Liber Quintus.
0703A
Inter has divitum copias sine fine virtutum pascha coeperat esse jam proximum, quo gloriosa Christi potentia mortalem((
0703 Sic emendavit Juretus, qui in vet. cod. invenit
mortalem vel exponere sumptura carnem. Paulo post ex
vicina in vet cod. rescripsit
vicinia. )) vellet ponere, resumptura carnem perpetuo jam vivacem, non alteram, sed eamdem, quam remuneratione lucis impletam ab infernis
excitans levavit ad sidera. Turbatusque pauxillulum
0703B mortis vicinia, ut homo formidans, talibus ad Patrem verbis fiducia piae religionis exclamat; Dei Filium se demonstrans;
Pater, salva me de ista hora,
0704A
sed propter hoc veni in istam horam. Pater, honorifica nomen tuum. Nimium divine locutus est, et potenter, qui cum semet honorificari deposceret, et patris nomen honorificandum esse signavit.
Deus est enim nomen illi, quod pater, et filius communi pariter majestate possident indivisum. Venit autem vox de
0704B coelo:
Et honorificavi, et iterum honorificabo. Quid apertius testimonio paternae professionis impleto? quod clarius coelestis est assertionis oraculo? Tamen
0705A Judaea gens perfida, quae pondus tantae veritatis audiverat, nequaquam signis ita manifestis impulsa, Domini Jesu Christi
deitatem credidit approbatam. Quidam enim strepitum fuisse tonitrui astruebant, alii locutum ei angelum disputabant. O plebs
vere
0705B caeca, corde durissima! de qua prophetans ita locutus est Esaias((
0705D Cap. VI Isaiae, vers. 10.)):
Obcaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, uti ne videant oculis, et intelligant corde, et convertantur, et sanem eos. Neque enim tonitrus Christum, aut angelus, creatura, suum generavit auctorem, cui clamanti confidenter ad Patrem, illi respondisset,
ut Pater, sed ab ore Dei ((
0705D Vetus codex
diei pro
Dei. Mendum emaculavit
0706D Juretus. Videtur etiam reponendum
ille responderet. )) specialiter Patris, qui Filium vere cognovit, reloquens vox processit, ut hac saltem ratione compuncta
0706A turba nimis incredula sero coelitem deduceret ad fidem. Hoc est itaque, Patrem Filio respondere, suae voci consimiliter consonare,
quoniam verbo genitus verbum Patris est Christus, et parilis conjectura sermonis Patrem revelavit in Filio, Filium revelavit
0706B in Patre.
Tunc annui sacramento convivii cum paschales epulas celebraret ex more, ut humilitatem diligi suo potius edoceret exemplo,
surrexit, ac linteo se praecinxit, doctorque discipulis Dominus sese, famulis pedes abluens, inclinavit, tantumque suae deposuit
fastigium potestatis, ut ab hujus obsequii dignitate nec Judam fecisset exsortem, quem nefandae noverat proditionis auctorem.
Sed nihil hunc gloriae consecutus
0707B es, traditor exsecrande, ut mundus videreris vestigiis, qui polluebaris in animis, tamquam sepulcrum exterius dealbatum,
quod foedis cadaverum sordibus intus horret impletum. Nec doli Dominum latuere dispositi, sed illum futuri caput esse sceleris
designavit, cui panem traderet panis ipse tradendus ad necem. Tunc manifestatus est sermo Davidicus dicens((
0707D Psalm. XL, vers. 10. Postea pro
Judae corda Gallandius suspicatur legendum
Judae cor. Sed in hoc auctore vetus scriptura suspicione falsi caret. In ms.
0708D libro erratum est
serviris belli pro
servilis belli, et infra
sor melior pro
sors melior. )):
Qui edebat panes meos, ampliavit adversum me supplantationem. Posteaquam corporis sui Dominus Jesus Christus, et sanguinis duo vitae munera consecravit, propriisque discipulis spiritalem
cibum, potumque porrexit, quo coelestibus epulis saginatae
0708B famem, sitimque sentire nequeant animae jam fideles.
Mox in Judae corda, nequissimam sedem ubi livor invenerat, tetri spiritus introivit immanitas, inque Dominum tela corripiens
exsecranda, servilis belli concitavit insaniam, pactus scelus grande negotii sub qualibet mercede. Nec enim culpa manet in
pretio, sed crimen convalescit in facto. Tantumdem sacrilegii, triginta caecus argenteis, parvum sumens munus admisit, quantum,
si cuncta simul regna terrarum, marisque divitias, et omnem vagis cum nubibus oram lucraret aetheream, flagitii perpetraret.
Neque enim totius mundi bona sufficerent Christi
0709B fuso comparari cum sanguine, qui mundi pater est universi, qui hunc quoque nefandum nasci concessit. Atque utinam matris
arida sterilitate damnatus, diem natalitium non vidisset, nec aethereae lucis jucunda conspiceret, aeterno torpore nil permanens,
miseroque foret illa sors melior vitam nescire traditam, quam sentire subtractam, aut confestim ut meruit procreari, meruisset
et mori, fieretque psalmi principalis exemplum, quatenus ita prorsus toto deperiret a saeculo
tamquam pulvis, quem projicit ventus
0710B
a facie terrae ((
0709D Psalm. I, vers. 4. Postea mendum occurrit in nonnullis Bibliothecis Patrum:
Tunc igitur pro
Tune igitur, et
tunc fallax, tunc traditor pro
tune fallax, tune traditor. Supra rescripsi
aeterno torpore pro
tempore. )), nullamque memoriam sui nominis reliquisset infelix. Tune igitur audax, cruente, ferox, rebellis, tune fallax, crudelis,
inique, venalis, et perfide, tune traditor, latro, fere proditor, immitis, et impie, praevius ductor, ac signifer, hostis
comitaris horribilis aciem, quam sacrilegam, gladiis, et fustibus violenter armatam, cum minaciter moveas, mendacibus osculis((
0710D Error est in vet. cod.
oculis pro
osculis, et in quibusdam editis
veniens adjungis pro
venenis adjungis, et
fraudis salvatione pro
fraudis salutatione: neque intelligitur, quid sit
amicae fraudis salutatione perstringeris. )) foedus incommodas, mellaque venenis adjungis, et saeva Domino proditione blandiris? Cur socium fallaciter profiteris,
et
0711A amicae fraudis salutatione perstringeris? Numquam noxios aut pax conjurat in gladios, aut lupus oscula porrigit agno truculenta.
Igitur operator sanctus viris traditus exsecrandis,
0711B opem solitam non reliquit, sed auriculam puero violenter abscisam, quam Petri gladius amputavit, nequo se((
0711D Vetus codex
ne quaeso tempore. Restituit Juretus
ne quo se tempore. In multis Patrum bibliothecis
suspenderet, et protinus: superfluum est
et, et repetitum
0712D videtur ex verbo praecedenti.)) tempore pius a pietate suspenderet, protinus restituit, ac sanavit. Nec enim rationi convenerat,
humanam Deo suffragari vindictam, qui sibi patris defensione transmitti plus duodecim millia legiones angelicas poterat postulare,
si mallet de sceleratis poenas exigere, quam suae caedis injuriam relaxare. Jubet ergo, nudi mucronis aciem vagina condi custode,
quoniam ipse videlicet suam pro
0712A cunctis animam ponere, non venerat alicujus eripere.
Ipsi namque tunc Petro, confidenti voce pollicito, velle sese cum Domino mori, Jesu((
0712D In ms. exemplari pro
Jesus scriptum erat
iecoys. scilicet Graecis characteribus uti voluit librarius.)) respondit, ac
0712B dixit:
Amen, amen, dico tibi, quoniam non cantabit hodie gallus, donec ter tu me abneges, non infidelitatis tunc arguens, sed metum futurae trepidationis aperiens. Mox ad Caiphae deductus est aedes, qui religionis
ritu Judaicae princeps illa quidem tempestate fuerat sacerdotum, sed in cathedra pestilentiae cum resideret, et in peccatorum
via consisteret, principatum videbatur scelerum possidere. Concilium siquidem violenter accendi, et falsis coeperat testibus
excitari. Volabant in Dominum mille
0713B mendacia, vanis accusantium favillis emortua, non fidei calore viventia aperiebant((
0713D Fortasse,
viventia apparebant; et infra,
protinus resoluta. )). Mox omnia motu propriae levitatis exhausta, sicut ignis insaniens per stipulas aridae siccitatis excurrens, cui vires
alta cremandi cacumina materies non ministrat infirma, sed in cinerem protinus revoluta perdit inanem flamma victoriam.
Postquam nullum dolis iter arrisit, fraus viribus cedens vertit in furorem, atque in Dominum manus erigere plebs armatur impatiens.
Heu mihi! quantis lacrymarum roribus impeditus, quantis animi motibus sauciatus erectas in Dominum rabidi tumultus
0714B insania manus horreo memorare sacrilegas! Denique nec caput colaphis propulsare, nec faciem sputis aspergere, nec palmarum
ictibus verberare plebs exsecrabilis conquievit. Ille tamen omnia patienter excipiens, nostrae saluti se tradidit, ac pro
nobis suum corpus suppliciis deputavit. Per illos enim colaphos habemus capitis sospitatem, illa sputa nostrorum vultuum sunt
lavacra; his alapis libertatem sumus consecuti perpetuam.
At senior, cui veritatis auctor cuncta praedixerat, cuique manere nequibat infectum, quod Christus signaverat affuturum, usque
in aedes principis
0715A sacerdotum Domini vestigia subsecutus, quod ex ejus esset etiam ipse discipulis, ter est agnitus, ter negavit, et gallus,
diei nuntius, cantavit, impletoque divinae sanctionis oraculo, pristini quoque sensus reversi sunt Petro, qui memoriam culpae
recolligens, oblivionis in se castigavit errorem, gemituque continuo prosequente, peccata fugiunt, delicta discedunt et lacrymarum
imbres effusi dulcem veniam
0715B fletibus amarissimis contulerunt. Apostolicis igitur eruditi exemplis debemus vim poenitentiae, meritumque dignoscere vitalibus
remediis adnitentes, ut ab animarum fatigatione nostrarum mortiferos mereamur morbos excludere. Si enim noxiis cogitationum
venenis aut actu, vel etiam contagiis fuerimus turpium sauciati sermonum, ad saluberrimam poenitentiae mox nitamur confugere
medicinam, quatenus dolentes ex culpa, non doleamus ex poena; lacrymantes ex vulnere, non lacrymemus ex morte. Nec tamen poenitentiam
futuris paremus erroribus, sed praeteritis adhibeamus admissis. Sub indulgentiae namque fiducia delinquentes difficile veniam
consequuntur optabilem, quam sibi plerique praesumpta securitate pollicentur, ut peccent. Nam et David
0715C propheta mirabilis dum indulgentiam praeteriti postularet erroris, ut hanc facilius impetraret, per ignorantiam se deliquisse
talibus prae se signavit((
0715D Vetus codex
praecisignavit: Juretus reposuit
prae se signavit. Locus est psalmi, XXIV, vers. 7. Juretus advertit, in sequentibus verbis corruptum esse in vet. cod.
amiserit pro
admiserit, rectum vero
juvenalis aetas more antiquo pro
juvenilis aetas. Saepe ita loquitur Sedulius.));
Delicta juventutis meae, et ignorantiae meae ne memineris, Deus. Quid ergo quaecumque flagitia juvenalis aetas admiserit, in senectutem debent relaxanda servari? Absit, in nobis ut ita
maneat, consenescant. Sed cum divina clementia patienti longanimitate
0716A mitissimam judicii suspenderet ultionem, nulla non ex istis indutus((
0716D Juretus conjicit
indultae pro
indutus, quae est scriptura codicis ms. In nonnullis Bibliothecis Patrum legitur
indutos. Melius putarem
inductos, vel inducta. Paulo ante corrigendum videtur,
ut ita maneant, vel, ut ista maneant. )) spes impunitatis obtundat. Sed tamquam famuli diu fugitivi sero saltem nostrum revertamur ad Dominum, ab ipso vel senes
lubricae juventutis veniam postulantes, quamvis conveniat unumquemque peccantem confestim, ne serpentis morbi primitiae, velut
radices amari germinis, altius negligentis agricolae remissione submersae, nullo
0716B valeant evelli penitus jam labore. Idem denique propheta, ne pro juvenalibus delictis ut negligens videretur, serius supplicare
addidit ignorantiam, quo apud pium judicem facilius sibi relaxari meruisset errorem. Igitur et Petrus Apostolus Christum negare
non studuit, sed in oblivionis casum simpliciter et ignoranter incurrit. Namque sese mori velle cum Domino plena devotione
promiserat, alienus ab ejus videri consortio sub quolibet periculo non ferebat. Praemiserat enim inter caetera magnificum
suae credulitatis exemplum, quod eum a Christo nec exitus posset segregare formido, ad quem media festinando per maria, rapidos
dudum praecipitavit in fluctus, nulla vicinae mortis trepidatione deterritus.
0716C Interea dies, novum visura flagitium, nocturnis moestior umbris illuxit, quae tenebrarum remota caligine Hebraei coetus infanda
reserabat vulgo consilia. Tunc Judas, draco novissimus, et priori similis homicida venefico (nam sicut ille, Adam vitae subtracto,
sic et iste, Christo morti contradito, generationis humanae factus est persecutor), ad Pilati Dominum conspiciens deduci praetorium,
eumque
0717A vinclis astrictum, qui resolvit vincula peccatorum, diriguit miser, et horruit, pecuniamque, funeream mercedem scilicet cruoris
innoxii, restituens saevis
0717B dispensatoribus, ac refundens, pretio criminis sese vacuavit ille, non crimine. Quid enim poterit securitati conferre trepidatio
mortis, ibi concepta, nullus ubi timor consequitur jam medelam, secundum psalmi continentiam proloquentis:
Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor (Psal. XIII, 5), hoc est, in ipso judicio, ubi correctionis tempus, et spatia non habet infructuosa formido, aut in inferni
jam faucibus constituto, quae potest opitulari confessio, cum legatur:
In inferno autem quis confitebitur tibi (Psal. VI, 6)? Judas enim publicus homicida, qui, quod audire non meruit, non suum tantum parentem, sed totius mundi jugulavit
auctorem, poenitudinis frustra remedium vestigabat, quem post traditionis audaciam sententiae supplicium jam tenebat,
0718A et securis ad arboris radices applicita, quae fructum protulit exsecrandum, mali roboris germen inutile funditus amputando,
saevis ignibus deputaret. Dementem
0718B subito correptus est in furorem, sibi mortiferum nihilominus molitur interitum, quamvis sanior ille tunc fuerit, cum nefandae
conjurationis in se flagitium vindicavit,((
0717D Fortasse,
viamque gutturis. Vulgati,
vitamque gutturis. Pro
vendens mendosum est
videns in multis Bibliothecis Patrum. Vellem etiam
omnium redemptorem: quamquam Sedulio hoc ipsum significat vox
redemptio. In vet. cod. esse
travalibus laqueis pro
trabalibus laqueis notavit Juretus, qui plura exempla congessit, ut probaret, ab antiquis scriptoribus
trabale
0718D appellari, quidquid ingens, et firmum est, ut
trabalis clavus, trabalis hasta, trabale telum, trabale sceptrum, trabalis vectis, trabalis jussio. Addit Juretus, se in not. ad Aratorem l. I, num. 4:
Coelo, terraeque perosus—Inter utrumque perit, explicuisse, cur Judas inter coelum, et terram perierit. Infra ad vers. 145 malim in prosa
renuerit. )) vitamque gutturis exsecrandi, qua vox processit immitis, vendens omnium redemptionem, faucibus nodatis astringens, animam
trabalibus laqueis expulit infelicem. Parva siquidem poena pro tanto videretur illa flagitio, cui nulla suppliciorum aequari
valeat magnitudo, tamen ipsum funesti genus exitii, morsque pendentis ab alto cadaveris coelum negat aspici, terram vetatque
attingi, ut reus sceleris inauditi simul ab utrisque dignus elementis expelli, nec aere frueretur ad vitam, nec humo, generali
compositus more hominis, animam dimitteret exhalantem. Habet aliud dedecoris istas
0719B in species propriae dejectionis indicium. Quod enim in sublimi fastigio necem sortitus est perfidus, et desertor, patefecit,
ex quanto culmine sit lapsus, nuper discipulus, modo jam reus; nuper apostolus, nunc apostata nominatus.
