine. Recte hanc mutationem Arntzenius condemnat. Sumitur enim fertilitas pro abundantia seu
copia rerum. Arntz., Parrh., Ald., Vat. 1, 2, Reg. 5,
posset: quod non displicet Arntzenio. In Ott. 1,
ex possit factum
posset: in Reg. 1, 2,
ex posset correctum
possit, quod magis placet pro
poterit.
15. Poelm. claudit parenthesin in
conspicit, alii in
ipse. De voce
impossibilis dixi ad Prudentium vers. 833 Apoth., uti de simplici
possibilis ad Juvencum II, 533.
276 Jam placidas Jordanis item transgressus arenas,
Judaeae sectatus iter, sine nomine mixtum
Vulgus, et innumeras relevans a clade catervas,
Suscipit infirmos, et dat discedere sanos.
((5)) Nil igitur summo de se sperantibus unquam
Difficile est conferre Deo, cui prona facultas
Ardua planare, et curva in directa referre;
0672A 277 Nam quidquid natura negat, se judice, praestat.
Namque foramen acus sicut penetrare camelus
((10)) Membrorum prae mole nequit, sic dives, opima
Fertilitate tumens, tenuem non possit adire
Coelestis regni ducentem ad limina callem,
Ni Genitor rerum (qui mundum lege coercet,
Et nulla sub lege manet, cui condere velle est,
((15)) Quem frons nulla videt, sed totum conspicit ipse)
0673
0673C
16. Plerique nostri mss. cum Artnz., Ald., Fabr., et aliis editis,
at alto: plerique editi,
et alto. In nonnullis nostris prius videtur fuisse
et vel
ac pro
at. Wopkensius, Burmannus, Arntzenius jure praeferunt
at, favente prosa. In Ott. 2,
dixisse, sed alto, mendum videtur pro
dixisset, et alto.
22. Burmannus conjicit
Nec male depostum, h. e., quod avarus abscondit, cum deberet eo uti: aut accipiendum ait novo sensu
defodere pro
effodere: nam fures non solent e visceribus terrae aurum defossum surripere. Arntzenius explicari posse ait
male defossum, ita negligenter positum, ut facilem furtis ansam praebeat: defendit autem lectionem hanc vulgatam ex Sedulii epistola ad
Macedonium,
culpa defossae pecuniae non carerem. Sed in hac epistola sermo est de pecunia, seu talento, quod abscondidit servus, qui noluit negotiari, timens dominum, quia
austerus erat. Vera autem ratio defendendi scripturam receptam desumitur ex verbis ipsis Matthaei VI, 19 seq.:
Nolite thesaurizare vobis
0673D
thesauros in terra . . . ubi fures effodiunt, et furantur. Thesaurizate autem vobis in coelo, . . . ubi fures non effodiunt,
nec furantur.
Aurum igitur male defossum est, quod avarus, cum deberet eo bene uti, defodit: quod fures aliquando effodiunt et furantur.
Significatio vero propria
defossi auri est absconditi subtus terram. Cicero, l. II de Oratore:
Ut enim si aurum cui, quod esset multifariam defossum, commonstrare vellem, satis esse deberet, si signa et notas ostenderem
locorum,
etc. Post
aurum Cellarius, et alii vulgati affigunt punctum, atque ita male sensum abrumpunt. Nam
tractat, vult ille, qui, vel
ille, quicumque.
23. Reg. 1, pro d. s., Reg. 2, ex correctione, Vat. 1, 2, Ott. 2, Urb., Alb., Rom., Meus, Reg. 5 et alii mss. apud Arntzenium,
cum Parrh., Ald.,
0674C
qui ferre: in schedis Poelm. ascriptum erat
ferre, scilicet vult. Id non probat Arntzenius ob sequens
largitur. Reg. 1, in contextu, Ott. 1, ex correctione, Ang.,
quicumque, quod fortasse fuit a pr. m. in Reg. 2, et in plerisque editis retinetur.
27. Vet. 1, vitiose,
Haec pro
Nec. Schedae Poelm.,
Nec dubium. Ott. 2,
Nec dubio. Reg. 1,
Nec dubiae, sed glossa
dubitanter poscit
dubie.
31. Rom.
De duobus caecis a Domino sanatis. Meus,
Duos caecos sanat.—Wopkensius aptius putat
Interea, quod exstat quidem in prosa, sed mss. et editi exhibent
Praeterea. Alm. inverso ordine
Dominus geminos. Artnz.,
geminos cernens, sed obstat prosa. Parrh.,
consistere pro
considere, quod prosa confirmat.
32. Arntz., Parrh.,
Cum: alii,
Dum. Iter non solum sumitur pro actu eundi, sed etiam pro via.
Comitante caterva Virgilianum est.
33. Wopkensius suspicatur
exstinctae poscentes lumina frontis. Sic l. III, vers. 145:
Decute nocturnas exstinctis vultibus umbras. Favet huic conjecturae
0674D prosa, et scriptura mei codicis, et ed. Lips.,
lumina formae. Sed magis poetica est lectio recepta: nam caeci deformes sunt, et dici solent, ut notat idem Wopkensius, et hoc munus poscebant
caeci, ut formam amissis luminibus exstinctam recuperarent.
34. Cant.,
vacuas, quod epitheton apte a poetis tribuitur auris, sed hoc loco metri lex poscit
vagas, nisi, omissa conjunctione
que, legas, ut revera legitur in Ott. 1,
Flebilibus vacuas.
35. Meus, corrupte,
Nec cuncta solens; ms. Arntz.,
Nec cunctis cessans, quod non ineptum reputat Arntzenius: durior enim est constructio, scilicet,
Nec cunctata pietas solens inferre cunctis salutem. Pro
inferre ed. Lips.
conferre. Pro Deo pio, vel divina pietate
pietas simpliciter non semel a Sedulio ponitur.
36. Wopkensius pro
Quae conjicit
cum, vel
Qua.
0675C Ed. Mon. et prosa referunt
Qua. Vat. 1,
Que, correctum per
Qua, vel
Quae: caeteri
Quae. Reg. 1, Alb., Ottob. 1, 2, Ang.,
sensit: sed in Ott. 1, forte fuit
sentit, quae est communis scriptura. Ed. Lips., absurde,
Quam sentit flagrare saltem, Schedae Poelm. negant, pro
lumina tangens substituendum
munera tangens, quod nescio ubinam Poelmannus invenerit, neque sciebat Arntzenius.
Hoc impossibile est homini, dixisset, at alto
278 Possibile est jus omne Deo; multisque molestum
Divitibus tandem faceret mitescere censum.
Nam proprias bene tractat opes, coeloque recondi
((20)) Thesauros vult ille suos, ubi quidquid habetur,
Non mordax aerugo vorat, non tinea sulcat,
Nec male defossum famulatur furibus aurum,
Jejunis quicumque cibum, sitientibus haustum,
Hospitibus tectum, nudis largitur amictum,
((25)) Solatur nexos in carcere, perfovet aegros,
279 Atque aliis largus, sibi tantum constat egenus.
0674 Nec dubie in coelum substantia pervenit illa,
Quae Christo collata datur sub paupere forma,
Quae damnis augmenta capit, quae spargitur ut sit,
((30)) Quae perit ut maneat, quae vitam mortua praestat.
Praeterea geminos Dominus considere caecos,
Dum quoddam transiret iter, comitante caterva,
Conspicit, exstinctae poscentes munera formae,
Flebilibusque vagas implentes vocibus auras.
((35)) Nec cunctata solens pietas inferre salutem,
280 Quae sentit flagrare fidem, mox lumina tangens
0675A
0675C
38.
Fenestras oculos passim vocant scriptores ecclesiastici, ut dixi ad Dracont. l. III, vers. 619.
40. Poelm.,
Caeci et claudi sanantur.—Arntz.,
limina templi, quae phrasis satis poetis familiaris
0675D est, sed ad aedificii amplitudinem explicandam melius est
moenia; sic Juvencus l. III, v. 674:
Templi se moenibus infert.
42. Plerique mss. scribunt
daviticam.
43. Arntz.,
tandemque; Parrh.,
eodemque; alii,
eademque. Meus
revertens, non male, pro
reversus.
45. Poelm.,
Ficus inarescit.—Urb.,
constans pro
astans. Rom., contra metrum,
stans.
46. Hic versus invenitur apud Bedam De art. metric., et ejus Commentat., sed non indicatur auctoris nomen.
47. Ald., Parrh., male scribunt
exuriens. Ott. 1,
lustrata stipite: lege
lustrato ex regulis grammatices.
48. Plerique distinguunt
pomum,—Arboreisque comis: Jam nunc. Burmannus orationem ita languere ait, quae numeros suos habet, si post
pomum exeat periodus, scilicet
pomum.—Arboreisque comis, jam nunc ex germine vestro. Burmanno adhaeret
0676C Arntzenius. Pro
germine Parrhas. minus bene
gramine. Fabr. et nonnulli alii vulgati,
germine vasto. Melius est
vestro pro
tuo; in Urb. error videtur
verso pro
vestro.
50. In
ficulnea subaudiri potest arbor: Latinis enim est adjectivum.
53. Conjectura Vonckii, Wopkensii et Burmanni est
istis pro
ustis. Parrhasius jam ediderat
istis, quod schedae Poelmanni etiam exhibent. Constans lectio codicum est
ustis, h. e.,
concremandis, ut prosa exponit; aut concrematis, ut glossa Almel.; aut
siccatis, ut glossa Reg. 1; aut
comburendis, ut Nebrissensis.
0676D Ita etiam, et recte legit hunc versum Beda in Collectaneis.
54. Reg. 1,
amoenas—semper habens frondes, cum glossa
pulchras. Alii,
amoenae, et nonnulli scribunt
amaene, quod pro adverbio accipi potest.
55. Ausonius primam corripuit in
Libanus, Sedulius producit: sed hoc magis proprium Sedulii est, quod adjective usurpat
Libana ex
Libano, nomine montis. Hunc ipsum Sedulii versum produxit Beda in Collectan., sed inverso ordine,
Frondes semper habent, et tamquam Libana cedrus, etc. In numero plurium loquitur quia verba Sedulii ad justos plurali numero accommodate transfert.
56. Nonnulli,
sidera vertice: alii,
tanget pro
tangit.
57. Meus,
Mutum ejicit daemonium.
58. Alm., a pr. m., Reg. 1, in contextu, Ott. 1, Vatt. 1, a pr. m.,
atris, quod secutus est Cellarius ex scriptis codicibus, ut ait. Verum scriptura communis fere omnium nostrorum codicum, et Arntz.,
0677B etiam Almel., quo utebatur Cellarius, ex correctione est
artis, vel
arctis, quod perinde valet. Prosa et contextus hoc ipsum poscunt. Adhaerent Parrh., Ald. et editi meliores: sic vers. seq.
