Quarto quaeritur utrum gula sit vitium capitale.
Et videtur quod non.
Sicut enim contingit esse delectationem in sensu gustus et tactus, ita etiam in aliis sensibus. Sed circa delectationes aliorum sensuum non ponuntur aliqua vitia capitalia. Ergo neque gula, quae est circa delectationes gustus, debet poni vitium capitale.
Praeterea, superbia, secundum Gregorium XXXI Moral., non ponitur vitium capitale, sed regina vitiorum, quia ex ea omnia vitia oriuntur. Sed ebrietas est radix omnium vitiorum dicitur enim in decr. Dist. 35: ante omnia clericis vitetur ebrietas, quae omnium vitiorum fomes ac nutrix est. Ebrietas autem est quaedam species gulae. Ergo gula non debet poni inter vitia capitalia.
Praeterea, unum vitium capitale non numeratur inter filias alterius. Sed immunditia, quam Gregorius ponit XXXI Moral., filiam gulae, pertinet ad luxuriam, secundum illud Ephes., V, 3: omnis fornicatio et immunditia non nominetur in vobis. Ergo cum luxuria sit vitium capitale videtur quod gula non sit vitium capitale.
Praeterea, appetere laeta est proprie proprium superborum, ut bernardus dicit.
Sed superbia non est filia alicuius vitii capitalis. Cum ergo inepta laetitia ponatur a Gregorio filia gulae, videtur quod gula non sit vitium capitale.
In contrarium est quod Gregorius moral.
XXX, ponitur gulam inter alia vitia capitalia.
Respondeo. Dicendum quod, sicut in praecedentibus quaestionibus dictum est, vitium capitale dicitur ex quo alia oriuntur secundum rationem causae finalis, in quantum scilicet obiectum alicuius vitii est multum a pluribus appetibile, et praecipue in quantum habet aliquam similitudinem cum felicitate, quam omnes naturaliter appetunt. Una autem de conditionibus felicitatis est delectatio, sine qua felicitas esse non potest: et ideo peccatum gulae, quod est circa unam maximarum delectationum in cibis et potibus consistentem, est vitium capitale.
Oriuntur autem ex gula vitia quaedam quae eius filiae dicuntur secundum ea quae consequi possunt ad immoderatam delectationem in cibis et potibus. Quod quidem considerari potest vel ex parte corporis, et sic ponitur gulae filia immunditia, cuius pollutio de facili sequitur ex nimia cibi sumptione. Vel potest considerari ex parte animae, cuius est regere corpus, et eius regimen impeditur multipliciter propter immoderatam delectationem in cibis et potibus.
Et primo quidem quantum ad rationem, cuius acies hebetatur ex nimia sumptione cibi vel sollicitudine circa sumptionem ipsius; quia perturbatis inferioribus viribus corporalibus per inordinatam cibi sumptionem, ipsa ratio per consequens impeditur, et sic ponitur filia gulae hebetudo sensus circa intelligentiam.
Secundo sequitur inordinatio in affectu, qui consopito gubernaculo rationis inordinate afficitur, et sic est inepta laetitia.
Tertio sequitur inordinatio locutionis; et sic est multiloquium: quia dum ratio verba non ponderat, consequens est ut homo ad verba superflua dilabatur.
Quarto sequitur inordinatio operis; et sic est scurrilitas, id est iocularitas quaedam in exterioribus gestibus, proveniens ex defectu rationis, cuius erat exteriora membra componere.
Sic ergo est gula vitium capitale, et eius filiae sunt quinque, ut Gregorius dicit moral.
XXXI, scilicet inepta laetitia, scurrilitas, multiloquium, immunditia, et hebetudo sensus circa intelligentiam.
Ad primum ergo dicendum, quod delectationes aliorum sensuum consequuntur coniunctionem rei delectabilis secundum solam similitudinem, sed delectationes tactus consequuntur coniunctionem rei delectabilis corporalem; et ideo circa delectationes tactus, sicut circa principaliores et maiores, ponuntur vitia capitalia, et non circa delectationes aliorum sensuum, nisi gustus, secundum quod est tactus quidam.
Ad secundum dicendum, quod ex ebrietate sequuntur omnia peccata, non secundum originem causae finalis, sed secundum prohibentis remotionem, in quantum scilicet removet iudicium rationis per quod homo a peccato cohibetur; unde non sequitur quod gula vel ebrietas sit caput omnium vitiorum sicut superbia; sed quorumdam specialiter quae directe ex gula oriuntur sicut proprii eius effectus.
Ad tertium dicendum, quod pollutio corporis potest provenire ex causa animali, puta ex concupiscentia delectationis apprehensae; et hoc principaliter pertinet ad luxuriam: vel ex causa corporali et intrinseca, scilicet ex superfluo humore interius abundante, ex quo stimulatur homo ad corporis pollutionem; et secundum hoc immunditia ponitur filia gulae.
Ad quartum dicendum, quod superbiae est appetere laeta; sed gulae est ut ex ea laetitia inepta sequatur propter rationem impeditam, ut dictum est.