Cum vero Dominus ante tribunal praesidis staret intrepidus, ut agnus mitis productus ad jugulum, nihil dignum morte reperiens,
quod ei populus accusator objiceret, regem sese dixisse, qui manifeste rex aderat, studio seditionis exclamant. Nec mirari
quispiam debet, si plebs, amica fallaciae, veritatem protraxerit in crimine, imperiumque sidereum, et divinam renuit potestatem,
quae Creatoris ingrata suffragiis,
0720B lucos olim coluit, idolis obsecuta servivit. Una quippe dementia, parque videtur insania, Baal praeposuisse tunc Domino,
Barabbam praeposuisse nunc Christo, dumque pius occiditur, impiusque servatur, justitiae mutavit viam errans in utroque sententia;
auctor mortis deputatus, ut viveret; auctor vitae deputatus, ut obiret. Ex hoc igitur cuncti, qui hactenus manetis in fide,
Christum pro mundi salute passum fuisse jam credite, qui flagris sulcatus, opprobriis lacessitus, poenas omnes amplectitur,
ne perire suis meritis dignus vel latro sustineret exitium.
0721A Heu! quam triste falcis acumen est, quae messem Judaicae posteritatis abscidit. Namque necem Domini postulantes, in se suosque
filios, ejus sanguinem professi sunt permanere, dicentes furialiter, et clamantes:
0721B
Sanguis hujus super nos, et super filios nostros. Omnem fructum sui germinis damnaverunt, donec ab eis haec macula illius aqua spiritaliter abluatur, cujus in eis cruor lethaliter
dominatur aspersus. Heu! nequitia tui, Pilate, facinoris, quam patrasti! qui tot in uno judicio, vel potius praejudicio crimina
commisisti, quae si provida sanandus mente cognosceres, non solas manus ablueres, sed totum jugiter corpus sacro debueras
aquae spiritalis lavacro perfundere. Justum injuste diverberas, regem praeses examinas. Domino te praeponere, mortalis homo,
non trepidas. Quibus igitur luendi supplicii
0722A jam teneris in vinculis, quia numerosa per vulnera cruci Dominum creaturae configis, Caesaremque magis offendere, quam Caesaris
metuis conditorem?
0722B Cumque militari Christus exsecutioni contraditus, mortis sententiae subjaceret, in ipso nihilominus cultu, quem regiae sub
imaginis illusione suscepit, magni gerebantur sacramenta mysterii. Quod enim coccineae chlamydis velamen indutus est, cruentum
futurae mortis demonstrabat aspectum. Spinea caput ejus corona circumdedit, quoniam spinas omnium peccatorum, quae humanum
genus passim invaserant, pia solus humilitate portavit. Nam datam gestabat arundinem, mundano regno sceptrum vere consimile,
quod pro motatione saepissima fragile, vacuum, leve cernitur, et caducum. Moxque vestibus
0723B alienis exutus, suis protinus est amictus, tamquam positurus in obitu corporis indumentum, quod se post paululum noverat
recepturum, nihil jam sumpturus mutabile((
0723D Erat in vet. cod.
motabile pro
mutabile, et
prae mortem plenam pro
post mortem plena. In nonnullis editis mendose
majestatis, nisi reponas
plena cum
0724D
majestatis suae carne, quod tamen carmini non congruit.)), quippe post mortem plena cum majestate suae carnis rediens, ac resurgens.
Nec illud a consortio divinitatis abscessit, quod datum sumit vinum felle permixtum, labiis tengit, et ab ore projecit. Signum
quippe fuit mirabile, amaram mortem Dominum degustare, confestimque virus ejus horribile reducis vultus aversione contemnere.
Igitur alto patibuli defixus in ligno, iram discriminis
0724B exsecrandi pia religione mutavit, et abjecta crudelitate pax ascendit in crucem, violentaque saevi roboris instrumenta suis
membris illustrans, poenam honore vestivit, supplicium salute dicavit, ipsaque pius in se tormenta sanctificans, signum damnationi
propositum fecit beatitudine consecratum. Ut hic nullus animo peregrinetur ignaro, crucis speciem causam venerationis ostendere,
quae Dominum meruit adoranda portare, per quatuor eam plagas orbis extendi, prudenti debet quisque ratione colligere. Caput
enim Christi distentis in crucem membris expositi axis Orientis accepit. Occiduus autem limes
0725A plantis arrisit. Arctous dextra claruit, medius laeva refulsit. Cunctaque prorsus mundi substantia, Creatoris corpore jucundata,
crucis in se lineam rectis obliquisque limitibus demonstravit impletam, quam primae lucis ab origine cernitur consecuta. Cumque
milites ejus sibi vestimenta dividerent, tunicam sortiti sunt, quis haberet, quoniam suta non fuerat,
0725B sed de superioribus texta per omnia, nefariumque duxerant speciem tanti violare miraculi; legant haec schismatici profecto
doctores, et sciant, quod impietates exerceant catholicam lacerando concordiam. Si enim militibus sacrilegis ac funestis durum
visum est Christi carpere vestimentum, quale nefas admittunt, qui, ecclesiastica pace turbata, ipsum Dominum Christum schismatibus
dividere non quiescunt!
Titulus quoque, trina linguarum significatione conscriptus, habens Hebraicis litteris, Graecis, ac Latinis:
Hic est Rex Judaeorum, supra Dominum legebatur appositus. Quae sit etiam hujus ratio sacramenti, absurdum non videtur inquiri. Nec enim fugit a
magno mysterio, quidquid gestum manifestatur
0726A in Christo. Cur ergo tribus linguis hic titulus legebatur ascriptus, cum plures, ac varias multitudinum nationes nequaquam
Hierosolymae defuisse, Apostolorum actuum magnitudo testetur, et possit aut una interpretis diversis lingua sufficere: aut
si cunctorum voluit hoc oculis Pilatus exponere, plurimarum linguarum commerciis instructam vulgi((
0725C Notat Juretus erratum codicis veteris
fulgi pro
vulgi. )) notitiam
0726B reddidisset? Sed quod non est humana dispositione perfectum, spiritaliter illud sentiamus impletum. Vera siquidem fides,
catholicaque confessio, quae designabatur in Christo, unum populis Regem speciali verbo pronuntiat, qui supra creaturam dominatur
universam, tam saeculari causae, quam rationi conveniens est divinae. Primum quoniam Pilatus vel propter Caesaris metum, vel
propter suae credulitatis((
0725C Perperam vetus codex
amissum aquae. Juretus correxit
admissum, qui: Gallandius rectius esse putabat
0726C
admissum, quod. Idem in fine capitis conjiciebat
relinquentes honorem pro
relinquentes horrorem. Periodus
Vera siquidem obscura est.)) admissum, qui se regem dixerit, quorum fuerit, definivit, ne puro regni nomine designato generaliter eum
regem videretur exponere, atque adversus Caesarem praedicare, et tamquam in suum quoque rectorem decreta morte sacrilegus
exstitisse. Dehinc quia rex Judaeorum Christus religiose nominatur, et omnis gentilitas idolorum cultibus occupata,
0727A cum Christiani dogmatis meruerit sacramenta sortiri, inter Abraham filios incipit Dei populus nuncupari. Cui legitur promisisse,
quod eum faceret,
0727B sicut et fecit, omnium gentium patrem. Jesus ergo dictus est Rex Judaeorum, non tantum praesentium, sed etiam futurorum,
qui naturalis germinis inutilem relinquentes horrorem, mox in oleam fecundae suavitatis unguento sancti chrismatis inserendi
perdent amaritudinem sterilis oleastri.
Quin etiam plebs feralis, et noxia, nullis animum satiata suppliciis, cruentos ex utroque latere circa Dominum viros eadem
statuit damnatione confixos, ut injectas vulnerum plagas talium acerbaret injuria personarum, licet meriti similitudinem non
habet similitudo sententiae. Inter latrones namque justo pendente carnifices, trium videtur esse par poena, sed duorum dispar
est causa. Illi siquidem multo
0728A pro crimine rei sunt mundo: huic ipse reus est mundus, cujus sanguine liberatus est a peccato. In illo tamen Dominus patibulo
constitutus, potestatis suae
0728B jura non perdidit, qui de sublimis crucis examine, velut de regali throno, judex aequus utrumque prospiciens, et amborum
merita divini cordis lance perpendens, hunc elegit, illum reliquit, non praeterita, quae luebant, facta discutiens, sed praesentes
mentium diversitates intendens. Unus enim, a quo ferocis atrocitas instituti nec in discrimine declinavit, saevis Dominum
lacerabat injuriis, dictis mordacibus exsecrandus, tamquam caper hirsutus venenosi dentis attactu palmiti suavissimae vitis
inimicus, ita loquebatur illudens:
Si tu es Christus, salvum te fac, et nos. Alius vero spe meliore modestior, qui dum suae parcit linguae, pepercit et poenae supplicio, Dominum((
0727D Lacuna hic erat in veteri codice; nimirum sic habebat,
supplicio, ac Domini verbis alloquitur. In plerisque vulgatis
supplicio, ac Dominum verbis precantibus
0728D
alloquitur. Gallandius omisit
ac, quod obesse sensui videtur.)) verbis precantibus alloquitur, deflectens
0729A lumina, tantum libera quae gerebat, in terram, quoniam tensi vulnerum nexus ab humilitatis officio volentes inclinari palmas((
0729D Depravatus sic erat vetus codex,
inclinari palmescebant. Nam postquam otium quae jam desociare meruerant. Medicinam attulit Juretus. Infra Gallandius conjiciebat
paradisum secum dicit pro
paradisum se dicit. Sed fortasse auctor
se pro
eum aut pro
seipsum
0730D posuit.)) arcebant. Nam postquam socium, qui jam desociari meruerat, justi sermonis
0729B increpatione redarguit, suaeque culpam protervitatis agnovit, Dominum sic precabatur:
Memor esto mei, dum veneris in regnum tuum. Quem pius illico Dominus, ut errantem per avia deserta pastor ovem, cum gratulatione recolligens, allocutus est dicens:
Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. O mirabilis, et divina promissio! paradisum se dicit intrare, qui properabat ad inferna descendere, quatenus edoceret, nullum
tempus existere, quo Dominus non sit ubique praesens. Ut enim latronis animum jam beati mortis formidine vacuaret, non tantum,((
0730D Videtur aliquid deesse, ut
Non tantum, inquit, Meminero tui, sed hodie, etc. Ita Gallandius suspicatur.)) inquit,
Hodie mecum eris in paradiso, ubi flore perpetuo blanda per agros ridet amoenitas, et irriguis voluptas
0730A fontibus enutrita, pulchrosque molliter per hortos infusa, totum grata suavitate laetificat, interque beatos frondibus ramos,
ac nullis ultra pomorum decipientibus insidiis serpens ingemuit ille tartareus,
0730B antiquum sine lapsu degere jam colonum. Ambo igitur variis currentes motibus latrones, iter diversi callis invadunt, ac locis
remotioribus imminentes, discretam factis violentiam perpetrarunt. Ille fores inferni intravit, iste supernas irrupit. Ille
caligini profundae submersus, claustra penetravit gehennae. Iste lumen clarae lucis ingredieus, coelorum regna diripuit.
Interea subito totus est obscuratus mundus, tenebris, repentinae caecitatis oppressus, ac moesta nebularum mole perfusus funereas
dies celebravit exsequias. Sed sol radiis remotus absconditis, tetra velatus palla, delituit, orbemque luctibus alienae noctis
0731A infecit. Talem siquidem vultum patris orbata solatiis meruerunt elementa sortiri, ut cujus ortu laetata sunt, tristarentur
occasu. Sicut enim, Domino nascente, lux claruit, ita, moriente, discessit. Tunc
0731B stella per diem fulsit, modo nec in nocte comparuit. Sed quamquam coelo, terraque fugitivum lumen abscessit, non tamen diutius
in hac remotione permansit per ipsa temporis intervalla suspensi, magno visum convenire mysterio. Nam sicut tribus horis mundi
facies tenebris oppressa subjacuit, ita Dominum triduo clausum tumuli sepultura contexit. Nec
0732A tellus sine clade tunc astitit, omnibus contremens fundamentis, quae talia sentiebat admitti, mundique rata venisse jam finem,
dubio pependit natura sub termino, ne summus scilicet apex ad inferna descendens,
0732B omnem protinus molem secum jugiter inclinaret in mortem, atque proprium comitatus auctorem, praeceps in chaos mundus afflueret.
Sed illa pietas divinitatis immensa properabat clementer ad tartara, quo perdita restitueret, non instituta deperderet. Cumque
talia cernerent evenire pericula, qui Dominum ligno crucis affixerant, nequaquam expaverunt.
0733B O signa tot praesentis metus inaudita prodigia! Quin insuper cum potum sitiens postularet, unus de plebe saevissima spongiam
calamo nexuit, et acetum ejus ori porrexit. O quam Judaeorum menti nequissimae liquor fuit ille conveniens! qui deteriora
secuti, vel infirma pro culpa scilicet infidelitatis, Manzeres((
0733D Vetus codex referebat
Mazires pro
Manzeres, et
tangens ista pro
ita gens ista. Supra forte legendum
expaverunt ob signa, etc., et
a mensarum poculis pro
0734D
populis. )) sunt vocati: sicut vina suavia, cum fuerint in acetum triste conversa, cunctis a mensarum populis repulsa jactantur, ita
gens ista feralis, et impia, quae priscis temporibus Deo placuerat, nunc odibilis, ac nimis est exsecranda.
Ut ergo beatae Dominus omnia passionis implevit, animam protinus suam sancto de corpore volens ipse deposuit, eam voluntarie
ipse rursus sumpturus, ut fecit, quoniam mortuus quidem fuerat, sed vivebat,
0733C membris obeuntibus, non divinitate defunctus. Audiamus ex ejus persona, Joannes Evangelista quid referat: ait enim Dominus
ad discipulos suos:
Propter hoc me Pater diligit, quod ego pono animam
0734B
meam. Iterum accipiam eam, et potestatem habeo iterum accipiendi eam. Hoc mandatum accepi a patre. Quis itaque possit dubitare, vel non audiat eum, cui suam ponere licuit animam, cum liberet, potuisse quoque resumere, cum
placeret, et hanc in sese magis operari virtutem, quam dignatus est in plurimis demonstrare? Reserantur fores ecce tartareae,
Christo veniente, dejectae, patet inferna retro jam semita, rumpuntur saxa, finditur terra, vacuantur sepulcra corporibus,
reviviscit turba; et ne fides defecisset in credulis, agnoscitur resurgentium multitudo. Tunc illud quoque templum mirabile,
plenum religionis antiquae, majoris templi culmina((
0734D Mendose vetus liber,
templi cum mina cecidisse. )) cecidisse conspiciens, velut alumnus tristis, et ingemens, proprium deflerat auctorem. Discisso protinus
0734C velo nudum cunctis pectus ostendit, interiora scilicet evidenter arcana gentibus reseranda significans, et populis fideliter
affuturis: quoniam lex, quae sub Moysi velamine diu tecta permansit, Christo nobis
0735B adveniente, praeclaruit. Dic age, mors tristis, et impia, nunc ubi tua sit feralis illa victoria, nunc ubi stimulus, exsecranda,
tibi serviens ad sepulcra, quae a primo generationis interitu nullis umquam saturata funeribus humanum genus invadens, miserae
soles fragilitati poenali semper ditione dominari? Ecce nunc ad Christum pessima non venisti, sed ad te Christus ultro descendit,
cui sine morte licuit mori, qui cuncta gignens, cuncta constituens, te solam lividam non creavit. Sriptura quippe venerabilis
dicit:
Dominus mortem non fecit (Sap. I, 13). Originis igitur tuae si materiem cupis agnoscere, serpente patre conciperis, et culpa genitrice procrearis.
Sed, indulgentia nunc regnante, consumeris.
Interea Domini spiritus jam de corpore migrarat
0735C ad tempus, frigidaque crucis in robore Christi membra pendebant, et adhuc furor, arma non deserens,
0736B inimicae manus lanceam subministrat, ictuque nefario latus Domini plaga violavit infixa, altum vulnus aperiens, ac defossum,
per quod sanguis pariter et aquae fluxerunt. O quam catholico dogmati sociatur haec causa! O quantum Trinitatis fidei conveniunt
haec sacrata! Corpus namque, sanguis, et aqua, tria vitae nostrae sunt munera. Omnes enim, qui, Christo duce nostro, in aquarum
fonte renascimur, ejus corpus, et sanguinem sumentes edimus, ac potamus, ut sancti Spiritus templum esse mereamur. Nam et
Apostolus Paulus ita loquitur, dicens:
An nescitis, quoniam templum Dei estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis (I Cor. III, 16)? Quod ut Dominus jubeat templum nos immaculatum gerere, supplicemus, quatenus angustos, et tenues tantus
mansor sibi faciat
0736C idoneos, et capaces.