Angebat; alii
Urgebat.
Evigilare jubet, quae somnus presserat ingens,
Atque diu clausas reserans sub fronte fenestras,
Ingrediente die, fecit discedere noctem.
((40)) Hinc repetita sacri gradiens per moenia templi
Lumina caecatis dedit, et vestigia claudis.
Talia davidicam post facta reliquerat urbem,
Bethaniae vicina petens: eademque reversus,
Clarescente die, properabat visere tecta.
((45)) Ecce autem mediis astans sublimis in arvis,
Frondea ficus erat, cujus in robore nullum
Repperit esuriens, lustrato stipite, pomum.
Arboreisque comis, Jam nunc ex germine vestro
0676A 281 Nullus, ait, fructus reliquum generetur in aevum.
((50)) Confestim viduata suis ficulnea succis
Aruit, et siccis permansit mortua ramis.
Omnis enim quicumque Deo nil fertile nutrit,
Ceu sterilis truncus, lignis aequabitur ustis.
At justus palmae similis florebit amoenae,
((55)) Semper habens frondes, et tamquam Libana cedrus,
Multiplicandus adest, et vertice sidera tangit.
282 Post oblatus ei virtutem sensit herilem
Insanus sermone carens, quem faucibus arctis
Angebat vis clausa mali, vitiumque tacendo
((60))
0677A
0677B
60. Nonnulli,
Sic, minus bene, pro
Sed.
61. Arntz.,
repulit; Reg. 1,
reppulit, sed ad metri
0677C regulas scribendum est
repulit: quae scriptura videtur satis probabilis, quamvis altera longe sit communior. Ut prima in
repulit producatur, scribi solet
reppulit: ac fortasse aliqui librarii putantes, primam semper protrahi, mutarunt
repulit in
pepulit. Pro daemone
latronem usurpat noster poeta, ut Prudentius Hamart. vers. 946:
Ne cernat truculentum aliquem de gente latronum.
62. Ottob. 1, Alb., Arntz., Ang.,
vocis. Vocis iter est apud Virgilium l. VII, vers. 534. Pro
voci facit Ovidius l. IV Met. vers. 69;
Et voci fecistis iter: quamquam etiam apud Ovidium in nonnullis editionibus invenio,
Et vocis fecistis iter. Editi plerique,
voci, Fabr. et pauci alii,
vocis. Parrh., mendose,
patefeci pro
patefecit.
63. Arntzenius suspicatur
placidas, h. e., tales, quibus Deum laudaret. Saepius enim
placidus in
tacitus commutatum est. Nihil muto.
64. Rom.,
Ubi mulier, quae erat in civitate peccatrix, rigavit pedes Christi lacrymis. Meus,
Liberat a peccatis
0677D
Magdalenam.—Rom., mendose,
Pharisee.
65. Ms. Burmanni cum Ang., Alb., scribit
impartivit. Plerique
impertivit, sed nonnulli per compendium litterarum.
66. Rom.,
pluria, corr.
plurima, Invenitur quidem
pluria et
compluria pro
plura et
compluria. Hoc tamen loco melius est superlativum
plurima.
68. Wopkensius suspicatur
Irruit, aut
Corripit: probum tamen agnoscit esse
Corruit, ut l. III, vers. 107:
Corruit ante pedes. Idem Wopkensius in
quaeque ait encliticum
que solummodo metri causa injectum videri: alioquin suspicandi locus esset
quasque profusis, scilicet
plantas, ut
et in verbis
et crine soluto ponatur pro
etiam. Fortasse
sacras plantas est accusativus appositionis. Et ea vestigia (sacras plantas) quae irrigat, nec tergere cessat, nec lambere. Verior tamen
interpretatio desumitur ex non vulgari significatione conjunctionis
que pro
etiam, quoque, ut in
0678B
hodieque cernitur. Exempla alia ex Plinio, Tacito, Velleio, Aurelio Victore, profert Forcellinus. Iterum Sedulius hoc libro, vers.
152:
Discipulosque alios, ut ex mss. restituam, pro
Discipulos quoque alios.
70. Meus, Rom., Parrh., schedae Poelm., Alm., Arnt., Ang.,
Tergere nec sacras, nec cessat: quod
0678C praetulit Burmannus, quia
tergo poetis usitatius est, quam
tergeo. Torn. 3:
Tergere nec cessat, nec sacras lambere plantas. Plerique mss. et editi,
Nec tergere sacras, nec cessat lambere plantas, quod magis aures implet.
Lambere, deosculari, ut apud Paulinum poem. 35, vers. 541:
Castaque lambentes Domini vestigia Christi.
71. Mss., ut in aliis scriptoribus accidit, variant in hoc verbo scribendo: alii
fraglante, alii
flagrante; alii
fragrante, quod hac in re usitatius est. Versus, nescio cujus, est:
Quae flagrant, ardent; quod fragrat, mittit odorem, ut diversa scribendi ratio praescribatur.
72. Schedae Poelm.
Lata, quod ex prosa potest confirmari. In Ott. 1 etiam est
Lata, sed male invertitur ordo horum versuum, nam prius ponitur
Lata, tum
Unguento. Communis lectio est
Laeta, et Nebrissensis exponit,
laetam faciens mulierem. Contra Juvenalis sat. 2, vers. 62:
Tristis sententia fertur. Post hunc versum
Laeta in Rom. et Ott. 2, inseritur alius,
0678D quem caeteri ignorant, scilicet,
O quam confestim pereunt discrimina leti, vel, ut legendum arbitror,
lethi.
73. Vet. 1, perperam,
non pro
nos. Rom. pro
quaesisse, non male,
fecisse. Arntzenius ex quodam ms. indicat
sensisse, quod sensu caret.
74. Ott. 1, Rom.,
salvabit, errore inde orto, quod
b et
v facile inter se mutabantur ob affinem pronuntiationem.
75. Cant., Almel., Arntz., a pr. m., Reg. 1, ex correctione, Reg. 2, Ott. 1, 2,
mali. In Vat. 1 fortasse prius fuit
mali, postea factum est
malo, atque iterum alius corrector restituit
mali. In Reg. 1 fuit
male ante correctionem. Vat. 2, Reg. 5, Urb., Ott. 2, Rom., Meus, Ald. et plerique editi,
malo. Schedae Poelmann., et Arntz., a secunda manu corrigente simili modo, exhibent
malo. Parrh., Fabr., Torn. 3, et nonnulli alii vulgati cum Ang., Alb.,
malum. Recentiores
0679C praeferunt
mali: Wopkensio tamen placet
malo: nam similis trajectionis exempla apud Sedulium et alios occurrunt.
Prodiderat. Sed cuncta solens infirma levare
Conditor, obsessa pepulit de fauce latronem,
Et voci patefecit iter, nexuque soluto
Muta diu tacitas effudit lingua loquelas.
Post Dominus Pharisaea petens convivia coenae,
((65)) Orantis dapibus sese impertivit amici.
Tunc mulier, quam fama nocens, et plurima vitae
283 Mordebant delicta suae, clementia supplex
0678A Corruit amplectens vestigia, quaeque profusis
Irrigat incumbens lacrymis, et crine soluto
((70)) Nec tergere sacras, nec cessat lambere plantas,
Unguento fragrante fovens, sententia donec
Laeta Dei, quem ferre manum non poenitet unquam,
Si nos poeniteat veterem quaesisse ruinam,
Vade, fides, mulier, tua te salvavit ab omni,
((75)) 284 Dixisset, quodcumque mali gessisse videris:
0679A
0679C
76. Consule not. ad Dracont. I, 34:
Sic impune reis licuit peccasse fatendo.
77. Ed. Poelm.,
abscondit, quod recte damnant schedae ejusdem Poelmanni. Sensus enim est, Magna est medicina fateri, quod nocet, si abscondatur. In
Reg. 1 fortasse fuit
abscondit, nunc est
abscondi. Vulnera pro vitiis et peccatis dicunt Juvencus, Prudentius, Prosper, Arator, et ad rem praesentem Severus Sanctus de Mort. boum:
Nam vulnus reserat, qui mala publicat,—Claudit, qui tacitum premit. In prosa erat
doloris insertum.
79. Almel.,
Impolluta: alii,
En polluta.
80. Rom.,
propriosque: lege
propriique. Vat. 2, Reg. 5, Parrh. et Ald.,
lavans se gurgite: melius omittitur
se, atque ita plerique referunt
lavans in gurgite.
81. Edimb.,
rediit detersa. Parrhasius,
redit, et
0679D
deterta, quod ait Parrhasius ita scriptum a Sedulio, quia apud Ennium legerat,
Terta nitet galea. Verum hic locus est Varronis apud Nonium, c. 2, n. 847. In nostris mss. et fere omnibus editionibus verbum hoc scribitur
detersa, non
deterta. Alb., corrupte,
redit et detensa.
82. Rom.,
Ubi Dominus intravit Capharnaum. Meus,
Daemonem fugat.—Schedae Poelm. scribunt
Capernaeae, alii,
Capherneae; alii,
Caphernae; alii,
Caphernaeae.
86. Arntzen.,
nos jam: alii,
nos heu! Vatt. 1, 2, Ott. 2, Meus, Parrh.,
quis sis: alii,
qui sis. Similis est varietas in re eadem apud Prudentium Apoth. vers. 419:
Qui sis, quid venias, qua nos virtute repellas, —Novimus.
0680C 87. Parrh.,
Te sanctum: reliqui,
Et sanctum. Observavi jam in not. ad alios poetas christianos, Christum per excellentiam
sanctum simpliciter vocari. Plura e sacris litteris testimonia profert Huetius Demonstr. Evang. prop. 9, c. 81, quibus Christus
sanctus, et
sanctus Dei appellatur.
88. Arntz., editio Lips.,
jacet: melius alii,
tacet. Cantabr., Reg. 1 et nonnulli editi,
relinquit, quod fortasse fuit etiam in Reg. 2, in quo nunc apparet, ut in plerisque et prosa,
reliquit.
90. Meus,
Sanatque plures languores. Poelm.,
Christus variis morbis medetur, daemonesque tacere jubet.—Mss. plerique, etiam antiquissimus Taurinensis, et praestantissimi editi,
Sic etiam. Vet. 2, Fabr. et nonnulli alii vulgati,
Hic etiam.
91. Ott. 2,
Fecerat, et clausos; retine vulgatam lectionem. Phrasis,
fecit esse finem, pro
fecit, ut esset finis, Sedulii aequalibus haut ignota erat.
92. Reg. 1, Ott. 1, pro d. s., et Vat. 1, supra
Daemonas: plerique mss.,
Daemones. Editi praeferunt
0680D
Daemonas more Graeco, ut postrema corripiatur. Aldus edidit
ac tali prohibet se pandere testi. Sic etiam Reg. 5. In Ott. 1 et, ut videtur, in Reg. 1, prius fuit
tali, sed in utroque clare est
testem. Ang.,
et pro
ac. In Poelm. mendum est
panderet testem: alioquin cogitare aliquis posset
ac talem, prohibet, se panderet esse.
