S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI De Consensu EVANGELISTARUM LIBRI QUATUOR .

 CAPUT PRIMUM. Evangeliorum auctoritas.

 CAPUT II. Ordo Evangelistarum, et scribendi ratio.

 CAPUT III. Matthaeus cum Marco ad regiam, Lucas ad sacerdotalem Christi personam intentionem retulit.

 CAPUT IV. Joannes ipsius divinitatem exprimendam curavit.

 CAPUT V. Virtutes duae circa contemplativam Joannes, circa activam Evangelistae alii versantur.

 CAPUT VI. Quatuor animalia ex Apocalypsi de quatuor Evangelistis alii aliis aptius intellexerunt.

 CAPUT VII. Causa suscepti operis de Evangelistarum consensu. Occurritur iis qui dicunt Christum nihil scripsisse, discipulos vero ejus Deum illum prae

 CAPUT VIII. Si fama narrante Christus creditur sapientissimus, cur majori fama praedicante non credatur Deus.

 CAPUT IX. Quidam fingunt Christum scripsisse libros de magicis.

 CAPUT X. Eosdem libros Petro et Paulo inscriptos quidam delirant.

 CAPUT XI. In eos qui somniant Christum magico arte populos ad se convertisse.

 CAPUT XII. Judaeorum Deus, illis subjugatis, ideo non fuit a Romanis receptus, quod is juberet se solum coli simulacris deletis.

 CAPUT XIII. Judaeos cur Deus passus est subjugari.

 CAPUT XIV. Deus Hebraeorum victis illis se victum non esse ostendit idolorum eversione, et Gentium omnium ad ipsius cultum conversione.

 CAPUT XV. Pagani Christum laudare compulsi, in ejus discipulos contumeliosi.

 CAPUT XVI. Apostoli de subvertendis idolis nihil a Christo vel a Prophetis diversum docuerunt.

 CAPUT XVII. In Romanos qui Deum Israel solum rejecerunt.

 CAPUT XVIII. Hebraeorum Deus a Romanis non receptus, quia se solum coli voluerit.

 CAPUT XIX. Hunc esse verum Deum.

 CAPUT XX. Contra Deum Hebraeorum nihil a Paganorum vatibus praedictum reperitur.

 CAPUT XXI. Hic solus Deus colendus, qui cum alios coli prohibeat, coli non prohibetur ab aliis.

 CAPUT XXII. Opinio Gentium de Deo nostro.

 CAPUT XXIII. De Jove et Saturno quid nugati sint Pagani.

 CAPUT XXIV. Non omnes Deos colunt, qui Deum Israel rejiciunt nec eum colunt, qui alios colunt.

 CAPUT XXV. Dii falsi alios coli secum non prohibent. Deum Israel esse Deum verum convincitur ex operibus ejus et praedictis et impletis.

 CAPUT XXVI. Idololatria per Christi nomen et Christianorum fidem juxta prophetias eversa.

 CAPUT XXVII. Urget idololatrarum reliquias, ut demum serviant vero Deo idola ubique subvertenti.

 CAPUT XXVIII. Praedicta idolorum rejectio.

 CAPUT XXIX. Deum Israel quidni colant pagani, si eum vel praepositum elementorum esse opinantur.

 CAPUT XXX. Deus Israel impletis prophetiis jam ubique innotuit.

 CAPUT XXXI. Prophetia de Christo impleta.

 CAPUT XXXII. Apostolorum contra idololatriam doctrina vindicatur ex prophetiis.

 CAPUT XXXIII. In eos qui rerum humanarum felicitatem per christiana tempora deminutam esse conqueruntur.

 CAPUT XXXIV. Epilogus superiorum.

 CAPUT XXXV. Mediatoris mysterium antiquis per prophetiam, nobis per Evangelium praedicatur.

 LIBER SECUNDUS.

 CAPUT PRIMUM. Quare usque ad Joseph generatores Christi commemorentur, cum de illius semine Christus non sit natus, sed de Virgine Maria.