0737B Postquam igitur thesaurum corporis pretiosi depositum sacer locus ille suscepit, qui, Domino jacente, nobilis claruit, resurgente
nobilior triumphavit, generatio fallaciae devota consuetum sub impio corde nefas excogitans, Christum nocturno silentio discipulis
jactitat auferendum, ut sicut ipse praedixerat, diem vulgaretur surrexisse post tertium.((
0737D Editi omnes,
Haec; sed reponendum videtur,
Hac. )) Haec itaque Judaei furtiva suspicione perterriti, plurimam petunt custodiam solertius adhiberi, tumulique fores, et januam
fida nimis obsidione vallari. Si nondum post crucis acerba supplicia, post ferri plagas, et vulnera, post mortalem corporis
sepulturam, cruentum, carnifices, implestis officium, nec odium
0738B post innocentis exitum((
0737D Plerique vulgati
saturatis: Gallandius
saturastis, quod magis est consentaneum. Quae sequuntur, satis obscura sunt, et, ut videtur, corrupta.)) saturastis injustum, Dominum
qui potentiae singularis quoties animas eduxit ab inferis, suam potius revocaturum non probatis, in pejorem partem concilia
vobis apta peragite, fovete sensibus dolos perfidiae nutrimentis armatos, sepulcri claustra signate, vigilias militares apponite,
monumentum saxo praecludite, cunctaque malignis, ut facitis, dispositionibus instruentes, dicite, quis Dominum poterit custodire,
cui cuncta reserantur, nihil obstruitur? regnat in coelis, imperat fretis, dominatur inferis. Quid itaque perfidis opus excubiis,
et labore? quid finem niteris explorare, quam((
0738D Ita hunc locum sanavit Juretus, cum in exemplari ms. legeretur,
quam nobilis etiam comprobaris ammittere. Interea. . . irradiare festis quae Domino. )) non vis, etiam cum probaris, admittere?
0739A Interea coeperat illud triste post sabbatum dies
0739B irradiare felix, qui Domino dominanti gratissimus nomen ab ejus majestate sortitur, dictus hoc honore Dominicus, quippe qui
tantum consecutus est dignitatis, ut primus meruerit intueri mundi nascentis originem, et resurgentis Christi virtutem. Hic
enim liber Geneseos, rerum manifestus assertor, die septimo sabbatorum a suis requievisse Deum dicit operibus. Apparet ergo
perspicue, quod caput orbis iste sit dies, a quo primario per ordinem definitus numeratur septimus sabbatorum, quem gloria
regis aeterni, tropaeo quoque suae resurrectionis illustrans, primatum cum religione concessum dierum censuit retinere cunctorum.
Hujus lucis ortu conspicuo mater virgo cum caeteris mulieribus fideliter congregatis, quia munus pariter ferentes aromatum,
dum
0740A venerunt ad sepulcrum, lacrymis ora sulcabat, pectus
0740B gemitibus commovebat. Moxque locum conspiciunt sepulturae vacuum corpore jam patere, sed mira plenum redundare virtute. De
coelis namque angelus descenderat, et a tumuli foribus evoluto mirabilis residebat in saxo, vultu flammeus, vestimentis albatus,
ut gemina videlicet diversitate resplendens, terrorem pariter, laetitiamque monstraret: terrorem profecto custodibus ignea
facie comminatus, laetitiam quaerentibus Christum nivea vestis jucunditate blanditus. Ergo mulieres angelica revelatione firmatae,
Dominum gaudent revixisse post mortem. Milites tali visione perterriti, vitam nequeunt retinere in ancipiti discrimine constituti,
desertaque continuo statione praecipites urbem repetunt, miracula perferentes((
0739D In vet. cod. Juretus invenit
miracula perserentes, atque ita legendum contendit, ut apud Paulinum Petrocorium l. I, de Vita S. Martini
Sevit et in nostris
0740D
miracula plurima terris, pro quo alii habent
Suevit. Carmen Sedulii magis facit pro
perferentes. )) gratisque manifesta
0741B renuntiant; postquam fidem pretio vendiderunt, in fallaciam permutantur ignavam, moxque Christi discipulos nocturnae quietis
insidiis aucupatos eum diripuisse confingunt. Dic, nefande custos, et improbe, fare, scelerata legio, quid mediteris astruere,
quae studio pecuniae conquirendae foveam cui casus non vides((
0741D Sic omnes editi: quo sensu, non video.)) et pericli, quantum supplicii merearis ignoras, cum mavis negligens videri, quam
verax. Constat enim, te fuisse pervigilem, sollicitum, perspicacem, numquam lumina somno flexisse, nisi labori vicibus perfovendo,
proximus rite collega succederet, ita locum excubiis communisse, ut nullis adiri posse fraudibus appareret. Nam si Christus,
ut audes falsa voce componere, nocturnis operis, tempore quieto suorum manibus raptus est e sepulcro, cujus
0741C ibi lintea, cujus adjacent velamenta, circa cujus residet
0742B Angelica virtus ad exuvias? an beatum corpus ille, qui rapuit, prius exuit, et nudavit, celerius arbitratus detectum posse
subduci, quam ligatum, sicut manebat, auferri?
Mentita est iniquitas sibi (Ps. XXVI, 12). Habet tamen ista res gratiam figurati sensus egregiam. Judaeis etenim Christum spiritaliter constat ablatum,
quem nos tota mentis, et pectoris devotione portamus. Plange, Judaea, tuos itaque sacerdotes, plange ministros, et populum,
quae pro tantis deserta flagitiis, non jam tuba gaudebis, non Uncto firmaberis, non sacrificiis perfrueris. Cujus spe namque
virtutis tibi tuba perflabitur, cum regem videas interemptum? Quis Unctus jam ultra dabitur, cum ipsius Uncti amiseris principatum?
Quae victima ferietur, cum victima fuerit pastor ipse mactatus?
0742C Discedat synagoga, proprio jam colore fuscata,
0743A Christus sibi pulchram niveo decore sociavit Ecclesiam. Haec honorem Mariae praestat ad gloriam, quae cum claritate conspicua
semper mater esse cernatur,
0743B semper tamen virgo conspicitur. Huic sese Dominus illico post triumphum resurrectionis ostendit, ut pia genitrix, et benigna
talis miraculi testimonium vulgatura, quae fuit nascentis janua, dum venisset in mundum, haec esset ejus et nuntia, deserentis
inferna.
Mox deinde convivio cum quibusdam, velut praeteriens viator, interfuit, atque in fractione panis
0744A eorum se sensibus, et oculis publicavit, quia quod verus ipse sit panis, luminibus innotescit, quos fides interior inserens,
ac detegens, ad agnitionem Domini
0744B gratiae claritate perducit; frequenter etiam diversis temporibus, et momentis manifestum sese discipulis demonstravit. Nunc
vescentibus inopinus apparens, nunc adusti piscis et favi cibos accipiens, quatenus edoceret evidentius, res esse corporis
dapes, quas edendo videntibus approbavit, illa se membra nunc gerere, quae nuper gesserat ante mortem.
Rursus idem, cum metuentes apostoli plebis,
0745A quae Dominum saepe negaverat, violentam((
0745D Gallandius cum aliis editis
violentiam. Bibliotheca Patrum Parisiensis 1589,
violentam, quod sensus exposcit. Malim etiam
clausi, non
clausis, quod postremum tamen omnes vulgati praeferunt. Postea laudatur sententia ex psalm. L, vers. 19.)) sustinere saevitiam, clausis
domus januis permanerent obstrusis, astans foribus improvisus, pacem cunctis dedit salutatione sermonis, ut afflictis laetitiam
tribuens
0745B repentinam, quod prophetica voce signaverat, approbaret, quia
cor contritum et humiliatum Dominus non relinquet. Moxque manus aperuit perforatas, plagam lateri nudavit infixam, ne phantasma crederent, si vulnerum indicia non viderent.
Quoniam vero Thomas aeque venerandus apostolus, quem Didymum vocabulo nuncupant, ibi non aderat, et talia sociis referentibus
non credebat: ecce Dominus, eodem postmodum residente cum fratribus,
0746A immotis se denuo foribus praesentat, qui numquam spiritaliter ab ipsis abscesserat, coramque cunctis visus in medio, non
dedignatur morem gerere trepidanti discipulo: palmisque rursus, et latere demonstratis,
0746B tactu vulnerum patitur se probari, magis hinc agnitus, quod ipse sit Christus, qui dubitantis animam placida fovit lenitate
susceptam Quisquis enim dolos artificis caeca sub imagine fraudis exercet, vanasque nebulas, et figuras ad decipiendas instruit
mentes incautas, non vult, sua facta cognosci, quod lateat sub nubis velamento fallacis, oculosque compositis miseros simulacris
illudens, odit sollicitos, si deprehendi coeperit, et amicos((
0745D In omnibus editis scriptum est
et amictos. Vox
0746D mihi suspecta, inquit Gallandius. Quidni? Atqui clara, et certa est correctio ex carmine
sollicitos odit simulator amicos. Prosa addit
et, scilicet odit etiam amicos sollicitos. Paulo post mendum erat in vet. cod.
dubitandi pro
dubitanti, et
abigenti pro
ambigenti. Medicas manus Juretus adhibuit.)). Dominus
0747B autem verax in omnibus Christus etiam credere dubitanti mitissimus, non irascitur ambigenti, sed ut digitos quoque mergat
in vulnera, facilitate concedit, sciens, hujus probationis exemplum non ad Thomae tantum, qui fuerat tam beatus, sed ad fidem
deinceps pertinere multorum.
Post paucos item Dominus dies Petro piscanti cum sociis ad marinum sese littus ostendit, totaeque noctis labore perpili((
0747D In voce
perpili, quae est scriptura vetus, mendum Juretus suspicatur; ac conjicit
pervigili, aut
perpeti. Gallandius in notis corrupte editis Jureti invenit
perti, et putabat, id fortasse positum pro
pertinaci. Sed in bibliotheca Patrum Parisiensi 1589, clare
0748D est
perpeti. Gallandio magis placebat
labore perpero, hoc est, fallaci, irrito. Ampliandum censeo. Infra
seculi fluctibus, etc., corruptum videtur. Mox forte
catholica ratione. )) nullam cernens fessos habuisse capturam, dextrum retia dimitti jubet in pelagus confestimque clauso gurgitis salo piscosae
congregationis immersa, crepitantes sinus eduxere cum praeda, quam ante Domini gaudentes projecere vestigia. Tale genus ergo
miraculi non vulgari facto sentiri, sed typica debet intelligentia ponderari. Retia siquidem credamus praecepta dilucida nimis,
atque
0748B perspicua, quibus omnes dextra sectantes, et saeculi fluctibus cruentis clauduntur vestigiis inclinati. Nam et piscis supra
prunas appositus, eodemque panis in loco simul ab ipsis inventus, Catholica religione cernitur non carere. Nam piscis aqua
videtur intelligi, qua nos ablui certum est, ac renasci, panis Christum significat salvatorem, cujus eodem corpore vescimur
ad salutem. Ignis Spiritus sancti gerit imaginem, quo devoti consecramur ad fidem. In eadem namque specie demonstratus effulsit,
cum beatos apostolos, sicut liber eorum Actuum protestatur, clara sui divinitate perfudit. Tunc ad epulas eos sumendas invitat
placida solemnium praeceptione verborum, qui mensae Domini voce unanimes congregati, cibos sanctae benedictionis accipiunt,
et Christum plena fidei veritate cognoscunt.
0749A Cum vero modicis insurrexissent dapibus competenter impleti, Petrum Dominus, an eum diligat clementer interrogat. Cui protinus
annuenti, cupiens
0749B greges, ut pastor bonus, augere, tamquam fidelissimo nimis operario, vel probato suas oves, agnosque commendat. Et haec tertio
repetit, ac revolvit, ut recentiori culpae trina negatio pari dilectionis purgaretur ex numero. Quod autem Petro((
0749D Male vetus codex
Petrus. )) specialiter alendi greges tribuit dignitatem, cum probetur omnes aeque diligere, non aliorum pertinet ad detrimentum,
sed rationi videtur esse conjunctum; hoc animal namque mitissimum pro simplicitate naturae, justis comparatum, quos, cum venerit
in majestate sua rex omnium, taliter a dextris astantes, sicut ipse docuit, alloquitur:
Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi, etc. Ingressuros igitur justos in
0750A regnum consequenter illi commendat, cui claves se daturum ejusdem regni promiserat.
Inde monitis eos beatis erudiens, et pacificae roborans
0750B traditione doctrinae, per omnes imperans terras religosae fidei praecepta dispergere, sacrique baptismatis unicam trinitatem
cunctis gentibus prorogare, sic inquiens, ac decernens:
Data est mihi omnis potestas in coelo, et in terra. Euntes nunc, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et
Filii, et Spiritus sancti, docentes eos observare omnia, quaecumque mandavi vobis,
etc.
Cumque Divinitas((
0749D Suspicatur Gallandius in veteri codice scriptum fuisse per compendium
dus, hoc est,
Dominus, non
divinitas nam postea occurrit
egressus. Retineri tamen potest
divinitas quae vox posita pro
Deus admittit
0750D
egressus per mutationem generis, quam saepe in istiusmodi scriptoribus animadverti. Nonnulli habent
divinitatis. Juretus observat, in vet. cod. exaratum esse
per horas, non
per oras. Frequens est haec scribendi ratio in mss. codicibus.)) omnia mandasset impleri, mox in Bethaniam iisdem pariter eductis
egressus, coram beatis protinus viris, qui tanti visionem triumphi meruere sortiri, per oras evectus aethereas, arcem sidereae
dominationis ascendit, et ad dextram patriae residet majestatis, totumque proprio regit,
0751A et gubernat arbitrio. Qui cuncta jugiter excelsa possidens, ac profunda post coelum descendit ad tartarum, post tartarum
remeavit in coelum. Ob hoc igitur voluit hisdem praesentibus ad astra migrare (quantum parvitatis meae dignatur sensibus aperire),
ut
0751B iter eisdem, qua sequerentur, ostenderet, quibus ante passionem sibi dicentibus:
Domine, nescimus quo vadis, quomodo possumus viam nosse? respondit evidenter, et dixit:
Ego sum via, et veritas, et vita. Via, quoniam per eum Patris pervenitur ad gratiam.
Veritas, quia credentibus tribuet, quae promittit.
Vita, quoniam et morti non subjacent, quos adoptat. Laetis vultibus intuentes ergo discipuli Dominum supra
0752A nubes excelsum, corruscos siderum tractus propriis devicto mundo, calcare vestigiis, venerantur supplices et adorant, redituque
gratissimo familiae ejus, gressibus aerei tramitis plagas, quas oculis viderunt, revolvunt cordibus, et reportant cuncti generis
viris,
0752B ut gentes credant. Testes namque fideles, et magni divinae probantur esse virtutis, qui facta Domini Jesu Christi videntes,
innumerabilium scripserunt pauca gestorum. Nam si religiosis omnia potuissent chartis annecti nostri miracula Salvatoris,
nec ipse forsitan mundus, sicut Joannes Evangelista testatur, qui scriberentur, volumina, caperet universa librorum.
0703
0703A
0703B
1. Reg. 2,
Ubi Dominus petit Patrem se clarificare verbo. Ott. 1,
Oratio Christi ad Patrem. Pro miraculis
virtus, et
virtutes poetae christiani passim usurpant.
Opem virtutis dixit etiam Paulinus Vit. S. Mart. V, vers. 215, uti Dracontius
opem libertatis, sapientiae.
2. Petrus Burmannus secundus in Anthol. vet. Lat. epigr. l. I, p. 87, conjicit
ire dies. Prosa tamen exhibet
esse. In meo codice mendum est
Dominus.
3.
Vivam, h. e., immortalem, quod ex sacris litteris petitum.
5. Barthius Advers. l. LIII, c. 3, citat
remeans pro
0703C
relevans. Codex Barthii
ducit, ex quo Barthius conjicit
ducat. Alm., Reg. 5, Ald., Arntz.
vexit, quod recentiores probant: sed veterrimi nostri libri praeferunt
duxit. Nebrissensis noster non satis advertit ad metrum, et sensum, cum sic commentatus est:
A lucis infernis, non quod apud inferos sint arbores, sed allusit ad etymon nominis, quo dicitur lucus, quasi luce carens:
Virgil.
VI,
Lucis habitamus opacis. Sed, ut dixi, sensus et metrum postulant, ut
lucis sit casus gignendi a
lux lucis.