96. Parrh., inverso ordine,
quem Christum noverat.
99. Rom.,
De duobus caecis. Verius Meus,
Sanat mutum et surdum.—Arntz., schedae Poelm., Vat. 2, Reg. 5, Meus, Rom., Urb., Ald.,
Cumque: meliores mss. et editi,
Dumque, etiam Parrhasius, cui Arntzenius male affingit
Sumque. In Reg. 1 obscurum est,
iter, an
item sit: sed
iter praestat retinere. In prosa mendum erat
Dumque tria dehinc.
Utere pace mea. Magna est medicina fateri,
Quod nocet abscondi; quoniam sua vulnera nutrit,
Qui tegit, et plagam trepidat nudare medenti.
En polluta diu, modicum purgata recessit
((80)) Per gemitum, propriique lavans in gurgite fletus,
Munda suis lacrymis redit, et detersa capillis.
Jamque Capharnaeae synagogam intraverat urbis
Rite docens populos, quem cum vidisset iniquus
Humano sub corde latens, clamore protervo
((85)) 285 Spiritus infremuit, Quid nobis, et tibi? dicens:
Perdere nos, heu! Christe, venis? Scio denique, qui sis,
0680A Et sanctum cognosco Dei; nec plura locutus,
Imperio terrente, tacet, hominemque reliquit
Pulsus, et in vacuas fugiens evanuit auras.
((90)) Sic etiam variis finem languoribus esse
Fecit, et exclusos semper reticere coegit
Daemonas, ac talem prohibet se pandere testem.
Olim quippe ferox, et nigrae mortis amator
Ille nocens anguis, dejectus culmine coeli
((95)) 286 Cum pompis, sociisque suis, omnique nefandae
Agmine militiae, Christum, quem noverat illic,
Conspicit in terris, velamine carnis opertum,
Et gemit esse homini Dominum virtutis amicum.
Dumque Tyri transgressus iter, Sidonia rursus
((100))
0681A
0681B
100. In Ott. 1 fortasse prius fuit
calcarat: nunc est
calcaret, ut in aliis.
102. Meus, Parrh., ed. Lips.,
nec pro
non. Elegantius est
non, magisque metro congruit: quamquam haec monosyllaba, quae brevia censentur, vel revera sunt communia, vel facile producuntur.
0681C 104. Arntzenius etsi consentit, fere omnes habere
Attactu, tamen praefert
A tactu. Retinenda est scriptura vetus
Attactu, pro quo nonnulli scribunt
Atactu; et inde, ut videtur, Vatic. 2, Alb.,
A tactu. Observandum tamen, litteras majusculas initio versuum a littera ejusdem verbi sequentis nonnihil esse interdum separatas.
Meus,
Attactu, pro d. s.,
Ad tactum. In prosa est
tactu, quia
attactu verbum magis proprium poetarum est. Confer lect. var. ad l. II, V. 156.
105. Parrh., schedae Poelm.,
loquentem.
106. Meus,
Sanat caecum.—Parrhas., inverso ordine,
sensisti virtutis: schedae Poelm., pessime,
sensisti virentis.
107. Codex Arntz., Fabricius et nonnulli alii vulgati,
in cujus; alii,
cujus in, producta ultima in
cujus ratione caesurae. Cant., Arntz., plerique nostri mss., Parrh., Ald.,
lumine, cum glossa in Reg. 2,
aspectu. Favet prosa. Reg. 1 ac plures editi,
lumina, quod grammaticorum regulis magis est consentaneum.
0681D Censet tamen Cannegetierus, quanto quisque elegantior sit, et vetustior scriptor, tanto frequentius
in ab eo promiscue usurpari vel cum acusativi, vel cum ablativi casu. Editor Edimburgensis putaverat, Sedulium ita scripsisse
Procumbens, etc., imitatione Lucani III, 713. At Burmannus recte animadvertit, alia de re apud Lucanum agi. Fortasse alium locum indicare
voluit editor Edimburgensis.
108. Consentiunt plerique codices in
simulatae; alibi tamen hoc verbum scribitur
similo, et
similatus: nisi duo distincta esse verba malis. Etiam hoc loco Vat. 1,
similatae. Pro
mortis Weitzius not. ad Prudentium pag. 567 citat
noctis, fortasse casu. Interdum tamen
nox a poetis pro morte adhibetur.
109. Rom.
Ubi Dominus sedens in puppi, docebat turbas. Meus
Jubet, Petrum piscari. Arntz.
Homines pro
populos, ex glossa fortasse.
110. Urb., Rom.,
sequentes: melius reliqui,
frequentes.
0682B 112. Meliores nostri mss. cum multis editis
parvaque sedens Simonis in alno: nempe
alnus per synecdochen pro navi a poetis interdum ponitur. Rom. contra metrum, et nullo sensu
parvo sedens in Simonis alvo. Mss. Lipsiensis, et Almel., Vat. 1, Ott. 2,
0682C Urb., Meus, Ang.,
parvaque sedens in Simonis alno. Sic Vat. 2, Alb., et Parrh., sed
alvo pro
alno. Reg. 5,
parva residensque Simonis in alno: sic in Erratis Aldus, sed hac interpunctione
Stagna petit parva, residensque Simonis in alno: prius ediderat
parvaque sedens in Simonis alno, quod Fabricius, Cellarius, et Arntzenius sequuntur. Nebrissensis legerat
in Simonis alno, sed corrigit, ut stet versus,
residens Simonis in alno. De varia quantitate hujus vocis
Simonis vide not. ad Dracont. l. III vers. 230, et ad Juvenc. l. I vers. 458 var. lect.
113. Cellarius tenuit
firmabat cum mss., et Fabricio: et laudavit Poelmannum pro
formabat. Wopkensius id accepit de ms. Poelmanni: ita etiam Arntzenius, qui addit, omnes editos, quos ipse inspexerat, praeferre
firmabat. Verum Cellarius, ut ego puto, ipsam editionem Poelmanni intelligit, in qua certe est
formabat. Nostri omnes mss. cum Ang.
firmabat, et glossa in Reg.
docebat: eodem pertinet mendum in meo codice
firmabit. Consentiunt Parrhasius,
0682D Ald., et praestantissimi editi. At Wopkensius, Burmannus, Barthius tenent
formabat, quod Arntzenius in Observat. cap. 9 late confirmat. Facilis quidem, et frequens mutatio est inter haec verba
firmabat, et
formabat: et verbum Lucae
docebat aptius exprimitur per
formabat: sed nihilominus deserenda non est lectio codicum
firmabat. In prosa est
imbuebat.
115. Rom.,
In pelago: retine
In pelagus. Plerique codices scribunt
ratem: nonnulli
ratim.
116. Ott. 1, a pr. m., Meus, Rom., Ang., Alb., Ott. 2, Vatt. 1, 2, Reg. 2,
dimitti; alii,
demitti. Saepissime occurrit haec varietas in hoc verbo.
117. Nonnemo conjecerat
vano: sed
vacuo pro
vano recte poni probat Wopkensius, cui adhaeret Arntzenius, licet frequens occurrat in codicibus mss. haec permutatio.
Arva legens, placidas Dominus calcaret arenas,
Curavit gemino miserum spiramine clausum
Qui vocem non ore dabat, non aure trahebat,
Sidereaeque manus ruptis penetralibus omnes
Attactu patuere fores, laetusque repente
((105)) Audirique loquens, meruitque audire loquentes.
Tu quoque virtutis sensisti munus herilis,
287 Procumbens oculis, cujus in lumina Christus
Exspuit, et speciem simulatae mortis ademit.
Hinc majora docens populos coelestia, verum
((110))
0682A Se reserat sermone Deum, turbasque frequentes,
Quae nimis irruerant, cupiens vitare parumper,
Stagna petit, parvaque sedens Simonis in alno,
Littore sistentem firmabat ab aequore plebem.
288 Et dictis jam finis erat; tunc altius actam
((115)) In pelagus jubet ire ratem, vastoque profundo
Retia demitti piscantia, quae nihil omnem
Claudere per noctem vacuo potuere labore.
0683A
0683C
118. Ald.,
Simo paret; caeteri,
Simon. Glossa codicis Alm., sive Burman. est:
De piscibus Gentes
dicit, sicut Virgilius de apibus. De piscibus etiam Virgilius dixit Georg. IV, 430.
Gens humida ponti.
119. Mirum, inter tot conjectores neminem conjecisse
Linea clathra jacit: nam etsi Caper negat, recte Latine dici
clathra neutro genere, tamen Nic. Heinsius in melioribus Propertii libris invenit l. IV, el. 5, vers. 72.
Cum fallenda meo pollice clathra forent. Alii,
claustra forent.
122. Vet. 1, male,
Nam socio istic quis erat, neque melius Mon.,
Nam socio istic pius erat.
123. Ott. 1,
perpensaque; alii, vel
propensa clare, vel
perpensa, aut
propensa in dubio nexu litterarum. In mss. schedis Poelm. ad
propensa ascriptum erat
magna, quae est glossa in Rom., et Reg. 2; in Reg. autem 1,
copiosa, sed Arntzenius hanc explicationem rejicit, nisi scribatur
impensa: et
propensa cum Wopkensio exponit prospera, ut
pronam fortunam, apud Velleium p. II, c. 69. Sic dicitur
propensus
0683D
favor, propensa munera, propensus animus translata significatione a lancibus, quarum quae ponderosior est, propendet, seu deprimitur. Plerique mss., et editi
timemus, quod prosa et sententia exigunt: nonnulli
tenemus cum Poelmanno, et Fabricio.
125. Reg. 1,
De filio viduae suscitato. Meus,
Resurgit puer.
126. Parrh., Ang., Alb.,
Quae fit; alii,
Quae sit pro
quae est, vel
erat dicta. Nonnulli,
Quae sit dicta. Parrh., schedae Poelm.,
Naum; alii,
Naym; plerique,
Naim, vel
Nain. Vulgata nostra
Naim. Ott. 1,
velatus, sed fortasse prius fuit
vallatus, quod cum caeteris omnibus retinendum.
127. Reg. 1,
discipulo, eadem manus fecit
discipulum cum glossa
discipulorum. Sed non male erat
discipulo
0684C adjective, quod etiam in Ott. 1, videtur fuisse a pr. m. Dracontius Satisf. vers. 154:
Cinctus apostolica discipulante manu, ut habent mss. codices. Sirmondus edidit
Cinctus apostolica, discipulaque manu. Omnes nostri mss., Arntz., Parrh., Ald., prosa
cum. Poelm. et alii vulgati
tunc, Arntzenius ex aliquo ms. allegat
dum.