 CAPUT II. Quomodo sit Christus filius David, cum ex Joseph filii David concubitu non sit natus.

 CAPUT III. Quare alios progeneratores Christi Matthaeus enumerat, alios Lucas.

 CAPUT IV. Quare quadraginta generationes, excepto ipso Christo, inveniuntur apud Matthaeum, cum quatuordecim triplicet.

 CAPUT V. Quomodo Matthaei ordini congruat ordo Lucae in his quae de conceptu et de infantia vel pueritia Christi alius praetermittit, alius commemorat

 CAPUT VI. De ordine praedicationis Joannis Baptistae inter omnes quatuor.

 CAPUT VII. De duobus Herodibus.

 CAPUT VIII. Quomodo Matthaeus dicat timuisse Joseph ire cum infante Christo in Jerusalem, propter Archelaum et non timuisse ire in Galilaeam, ubi era

 CAPUT IX. Quomodo dicat Matthaeus ideo isse in Galilaeam Joseph cum infante Christo quia timuit Archelaum pro suo patre regnantem in Jerusalem cum Lu

 CAPUT X. Quomodo Lucas dicit, Ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem in die solemni Paschae cum illo puero cum dicat Matthaeus quod metu Ar

 CAPUT XI. Quomodo potuerint, completis diebus purgationis matris Christi, sicut Lucas dicit, ascendere cum illo in templum ad peragenda solemnia, si s

 CAPUT XII. De verbis Joannis inter omnes quatuor.

 CAPUT XIII. De baptizato Jesu.

 CAPUT XIV. De verbis vocis factae de coelo super baptizatum.

 CAPUT XV. Quomodo secundum Joannem Evangelistam dicat Joannes Baptista, Ego non noveram eum cum secundum alios inveniatur quod jam noverat eum.

 CAPUT XVI. De tentato Jesu.

 CAPUT XVII. De vocatione apostolorum piscantium.

 CAPUT XVIII. De tempore secessionis ejus in Galilaeam.

 CAPUT XIX. De illo sermone prolixo quem secundum Matthaeum habuit in monte.

 CAPUT XX. Quomodo dicat Matthaeus Centurionem ad eum accessisse pro puero suo, cum Lucas dicat quod amicos ad eum miserit.

 CAPUT XXI. De socru Petri quo ordine narratum sit.

 CAPUT XXII. De ordine rerum quas post hoc narrant utrum nil inter se dissentiant Matthaeus, Marcus et Lucas.

 CAPUT XXIII. De illo qui ait Domino, Sequar te quocumque ieris, et aliis quae juxta sunt, quo ordine narrentur a Matthaeo et Luca.

 CAPUT XXIV. De transfretatione ejus, ubi dormivit in navicula, et de expulsis daemoniis, quos permisit in porcos, quomodo ea quae gesta vel dicta sunt

 CAPUT XXV. De paralytico cui dixit, Dimittuntur tibi peccata, et, maxime utrum locus ubi hoc factum est, conveniat inter Matthaeum et Marcum quia Mat

 CAPUT XXVI. De vocatione quoque Matthaei, utrum Marco et Lucae qui dicunt Levin Alphaei, idem Matthaeus congruat.

 CAPUT XXVII. De convivio ubi objectum est e quod cum peccatoribus manducaret, et quod non jejunarent discipuli ejus, quod videtur alius alios dicere a

 CAPUT XXVIII. De filia Archisynagogi resuscitata, et muliere quae tetigit fimbriam vestimenti ejus: utrum ordo quo dicta sunt nihil cuiquam eorum adve

 CAPUT XXIX. De duobus caecis et muto daemonio, quae solus Matthaeus dicit.

 CAPUT XXX. Ubi turbarum misertus misit discipulos suos, dans eis postestatem sanitatum praestandarum, et eis multa mandavit, ordinans quemadmodum vive

 CAPUT XXXI. Ubi Joannes Baptista misit ad Dominum de carcere discipulos suos, quid Matthaeus et Lucas dicunt.