6. Cod. Burm., Reg. 1 supra, Reg. 2, Alb., Ang., Vat. 2
istac: alii
ista. Ott. 1,
ab hora, quod prosa, et Evangelii verba confirmant, et recentiores sequuntur: plerique tamen mss., et editi
in hora.
7. Alm., Reg. 1, in contextu
Salvifica. Reg. 1 ad marg. pro d. s.,
Clarifica, quae est communis lectio, supra
Salvifica est glossa
glorifica. Ex Prosa, et Evangelio praeferendum videtur
Salvifica.
8. Mirum quantum mss., et editi variant in hoc
0703D versu. Reg. 5, Ald.,
Clarifica, dixit, nomen tuum, altaque coelo, cum hiatu
tuum. Cappusotus, Parrh.,
Clarifica nomenque tuum, inquit, magnaque coelo. Cant., Poelm. in contextu, Fabr.
Clarifica nomenque tuum, permagnaque coelo. Nonnullae veteres editiones
Clarifica, dixit, nomenque tuum, permagnaque coelo, quo pacto versus uno pede longior evadit. Schedae Poelm.
Clarifica nomenque, inquit, permagnaque coelo. Cod. Barthii, ed. Lips.
Clarifica, dixit, nomen: tunc magnaque coelo, qua in scriptura
que est παρελκὸν ut saepius in optimis etiam scriptoribus, quod notat Barthius. Haec varietas orta est ex synaeresi, quae in
vera lectione ignaris librariis difficultem
0704B creabat. Exstat ea vera lectio in plerisque nostris codicibus, Reg. 1, 2, Vat. 1, 2, Ott. 1, 2, Rom., Meo, Urb., Ang., et
ex correctione, ut videtur, in Alb., necnon in codice omnium veterrimo Taurinensi, in Alm., Lips.
Clarifica, dixit, nomen tuum magnaque coelo, ubi
tuum est monosyllabum ea licentia, quam in Prolegomenis ad Prudentium, et aliquando in notis ad Juvencum explicui. Cellarius,
Vonckius, Wopkensius Bedae affingunt, quod legerit
Clarifica, dixit, nomen, cujus magnaque coelo: sed in editione, qua ego utor, invenio
Clarifica, dixit, nomen tuum, magnaque coelo, atque ita legisse videtur anonymus
0704C commentator Bedae in codice Vaticano a me visus, qui verba ipsa Redemptoris profert ex Joannis Evangelio c. XII, v. 28,
Pater, clarifica nomen tuum. Dixerat enim Beda, Sedulium postposuisse ordinem disciplinae saecularis, ut verba Redemptoris retineret. Existimat enim Beda,
quarta sede hujus versus a Sedulio intrusum fuisse pedem amphimacrum, sive creticum, tribus syllabis, longa, brevi, et longa
constantem: quod mihi minime probatur, cum possit spondaeus quarto loco admitti, contracto
tuum per synaeresin. Mendose ergo inter Grammaticos Putschii in opere Bedae legitur
cujus pro
tuum. Recentiores in plures abeunt conjecturas, plerumque ineptas, et quas post veram lectionem ex codicibus assertam vix adducor,
ut leviter indicem. Wonckius:
Clarifica, dixit, nomen pius, magnaque coelo. Wopkensius:
Clarifica, dixit, nomen; divinaque coelo, vel
Clarifica, dixit, nomen nunc; magnaque coelo, vel
Clarifica, dixit, nomen, permagnaque coelo,
0704D vel
Clarifica, dixit, nomen plus: magnaque coelo. Arntzenius,
Clarifica, dixit, nomen tu: magnaque coelo. In contextu tamen Arntzenius retinuit communiorem codicum scripturam, Cellarium secutus.
10. Reg. 1, Vatt. 1, 2, Arntz a prima m., Ottob., 1,
Clarificemque, et glossa in Reg. 1,
futurum tempus conjunctivi saepe ponitur pro futuro indicativi. In Ott. 1, fortasse prius fuit
Clarificabo, contra in Reg. 2 est
Clarificabo, sed videtur fuisse
Clarificemque; nam legitur etiam
clarificabo pro glossa, quae glossa est in Vat. 1, ad verbum
Clarificemque. Secunda manus in Arntz. dedit
Clarificabo, quod nonnulli mss. cum Ang., Alb., et fere omnes editi amplectuntur.
0705B Tertia manus in eodem Arntz.
Clarificans, quod Parrh., et schedae Poelm. exhibent. Mihi verior videtur lectio
Clarificabo; nam fortasse
Clarificemque ab aliquo librario scriptum fuit, qui conjunctionem
que necessariam existimaverit. Alius censebit,
Clarificemque ab exscriptoribus in
Clarificabo mutatum,
0705C quia hoc clarius est. In Vet. 1 mendum est
Clarificemque iterum; apertius: desideratur
quid.
310 Has inter virtutis opes jam proxima paschae
Coeperat esse dies, Domini cum gloria vellet
Ponere mortalem, vivamque resumere carnem,
Non aliam, sed rursus eam, quam munere plenam
((5)) Lucis, ab infernis relevans, ad sidera duxit.
0704A Exclamansque palam; Pater, ista memet ab hora
Salvifica: sed in hanc ideo veni tamen horam;
311 Clarifica, dixit, nomen tuum; magnaque coelo
Vox resonans venit per nubila: Clarificavi,
((10)) Clarificabo iterum. Quid apertius est Patre teste,
0705A
0705C
11. Plerique mss.
ac nec: nonnulli vulgati
at nec. Grunerus malebat
nec pro
ne. Nostri omnes mss.
agnoscere, excepto recentissimo codice Reg. 5, in quo est
cognoscere, quod cum Cant., Ald., et aliis editis Grunerus et Arntzenius praeferunt. Grunerus Barthio affingit, quod in ejus codice invenerit
coelum pro
Christum. At Barthius l. LIII Advers., c. 3, e suo codice refert, et tuetur
nec sic agnoscere: et subinde explicat,
coelum in verbis superioribus
coelo assertore sumi pro Deo, ut apud Petronium,
Nemo coelum putat. Nebrissensis ait, poni masculinum pro neutro, ut
tempus repertor.
12. Arntz.
suum: alii cum prosa
Deum. Vat. 1, pro d. s.
pars una ferebat, non male.
13. Plerique
crepuisse: Reg. 1,
increpuisse, quod elegantius videtur. Quamvis in ablativo singulari dicatur
tonitru, et in dativo, et ablativo plurali
tonitribus, tamen
tonitrus, tonitri masculino genere declinatur,
0705D aut
tonitruum, tonitrui.
15. Codd. Alm., Arntz., Barth., et plerique nostri cum Parrh., et aliis editis
Num. tonitrus. Meus, Vat. 2, Cant., et quaedam editiones
Non tonitrus, quod Grunerus, et Arntzenius ediderunt, quia planior sic evadit sensus, et favet prosa. In Ott. 2 mendum est
Numen tonitrus. Rom.
poterit: retine
potuit. Plerique mss., et editi
seu angelus cum hiatu: alii
sive angelus.
16. Vat. 1, Meus, Rom. pro d. s.
generare: alii
generasse, quod fortasse etiam fuit in Vat. 1.
17. In Reg. 1 erat
Auditore sponsa daret: correctum
0706B
Audito responsa daret. In meo cod. corruptus est etiam hic locus
Audito response dato.
20. Reg. 1.
De eo, quando discipulorum pedes lavit. Arntz., Ott. 2,
celebrans convivia coenae; quod ex prosa pondus accipit. Sic
dapes est accusativus appositionis. Meus
celebrans pro munere coenae: caeteri
0706C
celebrans per munera coenae.
21. Omnes mss., et editi
ministrum, excepto perantiquo codice Taurinensi, in quo est
magistrum, quod sustineri aliquo pacto potest ex Evangelio Joann. c. XIII, vers. 13 seqq.,
Vos vocatis me, Magister et Domine: et bene dicitis: sum etenim. Si ergo ego lavi pedes vestros Dominus et Magister: et vos
debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis,
etc. Saepe in mss. confusa reperies
minister, et
magister, quamvis reipsa valde inter se discrepent. In Urb. error est
ministerium, sed aliud fuit.
22.
Exempla pro
exemplum: vide not. ad Dracont. III, 314.
23. Reg. 1, Ott. 1,
famulatus: sed in Reg. 1 correctio est
famulatur, quamvis adhuc glossa
obediens ipse alterum indicet. In Vatic. 1, est
famulatur, sed aliud fuit, et glossa
deserviens arguit
famulatus. In nonnullis aliis mss. dubium est, an
famulatur, an
famulatus sit legendum. Sententia utrolibet modo
0706D constat: in editis solum invenio
famulatur. Wopkensius
libens exponit per
benigne, ac similia loca aliorum profert: in quibus tamen pariter
libens pro
ultro, libenter accipi potest.
24. Vat. 2,
inclinaret honorem: corrigendum
inclinavit.
25.
Vestigia aliquando, ut hic, sunt ipsae plantae: alias signa pedum alicui loco impressa.
26. Ott. 2,
Nec Judam sprevit: alii,
Nec Judam exciperet, quod tempus particula
ut praecedens exposcit; et simili modo procedit prosa.
312 Coelo assertore? At nec sic agnoscere Christum
Gens voluit Judaea Deum; pars esse ferebat,
Hoc tonitrum: pars angelicam crepuisse loquelam.
O gens caeca oculis, o gens durissima corde!
((15)) Non tonitrus potuit Christum, sive angelus ullus
Auctorem generasse suum, qui, nomine Patris
Audito, responsa daret, sed ab ore Tonantis,
313 Natum agnoscentis, populus quo crederet astans,
0706A Vox emissa suo respondit consona verbo.
((20)) Annua tunc sacrae celebrans per munera coenae
Paschales ex more dapes, humilemque ministrum
Se faciens, et grata suis exempla relinquens,
Assurgit, famulisque libens famulatur, et omnem
Linteolo accinctus tantum inclinavit honorem,
((25)) Discipulis ut sponte lavans vestigia cunctis,
Nec Judam exciperet, quem proditionis iniquae
Noverat auctorem. Sed nil tibi gloria, saeve
0707A
0707C
28. Meus corrupte
vela pro
illa. Urb.
dabit: retine
dabat. Pro
mundis error est in quibusdam editis
nudis.
30. In Reg. 1, Ottobon. 1, et fortasse etiam in Reg. 2 fuit
velamine, sed ubivis correctum
velamina, quod verum est, quamvis alterum sustineri etiam possit. In Reg. 1 glossa
tegumenta. De hujusmodi albis velaminibus sepulcrorum confer. not. ad Juvencum IV, 74.
31. Ott. 2
internis, atque ita hunc versum nonnemo allegat. Communis scriptura
interius ex Prosa confirmatur. Ott. 2,
plenum est; caeteri omittunt verbum substantivum, quod persaepe eleganter fit. In Reg. 2 ex
pleno recte factum
plenum.
32. Reg. 1
De Juda, qui fur tradidit. Barthius l. LIII Advers. c. 3, citat
nefandi pro
futuri, invita prosa. Urb.
futurum non ita bene. Virgilius I Aen. 134,
Nec latuere doli fratrem etc.
33. Parrh., schedae Poelman.
Edidit, quod ex suo cod. ms. Barthius loco citato praetulit. Grunerus tamen,
0707D et Arntzenius contendunt, longe melius esse
Prodidit. Ang.
Protulit. In mss. saepius invicem commutantur
prodere, et
edere.
37. Plerique mss.
Esurient, sitientque: alii
Esuriant, sitiantque, quibus prosa favet. Editi simili modo variant. Sequi poteris, quod malueris. Vatic. 1,
fidelis ex veteri more scribendi
fideles per
fideleis, et
fidelis. Vides, a Sedulio quoque clare explicari dogma catholicum de Eucharistia; ut plane desipiant haeretici, qui illud in dubium
revocant.
39.
Arma pro consiliis, sive arte nocendi, ut alibi, et apud Virgilium,
Et quaerere conscius arma.
41. Cant., Ott. 1 in contextu, Reg. 1 pro d. s.,
quavis. Ott. 1 pro d. s., cum caeteris,
parva. In Reg. 1 in contextu ipso, in quo est
parva, aliud fuit. Grunerus
0708C cum prosa mavult
quavis: dissentit Arntzenius, quia Judas non
quavis, sed definita
parva mercede hoc scelus peregit. Verum haec ratio argueret, neque in prosa legendum esse
sub qualibet mercede. Sequor igitur Grunerum, quia Sedulius exprimit verba Matthaei c. XXVI, v. 15,
Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? Arntzenius ex grammaticorum regulis scribit
neque illi: pleririque nostri mss., et editi
nec illi, neglectis istiusmodi regulis, ut saepe alibi.
42. Reg. 2,
sed haerent, non male ex more aevi Sedulii, quo
h saepe vim consonantis habebat. Supra tamen ascriptum est
sed inhaerent.
43. Meus,
Tantum idem sceleris: lege
Tantumdem sceleris. In ms. Reg. 1, ex
nomismata correctum est
numismata. Plerique nostri codices
numismata exhibent. Dixi de hac scribendi varietate in not. ad Prudentium, et ad Juvencum.
44. Meus,
Argento: retine
Argenti.
46. Arntz. a pr. m., Meus,
aethrem, Rom., Ott. 2,
0708D
aetherem contra metrum, Vat. 1, Alb.
aethra, quae fortasse vera est lectio pro
aethera per contractionem. Vide not. ad l. II Juvenci v. 532. Plerique exhibent
aethram. Deest hic versus in Ang. codice.
47. Meus
neque jam bona minus bene. Vat. 1 contra metrum,
neque bona.
48. Cant., et nonnulli vulgati
magno: reliqui melius
magni. Meus, inverso ordine,
pro fuso.
50. Reg. 2 pro d. s., Parrhas.
ventre: alii cum prosa,
matre. Urb. corrupte
morte. Quomodo, inquit Nebrissensis,
damnatus, si non fuisset? Respondet, quia hoc ipsum non fuisset malum, quod ille postea designavit. Sententia ipsa clarior est, his
subtilitatibus semotis.
314 Traditor, illa dabat pedibus consistere mundis,
Qui sensu pollutus eras, velut omne sepulcrum
((30)) Exteriora gerens albae velamina formae,
Sordibus interius, foedoque cadavere plenum.
Nec Dominum latuere doli, scelerisque futuri
Prodidit auctorem, panem cui tradidit ipse,
Qui panis tradendus erat: nam corporis, atque
((35)) Sanguinis ille sui postquam duo munera sanxit,
Atque cibum, potumque dedit, quo perpete numquam
Esuriant, sitiantque animae sine labe fideles:
315 Protinus in Judam, sedes ubi livor habebat,
Spiritus intravit teterrimus, armaque sumens
((40))
0708A In Dominum, servile dedit consurgere bellum,
Pactus grande nefas quavis mercede: nec illi
Culpa datur pretio, sed inhaerent crimina facto.
Tantumdem sceleris, terdena numismata sumens
Argenti, parvo caecatus munere gessit,
((45)) Quantum, cuncta simul terrarum regna, marisque
Divitias, omnemque vagis cum nubibus aethram
Si caperet, gesturus erat: neque enim bona mundi
Sufficerent magni fuso pro sanguine Christi,
316 Qui pater est mundi, qui fecerat, hunc quoque nasci.
((50)) Atque utinam sterili damnatus matre nequisset
0709A
0709B
52. Ald.,
Auxisset; corrige
Hauxisset. Barthius l. LIII Advers. c. 3, pro
flabris citat
fibris. Communis scriptura est
flabris, quo respicit mendum in Urb.
fabris.
53. Error est in Meo, et in Parrh.
torpere, et in Rom.
corpore pro
torpore. Barthius nimium subtiliter de aeterno hoc torpore philosophatur, quem concludit
0709C esse nescientiam mortalium, et nihilitatem quae nil omnino umquam fuit. Verum, ut de Nebrissensi dixi, qui versus, prosamque
Sedulii non intelliget, minus istiusmodi interpretationes intelliget.
54. Arntz. a m. s., Parrhas.,
nescisse pro
nescire. Plerique interponunt,
nescire datam, quam perdere vitam. Nonnulli
nescire, datam quam perdere vitam.
55. Ms. Lips., Meus, Vat. 2,
homo; plerique
humo, quod intelligitur ex veteri more, quo natus infans in terra collocabatur, ut a patre tolleretur in gremium. Sed fortasse
verior est lectio
homo, quae in antiquo etiam ms. Taurinensi exstat: videtur enim Sedulius voluisse retinere verbum Matthaei c. XXVI, v. 24,
Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur: bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. Obvium est apud poetas
fusus pro
natus. Prosa explicat
confestim ut meruit procreari, quod utrique scripturae potest congruere.