128. Plerique nostri mss., et optimae quaeque editiones
efferri, quo spectat Meus
et ferri. Ottobon. 1,
offerri, rec. m.,
efferri. Poelm. et alii vulgati,
afferri. Sed
efferri funeris verbum proprium est.
129. In Reg. 1, ex
passum factum
passim cum glossa
late, vel ubique: rursus ad marg. pro d. s.
passum cum caeteris.
130.
Triste ministerium desumptum ex Virgilio VI, 223.
131. Reg. 5,
una; corrige,
urna.
132. Urb., Rom., Parrh., Arntzen., Cant.,
dolori, quod praetulit Cellarius. Plerique codd. mss., et editi
doloris, quod aeque bonum est, vel melius.
0684D Mox Rom.,
dedit; reliqui,
tulit. Bibl. Lugd.,
tectoque; emenda,
tactoque. Error etiam est in Reg. 1,
tactuque.
135. Meus,
residens, loquensque; desideratur conjunctio
que ad rationem metri.
136. Parrh., schedae Poelm.,
abit, non funere torpens.—Et licet. Commodior est recepta lectio.
137. Plerique mss. et editi,
Et licet, nonnulli vulgati
En licet, alii cum Fabricio
Ilicet, quod indicant etiam schedae Poelmanni.
Amissae vitae dixit etiam Juvencus II, 523. Wopkensius observat,
discrimina vitae amissae, poni pro vita amissa, ut apud alios
discrimen, sive
periculum mortis, sanguinis, etc. Notat etiam
discrimen ab Avito, et Aratore usurpari pro damno, aerumna, malo.
Simon paret ovans, et aquosis gentibus instans,
Linea claustra jacit, tantumque immanis apertos
((120)) Implevit captura sinus, ut praeda redundans
Turbaret geminas cumulato pisce carinas:
Nam socia isthic puppis erat. Six maxima saepe
Gaudia non ferimus, propensaque vota timemus;
289 Quodque Deo facile est, homines optare nec audent.
((125)) Talibus insignis virtutibus, ibat in urbem,
Quae sit dicta Naim, populo vallatus opimo,
Et grege discipulum, miserum cum cominus ecce
0684A Conspicit efferri juvenem, gelidumque cadaver,
Pluribus exsequiis et inani funere passum
((130)) Triste ministerium, cujus sors invida matrem
Jamdudum viduam gemina viduaverat urna.
Nec remorata diu pietas, inimica doloris,
Auxilium vitale tulit, tactoque feretro,
290 Surge, ait, o juvenis; parensque in tempore dicto
((135)) Mortuus assurgit, residensque, loquensque revixit,
Atque comes genitricis abit: nam funere torpens,
Et licet amissae passus discrimina vitae,
Non poterat famulus, Domino clamante, tacere,
Nec, vita praesente, mori. Mox agmine verso,
((140))
0685A
0685B
140. Reg. 1, 2, 5, Vatt. 1, 2, Ott. 2, Urb., Rom., Ang., Alb., et Meus cum Parrh., Ald., sched. Poelm., ms. Lips.,
recidivo. Ott. 1,
redivivo, posteriori manu
recidivo. Mss. Arntz. et Burm., cum plerisque editis,
0685C
redivivo. Nebrissensis videtur adoptare
recidivo (in notis legitur
reidvo) cum explicatione
remenso. Nic. Heinsius in pluribus membranis invenit
recidivus pro
redivivus: cui in deliciis fuit
recidivus pro redivivus substituere, ut notavit Burmannus ad Samonicum de Medic. cap. 50. Cellarius Joan. Frid. Gronovio male affingit,
quod de Nic. Heinsio narratum est. De discrimine harum vocum vide not. ad Dracont. l. I vers. 558 et l. II vers. 633. Apud
Sedulium Prosa tuetur
recidivo. Magis quidem Latinum est
redivivus: sed scriptores inferioris aevi saepe usum sui temporis, non id, quod magis Latinum erat, sequebantur. Adisis Isidorum l.
XVII Etym. cap. 6, n. 10.
141. Rom.,
renovavit, recte emendatum per
revocavit, h. e., iterum, atque iterum vocavit, ut exponit Arntzenius, vel potius, ut ego arbitror, in domum, reduxit. Pro
pompa Cellarius cum Gronovio, vel cum Heinsio potius, edidit
turba satis inepte, ut Wopkensius, et Arntzenius demonstrant; nam de multitudine, quae funus comitatur,
pompa dici solet.
Pompam
0685D
candidam interpretatur Barthius l. II, Advers. cap. 2, quod veteres mortuorum lectos solerent linteis contegere. Magis tamen puto,
candidam dici pompam, quia laeta erat, cum pompa funeris flebilis sit. Sic de festa pompa Ovidius l. IV Fast. vers. 906 eodem verbo
usus:
Obstitit in media candida pompa via.
142. Rom.,
De Maria peccatrice. Meus,
Liberat a septem spiritibus Mariam. Reg. 1,
De Maria Madalenae. Re vera Maria Magdalena indicatur. Vide not. ad Juv. IV, 310.
143. Poelman., mendose,
Jesum curavit pro
laesum.
144. Schedae Poelm. legi jubent
Quem pro
Quam, invito Arntzenio. Communis lectio est
Quam, sed in Ottob. 1 fortasse prius fuit
Quem.
145. Urb., Rom., Meus,
Daemoniaco: lege
Daemonico, ut stet versus. Reg. 1,
conjuncta, pro d. s.
cuneata cum plerisque. In Ott. 1, pro
cuneata, quod
0686B recenti manu ascriptum est, aliud fuit a pr. m. Cellarius citat Lips. sive codicem, sive editionem pro
connexa, et in Vat. 2 videtur esse
cunctata loco verbi
cuneata, quod retinendum omnino est, a
cuneo militari,
0686C sive multitudine peditum in cunei formam redacta.
146. Ott. 1, Vat. 1, codex Burmanni
Imperio sacri, quod fortasse fuit etiam in Reg. 2. Glossa Vat. 1 est
secundum imperium. Plerique
Imperiosa sacri. Pro
verbi Parrh.
Christi, ex glossa, ut videtur.
149. Versus Virgilii V, 85.
150. Reg. 1,
Ubi misit discipulos LXXII
ad praedicandum. Meus,
Mittit discipulos cum virtute. Rom.,
Ubi Dominus mittit suos discipulos in mundum. Parrhas., schedae Poelm.,
gramine; alii melius,
germine.
152. Reg. 1, 2, 5, Ang., Alb., Vat. 1, Ott. 2, Urb., Meus, Rom., codd. Burmanni, et Arntzenii cum Aldo, Vet. 1, 2, Mon.,
Discipulosque; in Ott. 1 videtur ita fuisse, sed deletum est
que. Mirari subit tantam codicum mss. consensionem in conjunctione
que intrudenda, quae certe necessaria non videtur, ac propterea in plerisque editionibus omittitur. Equidem censeo, Sedulium
ita scripsisse, ut verba
0686D Lucae referret c. X, vers. 1:
Post haec autem designavit Dominus Et
alios septuaginta duos. Sedulius
que pro
et, aut
etiam posuit, ut jam notavi ad vers. 68 hujus libri,
Mens conscia recti ex Virgilio I Aen. 608.
154. Cellario
libra videtur esse non stater, aut examen, sed pondo, ut ad parabolam de talento respiciatur. Crediderim potius, metaphoram desumi
a libra, seu libella, machina geometrica, qua altitudo maris, fontium, fluviorum, etc., exploratur. Vel alluditur ad 12 uncias
librae, quia sex 12 faciunt 72.
156. Reg. 2,
Jure, sed correctum,
Jura. Editio et schedae Poelm. cum nonnullis aliis editis
timeatis. Plerique mss. nostri, et alii,
metuatis. Bis apud Dracontium II, 237, 730, occurrit hemistichium,
Jura potestatis.
157. Reg. 1, 2, Vat. 2, Alb., Rom., Meus,
et scorpionum, atque inimica. Sic etiam Ott. 1, sed prius fuit
scorpion, ut videtur, et
inimice. Vat. 1,
et scorpionum,
0687B
atque inimice. Urb.,
et scorpio atque inimica, fortasse mendose pro
scorpion. Ott. 2, Ang., Parrhasius, et plerique editi,
et scorpion atque inimica. Reg. 5,
et scorpi inimica venena: ita correxit Aldus in Erratis, cum in contextu edidisset,
et scorpionum
0687C
inimica venena. Nebrissensis correctioni Aldi adhaesit, quam etiam exhibent schedae Poelm., Arntzenio non probante. Codex Alm.,
et scorpion, atque inimicae. In tanta discrepantia veterum exemplarium existimo, a Sedulii manu esse,
Vipereasque minas, et scorpionum, atque inimicae—Omnia virtutis. Tertia in
scorpionum produci solet, sed vocales
i et
o contrahi possunt in unam syllabam per synaeresin.
Omnia virtutis inimicae ponitur pro
omnem virtutem inimicam: quales locutiones non semel observavi in Juvenco, ut ex indice verborum verbo
omnia colligitur. Verba Lucae sunt c. X, vers. 19:
Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit. Ex quibus emendari debet interpunctio Arntzenii, quae est hujusmodi:
Assumite, dicens,—Jura potestatis, nullum metuatis ut hostem—Vipereasque minas, et scorpion: atque inimica—Omnia virtutis
sensu calcate fideli.
Nam
calcate conjungendum est
0687D cum
minas, etc.
Deponens trepidum recidivo tramite luctum,
Candida felicem revocavit pompa parentem.
291 Nec tibi parva salus, Domino medicante, Maria,
Multiplici laesum curavit vulnere sensum,
Quam fera septenis rabies invaserat armis,
((145)) Daemonico cuneata globo; sed squameus anguis
Imperiosa sacri fugiens miracula verbi,
Corde tuo depulsus abit, volucresque per auras
In chaos infernae lapsus penetrale gehennae,
Septem ingens gyros, septena volumina traxit.
((150))
0686A Neve redundantem cumulato germine messem
Exiguis Dominus sineret languere colonis,
292 Discipulosque alios, quorum mens conscia recti,
Puraque simplicitas, numero, meritoque refulgens,
Aurea libra fuit, velut agnos praecipit inter
((155)) Sanguineos properare lupos: Assumite, dicens,
Jura potestatis, nullum metuatis ut hostem;
Vipereasque minas, et scorpionum, atque inimicae
0687A
0687D
158. Cant., Meus,
virtuti; Rom.,
virtute; legendum,
virtutis, ut nuper dicebam. Rom.,
fidei pro
fideli: sic producenda esset secunda in
fidei cum Paulino; praestat tamen retinere
fideli.
159. Quidam editi,
feritas famulis.