 CAPUT XXXII. Ubi exprobravit civitatibus quod non egerint poenitentiam, quod et Lucas dicit: ubi quaerendum est quemadmodum illi Matthaeus ipso ordine

 CAPUT XXXIII. Ubi vocat ad tollendum jugum et sarcinam suam, quemadmodum Matthaeus a Luca non discrepet in narrandi ordine.

 CAPUT XXXIV. Ubi discipuli spicas vellentes manducaverunt, quemadmodum inter se congruant Matthaeus, Marcus et Lucas in narrandi ordine.

 CAPUT XXXV. De illo qui manum aridam cum haberet, sabbato curatus est, quemadmodum narratio Matthaei concordet cum Marco et Luca, vel rerum ordine, ve

 CAPUT XXXVI. Considerandum utrum ab isto cujus arida manus sanata est, ita digrediantur hi tres Evangelistae ut in nullo sibi adversentur ipso narrati

 CAPUT XXXVII. De muto et caeco qui daemonium habebat, quomodo Matthaeus Lucasque consentiant.

 CAPUT XXXVIII. Ubi ei dictum est quod in Beelzebut ejicit daemonia, quidquid ex ipsa occasione locutus est de blasphemia adversus Spiritum sanctum, et

 CAPUT XXXIX. Quod respondit petentibus signum, de Jona propheta et de Ninivitis, et de Regina Austri, et de spiritu immundo, qui cum exierit ab homine

 CAPUT XL. Ubi ei nuntiata est mater et fratres ejus, utrum a Marco et Luca ordo ipse non discrepet.

 CAPUT XLI. Quod ex navicula turbis locutus est de illo cujus in seminando aliud cecidit in via, etc., et de illo cui superseminata sunt zizania, et de

 CAPUT LXII. Quod venit in patriam suam, et mirabantur doctrinam, cum genus ejus contemnerent: quomodo consentiat Marco et Lucae Matthaeus, maxime utru

 CAPUT XLIII. Quemadmodum inter se conveniant Matthaeus, Marcus et Lucas de verbis Herodis cum audisset de mirabilibus Domini, vel de ipso narratiotion

 CAPUT XLIV. De Joanne incluso, vel etiam occiso, quo ordine ab his tribus narretur.

 CAPUT XLV. Ad miraculum de quinque panibus quo ordine ab omnibus, et quemadmodum ventum sit.

 CAPUT XLVI. In ipso de quinque panibus miraculo quemadmodum inter se omnes quatuor conveniant.

 CAPUT XLVII. Quod ambulavit super aquas, quomodo qui hoc dixerunt inter se conveniant et quomodo ab illo loco digrediantur, ubi turbas de quinque pan

 CAPUT XLVIII. Quomodo Matthaeus et Marcus Joanni non adversentur in eo quod ab eis tribus narratur quid posteaquam transfretarunt factum sit.

 CAPUT XLIX. De muliere Chananaea quae dixit, Et canes edunt de micis cadentibus de mensa dominorum suorum, quomodo inter se Matthaeus Lucasque consent

 CAPUT L. Cum de septem panibus pavit turbas, utrum inter se Matthaeus Marcusque conveniant.

 CAPUT LI. Quod dicit Matthaeus inde eum venisse in fines Magedan, quomodo congruat Marco et in eo quod petentibus signum respondit iterum de Jona.

 CAPUT LII. De fermento Pharisaeorum, quomodo cum Marco conveniat, vel re vel ordine.

 CAPUT LIII. Cum interrogavit discipulos, quem illum dicerent homines, utrum nihil inter se repugnent Matthaeus, Marcus et Lucas, rebus aut ordine.

 CAPUT LIV. Ubi praenuntiavit discipulis passionem suam, quae sit inter Matthaeum, Marcum et Lucam convenientia.

 CAPUT LV. Ubi subjungunt iidem tres quomodo praeceperit Dominus ut post eum qui voluerit veniat quam secum concordent.