57. Ott. 1,
auctus, recte correctum per
actus. Sacrae Scripturae phrasis est,
A facie terrae. Consule
0709D not. ad Dracontium II, 457.
59. Poelm.,
Invectio in Judam. Meus,
Apostrophat. Meus,
ferox Judas, insane: caeteri
audax pro
Judas. Beda etiam, qui in lib. de Arte metr. laudat hunc versum, legit
audax. In prosa nulla est distinctio capitis hoc loco, ut nonnumquam alibi et prosa ab exemplaribus mss. carminis, et haec ipsa
exemplaria inter se discrepant.
61. De voce
traditor disputant viri critici, an a Tacito usurpata fuerit pro proditore: ab ea certe non abhorrent Tertullianus, aliique veteres
scriptores Christiani.
0710B 62. Meus,
Primus et horribiles; scilicet primus, et signifer comitaris. Alb., Reg. 1
horribilis. Ita etiam Ott. 1, sed in hoc correctum est
horribiles.
63. Schedae Poelm.
manum pro
aciem. Meus,
sudibusque minantem.
64. Alm., Arntz., Parrhas., Ottob. 1, Alb., et multi editi
Commoveas. Id fuit etiam in Reg. 2, sed
0710C correctum
Cum moveas, vel
Cummoveas, ut scribitur etiam in Reg. 1 cum glossa
cum sollicites. Meus mendose
Commoves: plerique
Cum moveas, quod sententia postulat. Mss., et editi passim
ori ora: Reg. 5, Ald.
ore ora, quod exstat etiam in Arntz. ab altera manu, et in schedis Poelmanni. Id eligunt Grunerus, et Arntzenius, quia Latinum non
est
ori ora premere. Certe Latinius est
ore ora premere, sed non facile damnaverim alterum. Vat. 1,
premes, correcum
premis. Parrh.,
premens, quia prius edidit
Commoveas. In Rom. scriptum erat
mellisque, in Poelm. error est
melleque pro
mellique.
65. Plerique nostri,
et blanda Dominum, Arntzenius, inverso ordine, edidit
et Dominum blanda, alios secutus.
66. Wopkensius sic sollicitabat hunc versum:
Quid socium simulans inimica fraude salutas, scilicet
simulans te, et
salutas illum, vel
Quid socium simulas, et amica fronte salutas, vel
Quid socium simulas,
0710D
et caeca fraude salutas? Verum ex Prosa agnovit idem Wopkensius, veram esse codicum scripturam. Arntz., Reg. 5, Ald.
amicum, alii cum prosa
amica, h. e., sub specie amicitiae.
67. Barth. cod., Cant., Ald.,
Numquam: nonnulli codd. mss. obscure
Numquam, aut
Numquid. Barthius, Grunerus, et Arntzenius praeferunt
Numquam cum prosa. Plerique, et optimi mss. exhibent
Numquid, quod cum interrogatione eamdem sententiam reddit, neque minus elegans est. Porro non ita prosae inhaerendum est, ut ejus
lectio venustiori alteri, in quam praestantissima vetera exemplaria consentiunt, praeferatur.
Natalem sentire diem, nec luminis hujus
Hausisset placidas flabris vitalibus auras
Aeterno torpore latens, miseroque fuisset
Sors melior nescire datam, quam perdere vitam,
((55)) Aut male fusus humo, confestim munera lucis
Perderet, ut pulvis, quem ventus projicit ingens
A facie terrae, rapidisque volatibus actus
Spargitur in vacuas nebulis obscurior umbras.
317 Tune cruente, ferox, audax, insane, rebellis,
((60)) Perfide, crudelis, fallax, venalis, inique,
0710A Traditor immitis, fere proditor, impie latro,
Praevius horribiles comitaris signifer enses?
Sacrilegamque aciem, gladiis, sudibusque minacem
Cum moveas, ore ora premis, mellique venenum
((65)) Inseris, et blanda Dominum sub imagine prodis?
Quid socium simulas, et amica fraude salutas?
318 Numquid terribiles aut pax conjurat in enses,
Aut truculenta pio lupus oscula porrigit agno?
0711A
0711B
69. Ald.
Jesum traditum reddidisse aurem Malcho. Barthius accipit
operator pro operario, numquam otioso; melius Wopkensius pro benefico, munifico, ut
operatio eleemosynam etiam significat: de qua voce vide comment. ad Prudent. Psych. vers. 573.
0711C 70. Nonnulli editi
linquit. Puero, h. e., famulo, nota significatione.
71. Reg. 1, Meus,
vocaret: sed in Reg. 1 recte emendatum per
vacaret. Haec phrasis occurrit etiam l. IV, vers. 196. Arator l. I, vers. 862, al. 807,
Ut numquam pietate vacet. Ex prosa videtur colligi
nequa sumi pro
nequo tempore. Potest etiam accipi pro
nequa ratione, aut
nequa via, hoc est, nequo modo.
73. De hac locutione
millia legiones videri potest judicium Parrhasii in Proleg. n. 189. Simili tamen modo Livius aliquando loquitur, ut l. XXXIV, c. 52, a med.
Philippei nummi aurei quatuordecim millia, et l. XXXIX, c. 5, et Columella l. v, c. 1.
74. Ott. 2
possit pro
posset.
77.
Parci mucrone: sic Dracontius Satisf. vers. 157,
Mucrone pepercit.
78. Parrh.
nec: caeteri melius
non. Meus in contextu
quemquam, pro d. s.
cuiquam. Vat. 2. in compendio litterarum
quemqaum, vel
quidquam: sed
0711D unice retinendum
cuiquam. De phrasi
ponere animam vide not. ad Juvenc. I, 611.
79. Ald.
Jesum praedixisse Petro, quod se negaturus esset. Arntzenius tribuit suo codici Arntz. a pr. m., et Torn. 1,
Jam Petro, ms. Cantab., Arntz. a sec. m., et Prosae
Namque Petro: in contextu edidit
Jamque Petro, nescio, an dedita opera, an
Jamque exciderit typographo pro
Namque. Plures et praestantiores nostri mss.
Namque: alii cum Parrh., et Ald.
Jamque.
80 Barthius verba glossarii Isidoriani
Alliger, gallus
0712B accipit pro glossa hujus loci. Sed hoc loco
aliger est epitheton appositum nominativo
gallus, non glossa. Fortasse in glossa Isidori innuitur, gallo convenire epitheton
aliger.
0712C 82. Reg. 2, Ott. 1. Meus contra metrum, et sensum
praedicando: in Reg. 2, et Ottob. 1 recte correctio, adhibita est per
praedicendo.
83. Ald.
In domum Caiphae deductum Jesum. Meus,
Ducitur ad Caipham. Ms. Barthii, schedae Poelm., Parrh.
Protinus, vel
Protenus: reliqui
Continuo. Prosa
mox. Pro
ad tristes Reg. 5, Ald.,
ad vastas, quod tenuit Nebrissensis, ut magnificentia domus Caiphaeae denotetur. Sedulius aliud voluit, ut ex optimis quibusque exemplaribus
patet.
85. Parrh.,
hic; Meus,
hac; lege
hoc.
86.
Pestifera ex psalm. I, vers. 1,
In cathedra pestilentiae non sedit.
87. Parrh., Vet. 1,
Consilium; retine
Concilium.
88. Vatt. 2, Reg. 5, Cant., Ald.,
labellis. Alm.
fabellis. Plerique nostri Ang., Alb., Reg. 1, 2, Ottob. 1, 2, Vatic. 1, Urb., Rom., Meus cum mss. Lipsiens., Arntz., Parrhasio, et
vetustissimis aliis editionibus,
favillis. Nic. Heinsius in not. ad Prudentium hymn. II Perist. vers. 318, correxit ex
0712D conjectura
conflata cavillis, quam correctionem Cellarius, Grunerus, et Arntzenius amplexi sunt. Grunero non displicebat
fabellis, nisi id contra metrum esset. Posset tamen aliquo modo sustineri simili exemplo epigrammatis, quod S. Damaso tribuitur in
ms. quodam codice bibliothecae Angelicae:
Non falsas fabulas studio meditatus inani. Caeterum nihil est causae, cur a communi codicum scriptura
favillis recedamus, cum eam Sedulius ipse in prosa clarissime confirmet.
Traditus ergo viris operator sanctus iniquis,
((70)) Consuetam non liquit opem, pueroque revulsam
Ense Petri, nequa pius a pietate vacaret,
Reddidit auriculam; nec enim vindicta Tonanti
Conveniens humana fuit, qui millia Patrem
Angelicas sibimet legiones poscere posset
((75)) Plus duodena dari, si mallet sumere poenas
De meritis, quam sponte suas ignoscere plagas.
Tunc parci mucrone jubet, quia venerat ipse
319 Ponere pro cunctis animam, non tollere cuiquam.
Namque Petro, clara jamdudum voce fatenti,
((80))
0712A Cum Domino se velle mori, Prius aliger, inquit,
Quam gallus cantet, hac me ter nocte negabis,
Non reprobando fidem, sed praedicendo timorem.
Continuo ad tristes Caiphae deducitur aedes.
Ille sacerdotum fuerat tunc denique princeps,
((85)) Et princeps scelerum, namque hoc residente cathedra
Pestifera, falsis agitatum testibus ardet
Concilium, jam jamque volant mendacia mille
320 In Dominum, vanis hominum conflata favillis,
0713A
0713B
89. Plerique,
Et; nonnulli vulgati,
Quae; Barthius
0713C l. LIII, c. 3. substituebat
At; Arntzenius mallet
Sed, sicui displiceat
Et. Parrhasius, omisso
et, edidit
Depereunt. Cod. Barthii, Cantabr., Meus
sua, quod Arntzenius affingit etiam Aldo: sed Aldus cum aliis retinet
sui, quod probum est.
90. Codex Barthii, Arntz. a sec. m., schedae Poelm., Parrh., Ott. 2,
vis est cui: reliqui
vires cui, quod probat, et explicat Prosa. Alteram lectionem frustra extricare conatur Barthius.
91. Vet. 1, Mon.,
victaeque furore: lege
victoque.
93. Ald.
Jesum colaphis, et palmis coesum. Wopkensius distinguendum ait
brachia tolli,—Armat in insontem, scilicet brachia tolluntur, ex usu vulgatissimo infinitivi. Tum
armat scilicet illos, vel homines. Arntzenius conjicit
brachia tollit,—Armaque in insontem. In Bibl. Lugd. per errorem, ut puto,
brachia tollit,—Arma in insontem. Vet. 1, Parrh., schedae Poelm.,
hei pro heu.
94. Vet. 1, 2, Mon., contra metrum et sensum,
Armat insontem.
0713D 95. Arntz., Vet. 1, Ottob. 1, Urb., Rom.
rapidum: sed in Ottob. 1, bene correctum per
rabidum: Wopkensius interpungit
rabidum memorare tumultum—Sacrilegas movisse manus? videlicet memorare tumultum, h. e., turbam hominum movisse sacrilegas manus. Vel alio modo
memorare tumultum?—Sacrilegas movisse manus. Nimirum
movisse pro
moverunt. Priorem interpunctionem Arntzenius unice probat. Nisi prosa hoc ipsum suaderet, existimarem,
movisse conjungendum cum
quievit, nempe plebs exsecranda non quievit movisse sacrilegas manus, non denique quievit caput pulsare passim, etc.
96. Meus
novisse, ad marg. pro d. s.
meminisse. Ita planior sensus evadit: sed obstant reliqua exemplaria. Glossa in Reg. 1 est
passim, leviter, quod huic loco non congruit.
98. Nonnemo citat
Vel spuere, fortasse casu, non dedita opera.
Quiesco cum infinitivo usurpavit etiam Quadrigarius apud Gellium l. IX, c. 12,
Quiescerent
0714B
pugnare; ubi tamen alii ex veteribus membranis legunt,
0714C
Quiescerent pugnarum.
99.
Totum, h. e., omnia, ut apud alios sequioris aevi scriptores, et apud Sedulium alibi a nobis explicatum est.
102. Nostri omnes mss., Parrh., Capp., Ald., vetustissimae editiones, mss. Alm., Arntz.,
Haec sputa per, quod, quia contra metrum est, schedae Poelmanni improbarunt. Barthius ad Claudian. IV Consulat. Hon. vers. 617, citat
Sputa per haec. Recentiores editores facilius mutarunt
Sputa haec per. Verum cum veteres codices consentiant in hac scriptura
Haec sputa per, eam sequi debemus: non enim magis mirum est, Sedulium primam in
sputa corripuisse, quam primam in
jugis, et secundam in
elutus simili modo brevem fecisse. Pro
lavere nonnulli vulgati male
lavare.
103. Parrh.,
plaudit. Rom., Urb.,
crevit, fortasse ex aliqua glossa. Lectio vera est
plausit ex more veterum, quo per alapae ictum, et plausum in malis libertas servis manumissis conferebatur, ut notum
0714D est. Adisis Isidorum l. IX Etym. cap. 3. Nebrissensis alio fortasse respicit, cum exponit
plausit, h. e.,
arrisit.
104. Reg. 1,
Negatio Petri. Vat. 1, 2,
Et; in Vat. 1 correctum,
At. Vonckius conjicit,
At Simon, plaudentibus Wopkensio, et Arntzenio. At recepta scriptura
senior, ita a Prosa, et omnibus exemplaribus confirmatur, ac praeterea rei ipsi convenit, cum Petrus senior caeteris discipulis fuerit,
ut nullus sit locus conjecturae contrariae. Qui futura praemonet, auctor solet vocari. Juvencus I, 233,
Monuit quod Spiritus auctor. Prudentius hymn. 13 Perist. vers. 9:
Spiritus ille Dei, qui fluxerat auctor in prophetas.
105. Ms. Barthii, Cant., Parrh., schedae Poelmanni, multae veteres editiones, prosa,
nequibat. Reg. 1, Ott. 1,
nequibit, factum in Reg. 1,
nequibat; in Ott. 1,
nequivit. Arntz. cum plurimis nostris mss., Ald., et aliis editis,
nequivit.
Et pereunt levitate sui, velut ignis oberrans
((90)) Arentes stipulas, vires cui summa cremandi
Materies infirma rapit, victoque furore
Labitur invalidae deformis gloria flammae.
Postquam nulla dolis patuit via, brachia tolli
Armat in insontem saevus furor: heu mihi! quantis
((95)) Impedior lacrymis rabidum memorare tumultum
321 Sacrilegas movisse manus? non denique passim
Vel colaphis pulsare caput, vel caedere palmis,
0714A Aut spuere in faciem plebs exsecranda quievit.
Ille tamen patiens subjecto corpore totum
((100)) Sustinuit, nostraeque dedit sua membra saluti.
Namque per hos colaphos caput est sanabile nostrum,
Haec sputa per Dominum nostram lavere figuram,
His alapis nobis libertas maxima plausit,
At senior, cui cuncta potens praedixerat auctor,
((105)) 322 Quae ventura forent, quoniam transire nequibat
0715A
0715C
106. Vet. 1 mendose
agit pro
ait. Compositum
adesse pro simplici
esse ab aliis et jam poetis Christianis ponitur.
108. Parrh.,
Tunc; nonnulli editi
Ut: plerique,
Et; Meus
Et cecinit gallus, inverso ordine.
109. In Reg. 1, Ottob. 1, Vatt. 1, 2, Rom., Meo,
0715D error est
redire, recte emendatus in plerisque per
rediere. Fabr. et nonnullae aliae editiones,
Petro, quod retineri posset, praesertim favente prosa. Sed omnes mss. habent
Petri; eodemque respicit mendum in Meo
Patri.
110. Ott. 1,
damnavit opes, bene emendatum per
opus.
111. Vat. 1,
Culpa fuit, quod cum aliquo acumine sustineri posset, ut
Troja fuit. Sed vera lectio est
fugit.
112. Rom.,
generastis amaris; recte correctum,
amari.
113. Ald.,
Jesum ductum ad Pilatum: et Judam
0716C
se suspendisse. Ms. Barthii
nocturnis moestior umbris, quod praefert Barthius, et cum eo, ed. Lipsiensis et prosa, Arntzenius et Grunerus. Verum etiamsi concedere velimus, magis
poeticum esse
nocturnis moestior umbris, tamen cum nostri omnes veteres libri, etiam Ang., Alb., et alii aliorum exhibeant
nocturna
0716D
moestior umbra, id praestat retinere: a quo certe non abhorrent aures poeticae, quidquid contra sentiat Barthius.