160. Nonnulli editi,
quid; retine
quod. Confer not. ad Juvencum II, 45,
Spiritus ater, scilicet daemon.
161. Torn. 2,
Subjiciat vobis; corrige
Subjaceat.
162. Ms. Burmanni, Reg. 1, a pr. m.,
Scribat. Urb., Rom.,
Scribit. Reg. 1, pro d. s. a manu posteriori, sed antiqua,
Scripsit, quod plerique praeferunt.
163.
Facta res gestae sunt memoratu dignae, aut miraculosae: uti
vita simpliciter pro bona vita aliquando sumitur. Wopkensius profert locum Severi Sulpicii cap. 26 Vitae S. Martini:
Nam etsi facta illius explicari verbis utcumque potuerunt, interiorem
0688B
vitam illius . . . nulla umquam . . . explicabit oratio.
165. Meus,
plerique; melius reliqui,
plerumque.
166. Vet. 1,
docturus; lege,
dicturus.
168. Reg. 1, Ott. 1,
simulatis; rectius alii,
simulastis. Vat. 1, a pr. m.,
similastis, a sec. rec. manu,
0688C
simulastis. Plerique mss.,
Moysi; editio Poelm.,
Mosi, schedae ejusdem Poelm.,
Mosis; Aldus,
Mosae quod tenuit Nebrissensis, scilicet
Moses, Mosae, ut
Anchises Anchisae. Arntzenius rejicit
Moysi, quasi id metro repugnet. Sed potest per synaeresin esse disyllabum.
169.
Memphitis cum substantivo aliquo solet conjungi, ut
Memphitis ora, aula, terra: casus vero secundus apud antiquiores Latinos est
Memphitidis. Sedulius pro regione Aegyptia novo more simpliciter adhibet
Memphitis, Memphitis. Memphis urbs erat Aegypti.
170. Parrh., schedae Poelm.,
falsi; alii, cum prosa
falsa.
172. Rom.,
Ubi Dominus sanavit hydropicum. Meus,
Hydropicum sanat.
174. Reg. 1, Rom.,
facilis, non male, pro
facili.
176. Fere omnes nostri mss. cum ms. Arntz., Parrh., Ald., Fabr., et aliis,
aquae: in Ott. 1 est
a que, sed fortasse fuit
aquis. Meus, Alm., editio et schedae Poelm., et multi vulgati, praesertim recentiores,
0688D
aquis. Cant., Ang., ms. et ed. Lipsiensis, Vet. 1, 2, Mon.,
aqua. Numero singulari favet prosa. Wopkensius conjicit
gravidaque, ut
a ante
que producatur quod novum non est. Sed recte opponit, Arntzenius, in prosa,
praegnans ad
cutis, non ad
alvus referri.
177. Vat. 2, Vet. 1,
Inclusa; retine,
Inclusam. Nonnulli codices mss. scribunt,
Inclausam.
178. Urb., Rom.
Arescente sinu, nullo idoneo sensu.
Infusa per artus Virgilianum est l. VI, vers. 726.
179 Plerique,
perflatum, et in Reg. 2, et Ott. 1 glossa,
valde flatum. In Reg. 1, etsi unum videtur verbum, glossa tamen est
fetidum anhelitum; quod indicat
per flatum. In meo codice est
per flatum, et ad marg, pro d. s.
per flatu. Urb., Angl. et ed. Edimb.
per flatum.
180.
Spatium uteri, magnitudinem, amplitudinem, et molem uteri, ut apud alios spatium corporis, lateris, plantae, rhombi, et similia.
293 Omnia virtutis sensu calcate fideli.
Nulla meis famulis feritas adversa nocebit.
((160)) Nec tantum hoc gaudete, viri, quod spiritus ater
Subjaceat vobis, quantum quod nomina vestra
Scripsit in aeterno coelestis littera libro.
Jus est quippe Dei, vitam praeponere factis.
Nam merito cessante bono, miracula nil sunt,
((165)) Quae faciunt plerumque mali quibus arbiter orbis,
Nescio vos, dicturus erit, discedite, cuncti
Artifices scelerum, rebus qui semper iniquis
Divinum simulastis opus. Sic tempore Moysi
294 Carminibus quidam vanis Memphitis in oris
((170))
0688A Signa dabant non sponte Dei, sed imagine falsa
Visibus humanis magicas tribuere figuras.
Post Pharisaeorum cujusdam principis intrat
Clarificare domum, non escam sumere tantum,
Ad quam tunc facili convenerat ille precatu.
((175)) Hic homo perspicuo distentus ventre tumebat
Plenus aquae, gravidamque cutem suspenderat alvus
Inclusam paritura necem; jam membra fluebant,
Accrescente sinu, miserosque infusa per artus
Turgida perflatum macies tenuaverat aegrum,
((180))
0689A
0689C
181.
Non tulit hanc speciem, hemistichium Virgilianum II Aen. vers. 407.
182. Arntz.,
sanare; alii,
curare, quod venustius est, cum idem verbum praecedat
non curans, etc.
184. Reg. 5, Ald., Fabr., et nonnulli alii vulgati,
sed non homo pro
non est homo. Ott. 2,
hominem, non homo sabbata contra metrum. In Urb. et Vat. 2 desideratur hic versus.
185. Pro
pius Arntzenius suspicatur
prius ob sequens
mox: sed retinet
pius ex prosa, et quia hoc epitheton Sedulio in deliciis erat. Parrhasius ex aliquo codice jam ediderat
prius.
186. Schedae Poelm. monent, legendum
abire, non
habere, quia scilicet in ejus editione exstat
habere luem. In Vat. 1 fuit
habere, sed correctum est per
habire, quo innuitur
abire. Cellarius cum Alm., Lips., et quibusdam vulgatis edidit
fluvidus. Ita etiam scribunt Reg. 1, 2, Vat. 2, Alb., sed in Reg. 1, 2, correctum est per
fluidus, quod praeferunt plerique nostri mss. cum cod. Cant., Parrh., Ald., et aliis editis. Saepe haec permutatio
0689D in mss., et editis etiam aliorum scriptorum occurrit: sed satius est amplecti
fluidus, nam
fluvidus a lucretio adhibetur, fortasse ut primam producat. Cum igitur corripitur, scribere praestat
fluidus.
188. Meus,
locum; alii,
lacum, quod probum est. Meus,
lymphatica linquit: caeteri,
lymphata reliquit. Urb., Fabricius, et quaedam aliae editiones
relinquit, ut v. sup.,
resident: sed haec mutatio temporum, saepe eleganter adhibetur. In Reg. 1 ex
relinquit factum est
reliquit. Arntzenius scripturam
lymphatica liquit quam schedae Poelm. indicant, non inconcinnam dicit esse.
Lymphatus et
lymphaticus eadem significatione gaudent: et quamvis pro furenti utrumque
0690C verbum soleat accipi, Sedulius a
lympha, sive aqua sumit pro aquoso. Ser. Samonicus c. 27, vers. 507:
Helleboro quoque purgatur lymphaticus error; sic codices emendatiores; alii legunt
humor pro error. Prosa Sedulii favet receptae lectioni. Triplex distinguitur hydropis species: Ascites, cum aqua est in cavitatibus,
vel inter peritonaeum et musculos; Tympanites, cum membranas distendit non aqua, sed aer; et Anasarca, cum aqua inter musculorum
interstitia, cutem, et glandulas per ambitum corporis diffunditur. Sedulius primam, et tertiam speciem describere videtur.
189. Rom.,
De decem leprosis. Meus,
decem leprosi mundantur. Mon. corrupte,
Gallica per arva. Nonnulli scribunt
Galilea, alii
Galilaea.
190. Ott. 2,
sanctum; lege,
sancto.
193. Arntz., Ang., Reg. 5, Urb., Rom., cum editionibus Parrh., Ald., Lips.,
turbabat minus bene. Ott. 1,
torpebat, diversa scriptura, vel potius correctio
turpabat: ita plerique; Meus,
turparat.
0690D 196. Schedae Poelm., Reg. 5 ad marg.,
inquit pro
infit.
197. Editio Poelm., et nonnulli alii vulgati,
referre, quod etiamsi defendi possit, tamen non est a manu Sedulii, ut ex prosa liquet. Schedae etiam Poelm. damnant
referre.
198. Arntz.,
curata; alii, cum prosa,
mundata, quod verbum in re eadem adhibitum libr. 3, vers. 29.
202. Reg. 5, Ald.,
agerent.
203. Wopkensius ex conjectura praefert
mox unus, quia leprosus ille non vix, aut aegre hoc officium praestabat. Lectionem receptam explicat
vix quia caeterorum exemplo hinc avocatum iri credidisses, vel
0691C
ob vilitatem hujus alienigenae cum caeteri essent Judaei. Arntzenius difficultatis nebulas removeri ait, si
vix construatur cum
conversus tramite, ut hic sensus sit,
Statim ut redux fuit, sternitur pronus ad terram. Nodum in scirpo quaerunt,
vix unus valet
unus tantum. Cicero I, XII, Famil. ep, 4, a med.,
Dolabella valde vituperabatur, quod tibi tam cito succederet; cum vix dum triginta dies in Syria fuisses. Terentius Phorm. IV, 2, 4:
Vix dum dimidium dixeram, intellexerat. De varia significatione verbi
redux videri potest index Dracontii.
Inque uteri spatium totus convenerat hydrops.
295 Non tulit hanc speciem mundi Pater, et sua transit
Sabbata non curans, hominem curare paratus
Quem voluit magis esse suum: nam sabbata propter
Condita sunt hominem, non est homo sabbata propter.
((185)) Tunc pius humentem siccata corporis unda
Jussit abire luem: fluidus mox viscera morbus
Deserit, et vacuae resident in pectore fibrae,
Carnalemque lacum pestis lymphata reliquit.
296 Coeperat interea Dominus, Galilaea per arva
((190)) Transgrediens, sancto quoddam pede tangere castrum.
0690A Hunc procul ut videre decem maculosa gerentes
Leprosi portenta viri, quos corpore foedo
Discolor obscenis turpabat poena figuris,
Praeceptor, miserere, potes namque omnia, Jesu,
((195)) Clamantes dixere simul: tunc flexa potestas,
Quae numquam pietate vacat, clementior infit:
Ite, sacerdotum conspectibus ora referte.
Cumque viam peterent, subito mundata vicissim
Mirantur sua membra viri, variumque tuentes
((200)) Esse nihil, sese pariter speculantur, et omnes
Explorant proprias alterno lumine formas.
Ex quibus ut grates ageret pro munere tanto,
0690B 297 Vix unus reduci conversus tramite, pronus
0691A
0691C
205. Vet. 1, 2,
vera; emenda
vero: Christus enim est verus sacerdos, ut ex sequentibus patet.
207.