 CAPUT LVI. Quod se Dominus tribus discipulis in monte ostendit cum Moyse et Elia, quomodo inter se congruant tres isti ordine et rebus, et maxime prop

 CAPUT LVII. Ubi de adventu Eliae locutus est eis, quae sit convenientia inter Matthaeum et Marcum.

 CAPUT LVIII. De illo qui ei obtulit filium suum, quem discipuli sanare non potuerant, quemadmodum tres isti consentiant etiam ordine narrationis.

 CAPUT LIX. Ubi de passione sua cum eis dixisset, contristati sunt, quod tres ipsi eodem ordine commemorant.

 CAPUT LX. Ubi de ore piscis solvit tributum, quod Matthaeus solus dicit.

 CAPUT LXI. De puero parvulo quem proposuit imitandum, de scandalis mundi, de membris corporis scandalizantibus, de angelis parvulorum qui vident facie

 CAPUT LXII. Quando interrogatus est utrum liceat dimittere uxorem, quemadmodum inter se consentiant Matthaeus et Marcus, maxime de ipsis interrogation

 CAPUT LXIII. De parvulis quibus manus imposuit, de divite cui dixit, Vende omnia tua de vinea quo conducti sunt operarii per horas diversas, quemadmo

 CAPUT LXIV. Ubi secreto duodecim discipulis de passione sua praedixit, et mater filiorum Zebedaei cum filiis suis petiit ut unus eorum ad dexteram eju

 CAPUT LXV. De caecis Jericho illuminatis, quemadmodum non adversetur Matthaeus vel Marco, vel Lucae.

 CAPUT LXVI. De asinae pullo, quomodo Matthaeu. caeteris congruat, qui solum pullum commemorant.

 CAPUT LXVII. De expulsis templo vendentibus et ementibus, quemadmodum tres isti non repugnent Joanni qui hoc idem longe alibi dicit.

 CAPUT LXVIII. De arefacta arbore ficulnea, et quae juxta narrata sunt, quomodo non repugnet Matthaeus caeteris, et maxime Marco de ordine narrationis.

 CAPUT LXIX. Cum Dominum interrogaverunt Judaei, in qua potestate ista faceret, quomodo inter se consentiant isti tres.

 CAPUT LXX. De duobus quibus imperaverit pater ut irent in vineam, et de vinea quae locata est aliis agricolis, quomodo non adversetur Matthaeus illis

 CAPUT LXXI. De nuptiis filii Regis ad quas turbae invitatae sunt, quem Matthaeus ordinem tenuerit, propter Lucam qui tale quiddam alibi dicit.

 CAPUT LXXII. De nummo Caesari reddendo, cujus habeat imaginem, et de muliere quae septem, fratribus nupserat, quemadmodum tres isti concordent.

 CAPUT LXXIII. De illo cui commendata sunt duo praecepta dilectionis Dei et proximi, qui ordo sit narrantium Matthaei et Marci, ne a Luca discrepare vi

 CAPUT LXXIV. Quod Judaei interrogantur de Christo, cujus eis filius videatur, utrum non repugnet Matthaeus aliis duobus quia secundum istum dicitur,

 CAPUT LXXV. De Pharisaeis sedentibus super cathedram Moysi, et dicentibus quae non faciunt, caeterisque in eos dem Pharisaeos a Domino dictis, utrum s

 CAPUT LXXVI. Cum praenuntiavit templi eversionem, quomodo aliis duobus narrandi ordine congruat.

 CAPUT LXXVII. De sermone quem habuit in monte Oliveti, quaerentibus discipulis quando erit consummatio, quemadmodum tres isti inter se congruant.