116. Vat. 1,
Pilati moenia: desideratur
ad. Moenia, ut innuatur magnificentia aedium Pilati. Putant etiam nonnulli,
moenia de omnibus tectis, sive aedibus publicis, privatisque urbis dici posse.
117. Grunerus et Arntzenius mallent, cum ed. Lips.,
iniquis, quod mihi minus placet, et alienum est a prosa.
118. Arntz. cod. pro
reddens a pr. m.
linquens, quod Arntzenio non displicebat.
Infectum, quod Christus ait, se prorsus adesse
Ipsius ex sociis, semel, ac bis, terque negavit,
Et gallus cecinit; completa est sanctio Christi,
Et sensus rediere Petri: memor ille malorum
((110)) Immemoris damnavit opus, gemituque sequente,
Culpa fugit, cedunt lacrymis delicta profusis,
323 Et dulcem veniam, fletus, generastis, amari.
0716A Jamque dies aderat, nocturna moestior umbra,
Flagitium visura novum, tenebrisque remotis,
((115)) Pandebat populis Judaeae crimina gentis.
Mox igitur Dominum Pilati ad moenia duci.
Nexibus astrictum, Judas ut vidit iniquus,
324 Diriguit, scelerisque sui commercia reddens
0717A
0717C
119. Meus, corrupte,
In casum facti pretii. Reg. 1,
Incasum, recte factum
Incassum. Reg. 1,
relinquit; plerique,
reliquit.
120. Fabr.,
Nam quid enim; mss. nostri, duo alii apud Barthium l. LIV Advers. c. 7, ac plerique alii,
Quidnam etenim. Reg. 5, Ottob. 2, Ald.,
timorem; retine
timore.
121. Alm.,
tetra; alii, recte,
tetro; Meus, corrupte,
tretro.
122. Mss. Lips., Alm., schedae Poelm., Reg. 2 ex correctione, Ottob. 1 ex correctione, et multi editi,
jam demersa. In Ottob. 1 videtur prius fuisse
demensa. Reg. 1 pro d. s., Reg. 2 a pr. m., Reg. 1, Vatt. 1, 2, Urb., Rom., Meus, Cant., Arntz., Ang. obscure,
dimersa. Alb.,
dimissa. Reg. 1 in contextu,
demissa: ita, vel
dimissa plerique editi. In ed. Lips., et Bibl. Lugd., fortasse error est
diversa. Verbum
demergo eleganter adhibetur pro alte ac summa vi immittere: quod multis constat exemplis.
124. Parrh.,
gramina, non
gramine, ut illi imputat
0717D Arntzenius. Meus, corrupte,
gemina; vera lectio,
germina. Alm., Parrh.,
vertit, quod recentes editores sequuntur; alii,
vertat. In Reg. 2 ex
verat correctum
vertat. Huic scripturae favet prosa.
125. Ms. Barthii, Lipsiens., et recentes editi
ut; alii,
et; nimirum,
vertat et pereant. Juvenalis sat. 10, vers. 145,
Sterilis mala robora fici.
126. Barthius videtur alicubi reperisse
conceptus pro
0718C
correptus; conjicit vero
trucis correptus monte furoris. Wopkensius autem suspicatur
trucis completus mente furoris, repugnante prosa. Nimirum
mens trucis furoris ponitur pro furore ipso, aut mente furibunda.
127. Cantabr., Reg. 1 in contextu, et nonnulli editi,
quamquam, quod Grunerus et Arntzenius cum prosa retinent. Reg. 1 pro d. s., cum plerisque aliis mss. et editis,
tamquam. Alterum magis placet. Rom. male
esse. Elegans, et usitata phrasis est
morte petere pro interficere.
128. Meus,
percurreret; reliqui
praecurreret, sed nonnulli in compendio litterarum, ut legi etiam possit
percurreret. Urb.,
procurreret. Barthius tentabat,
ulcisci nece curreret; Grunerus,
ulcisci praesumeret. Nihil mutes.
131. Meus,
in alto. Wopkensius hariolabatur,
laqueis expelleret altis, vel
laqueo disperderet alto, vel
disperdidit. Retinenda est recepta lectio, siquidem
anima hoc loco adhibetur pro toto homine, ut alibi saepe.
0718D 132. Urb., Vatic. 2, Ottob. 2, Rom., Meus, ms. Barthii, ed. Lips.,
Levior ira, ex quo Barthius conjiciebat,
Ira quidem levior, ut cum
levior constet versus. In Reg. 1 videtur etiam esse
Levior ira, sed aliud fuit, et supra est glossa, vel d. s.,
mitior. Lectio communis
Lenior ira quidem sollicitanda non est. Meus, Parrh., Arntz. a sec. m., multi editi,
tantae; plurimi nostri mss. cum Ald., et aliis vulgatis,
tanto.
Incassum, facti pretium, non facta reliquit.
((120)) Quidnam etenim prodest, illic trepidare timore,
Nullus ubi timor est? aut quae confessio tetro
Lucet in inferno, cum jam demersa securis
Arboris infandae radicibus, exitialem
Quae peperit fructum, feralia germina vertat
((125)) Funditus, et dignis pereant mala robora flammis?
325 Continuoque trucis correptus mente furoris,
0718A Se quoque morte petit; quamquam tunc sanior esset,
Cum scelus ulcisci praecurreret, ipsaque dirae
Guttura vocis iter, cuncti quae vendere mundi
((130)) Ausa redemptorem, nodatis faucibus angens
Infelicem animam laqueo suspendit ab alto.
Lenior ira quidem tantae pro crimine culpae,
Cunctorum cui nulla foret par poena malorum.
326 Exitus hic mortis tamen, et sublime cadaver
((135)) Ostendit populis, quanto de culmine lapsus
0719A
0719B
136. Nonnulli editi,
qui est nunc reus; plerique
0719C mss. atque alii vulgati elegantius omittunt
est.
137. Ott. 1,
descenderat usque; a rec. m. cum aliis,
descendit ad usque.
138. Vat. 2,
nunc vir apostata; lege
nunc vilis.
139. Ald.,
Jesu objecisse Judaeos, quod regem se esse dixerit. Arntzenius errasse ait Sedulium, quod
praesidem vocaverit Pilatum. Verum Sedulius nomen exprimit Vulgatae nostrae, et plurium Patrum Latinorum: quidquid sit, an ante Claudii
tempus
praesidis nomen praefectus Judaeae habuerit. Vide Calmetum Diction. Biblic. verb.
Praeses.
140 Cellarius
jugulum exponit in indice locum
jugulationis. Sed plurima sunt exempla, quibus
jugulus vel
jugulum pro nece, caede, jugulatione, accipitur, uti apud Prudentium, Paulinum Petrocorium, Saxonem Grammaticum, Abbonem, immo Manilium
IV, 128,
In jugulumque dabit fructus.
141. Vat. 1,
insonti sanguine; melius reliqui,
insontis.
142. Ms. Barthii, schedae Poelman., Vet. 1, 2,
0719D Mon. et alii editi,
Comperiens; nostri omnes mss., et alii aliorum cum Parrh., Ald.,
Reperiens, aut
Repperiens, ut intelligatur, primam produci. Meus, Ott. 1 ex correctione, Vat. 1, Reg. 1, 2 in contextu,
dixerit: mss. alii, cum editis,
dixerat.
143. Alm., Urb.,
dicit, quod fortasse fuit in Ott. 1, ubi nunc est, ut in plerisque,
ducit. Alb., Rom.,
duxit. Glossa in Reg. 1,
ducit, compensat.
144. Codd. Reg. 1, 2, 5, Vatt. 1, 2, Parrh., Ald.,
impia. In Reg. 1 d. s.,
perfida, quod videtur esse glossa in Reg. 2; sed in aliis mss. et in plerisque editis in contextu
perfida ponitur. Favet prosa.
145. Aldus, ne secunda in
idola vers. seq. corriperetur, sic hunc locum reformavit
semper quae idola adamavit,—Dilexit lucos. Id etiam exstat in Reg. 5, sed, ut arbitror, ex Aldi editione. Nebrissensis etiam ex Aldo, ut puto, legit
idola secunda producta, quam alio in loco a Sedulio correptam fatetur.
146. Schedae Poelm.
Idola erexit, scilicet ut metro
0720B consuleretur. Verum de secunda in
idola correpta
0720C dixi ad Prudentium, et ad Dracontium. Auctor carminis inediti de Virtutibus et vitiis in Biblioth. Vat. n. 591, cap. de
Crapula:
Grandia nam populis mordax quondam idola feci. Fortasse auctor carminis est Bonifacius episcopus, de quo Sigebertus, et Fabricius Bibl. med.
147. In Parrh. error est
eligere. Reg. 1, Ott. 2,
Bahal pro
Baal. Alii scribunt
Barabbam, alii
Barabam, nonnulli
Barrabam, quod postremum hoc metrum non patitur.
149. In Ott. 1 dubium est, an sit scriptum
utrumque, an
utramque. Vera lectio est
utrumque, quod in Reg. 2 factum est ex
utramque.
150. Hic et sequens versus diverso ordine in codd. collocati sunt. Ms. Barthii, Alm., et Reg. 2, prius
Auctor lucis erat, tum
Auctor mortis erat; sed in Alm. versus
Auctor
lucis deest in contextu, et additus est margini; in Reg. 2, inverso ordine,
Auctor erat lucis, pro
Auctor lucis erat. In meo codice omnino deest hic versus
Auctor lucis; in Ott. 1 versus
0720D
Auctor mortis appositus est in principio paginae, sed ita ut praecedat alterum
Auctor lucis. Barthius ait, melius praecedere vitam, mortem sequi. Contra est prosa. Schedae Poelm.,
sumere lumen; alii,
sumere lucem.
153. Artnz.,
Qui dubitatis; h. e. cur, qua ratione? Caeteri, eodem sensu,
Quid. Meus,
membra pro
terga. Sedulius aemulari videtur Horatium IV Epod. vers. 11.
Sectus flagellis hic triumviralibus: sic fere Martialis et alii.
154. Parrh., schedae Poelman., Urb.,
Subditur; plerique
Subditus, quod melius est.
155. Ott. 2, male,
Sed dignus. Reg. 1,
Ne; supra,
Nec; Ott. 1 et Reg. 2,
Nec, correctum
Ne. Urb., Fabr., Ang., Alb., Vat. 2, Reg. 5, Ald.,
Nec; melius plerique alii.
Ne. Fabr., et quidam vulgati
ceu latro; caeteri
vel latro, in Reg. 1 supra est
ut, in Ott. 1 est
vel, sed aliud fuit. Vat. 2, Reg. 5, Ald.,
perire; reliqui,
periret; Meus pro d. s.,
perisset.
Pridem discipulus, qui nunc reus, alta relinquens
Sidera, tartareum descendit ad usque profundum;
Tunc vir apostolicus, nunc vilis apostata factus.
At Dominus patiens cum praesidis ante tribunal
((140)) Staret, ut ad jugulum ductus mitissimus agnus,
Nil inimica cohors insontis sanguine dignum
Repperiens, regem quod se rex dixerat esse,
Objicit, et verum mendax pro crimine ducit.
Nec mirum, si jura Dei gens perfida vitet,
((145)) 327 Imperiumque neget, lucos quae semper amavit,
0720A Idola dilexit; simili nam more furentes,
Tunc coluere Baal, nunc elegere Barabbam,
Damnatoque pio, conservatoque protervo,
Mutavit per utrumque viam sententia justam.
((150)) Auctor mortis erat, jussus qui sumere lucem;
Auctor lucis erat, jussus qui sumere mortem.
Credite jam Christum, pro cunctis credite passum.
Quid dubitatis adhuc? en sectus terga flagellis,
328 Subditus opprobriis, poenas amplectitur omnes,
((155)) Ne dignus sentire necem vel latro periret.
0721A
0721C
156. Ald.,
Jesum ad poenam ductum. Meus corrupte
flax, et Alb.
felix pro
falx: in Reg. 1 pro
falx videtur fuisse
fallax; vera scriptura est
falx. Parrh.
falx curva, quod conjecit etiam Nebrissensis. In Reg. 1 est
torva cum plerisque, sed fortasse fuit
turba. In Ottob. 1 clare,
turba, sed aliud fuit, et ad marginem est,
torva; prosa,
triste, falcis acumen.
157. Ott. 1, Urb.,
quod; lege
quot.
158. Artnz.,
Crimine; corrige,
Crimina.
159. Reg. 5, Ald.,
Nec; alii, melius,
Non: Arntz.,
solum; in Rom.,
solas, sed correctum per
solum. Praestat retinere, cum aliis et prosa,
solas. Wopkensius concinnius putat,
sed corde reloto, vel
sed pectore loto. Obstant veteres libri et prosa; neque est, cur inconcinnum censeatur
sed corpore toto; immo hoc poscunt praecedentia
Non solas lavisse manus.
160. Reg. 1 pro d. s., Reg. 2, Alb., Vat. 2, Meus, Ottob. 1 ex correctione, mss. Lips., Cant., Alm., Arntz.,
sperare; alii mss. et plures editi,
spectare. quod suffragio suo schedae Poelm. probarunt. Wopkensius
0721D substituebat
spirare, quod Grunero, et Arntzenio non displicebat. Sed vel
exspectare, vel
sperare potius, huic loco satis consentaneum est.
161. Vet. 1, Mon., mendose,
Corporis pro
Corripis. Parrh.,
et sistis; alii cum prosa omittunt
et.
162. Mss. nostri cum Ang., cod. Barthii, Alm., Arntz., Parrh., Ald., et aliis editionibus antiquis,
Praeponis humana: Alban., et vulgati multi,
Praeponisque humana. Id praefert Arntzenius; nescio, cur: Sedulius enim saepe aspirationi
h vim consonantis tribuit, ut brevis praecedentis dictionis produci possit. Arntzen. a sec. m., Parrh.,
qui morte teneris; lege,
qua morte.
163. Ottob. 1,
crucis, recte correctum per
cruci. Reg. 5, Ald., Fabr., et quidam alii vulgati,
post vulnera; plerique mss. cum aliis editis melius
per vulnera.
164. Ald.
Jesum ad poenam ductum. Titulus repetitus. Urb., Rom.,
ad poenas. Vat. 2 corrupte
sensus
0722C pro
Sanctus.
165. Arntz. cum Fabr., et quibusdam aliis editis,
rubri vilem; mss. nostri cum Parrh., Ald., et plerisque editionibus,
vilem rubri: sed in Ott. 1 fortasse fuit
chlamydem rubri sub tegmine cocci—Vestitur vilem, quod in meo codice sic exstat. Wopkensius vult, conjunctim legi
subtegmine: plerique scribunt
sub tegmine.
166. Arntz.
Vestitus. Vat. 1, Ott. 2, Ang., Alm.
speciesque: alii
species sine
que. Alm., Ott. 1, 2, Fabr., et nonnulli alii editi,
cruenta: id ita fuit in Reg. 1, sed correctum est per
cruentae, quod plerique exhibent, et schedae Poelm. probant. De chlamyde, qua indutus fuit Jesus, sermonem habui ad Juvencum l. IV,
vers. 645. Vilis dicitur a Sedulio, quasi alicujus vilis militis propria vestis. Concilium Toletanum I, anno 400, can. 8:
Si quis post baptismum militaverit, et chlamydem sumpserit, aut cingulum, etc. Nebrissensis tamen censet, dici vilem, quia in vilipendium Christi adhibita, non quod parvi pretii esset.
0722D At verisimile est, chlamydem, in vilipendium adhibitam, vilem quoque fuisse, et parvi pretii.
167. Bibl. Lugd.
circumdabit, quod depravatum est. Pro
amplum conjiciat aliquis
almum: sed Nebrissensis exponit
amplum, h. e., honestum. Hinc
amplitudo.
170. Ottob. 1, Meus, Reg. 5, Ang., Vat. 2, ut videtur; Ald.
quia, quod fortasse etiam fuit in Reg. 1, in quo nunc est
quod, ut in
plerisque. Etiam in Ott. 1 prius fuit
quod. Reg. 1 pro d. s., Vat. 1, et plurimi vulgati,
semper. Mss. alii cum Ang., cod. Barthii, Parrh., Ald.,
terrae, quod cum ms. Cant., schedis Poelm., et Prosa, praeferunt Grunerus, et Arntzenius. Barthius conjecerat
per se, h. e., sua natura. In Ott. 1 est
terrae, sed videtur fuisse
semper, pro quo stat prosa.
171. In meo cod. desideratur
leve. Reg. 5, Ald.,
mox alienos sine
que.