Gemini libaminis, quia sicut Melchisedech panem et vinum obtulit, ita Jesus Christus corpus suum, et sanguinem sub specie panis, et vini obtulit,
sacerdos secundum ordinem Melchisedech.
209. Reg. 1, 2, Ott. 1, Vat. 2, Ang., Alb., schedae Poelm., Parrh.
fructus, segetis, et: alii cum plerisque editis
segetis fructus, et, quod fortasse ab imperitis
0691D librariis factum, ut ultima in
segetis positione prolucatur: frustra, nam in
fructus segetis, et ratione caesurae postrema vocis
segetis produci potest, et in alia lectione
fructus et eadem est difficultas, siquidem ultima in
fructus etiam numeri pluralis a Sedulio corripi solet. Meliores codices habent
fructus segetis, et gaudia vitis, quod et planius est. Cur vinum dicatur
gaudia vitis, vide not. ad Dracont I, 172,
Munera laetitiae, etc.
210. Rom.
De caeco filio Timaei.—Arntz.
Dum; alii
Cum.
211. Male ed. Lips.
praeter iter; nam
praeter significat motum,
propter statum in loco. Nec melius Aldus
prope iter; nam id metro repugnat.
0692C 212. Vat. 1
petivit; caeteri
petisset.
214.
Palpante manu, scilicet accessit palpante manu,
a tientas, dicunt Hispani.
215. Torn. 1, 2,
docente contra prosam, ait Arntzenius; contra metrum etiam, addere debuit. Ex Aldo hic error in alios permanavit; sed Aldus in Erratis
substituit
ducente. Arntz.,
o quam; non patitur lex metri. Fabr., et quaedam aliae editiones,
quum pro
quam minus recte.
216. Urb., Rom., Meus, Ang.,
negaret; ita fuit in Reg. 1, sed emendatum fuit per
negarit cum glossa
vetaverit. In Ot. 1 dubium, an
negavit, an
negarit exaratum fuerit. Communis, probaque lectio est
negarit. Verba
res dura redolent Virgilium I Aen. 267:
Res dura, et regni novitas me talia cogunt.
218. Rom.
De illo, qui petiit panem ab amico. Antiquiores nostri codices Reg. 1, 2, Ott. 1, Vat. 2,
Unanimum; alii
Unanimem. Eodem modo editi variant.
219. Parrh., schedae Poelm. inverso ordine
clausis
0692D
foribus. Nox a poetis dicitur
opaca, hoc est, obscura: hinc
opaca silentia noctis.
220. Reg. 1,
Obnexoque, ex quo factum
Obnixoque cum glossa,
resistente amico; rursus correctum
Obnixeque. In Ott. 1, aliud videtur fuisse; sed eadem prima manus apposuit
Obnixeque. Reg. 5,
confidensque, quod ex Aldo fortasse sumptum est; sed in Aldo nexus litterarum indicat
confidenterque: id sensus et metrum postulant. Pro
neganti male Parh.
negavit. In Rom. fuit etiam
negavit, sed correctio addita est
neganti,
222. Reg. 1,
De muliere Samaritana. Rom.
Ubi Dominus venit ad puteum. Meus,
Poscit aquam, ut det eam.
Sternitur ad terram, Dominum virtutis adorans,
((205)) Atque sacerdoti vero sua protulit ora.
Denique pontificum princeps, summusque sacerdos
Quis, nisi Christus, adest? gemini libaminis auctor
Ordine Melchisedech, cui dantur munera semper,
Quae sua sunt, fructus segetis, et gaudia vitis.
((210)) Cum residens caecus Timaei filius illud
Propter iter, Dominum per quod cognoverat ire,
298 Vociferans crebro lumen clamore petisset,
0692A Nec, populo prohibente, tacens, accedere jussus
Ad Dominum palpante manu, visumque recepit,
((215)) Et, nullo ducente, redit. Quam fortiter instat
Importuna fides! quidquid res dura negarit,
Sola frequens votis oratio praestat honestis.
Unanimum panem sic ille petebat amicum,
Qui foribus clausis per opaca silentia noctis,
((220)) Obnixeque diu, confidenterque neganti,
299 Vocibus assiduis, precibusque extorsit anhelis.
Praeteriensque viae Dominus loca Samaritanae,
0693A
0693C
223. Vat. 2,
Humana: corrige
Humanam. Arntz.
conceperat, quae glossa est in Alm. ad
collegerat. Heinsius ad Ovid., l. V, Met. vers. 446, citat
Immensam pro
Humanam, et Arist. sacr. cap. 20,
contraxerat pro
collegerat. Verum haec saepe scriptoribus excidunt, rem ipsam potius, quam verba attendentibus:
224. Vat. 2,
Fons perennis: corrige ex lege Pedia,
Fonsque perennis.
225. Fere omnes nostri mss. cum Lips., ed. Ald.
qua corpus erat, quod prosa confirmat. Alm., Vet. 1, 2, Mon., Col.
quia corpus erat. Ita fuit in Reg. 1, sed ex
quia factum est
qua. Parrh.
qui corpus erat. In schedis Poelm. variae hae erant lectiones,
Al. quia, al. qui, al. qua corpus alat: hanc ultimam Arntzenius non ineptam censet. Ea exstat in meo codice, ad cujus marg. diversa scriptura indicatur
qua corpus erat. Glossa hujus in Reg. 1, est
qua de qua parte. Ad verbum
accola, notat Nebrissensis,
Quid, si legas incola? Revera
accola, et
incola in eo differunt, quod
accola est, qui juxta, vel circa locum aliquem habitat,
0693D
incola, qui in aliquo loco habitat. Sed cum Sedulius dicat
accola non
urbis, sed
gentis, fortasse aptius vocabulum huic loco est
accola, quam
incola.
226. Reg. 1
haustus, quod factum videtur ex
haustum: sensus sic erit
parvum haustus, quasi parum haustus. Communis scriptura
haustum non male procedit.
228. Wopkensius mallet
parvam (forte
pravam) pro
propriam, sive etiam
culpam, vel
noxam pro
vitam, retento tunc
propriam. Vita sic absolute intelligitur aliquando vitae ratio, bona, vel mala, quod ex adjunctis determinatur.
232. Ott. 2, Meus
Praecipiat: alii melius
Percipiat. Ott. 2,
placidasque animae: abundat conjunctio
que.
233. Reg. 1,
De muliere in adulterio deprehensa. Meus,
Mulier absolvitur adulterii reatu. Cant. Arntz., Urb., Rom., Meus, ed. Lips., Ald.
Cumque: plerique
0694C
Dumque. Reg. 2., Ott. 1,
media residens: alii
residens media. Vat. 1,
residens medii. Virgilius vero, ex quo Sedulius proficit, l. I Aeneid. vers. 509,
Media testudine templi. Videndus ad h. l. Servius, quem Isidorus XV Orig. 8, describit, non ut suo nomine venditei, quae Servio debet, ut ait Arntzenius,
sed quia opus ipsum Isidori est centonarium.
236.
Ecce trahebatur, ex Virgilio I Aen. 403.
Magna stipante caterva, ex eodem IV Aen. 509.
238. Schedae Poelm.
Quum pro
Quam bono aliquo sensu, si v. seq. legatur
Condemnare.
239. Fabr. et quaedam aliae editiones
Dum damnare parat, Reg. 1,
Cum damnare paret, ex quo factum
Condemnare parat, uti etiam exhibent Ott. 1, Urb., Ang., Rom., et alii mss. apud Arntzenium, et schedas Poelmanni cum editione Parrhasii. Rursus
in Reg. 1 pro d. s. indicatur lectio communis,
Cum damnare parat, ubi
cum sumitur pro
dum. In Vat. 1 fortasse fuit
Condemnare, nunc est
Cum damnare parat. In Reg. 1 ex
illis factum est
ille cum glossa
Judex Christus:
0694D iterum pro d. s.
illis, Parrhasius interpungit
plus liberat omnibus illis.—Nam simul. Ald.
plus liberat, omnibus illis.—Nam simul. At omnibus illis conjungendum est cum
turbis.
240. Meus,
ex: alii,
e.
242. Meus
fugiens: retineo
feriens, quod Prosa confirmat.
Contagia moechae, h., e., moecham contagiosam, ut similia multa Sedulius adhibet.
243. Fabr., et pauci alii editi cum prosa
evellere, quod Meus innuit in
evelere. Plerique,
vellere, Alm.,
pellere.
244. Meus, Rom., Parrh.
qui in lumine, ita etiam Urb., sed mendose
limine pro
lumine. Plerique omittunt
in.
246.
Sententia eleganter adhibetur pro judice eam ferente, quod multis exemplis potest confirmari.
Humanam flagrante sitim collegerat aestu,
Fonsque perennis aquae, modicam desiderat undam,
((225)) Ut biberet, qua corpus erat; tunc accola gentis
Stans mulier, parvum puteo quae traxerat haustum,
Cum dare cunctatur periturae munera lymphae,
Agnoscens propriam numeroso conjuge vitam,
Orat, inexhausti tribui sibi dona fluenti,
((230)) Aeternam positura sitim, qua nemo carere
Dignus erit, Domini nisi mersus gurgite Christi,
300 Percipiat placidas animae, non corporis, undas.
Dumque sui media residens testudine templi,
Ore tonans patrio, directi ad pervia callis
((235))
0694A Errantem populum monitis convertit amicis,
Ecce trahebatur, magna stipante caterva,
Turpis adulterii mulier lapidanda reatu,
Quam Pharisaea manus placido sub judice sistens,
Cum damnare parat, plus liberat: omnibus illis
((240)) Nam simul e turbis proprio sine crimine nullus
Accusator erat, saxum qui missile primus
Sumeret, obscoenae feriens contagia moechae.
301 Nec poterat quisquam festucam vellere parvam
Ex oculo alterius, proprio qui lumine grandem
((245)) Sciret inesse trabem. Profugus sic ille recessit
Impetus, et clemens donat sententia culpam,
0695A
0695C
247. Meus
salutem, quod aliquo pacto explicari potest: sed communis, et vera lectio est
solutam.
248.
Relambo auctorem Sedulio antiquiorem fortasse non habet.
Canis ore est
ad morem canis, ut explicat Nebrissensis.
250. Cant.
damna ferens: alii
damna tenens, sed in Reg. 1, pro
tenens aliud fuit. Plerique
perdens, aut ita clare, aut in compendio litterarum. Parrh., schedae Poelm.
perdit. Barthius cum suo ms. optimum judicat
pendens, invita prosa. Urb. corrupte
compendia tenens.
251. Meus,
Videt caecus natus. Parrh.
consistere: verius est
considere ex Joann. c. IX, v. 8,
Nonne hic est, qui sedebat, et mendicabat?