 CAPUT LXXVIII. Quod commemorant Matthaeus et Marcus ante biduum futurae Paschae, et postea dicunt quod in Bethania fuit, quomodo non repugnet Joanni,

 CAPUT LXXIX. De coena in Bethania ubi mulier unguento pretioso Dominum perfudit, quomodo inter se congruant Matthaeus, Marcus et Joannes, et quomodo L

 CAPUT LXXX. Ubi mittit discipulos ut praeparent ei manducare Pascha, quomodo inter se congruant Matthaeus, Marcus et Lucas.

 LIBER TERTIUS.

 CAPUT PRIMUM. De coena Domini et de expresso traditore ejus, quemadmodum inter se quatuor conveniant.

 CAPUT II. De praedicta negatione Petri, quemadmodum ostendantur nihil inter se repugnare.

 CAPUT III. De his quae dicta sunt a Domino donec exiret de domo ubi coenaverant, quemadmodum nihil discrepare monstrentur.

 CAPUT IV. De his quae gesta sunt in illo praedio vel horto, quo ex illa domo post coenam venerunt, quomodo trium, id est Matthaei, Marci et Lucae cons

 CAPUT V. De his quae in ejus apprehensione facta et dicta omnes commemorant, quomodo inter se nihil appareat dissentire.

 CAPUT VI. De his quae gesta sunt cum duceretur Dominus ad domum principis sacerdotum, et quae in ipsa domo cum nocte perductus esset, et maxime de Pet

 CAPUT VII. De his quae mane gesta sunt, priusquam Pilato traderetur, quomodo Evangelistae inter se non discrepent et de testimonio Jeremiae quod Matt

 CAPUT VIII. De his quae apud Pilatum gesta sunt, quomodo inter se nihil dissentiant.

 CAPUT IX. De illusione qua illusus est a cohorte Pilati, quomodo non dissonent tres qui hoc dicunt, Matthaeus, Marcus et Joannes.

 CAPUT X. Quomodo non repugnet quod Matthaeus, Marcus et Lucas angariatum dicunt, qui portaret ejus crucem cum Joannes dicat quod eam Jesus ipse porta

 CAPUT XI. De potu quem dederunt ei priusquam commemorata esset ejus crucifixio, quomodo conveniat inter Matthaeum et Marcum.

 CAPUT XII. De divisione vestimentorum ejus, quomodo inter se omnes conveniant.

 CAPUT XIII. De hora dominicae passionis, quemadmodum non inter se dissentiant Marcus et Joannes, propter tertiam et sextam.

 CAPUT XIV. De duobus latronibus cum illo crucifixis, quomodo omnes concordent.

 CAPUT XV. De his qui Domino insultaverunt, quomodo inter se consonent Matthaeus, Marcus et Lucas.

 CAPUT XVI. De latronum insultatione, quomodo non repugnent Matthaeus et Marcus Lucae, qui dixit unum eorum insultasse, alium credidisse.

 CAPUT XVII. De potu aceti, quomodo inter se omnes consentiant.

 CAPUT XVIII. De vocibus Domini quas continuo moriturus emisit, quomodo non repugnent Matthaeus et Marcus Lucae, et ipsi tres Joanni.

 CAPUT XIX. De scissione veli quomodo non dissentiant Matthaeus et Marcus a Luca, quo ordine factum sit.

 CAPUT XX. De admiratione Centurionis et eorum qui cum illo erant, quomodo inter se consentiant Matthaeus, Marcus et Lucas.

 CAPUT XXI. De mulieribus quae ibi stabant, quomodo Matthaeus, Marcus et Lucas, qui dixerunt eas a longe stetisse, non repugnent Joanni, qui nominavit

 CAPUT XXII. De Joseph qui corpus Domini petiit a Pilato, quomodo omnes consentiant, et quomodo a seipso Joannes non dissentiat.

 CAPUT XXIII. De sepultura ejus, quomodo tres a Joanne non dissentiant.

 CAPUT XXIV. De his quae circa tempus resurrectionis Domini facta sunt, quemadmodum omnes non inter se dissentiant.

 CAPUT XXV. In eo quod se postea discipulis manifestavit, quomodo sibi omnes Evangelistae non adversentur, collatis testimoniis et de apostolo Paulo et

 LIBER QUARTUS.