Heu! falx torva patrum, segetem caesura nepotum,
Heu! facinus, Pilate, tuum! quot gesseris uno
Crimina judicio, vigili si mente notares,
Non solas lavisse manus, sed corpore toto
((160)) Debueras sacrum veniae sperare lavacrum.
Corripis insontem, sistis sub praeside regem,
329 Praeponis humana Deo; qua morte teneris,
Qui Dominum numerosa cruci per vulnera figis?
0722A Cumque datus saevis ad poenam Sanctus abiret
((165)) Militibus, vilem rubri sub tegmine cocci
Vestitur chlamydem, species ut cuncta cruentae
((165)) Mortis imago foret; spinis circumdedit amplum
Nexa corona caput, quoniam spineta benignus
Omnia nostrorum susceperat ille malorum;
((170)) 330 Implet arundo manum, sceptrum quod mobile semper,
Invalidum, fragile est, vacuum, leve: moxque alienos
0723A
0723C
172.
Habitus pro cultu exteriori corporis, praecipue vestimento, a bonis scriptoribus usurpatum reperitur.
174. Ms. Lipsiens.,
nil jam mutabile. Parrh., schedae Poelm.,
nil ut mutabile. Rom., Urb.,
nil jam ut mobile; minus male esset
jam nil ut mobile. Communis lectio
nil jam ut mutabile. Nebrissensis advertit,
item pro iterum a Sedulio usurpari. Ex prosa
motatione saepissima fragile suspicari possis
motabile.
175. In nonnullis veteribus libris
refulgens pro
resurgens recte damnant Barthius et Burmannus.
176. Deerat hic versus in Reg. 1, Ott. 1, sed utrobique additus est in fine paginae, ut hoc in loco ponatur. Abest a Cant.,
et a prosa. In meo prius collocatur
Humano, tum
Post mortem, inverso, et praepostero ordine. In Alm. sic corruptus est
Humano patiens mortalem sumere carnem. In schedis Poelm. ascriptum erat:
scilicet resumens eamdem immortalem, quae quidem est tegmen humanum, sub quo divinitas
0723D
latet.
177. Ald.,
Fel Domino datum. Arntz.
factum pro
gestum.
178. Reg. 2,
vino, recte correctum
vinum. Rom., Urb.,
datur; melius alii,
datum. Pro amaro
tristis usitatum est.
179. Vat. 2, Parrh.,
labris pro
labiis.
182. Ald.
Jesum patulo affixum ligno.
183. Nebrissensis nota ad verbum
Relligione est: Nisi mendum est, significat, quod crux, olim poena, nunc mutata est in honorificam religionem.
184. Rom., Meus,
violentiaque: lege
violentaque. Mon.
robore: corrige
robora. Dungalus in opere adversus Claudium Taurinensem de Cultu imagin. sacrar. tom. XIV Biblioth. Patrum Lugd. p. 206, et Jonas
Aurelianensis l. II de eodem argumento, eod. tom. XIV, p. 182, hunc, et sequentes undecim versus proferunt, ut crucem colendam
esse probent:
0724C sed Dungalus librum IV Carminis paschalis, Jonas librum III allegat pro diversa carminis dividendi ratione, de qua in Prolegom.
185. Meus corrupte
panem pro
poenam. Urb.
honorem: retine
honore.
187. Apud Jonam loc. cit.,
Ipseque sanctificans, minus bene.
188.
Colendam, non cultu religioso, ait Cellarius, qui soli affixo cruci Christo debetur. Quid ineptius? Quo ergo cultu colenda est crux?
Doctrina catholica de adoratione crucis tam certa est, ac tam clare a doctoribus exposita, ut tandem haereticos pudere debeat
hac de re cavillari, et eamdem crambem centies recoquere. Quod enim dicimus,
veneramur, colimus, adoramus crucem, cum Patribus, Conciliis, et Ecclesia in officiis liturgicis loquimur: ejusmodi autem adorationem esse respectivam, et secundariam,
nemo non agnoscit. Apage ergo ineptias heterodoxorum, qui ex hujusmodi venerationis signis arguunt, nos adoratione absoluta,
primaria,
0724D et latriae, quae soli Divinitati debetur, res inanimas colere. Exstat autem apud Orientium carm. de Trinitate simile crucis
elogium:
Cur tamen hanc speciem teneat crucis edita forma,—Monstrat adorandum tota ratione character;—Quod divisa nota est in partes
quattuor exstans,—Dat mundi Dominum cognosci et archangelos omnes.—Tot regis ipse plagas, coeli quot crux videt oras,
etc. Misere corrupta sunt omnia piissimi poetae Orientii carmina. In quarto versu clarum mendum est, quod sic emendare placet:
Dat mundi Dominum cognoscier angulus omnis. In primo legerem
cum tamen, in ultimo
Tot regit.
189. Lipsius l. I de Cruce, cap. 10, pro
potenti maluit
patenti. Nonnulli vulgati male interpungunt
portavit ovans ratione potenti,—Quattuor.
190. Meus
colligat, quae est etiam conjectura Vonckii et favet prosa: plerique tamen
colligit.
191. Reg. 2
fulgit, correctum
fulget. Jonae loc. cit.
0725C mendose
Eois. Poetae christiani Deum
auctorem, hoc est, rerum omnium dominum, et conditorem passim vocant, ut Prudentius, Dracontius, Avitus, Fortunatus, Arator.
Deponens habitus, proprium suscepit amictum,
Scilicet humanae positurus tegmina carnis,
Et sumpturus item, nil jam ut mutabile ferret,
((175)) Post mortem propria cum majestate resurgens,
Humano ponens mortalem tegmine carnem.
Nec sine divino constat moderamine gestum,
Quod vinum cum felle datum, tristemque saporem
331 Suscipiens tetigit labiis, et ab ore removit.
((180)) Quippe necem parvo degustaturus amaram
Tempore, quam reduci contemnere carne pararet.
0724A Protinus in patuli suspensus culmine ligni,
Relligione pia mutans discriminis iram,
Pax crucis ipse fuit, violentaque robora membris
((185)) Illustrans propriis, poenam vestivit honore,
Suppliciumque dedit signum magis esse salutis,
Ipsaque sanctificans in se tormenta beavit.
Neve quis ignoret, speciem crucis esse colendam,
332 Quae Dominum portavit ovans, ratione potenti
((190)) Quattuor inde plagas quadrati colligit orbis.
Splendidus auctoris de vertice fulget Eous,
0725A
0725C
192. Cellarius alicubi invenit
flaccae pro
sacrae: sed
sacrae probum est. Vat. 1, Meus, Jonas Alb., Urb.,
labuntur sidera: corrige
lambuntur.
193. Rom.,
dextera: metri lex exigit
dextra. In Ott. 1, pro
erigit aliud fuit. Reg. 1
leva subrigit, et pro d. s.
leva erigit: hoc lex pedia poscit: scribendum enim est cum diphthongo
laeva.
194. Arntz.,
Tonantis; alii cum prosa
creantis, quod Arntzenio nervosius videtur.
195. Hoc loco inserit prosa ea, quae pertinent ad versus 200, et 201 h. l. In Vatic. 2 videtur esse
complexus: sic prius erat in Reg. 1, Ottobon. 1, Rom., sed correctum est in his tribus per
complexum. Verum elegantius ego existimo
complexus: ac solent poetae christiani, quod in Juvenco saepius notavi, unum accusativum duobus verbis apponere. Plerique retinent
complexum. Cassiodorius ex Sedulio, ut puto, in psalm. XXII, v. 18:
Crucis ipsa positio talis est, ut pars ejus superior coelos petat, inferior terras non deserat, fixa infernorum ima contingat:
et velut quibusdam brachiis extensis latitudo ejus totius partes appetat mundi.
Praecessit Lactantius l. IV Instit., c. 26,
Extendit Christus in passione sua manus, orbemque dimensus est. Hieronymus in c. XV Marci:
Ipsa species crucis quid est, nisi forma quadrata mundi, etc. Consule Cerdam Advers., cap. 100. Laudat etiam hos versus Amalarius de Eccles. offic. l. I, c. 14.
196. Ald.,
Titulus in cruce Graece, Latine, Hebraice. Plerique nostri mss., et alii,
Scribitur et titulus: Hic est rex Judaeorum. Aldo affingit Arntzenius
titulus:
0726C
hic est nam rex Judaeorum. Ita quidem ediderat Aldus, sed correxit, ut in plerisque nostris. Meus,
titulus: quia rex est hic Judaeorum, quod non bene procedit: neque melius Alb.,
Scribitur et titulus super: Hic est rex Judaeorum; aut Parrh.,
Scribitur in titulis super: Hic est rex Judaeorum. Observandum tamen, Parrhasium in annotationibus suis post Sedulium monuisse, ita quidem legi in omnibus exemplaribus, sed
castigandum videri
Scribitur in titulis: Hic est rex Judaeorum, ut reciprocus versus sit, et spondaicus imitatione Maronis, et aliorum, ne unam et alteram syllabam novo exemplo corripiat
in
Judaeorum. Id Cappusotus tenuit. Vet. 1, 2, Mon.,
Scribitur et titulus: Jesus rex Judaeorum. Bibl. Lugd., Fabr.,
titulus: Hic rex est Judaeorum. Col.
titulus: Hic rex Judaeorum est. Poelm.
titulus: Rex hic est Judaeorum. In scriptura codicum communiori, quam etiam tenet Beda de Metris, ultima in
titulus producitur ratione aspirationis sequentis, aut etiam vi caesurae. Quinto loco spondaeus pro dactylo ponitur. Verba tituli
exprimit Sedulius, quae exstant apud Lucam. Dominicus Maria Mannius edidit eruditum Commentarium de titulo Dominicae crucis
archetypo tom. IX Symbol. litter. Gorii. Vide etiam not ad Juvencum l. IV, vers. 666, et ad Eleg. vers. 110, ubi sententiam
Bedae de scansione hujus versus minime probandam referam, et Benedictum XIV de Beatif. l. IV, part. II, Append. 3.
197. Alm., et nonnulli nostri mss. cum multis editis,
Quod: melius alii cum ms. Barthii, Parrh., schedis Poelm.,
Quo: Parrh.
nil: alii
nihil. Meus,
vacat: plerique
vacet; sed in Reg. 1, ex
vacet factum
vacat. Rectius est
vacet, praesertim cum
Quo.
Occiduo sacrae lambuntur sidere plantae,
Arcton dextra tenet, medium laeva erigit axem,
Cunctaque de membris vivit natura creantis,
((195)) Et cruce complexum Christus regit undique mundum.
0726B 333 Scribitur et titulus, Hic est rex Judaeorum,
Quo nihil a deitate vacet: nam coelitus actum
334 Hoc Hebraea refert, hoc Graeca, Latinaque lingua.
0727A
0727C
199.
Ter designat Ss. Trinitatem, non triplex regnum, ut Cellarius suspicatur.
200. Poelm.
Super tunicam sortiuntur. Dempsterus ad Rosin. l. VIII, c. 8, p. 840, conjicit
in exuvias, quod videtur prius fuisse in Vat. 1; sed bene est
in exuviis.
201. Meus,
necaret: lege
vetaret. Hi versus supra in prosa explicati sunt.
202. Ald.,
Duos latrones ad Domini latera crucifixos. Parrh.,
Cum simul: alii
Quin etiam. Ott. 1, Vat. 1, 2, Reg. 5, Ald., Cant., schedae Poelm.,
insonti: plerique
insontis, sed in Reg. 1 videtur correctum per
insonti. Pro scelerato
cruentum poni, novum non est.
203. In Rom.
meritum omnibus unum deest aliquid. Similis error in Urb.
meritumque omnibus. Barthius ex optimo codice allegat
meritum non omnibus unum, quod edidit Parrhasius, et in suo cod. invenit a seq. manu Arntzenius. Plerique
licet omnibus, quod displicebat Grunero cum particula
quamvis repetita v.
0727D seq. Idcirco ex ed. Lips. reposuit
meritum licet omnibus unum—Non faciat, similis tamen est sententia. Ita omnino habet meus codex, et alter Barthii, et in aliis editionibus sic exstare, ascriptum erat in schedis Poelmanni.
Nihilominus retinenda est lectio communis, et cum Wopkensio explicanda
meritum licet omnibus unum—Non faciat similis quamvis sententia: h. e., licet sententia quantumvis similis non faciat omnibus unum, vel simile meritum. Praeterea aliquando Latini particulas
licet quamvis jungunt, ut Lucretius, et Cicero.
204. In Reg. 1
similes correctum per
similis, et
0728C glossa
sententia, damnat. Alb., mendose
Nec faciat quamvis simul sententia. Barthius ex altero cod. optimo citat,
Hos faciat similes; ex altero,
Non faciat, similis tamen est sententia. Parrh.
Hos facit assimiles. Vet. 1, Mon.,
Hos faciat similes. Confer var. lect. vers. praeced.
206. Arntz.
tribus non male pro
trium: tunc legi posset
duobus, ut legitur in Urb.
208. Rom.
salvandus: reliqui
salvatus.
209. Vat. 1,
Suppliciis tamen; deest
que ad rationem metri.
211.
Tuens, h. e., intuens, ut apud Virgilium, et alios.
212. Cant., Ott. 1, Alb., Parrh., Fabr.,
meritum, atque ita scribi jubent schedae Poelmanni. Verum scriptura communis
merita, quae etiam in Ott. 1 prius videtur fuisse, retinenda est, producto
a postremo ob
pr dictionis sequentis, ut nihil dicam de caesura, quae etiam id efficeret. Ald.,
ex agmine; emenda,
examine.
0728D 213. Arntz.
Unus erat: lege cum aliis et prosa,
Unus enim. In Ott. 2, videtur
nec in morte: sed repugnat metrum: Urb., Rom.,
relinquit: alii
reliquit. Non male est
relinquit; praesertim si imitatio sit Virgilii libr. VI, vers. 444:
Curae non ipsa in morte relinquunt.
214. Urb.
loquens pro
movens.
216. In Reg. 5, et Bibl. Lugd., mendum est
vitam pro
vitem. Meus,
mordebat, quod jam vers. sup. praecessit: caeteri
lacerabat: Barthius l. LIV Adv., cap. 7, citat
vitem populatur amoenam. Hirci morsum vitem enecare a multis proditum est.
Hoc docet una fides, unum ter dicere regem.
((200)) Hujus in exuviis sors mittitur, ut sacra vestis.
Intemerata manens, a Christo schisma vetaret.
Quin etiam insontis latere ex utroque cruentos
Constituere viros, meritum licet omnibus unum
Non faciat similis quamvis sententia; namque
((205)) 335 Inter carnifices sancto pendente latrones,
Par est poena trium, sed dispar causa duorum.
Hi mundo sunt quippe rei pro crimine multo;
Huic reus est mundus, salvatus sanguine justo.
0728A Suppliciisque tamen rerum dominator in ipsis
((210)) Jura potestatis non perdidit: aequus utrumque
Judex namque tuens, hunc eligit, hunc reprobavit,
Amborum merita praecelso examine pensans.
Unus enim, quem vita ferox nec morte reliquit,
In Dominum scelerata movens convicia, dictis
((215)) Mordebat propriis, et tamquam setiger hircus
Ore venenoso vitem lacerabat amoenam:
Alter, adorato per verba precantia Christo,
336 Saucia dejectus flectebat lumina, tantum
0729A
0729C
219. Mss. quidam apud Barthium, Reg. 1, pro d. s., Rom., et nonnulli vulgati,
Libera: plerique nostri cum Alm., Parrh.,
Lumina, ex Virgilio l. II, Aen. vers. 405,
Ad coelum tendens ardentia lumina frustra—Lumina: nam teneras arcebant vincula palmas. Confer Prudentium Per. V, vers. 235. Cellarius sequitur
Libera, et codici Cant. tribuit
Lumina. Grunerus in cod. Cant. invenit
Libera, et id praetulit, quia sic legitur in prosa. Verum repetitio elegans verbi Virgiliani, ut versui valde accommodata est, ita
in prosa per explicationem
libera opportune exposita est: nisi suspicari etiam velimus, in prosam mendum irrepsisse, ac legendum, ut in carmine,
lumina, tantum lumina, libera. In
vincula variant etiam mss., et editi: sed retinere praestat cum plerisque
vincula, ratione ejusdem imitationis Virgilianae. Quod enim Cellarius cum Alm. praefert
vulnera, quod miseri crucibus clavis affixi essent, non funibus alligati, hoc nihili est: nam rursus Sedulius ait vers. 303,
Post vincla crucis.
0729D 224. Wopkensius conjicit
interque beate—Conspicuos, vel
interque malignus, scilicet serpens. Refragantur vetera omnia exemplaria: neque male est
benigne, sive intelligas
habitare benigne, sive
hortos benigne conspicuos.