252. Reg. 2, Ang., Ott. 1, Meus, Parrh., et multi editi
delapsus: alii nostri mss., codd. Burm., Arntz., et plurimae editiones
dilapsus. Arntzenius tuetur
delapsus. Delabi de ventre parentis eleganter dicitur, ut
cadere de matre, pro egredi ex utero matris.
Male delapsus, quia caecus natus est.
0695D 253.
Sanguinis, nempe generis. Virgilius ecl. VIII, vers. 45,
Nec nostri generis puerum, nec sanguinis edunt.
254. Rom. contra metrum,
mundi quoque orientis.
0696C 255. Reg., 1,
habere, supra melius
haberi cum caeteris.
256. Meus corrupte
per clausta, ex quo suspicari aliquis possit
per clausa genarum, h. e., per clausas genas. Evangelista ait,
Linivit lutum super oculos ejus, quod arguit receptam lectionem veram esse.
Natale lutum, ut vers. 260,
consanguineus limus.
258. Parrh., schedae Poelm.
monentis; nervosius est
jubentis cum prosa, et aliis.
259. Arntz.,
Siloe, cui favet prosa. Bona etiam est communis lectio, ut
terra Asia, humus Graecia. Vox
accepta est vox audita. Aliquando exprimitur
auribus accipere pro audire.
260. Reg. 2,
Nam cum sanguinei: sed glossa est pro
consanguinei, scilicet
Namque homo ex limo formatus, etc. Ott. 1, Meus
totus pro
fotus, fortasse quia illico v. seq. recurrit
fovisset. Legi hic posset
lotus, aut potius v. seq.
lavisset, ut nunc dicam.
261. Arntz., Ang.,
lavisset, quod conjecerat Burmannus, ea probabili ratione ductus, quam modo
0696D indicabam ad v. praec. Codex Alm.,
gemellis: lege
gemellae.
262. Pro
merentur Arntz.
videntur: repugnant alii et prosa.
Jam non peccandi sub conditione solutam.
Nam vomitum quicumque suum canis ore relambit,
Nec veterem studet hic veniam, nec habere futuram,
((250)) Hujus damna tenens, hujus compendia perdens.
Inde means, genitum cernit considere caecum,
Qui male praegnantis delapsus ventre parentis,
302 In lucem sine luce ruit. Tunc sanguinis ille
Conditor humani, mundique orientis origo,
((255)) Imperfecta diu proprii non passus haberi
0696A Membra operis, natale lutum per claustra genarum
Illiniens, hominem veteri de semine supplet.
Nec visum tamen ante capit, quam voce jubentis
Accepta Domini, Siloam venisset ad undam,
((260)) Et consanguinei fotus medicamine limi,
Pura oculos fovisset aqua; mox ergo gemellae
303 Vultibus effulgent acies, tandemque merentur
Ignotum spectare diem. Cognoscite, cuncti,
Mystica quid doceant animos miracula nostros.
((265))
0697A
0697B
265. Parrh.
de faecibus. Ott. 2
de fletibus. Urb., Meus
defectibus: retine cum plerisque
de fetibus.
266.
Portare tenebras, ut
portare peccatum, salutem, etc.
268. Plerique nostri mss. cum multis editis
ex virgine: ita etiam Aldus, cui Arntzenius male affingit
de. Meus cum Fabr., et aliis vulgatis
de virgine. Ott. 2
ex virgine vobis.
269. Meus mendose
fetibus pro
fontibus. Reg. 1, 5, Vatt. 1, 2, Ott. 2, Urb., Rom., Alb., Meus, Lips., Alm.
abluta: ita etiam Parrh., Ald., et alii editi. In
0697C Reg. 2
oblita, sed prius fuit
abluta: in Ott. 1
abluta, et pro d. s.
luta sacratis recentiori manu, quae fortasse ad rationem metri corrigere voluit
sed fonte abluta sacrato. Ang.
ablita, Vet. 1, 2, Mon., et alii quidam vulgati
oblita, quod huic loco parum convenit. Retineamus ergo
abluta, correpta secunda contra morem antiquiorum. Sic apud Prudentium hymn. V Per. vers. 362, multi legunt
Mortis lavacris elutam, quo tamen loco cum praestantissimis mss. retinui
erutam. Auctor incertus de Bebiani baptismo:
Et nunc mortificis eluta sordibus.
270. Wopkensius tentabat
Clausa renascenti reserat spiramina luci. Sed lectionem vulgatam retinet, et praegnandi sensu explicat,
reserendo reddit, efficit clara. Totus hic locus conferendus est cum alio simili Prudentii Apoth. v. 692 seqq.
271. Meus
Lazarum suscitat. Fabr., Bibl. Lugd.,
Bethaniae inde solum. Rom., Torn. 3, contra metrum
Bethaniae solum. In Rom. mendum est
ubique pro
0697D
ibique, quod alii mss., sensus et prosa exigunt.
274. Arntz.
exhalarat odorem: reliqui
exhalabat.
275. Parrhasius in Emendatis, sive Addendis observat, quibusdam placere
populus quoque praesens. In cod. Arntz. glossator id pro d. script. posuit. In Reg. 2 nunc est
populatio prima veteri manu: sed aliud prius scriptum videtur. Glossa in Cant. est
populatio—multitudo populi, in Reg. 1
turba civitatis. Nebrissensis exponit
populus. Ab hac significatione vocabuli
populatio Hispanum nomen est
poblacion. Pro coetu populi, pro villa, et parochia ab scriptoribus
0698B infimi aevi
populatio sumebatur, ut ex Glossario Ducangii liquet. Pro direptione, seu praedatione veteres Latini
populationem usurpabant.
277. Reg. 1, Ott. 1,
Exanimosque non male: in utroque tamen correctum est
Exanimesque.
278. Plerique vulgati
lacrymisque. Mss. nostri, Arntz., Parrh., Ald.
lacrymis sine
que. Cod. Burm., Reg. 5, Ott. 2, Ald., Parrh., schedae Poelm.
implebat: meliores nostri codd.
implevit. Cant.
lacrymis complevit. Alibi dictum de hac phrasi
implevit amicum pro
implevit partes amici.
0698C 280. Reg. 1, Meus obscure, Parrh., Edimb., et quaedam aliae editiones
Christus, dubitatis, quod clariorem sensum efficit cum seq.
Possit. Ott. 1,
Christo, sed factum
Christum, quae magis recepta est scriptura: eamque cum seq.
Possit similibus exemplis tuetur Wopkensius, ut Gellii l. VII, c, 12:
Eumne quisquam dubitet, quin idem fecerit. Affert etiam locum Juvenci ex l. IV, vers. 468:
Respondit Petrus: Cunctos si credere fas est.—Quod tua labentes possunt praecepta negare,—Sed mea non umquam mutabit pectora
casus.
Verum hic locus, ut tunc dixi, exponi ita potest, ut
cunctos sit accusativus verbi
mutabit. Praetuli tamen
Cuncti, si credere fas est, etc. Ut autem Sedulius hoc loco scripsisse videatur
Christum dubitatis, praeter exemplarium veterum fidem, facit etiam prosa, quae eamdem phrasim retinet.
281. Reg. 2, Urb., Alb., Rom.
Posse ab infernis: non patitur metrum, nisi hiatum admittas, aut legas
Posse ex infernis. Tunc syntaxis erit, an dubitatis,
0698D Christum posse etc. In Vat. l etiam erat
Posse, sed correctum est per
Possit. Cant.
inferni, quod quamvis in Sedulio substantive ferri possit, tamen praeferenda est lectio communis
infernis. Pro
cavernis Parrh. legit
catervis, quod rejiciendum.
282. In Reg. 1 supra
dabit videtur diversa scriptura
facit. Wopkensius potuisse scribi ait
innumeris . . . turbis, sed receptam lectionem bonam quoque esse confirmat. Ms. Arntz.
formas pro
turbas, pro d. s.
turmas, quod exhibent schedae Poelm., Reg. 5, Aldus.
Caeca sumus proles miserae de fetibus Evae,
Portantes longo natas errore tenebras.
Sed dignante Deo mortalem sumere formam
Tegminis humani, facta est ex virgine nobis
Terra salutaris, quae fontibus abluta sacris,
((270)) Clara renascentis reserat spiramina lucis.
Bethaniaeque solum repetens intrarat, ibique
304 Lazarus occidua tumulatus sorte jacebat
Jam quarto sine luce die, claususque sepulcri
Marmore, corruptum tabo exhalabat odorem.
((275)) Flebant germanae, flebat populatio praesens,
0698A Flebat et Omnipotens, sed corpore, non deitate,
Exanimesque artus illa pro parte dolebat,
Qua moriturus erat, lacrymisque implevit amicum,
Majestate Deum. Quid credere, Martha, moraris?
((280)) Quidve, Maria, gemis? Christum dubitatis, an unum
305 Possit ab infernis hominem revocare cavernis,
Qui dabit, innumeras post funera surgere turbas?
0699A
0699B
285.
Tartara Cellarius, Grunerus, et Arntzenius de sepulcro accipiunt, ut tandem negent, Christum ad inferos descendisse. Quis tam violentam
interpretationem aequo animo ferat? Iterum hac de re libr. seq. redibit sermo.
286. Burm., Arntz., Reg. 1, 2, 5, Ottob. 1, Meus, Ald.
Extremuit. Rom., Urb., ed. Lips.
Extimuit, quae est glossa in Reg. 1. Alii cum Parrh.,
Et tremuit. In Vat. 2, deest initium hujus versus, et finis
0699C praecedentis. Pro verbo
extremisco citatur etiam Minucius Felix cap. 28, sed apud hunc etiam alii variant, et legunt
contremiscunt. Scriptores saltem infimi aevi verbum
extremisco usurpasse, ex Hispano
estremecerse satis clare arguitur.
287. Burmannus conjiciebat
primas pro
proprias. Verum scriptores Sedulii aequales, et aliquanto antiquiores passim adhibent
proprius pro
suus. Vide supra v. 201, h. l., et not. ad Juvenc. l. III, v. 305, ubi veteres poetas ita locutos indicavi. Vat. 2,
repente, quod videtur fuisse in Vat. 1, ubi nunc est
repetente, et glossa
subito pro
repente. In Reg. 1, et Ott. 1 ex
repente factum fuit
repetente. Urb. corrupte
repete. Posset aliquo sensu explicari, et defendi
repente a verbo
repo activo cum accusativo: sed dubium non est, quin vera sit scriptura
repetente.
289. Fabr., et nonnulli alii editi
tandem: reliqui cum prosa
tamquam: in Reg. 1, pro d. s.
tandem.
291. Meus
Triumphabat Dominus. Poelm.
Christus
0699D
asinae insidens Jerusalem ingreditur. Arntz.
mundi pro
saecli ex aliqua glossa. Scriptores christiani passim
saeclum et
saeculum pro mundo, rebusque mundanis usurpant.