 CAPUT PRIMUM.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

Chapter LXXV.—Of the Pharisees Who Sit in the Seat of Moses, and Enjoin Things Which They Do Not, and of the Other Words Spoken by the Lord Against These Same Pharisees; Of the Question Whether Matthew’s Narrative Agrees Here with Those Which are Given by the Other Two Evangelists, and in Particular with that of Luke, Who Introduces a Passage Resembling This One, Although It is Brought in Not in This Order, But in Another Connection.

144. Matthew proceeds with his account, observing the following order of narration: “Then spake Jesus to the multitude, and to His disciples, saying, The scribes and the Pharisees sit in Moses’ seat: all, therefore, whatsoever they bid you observe, that observe and do; but do not ye after their works: for they say, and do not;” and so on, down to the words, “Ye shall not see me henceforth, till ye shall say, Blessed is He that cometh in the name of the Lord.” 679    Matt. xxiii. Luke also mentions a similar discourse which was spoken by the Lord in opposition to the Pharisees and the scribes and the doctors of the law, but reports it as delivered in the house of a certain Pharisee, who had invited Him to a feast. In order to relate that passage, he has made a digression from the order which is followed by Matthew, about the point at which they have both put on record the Lord’s sayings respecting the sign of the three days and nights in the history of Jonas, and the queen of the south, and the unclean spirit that returns and finds the house swept.680    Matt. xii. 39–46. And that paragraph is followed up by Matthew with these words: “While He yet talked to the people, behold, His mother and His brethren stood without, desiring to speak with Him.” But in the version which the third Gospel presents of the discourse then spoken by the Lord, after the recital of certain sayings of the Lord which Matthew has omitted to notice, Luke turns off from the order which he had been observing in concert with Matthew, so that his immediately subsequent narrative runs thus: “And as He spake, a certain Pharisee besought Him to dine with him: and He went in, and sat down to meat. And when the Pharisee saw it, he marvelled that He had not first washed before dinner. And the Lord said unto him, Now do ye Pharisees make clean the outside of the cup and platter.”681    Luke xi. 29–39. And after this, Luke reports other utterances which were directed against the said Pharisees and scribes and teachers of the law, which are of a similar tenor to those which Matthew also recounts in this passage which we have taken in hand at present to consider.682    Luke xi. 40–52. Wherefore, although Matthew records these things in a manner which, while it is true indeed that the house of that Pharisee is not mentioned by name, yet does not specify as the scene where the words were spoken any place entirely inconsistent with the idea of His having been in the house referred to; still the facts that the Lord by this time [i.e. according to Matthew’s Gospel] had left Galilee and come into Jerusalem, and that the incidents alluded to above, on to the discourse which is now under review,683    In Matt. xxiii. are so arranged in the context after His arrival as to make it only reasonable to understand them to have taken place in Jerusalem, whereas Luke’s narrative deals with what occurred at the time when the Lord as yet was only journeying towards Jerusalem, are considerations which lead me to the conclusion that these are not the same, but only two similar discourses, of which the former evangelist has reported the one, and the latter the other.

145. This is also a matter which requires some consideration,—namely, the question how it is said here, “Ye shall not see me henceforth, till ye shall say, Blessed is He that cometh in the name of the Lord,”684    Matt. xxiii. 39. when, according to this same Matthew, they had already expressed themselves to this effect.685    Matt. xxi. 9. Besides, Luke likewise tells us that a reply containing these very words had previously been returned by the Lord to the persons who had counselled Him to leave their locality, because Herod sought to kill Him. That evangelist represents these self-same terms, which Matthew records here, to have been employed by Him in the declaration which He directed on that occasion against Jerusalem itself. For Luke’s narrative proceeds in the following manner: “The same day there came certain of the Pharisees, saying unto Him, Get thee out, and depart hence: for Herod will kill thee. And He said unto them, Go ye and tell that fox, Behold, I cast out devils, and I do cures to-day and to-morrow, and the third day I am perfected. Nevertheless, I must walk to-day, and to-morrow, and the day following; for it cannot be that a prophet perish out of Jerusalem. O Jerusalem, Jerusalem, which killest the prophets, and stonest them that are sent unto thee; how often would I have gathered thy children together, as a hen doth gather her brood under her wings, and ye would not! Behold, your house shall be left unto you desolate: and I say unto you, that ye shall not see me until the time come when ye shall say, Blessed is He that cometh in the name of the Lord.”686    Luke xiii. 31–35. There does not seem, however, to be anything contradictory to the narration thus given by Luke in the circumstance that the multitudes said, when the Lord was approaching Jerusalem, “Blessed is He that cometh in the name of the Lord.” For, according to the order which is followed by Luke, He had not yet come to the scene in question, and the words had not been uttered. But since he does not tell us that He did actually leave the place at that time, not to return to it until the period came when such words would be spoken by them (for He continues on His journey until he arrives at Jerusalem; and the saying, “Behold, I cast out devils, and I do cures to-day and to-morrow, and the third day I am perfected,” is to be taken to have been uttered by Him in a mystical and figurative sense: for certainly He did not suffer at a time answering literally to the third day after the present occasion; nay, He immediately goes on to say, “Nevertheless, I must walk to-day, and to-morrow, and the day following”), we are indeed constrained also to put a mystical interpretation upon the sentence, “Ye shall not see me henceforth, until the time come when ye shall say, Blessed is He that cometh in the name of the Lord,” and to understand it to refer to that advent of His in which He is to come in His effulgent brightness;687    In claritate. it being thereby also implied, that what He expressed in the declaration, “I cast out devils, and I do cures to-day and to-morrow, and the third day I am perfected,” bears upon His body, which is the Church. For devils are cast out when the nations abandon their ancestral superstitions and believe on Him; and cures are wrought when men renounce the devil and this world, and live in accordance with His commandments, even unto the consummation of the resurrection, in which there shall, as it were, be realized that perfecting on the third day; that is to say, the Church shall be perfected up to the measure of the angelic fulness through the realized immortality of the body as well as the soul. Therefore the order followed by Matthew is by no means to be understood to involve a digression to another connection. But we are rather to suppose, either that Luke has antedated the events which took place in Jerusalem, and has introduced them at this point simply as they were here suggested to his recollection, before his narrative really brings the Lord to Jerusalem; or that the Lord, when drawing near the same city on that occasion, did actually reply to the persons who counselled Him to be on His guard against Herod, in terms resembling those in which Matthew represents Him to have spoken also to the multitudes at a period when He had already arrived in Jerusalem, and when all these events had taken place which have been detailed above.

CAPUT LXXV. De Pharisaeis sedentibus super cathedram Moysi, et dicentibus quae non faciunt, caeterisque in eos dem Pharisaeos a Domino dictis, utrum sermo Matthaei congruat aliis duobus, et maxime Lucae, qui non hoc ordine, sed alibi similem commemorat.