292. Arntzenius tribuit codici Cant., et edd. Ald., Bas., aliisque
Monstrare pro
Monstraret. Verum Aldus mihi exhibet
Monstraret: neque alterum sustineri potest. Rom.
cursibus: retine
curribus.
293. Vat. 2, Reg. 5, Ald.
Qui pompae est mortalis: melius abest verbum substantivum, quod ex glossa,
0700B ut arbitror, in contextum irrepsit.
294.
Frementis: sic Virgilius I Georg. v. 12,
Frementem—Fudit equum.
296. Mss. Cant., Lips., Ang., Alb., Reg. 1, 2, Vat. 1, Ott. 1, Urb.
Ora cruentatum mandentia concutit aurum, dissentiente primum Wopkensio, deinde consentiente in secundis curis. Rectissime enim dicitur, equum concutere ora mandentia
aurum cruentatum. In ms. Arntz. secunda scriptura erat
Ori c.
0700C
mandenti concutit a., quam Aldo quoque affingit Arntzenius: sed in Aldo clarum est
Ore, neque stat versus cum
Ori. Cum Aldo faciunt
Ore . . . mandenti Vat. 2, Reg. 5, Parrhasius, Plures veteres editiones, ut Vet. 1, 2, Fabr., Mon., Lips.
Ore . . . mandendo, quod Ott. 2 exhibet. Pro
concutit perperam Bibl. Lugd.
concoquit, ut vel ex Virgilio disces l. IV Aen. v. 134,
Ostroque insignis, et auro—Stat sonipes, ac frena ferox spumantia mandit. Scripturam receptam prosa quoque confirmat.
298. Cur
levis ungula, si tardus asellus? Respondet Nebrissensis,
levis poni pro
vilis. Ita etiam prosa.
300. Wopkensius mallet
Mobilior: sed aptius est
Nobilior, cujus glossa in Reg. 1,
Nobilior omnibus equis. Hoc ipsum suadet prosa. Ed. Lips., schedae Poelm., et ed. ejusdem Poelm. ad marg.
non vilior illo: melius caeteri
non illius impar. Ad verbum
fasce Burmannus margini suae editionis ascripserat ex Virgilio III Georg. 347,
Injusto sub fasce viam
0700D
cum carpit. Nimirum
fascis pro quovis onere ponitur: quod notavit etiam Nebrissensis.
301. De voce
praesepe in auferendi casu dixi ad l. II, v. 62. Nebrissensis volebat, hic legi
patula, ut
praesepe sit a
praesepis, praesepis feminini generis. Cellarius notat, multos ex Patribus dictum de bove, et asino Isaiae I, 3, ad praesepe Christi pio errore
traxisse. Sed quis Cellarium docuit, errorem esse opinionem, quam ipse piam, et a multis Patribus traditam fatetur?
Ergo ubi clamantis Domini sonuit tuba, dicens:
Lazare, perge foras; magno concussa pavore
((285)) Tartara dissiliunt: erebi patuere recessus,
Extremuit lethale chaos, mortisque profundae
Lex perit, atque anima proprias repetente medullas,
Cernitur ante oculos vivens astare cadaver.
306 Postque sepulcralem tamquam recreatus honorem,
((290)) Ipse sibi moriens et posthumus exstat, et haeres.
Utque, caduca vagi contemnens culmina saecli,
0700A Monstraret se rite Deum, non curribus altis,
Qui pompae mortalis honor, rapidisque quadrigis
Pulvereum sulcavit iter, nec terga frementis
((295)) Ardua pressit equi, phaleris qui pictus, et ostro,
Ora cruentatum mandentia concutit aurum.
Sed lento potius gestamine vilis aselli
307 Rectori suffecit honos, levisque ungula cujus,
Ut tanto sessore decus mirabile portans,
((300)) Nobilior sub fasce foret, non illius impar,
Qui patulo Christum licet in praesepe jacentem
0701A
0701B
(Inter anaglupha vitrea Musaei Borgiani vetus exstat imago qua praesepe Salvatoris cum bove et asino repraesentatur. In sinistra
parte, luna corniculata suspicitur, S. Josephi, inferius sedentis,
aureolae imminens; in dextra, stella e regione lunae posita capiti pueri quasi per radium de centro prolatum jungitur, S. Virgine
subtus sedente, cui caput
aureola, pedes autem fasciis more puerperarum circumdantur. De hac ergo imagine qua minsua editione exprimi curavit doctissimus scholiastes
quod sequitur edisserit. Edit. )
In commentario ad hymn. 11 Cathemerin. Prudentii imaginem vetustam ex anaglyphis vitri in Museo Borgiano exhibui, qua praesepe
Salvatoris cum bove, et asino repraesentatur: eam iterum si sto, ut sacrum hoc pietatis christianae monumentum contra nonnullorum
cavillos defendam, ac vindicem. Exstat Epistola P. D. Joannis Andreae Paterno Castello Casinatis monachi, de veteri quadam
gemma, post Lactantii librum De mort. Persec.
0701C Venetiis 1766. Gemma vetus ea est nostrae simillima ex antiquo vitro, Catanae in museo coenobii S. Nicolai de Arenis asservata.
Paternous auctor epistolae contra clarissimos viros Franciscum Gorium, et Franciscum Victorium contendit, istiusmodi gemmas
ad superstitiosos usus adhibitas fuisse, a semichristianis, sive gnosticis haereticis confictas, et inter famosas Abraxeas
gemmas annumerandas. Quaenam autem tam abnormis sententiae argumenta profert? Frequentissime, inquit, in Abraxeis gemmis hinc
sol instar cujusdam stellae, illinc luna corniculata insculpebatur, uti in gemma nostra etiam cernitur. Sed in gemma, cujus
imaginem exhibeo, quis solem insculptum agnoscere audeat, cum stella, quae repraesentatur, nullum solis indicium praeferat?
Praeterea cum Salvatoris praesepe exprimatur, consentaneum maxime est, ut luna collocetur ad indicandum noctis tempus, quo
natus est Salvator, et stella, quae Magos duxit ad
0701D praesepe. Renuit id credere Paternous: sed levi negotio revinci potest vel ex ipso radio stellae ad caput pueri Jesu directo,
qui in gemma a Paternoo aeri incisa uon apparet, sed in nostra clare conspicitur. Urget Paternous, virginem Deiparam in gemma
ostendi in lecto decumbentem, et fasciis a lumbis usque obligatam, quod perpetuae virginitati ejus oppenitur. Sed ut omittam,
lectum non videri scamnum, in quo Deipara sedet, cur artifex christianus Deiparam sic fasciis involutam more aliarum puerperarum
exprimere non potuerit, vel ob arcani disciplinam, quod Victorius putat, vel ut clarius pueri in praesepi jacentis matrem
indicaret? Lepidus vero est Paternous, cum astruit, ejusmodi gemmam primis Ecclesiae saeculis, quibus formata creditur, a
Christianis non potuisse effingi, quia eo tempore nondum invaluerat inepta illa fabella, ut ait, de bove, et asino ad praesepe
Salvatoris alligatis:
0702B adeoque e Basilidianorum schola per bovem in gemma Osirim, sive Apin, per asinum Deum Sabaoth repraesentari. Non autem explicat
cur Osiris, et Deus Sabaoth a Basilidianis alligati fuerint ad praesepe. Quod vero constare ait, historiam de bove, et asino
ad praesepe pueri Jesu non prius memoratam, quam ab auctore, quisquis ille fuerit, libri de Promissionibus, qui saeculo V
floruit, id certe falsum est: nam ejus meminerunt non solum Sedulius, qui saeculo V ineunte scripsit, sed et Prudentius loc.
cit., qui saeculo IV claruit, et Merobaudes, sive Claudianus sub idem tempus. Quod autem Sedulius nobilitatem quamdam, ac
veluti arrogantiam asino, qui Christum gestavit,
tanto sessore sese jactanti ascribere videtur, indicatum etiam id est a veteri artifice in cochleari, cujus memini in not. ad Juvencum
l. III, V, 632.
302. Ottob. 2, Urb.,
tantum esse.
303. Alm., Ang., ed. Poelm. ad marg.,
In solido cum glossa in Alm.
in duro. Eodem respiciunt Reg.
0702C 1. Alb. et Meus, qui conjunctim scribunt
Insolido. In Reg. 1, d. s. est
Insolito, quae communior est lectio, neque inepta: sed altera videtur praeferenda, eamque recentiores praeferunt.
305. Ott. 2, depravate
Talis morte fuit. Pro
vel umquam. Meus,
vel omnis, Parrh., schedae Poelm.
palmis compta juventus nullo commodo sensu.
306. Ottob. 1,
laudes, quod Arntzenius edidit. Plerique nostri cum Parrh., Ald., Poelm.
laudem.
307. Aldus interpungit
dedit Domino? nisi cum Patre Christo: non placet, neque id voluit Sedulius in prosa.
308. Ott. 2, Meus, cod. Arntz. extra contextum in ima pagina post vers.
Qui regit exhibent hunc alium,
Cui sanctus semper conregnat Spiritus aeque. Eum ignorant nostri meliores codices Reg. 1, 2, 5, Ang., Alb., Vatt. 1, 2, Ott. 1, Rom., Urb., necnon mss. Lips., Alm., Barthii,
prosa Sedulii, edd. Parrh., Ald., et aliae. Sunt tamen nonnullae veteres editiones, quae
0702D eum repraesentant. Nonnulli vulgati pro
conregnat habent
cum regnat. In perveteri codice Taurinensi, a quo etiam abest versus
Cui sanctus, clauditur liber his verbis:
Explicit liber III.
Incipit liber quartus. Ego Abundantius hunc librum contuli. Simili modo mss. Reg. 1, 2, Vat. 1, Ott. 2,
Explicit liber III.
Incipit liber IV. In Reg. 5,
Mirabilium divinorum liber Cellii Sedulii quartus incipit. Meus,
Sedulii poetae liber III
finit. Incipit quartus. Urb.
Egregii Sedulii episcopi de miraculis, atque mirabilibus signis Domini, et Salvatoris nostri Jesu Christi liber tertius explicit.
Ejusdem de piissima passione Domini nostri Jesu Christi, atque ejus resurrectione, manifestationeque, seu apparitione facta
coram discipulis liber quartus incipit: et primo de oratione facta a Christo ad Deum Patrem, ante quod coenaret cum discipulis
suis.
In Vat. 2, et Rom. nulla indicatur libri divisio.
308 Agnovit tamen esse Deum. Plebs omnis adorans
In solido molles subjecit tramite vestes.
309 Dicite, gentiles populi, cui gloria regi
((305))
0702A Talis in orbe fuit? cui palmis compta, vel umquam
Frondibus arboreis laudem coelestibus hymnis
Obvia turba dedit? Domino nisi cum Patre Christo.
Qui regit aethereum princeps in principe regnum.