144. Sequitur Mathaeus, ita narrationis ordinem tenens: Tunc Jesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos, dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei: omnia ergo quaecumque dixerint 1148 vobis, servate et facite; secundum vero opera eorum nolite facere. Dicunt enim et non faciunt, etc., usque ad illud ubi ait, Non me videbitis amodo donec dicatis, Benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXIII). Similem sermonem habuisse Dominum adversus Pharisaeos et Scribas Legisque doctores, Lucas quoque commemorat, sed in domo cujusdam Pharisaei, qui eum vocaverat ad convivium. Quod ut narraret, digressus erat a Matthaeo, circa illum locum, ubi ambo commemoraverant quod dictum est a Domino, de signo Jonae trium dierum et noctium, et de regina Austri, et de Ninivitis, et de spiritu immundo qui redit et invenit mundatam domum: post quem sermonem dicit Matthaeus, Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus, et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei (Id. XII, 39-46); Lucas autem in eo sermone Domini, commemoratis etiam quibusdam quae Matthaeus dixisse Dominum praetermisit, ab ordine quem cum Matthaeo tenuerat ita digreditur: Et cum loqueretur, inquit, rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se; et ingressus recubuit. Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. Et ait Dominus ad illum: Nunc vos, Pharisaei, quod de foris est calicis et catini, mundatis. Atque hinc jam caetera in eosdem Pharisaeos et Scribas et Legis doctores talia dicit, qualia Matthaeus hoc loco, quem nunc considerandum suscepimus (Luc. XI, 29-52). Quanquam ergo ita ista Matthaeus commemoret, ut quamvis domum illius Pharisaei non nominet, non tamen locum exprimat ubi dicta sint, quo repugnet aliquid illi domui: tamen quia jam venerat Dominus in Jerusalem a Galilaea, et post ejus adventum ita superiora usque ad hunc sermonem contexuntur, ut probabiliter accipiantur in Jerusalem gesta, Lucas autem illud narrat, cum adhuc Dominus iter ageret in Jerusalem; videntur mihi similes duo esse sermones, quorum ille alterum, alterum iste narravit.

145. Sane considerandum est quomodo hic dictum sit, Non me videbitis amodo donec dicatis, Benedictus qui venit in nomine Domini; cum secundum eumdem Matthaeum jam hoc dixerint (Matth. XXI, 9). Et Lucas enim dicit hoc esse responsum a Domino illis qui eum monuerant ut inde iret, quoniam vellet eum Herodes occidere. Ibi etiam adversus ipsam Jerusalem ea prorsus verba ab illo esse dicta commemorat, quae hic Matthaeus. Sic enim narratur secundum Lucam: In ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc; quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, dicite vulpi illi, Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor : verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare, quia non capit prophetam perire extra Jerusalem. Jerusalem, Jerusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti? Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me, donec veniat 1149 cum dicetis, Benedictus qui venit in nomine Domini (Luc. XIII, 31-35). Narrationi quidem huic Lucae non videtur adversari, quod turbae dixerunt, Domino veniente ad Jerusalem, Benedictus qui venit in nomine Domini: secundum quippe Lucae ordinem nondum illuc venerat, et nondum dictum erat. Sed quia non dicit quod inde tunc abseesserit, ut non veniret nisi eo tempore quo jam illud diceretur (perseverat quippe in itinere suo, donec veniat Jerusalem, atque illud quod ait, Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor, mystice ab illo et figurate dicta intelliguntur; neque enim eo die passus est, qui est ab hoc die tertius, eum continuo dicat, Oportet me hodie et cras et sequenti ambulare), cogit profecto etiam illud mystice intelligi quod ait, Non videbitis me, donec veniat cum dicetis, Benedictus qui venit in nomine Domini, de illo suo adventu, quo in claritate venturus est, hoc signifians, ut illud quod ait, Ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor, referatur ad corpus ejus, quod est Ecclesia. Expelluntur enim daemonia, cum relictis paternis superstitionibus credunt in eum gentes: et perficiuntur sanitates, cum secundum ejus praecepta vivitur, posteaquam fuerit diabolo et huic saeculo renuntiatum, usque in finem resurrectionis, qua tanquam tertia consummabitur, hoc est ad plenitudinem angelicam per corporis etiam immortalitatem perficietur Ecclesia. Quapropter ordo iste Matthaei nequaquam putandus est in aliquid aliud esse digressus: sed Lucas magis intelligendus est, vel praeoccupasse quae gesta sunt in Jerusalem, et recordando interposuisse, antequam ejus narratio Dominum perduceret Jerusalem; aut eidem civitati jam propinquantem talia respondisse monentibus ut caveret Herodem, qualia Matthaeus eum dicit etiam turbis locutum, cum jam pervenisset in Jerusalem, atque illa omnia peracta essent quae supra narrata sunt.