225. Hic rursus Wopkensius conjicit
decipientibus pro
deficientibus; quae conjectura eleganti acumine valde se Arntzenio probabat: nimirum quia in coeli paradiso poma non decipient, ut in paradiso
terrestri. Scriptura communis denotat perennem copiam fructuum. In Reg. 1 aliud prius fuit. Propterea veram crediderim conjecturam
Wopkensii, cum
0730C prosa non pomorum jugem ubertatem indicet, sed insidias decipientes excludat.
226. Nebrissensis suspicatus fuerat
antiquus serpens ex Apocalypsi cap. XII, vers. 9:
Draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus. Revera in meo codice est
antiquus serpens; erat id etiam in Rom., sed in hoc correctum est per
antiquum.
228. Tria epitheta uni substantivo accommodata,
varium violentum grande. Est autem idem accusativus
facinus pro utroque verbo
aggressi, patrarunt. Alii interpungunt
facinus, violentum grande patrarunt, nimirum patrarunt violentiam grandem, vel aliquid valde violentum. Alii,
Aggressi facinus violentum, grande
patrarunt, videlicet patrarunt aliquid grande, rem grandem. Planior est sententia, ut nos exponimus: Ambo diverso calle aggressi sunt,
et patrarunt facinus varium, violentum grande. Neque obstat prosa.
230. Cant., Ald. et quidam alii vulgati,
petens;
0730D alii,
sequens, cujus glossa est in codice Burmanni
petens.
231. Ms. Barthii scribit,
Austulit.
232. Ald.,
Solem obscuratum in plenilunio praeter naturam. Poelm.,
Tenebrae. Vet. 1,
horrendi; corrige,
horrendae.
234. Meus,
tenuere diem; Rom.,
traxere diem; lege,
texere diem, quod pulchre dictum.
235. Juvencus l. IV, vers. 149:
Abscondet furvis rutilos umbris radios sol.
236. Variant mss. et editi: nonnulli
Dilituit, plerique melius
Delituit. Pro
infecit schedae Poelm.
implevit.
0731B Ald., Reg. 5,
replevit. Prosa tuetur
infecit. Post hunc versum Reg. 5, Ald., Fabr., addunt hos tres:
Tota sibi oppositum fratrem quod Delia haberet,—Cum suberat terris, super ille in culmine coeli,—Impia perpetuam timuerunt
saecula noctem.
Nonnulli pro
super ille exhibent
supera ille. Plerique editi omittunt
0731C hos versus, etiam Parrhasius, cui falso eos imputat Arntzenius. Mss. nostri omnes, aut fere omnes eos ignorant: nam codex
Reg. 5, ut alibi dixi, descriptus ex editione Aldi videtur. Desunt etiam in Aug. codice, et in Albanio. In ms. Barthii deerant
duo primi versus, aderat tertius, qui ex Virgilio depromptus est Georg. l. I, vers. 468:
Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem. Barthius l. LIV Advers., c. 7, duos primos versus non esse Sedulii ait, immo contra sententiam esse, non enim naturalibus
causis hanc eclipsin tribuit Sedulius. Verum hi versus, cujuscumque tandem sint, naturales causas ab eclipsi excludunt: non
enim sol deficit in plenilunio, et cum luna subest terris, ac solem sibi oppositum habet, sed cum inter solem et terram ponitur.
Eo igitur magis saecula impia perpetuam noctem timuerunt, quia eclipsis solis in plenilunio contigit. Nebrissensis, qui eos
versus legit, ad verba
suberat terris sic exponit: Quia si tunc plena erat luna, videlicet die 14 mensis, necesse quoque fuit, solem hora diei sexta
0731D esse in culmine coeli, et lunam in angulo noctis mediae. Minime vero puto, eos versus Sedulii esse, non solum quia a mss.
et prosa absunt, sed etiam quia Sedulius non solet fabulosa nomina usurpare. De tertio versu
Impia dubitat Arntzenius in Miscellan. cap. 16, et suspicatur, inserendum esse post hunc versum 236,
Delituit.
Lumina, nam geminas arcebant vincula palmas.
((220)) Quem Dominus, ceu pastor ovem deserta per arva,
Colligit errantem, secumque adducere gaudet
In campos, paradise, tuos, ubi flore perenni
Gramineus blanditur ager, nemorumque voluptas,
Irriguis nutritur aquis, interque benigne
((225)) 337 Conspicuos pomis non deficientibus hortos
Ingemit antiquum serpens habitare colonum.
Ambo igitur varium diverso calle latrones
0730A Agressi facinus violentum grande patrarunt.
Infernas adit ille fores, adit iste supernas;
((230)) Ille profunda sequens penetravit claustra gehennae,
Abstulit iste suis coelorum regna rapinis.
Interea horrendae subito venere tenebrae,
Et totum tenuere polum, moestisque nigrantem
Exsequiis texere diem; sol nube coruscos
((235)) 338 Abscondens radios, tetro velatus amictu,
Delituit, tristemque infecit luctibus orbem.
0731A
0731D
237. Cod. Barthii, schedae Poelm.,
metuerunt, quam scripturam defendit Barthius. In prosa est
meruerunt: ita etiam in plerisque mss., sed in Ott. 1 et in Reg. 1 aliud prius fuerat scriptum. In Reg. 2, et Ott. 2,
merebant, vel
moerebant, sed in Reg. 2 aliud fuit. Fortasse Sedulius voluit
moeruerunt, quod sit trisyllabum per synaeresin: hoc exprimit supra verbum
tristemque, et mox
Moesta per occasum. Priscianus l. VIII ait, in usu non esse praeteritum
moerui a
moereo, moeres: sed non valde id morari nos deberet
0732B in Sedulio. Interea sequamur codicem Barthii
metuerunt, non tamen ejus interpretationem,
metuerunt cernere vultum Christi morientis, sed potius vultum, seu faciem orbis, eclipsi, et luctibus tristis.
238. Vet. 1,
laetaque, corrige
laetata. In Reg. 1 ex
laeta factum
laetata.
0732C 244. Urb.,
atra sepulcri, quod ferri potest.
245. Aldus,
Terrae motum horrendum fuisse in morte Domini. Meus,
Terra tremuit. Schedae Poelm.,
Non tellus; melius,
Nec tellus. Varius usus hujus phrasis
sine clade observari potest in indice verborum Dracontii.
247. Barthius malebat
obitum pro
modum: obstant veteres libri. Modus supremus est finis ultimus, seu terminus mensurae. In prosa est
termino dubio.
250. Vat. 1 male trajicit, prius
Perdita, tum
Sed pietas. Phrasi poetica
umbras vagas vocat defunctorum animas. Non ergo dubitari potest, quin Sedulius Christi descensum ad inferos clare astruat. Nebrissensis
ait, umbras vocari
vagas, quia poetae fingebant, animas per inferos vagari. Rectius puto, animas dici
vagas, quasi vagantes, et errantes a patria coelesti: quod innuit vers. seq.,
Perdita restituens.
251. Reg. 5, Urb., Meus, Rom., Alb., Ald.,
nec
0732D pro
non. Arntzenius Parrhasio tribuere videtur
restituens, sed non consistentia, quod pessimum dicit: et revera obstat lex metri. At Parrhasius levi discrimine a caeteris exhibet
restituens, sed non constantia perdens, h. e., non perdens constantia, sive consistentia. Cellarius, et Wopkensius hallucinati sunt, putantes, Sedulii mentem esse,
perdens non consistentia, h. e., crimina, ea, quae a Deo non instituta, aut creata sunt. Aliud hic agit Sedulius: Expavit natura, ne mundus periret.
Reponit Sedulius: Christus ad tartara properabat, non ut mundum, et ea, quae consistebant, perderet, sed ut restitueret perdita.
252. Meus,
Aceto potatur. Ald.,
Acetum porrectum sitienti Domino. Vat. 1,
timuerunt; alii,
metuerunt, quo spectant menda in Rom.
meruerunt, et in meo codice
mutuerunt.
253. Reg. 1,
qui; recte factum
quin.
Hunc elementa sibi meruerunt cernere vultum,
Auxiliis orbata patris, laetata per ortum,
Moesta per occasum. Nam lux ut tempore fulsit
((240)) Nascentis Domini, sic, hoc moriente, recessit,
339 Non absens mansura diu, sed mystica signans
Per spatium secreta suum; quippe ut tribus horis
Caeca tenebrosi latuerunt sidera coeli,
Sic Dominus clausi triduo tulit antra sepulcri.
((245)) Nec tellus sine clade fuit, quae talia cernens
0732A Funditus intremuit, dubioque in fine supremum
Expavit natura modum, ne cogeret omnem
Summus apex inferna petens succumbere molem,
Auctoremque sequens per tartara mundus abiret.
((250)) Sed pietas immensa vagas properabat ad umbras,
Perdita restituens, non consistentia perdens.
340 Nulla tamen tanti metuerunt signa pericli,
Qui Dominum fixere cruci, quin insuper haustum
0733A
0733C
255. Nonnulli scribunt
Penniculo; alii,
Peniculo.
256. Plerique nostri mss. scribunt
Manzeribus. Nonnulli,
Mansseribus, aut
Manceribus, aut
Manseribus, aut
Mameribus, aut
Mamseribus. In Vulgata Deuter. XXIII, 2, scribitur:
Mamzer, retenta voce Hebraea, quae nothum significat:
Non ingredietur Mamzer, hoc est, de scorto natus, in Ecclesiam Domini. Venantius Fortunatus. l. V, carm. 4, vers. 75, usurpavit
agmina manzera. Canonistae feminae prostitutae filios
manzeres vocant:
Manzeribus scortum, sed moecha nothis dedit ortum.—Ut seges ab spica,
0733D
sic spurius est ab amica.—Dant naturales, quae nobis sunt speciales.
258. Plerique mss. atque editi,
cum; Reg. 1 et alii,
dum. Ott. 1,
convertantur, sed correctum
convertuntur.
259. Arntz.,
mensa, pro
mensis. Parrh.,
sic pro
ita. Reg. 1
sic, d. s.
ita.
260. Rom., Urb., Ott. 1, Parr.,
exosa; caeteri
odiosa; etiam in Ott. 1 forte prius fuit
odiosa.
261. Meus,
Exspiravit; Ald.,
Jesum exspirasse, et multa sanctorum corpora resuscitasse. De epitheto
boni, quo Christus per excellentiam insignitur, videri potest Theophilus Raynaudus t. II, sect. 1, cap. 3, quod novo titulo inscripsit,
Christus bonus, bona, bonum.
262. Urb., Rom. a pr. m., nonnulli editi
demisit;
0734C caeteri melius
dimisit.
265. Fabr.,
abeunte, minus bene, pro
obeunte.
266. Arntz.,
patescunt; rectius alii,
fatiscunt, vel
fatescunt; Parrh.,
fathiscunt. In Ott. 1 videtur prius fuisse
dehiscunt.
267. In Vat. 1 ex
Divisa videtur correctum
Divisae. Conjiciat aliquis
Divulsa compage, ut apud Minucium Felicem cap. 9,
Coelesti compage divisa, vel, ut alii reponere tentant,
divulsa.
268. Vet. 1,
abire; sic fuit in Rom., sed recte
0734D emendatum est per
abiere.
272. Ms. Lips. et nonnulli editi,
discusso; lege, cum caeteris,
discisso, vel, ut nonnulli habent,
disciso. Sic
abscissus, et
abscisus frequenter inter se permutantur. Hoc autem loco melius est
discisso a
discindo. Pulchra translatio ab iis, qui in funere suorum nudant pectora, scindunt vestimenta, etc.
274. Arntz a pr. m.,
monstrata; alii,
reseranda; sed in Ott. 1 aliud fuit, et in Reg. 1 scribitur
reserenda, quod videtur mendum: nam verbum est
resero, reseras; non
resero, reseris. Ut alibi, ita hic etiam variant mss. et editi: plerique,
Moysi; nonnulli,
Mosi; Ald.,
Mosae. Nebrissensis id explicat vel de lege Moysis, vel de lege tecta velamine Moysis, de quo Apostolus, II ad Cor. III. Glossator
in Reg. 1 hanc secundam interpretationem tenet. In prosa erat
sub Moyse velamine.
Cum peteret sitiens, unus de plebe nefanda
((255)) Peniculo infusum calamo porrexit acetum.
Mamzeribus populis in deteriora volutis
Conveniens liquor ille fuit: nam dulcia vina
Sicut in horrendum dum convertuntur acetum,
A mensis projecta jacent: ita tempore prisco
((260)) Gens accepta Deo, nunc est odiosa propago.
Ergo ubi cuncta boni completa est passio Christi,
341 Ipse animam proprio dimisit corpore sanctam,
Ipse iterum sumpturus eam, quia mortuus idem,
0734A Idem vivus erat, membris obeuntibus in se,
((265)) Non obeunte Deo, cujus virtute retrorsum
Infernae patuere viae, ruptaeque fatiscunt
Divisa compage petrae, rediviva jacentum
Corpora sanctorum fractis abiere sepulcris,
In cineres animata suos; subitoque fragore
((270)) Illud ovans templum, majoris culmina templi
Procubuisse videns, ritu plangentis alumni,
Saucia discisso nudavit pectora velo,
Interiora sui populis arcana futuris
342 Jam reseranda docens, quia lex velamine Moysi
((275)) Tecta diu, Christo nobis veniente, patescit.
0735A
0735C
276. Meus,
Apostrophat ad mortem triumphantem. Ald.,
Perfosso Christi latere sanguinem cum unda manasse. Arntz. a sec. m., et quidam codex, in schedis Poelm. laudatus, cum Fabr., et nonnullis editis,
sis, quod sus meri potest, si vers. seq. legatur
Mors stimulis horrenda tuis. Sed altera lectio verior est ex Ep. I ad Cor. XV, 55,
Ubi est, mors, stimulus tuus? Vide not. ad Juvencum l. IV, vers. 22.
277. Ott. 1, 2, Urb., Vat. 2, Reg. 5, Ang., Alb., Ald.,
Mors stimulis horrenda tuis cum aliis, quos vers. super. dixi habere
ubi sis. Si legatur
ubi sit—Mors stimulis horrenda tuis, intelligitur, ubi sit victoria. Sed, ut jam monui, altera scriptura, quae communior est, et videtur prius fuisse in Ott.
1, retineri debet.
278. Plerique mss. et omnes editi,
Instaurata; sed Reg. 1 et Ott. 2 exhibent aliud, merito praeferendum,
Insaturata. A vienus in Phaenom. Arat. vers. 183:
No erca insaturata odiis. Venantius in eleg. de
0735D Resurrect.:
Inferus insaturabiliter cava guttura pandens.—Qui rapuit semper, fit tua praeda, Deus. Vide Dracontium l. II, vers. 531. Clara etiam est prosa.
279. Alm.,
Venali; lege,
Poenali.
280. Ultima in
pervenis contra regulam corripitur, ut ab Aratore in
advenis in praefat. ad Vigilium. Orientius pariter l. II, cap. de vana Laude:
Luminibusque tuis nescis inesse trabem. Antiquiores semper ultimam in secunda persona praesentis indicativi quartae conjugationis producebant. Ad Sedulii morem l.
II Carminum Eugenii Toletani num. 59 corrigi potest,
Hinc et apostolicos percurrens invenis actus, pro
invenies in editione, et
invenire in mss.
281. Poelm.,
cum licuit, ad marg. cum nostris
0736C omnibus et aliis,
Cui licuit, quod retinendum ejusdem Poelmanni schedae monent. In his etiam ascriptum erat, pro
mori alios exhibere
esse.
282. Rom.,
constituit; melius reliqui,
constituens.
283. In Rom. ex
creavit recte emendatum
crearis. Deus enim non formavit mortem, quae est semine vipereo, et culpa genitrice creata.
Semine vipereo, nempe serpentis, diaboli, ut Nebrissensis commentatur.
285. Urb.,
paulo jam; lege
patulo jam; supra, vers. 182,
Protinus in patuli suspensus culmine ligni.
286. Reg. 1, Mon.,
pandebant: sed in Reg. 1, rec. m. rite correctum
pendebant, quod prosa confirmat. In Urb. error est
pendebat. Ott. 1,
ministrat:—Cuspide per fossum, etc., non male, et ex plena imitatione Virgilii l. I Aen. vers. 150,
Jamque faces, et saxa volant, furor arma ministrat. Pro toto corpore
viscera aliquando accipi notatum jam ab aliis est.
287. Vat. 2 mendose
Lapide pro
Cuspide. Cant.,
0736D ed. Lips. cum Vat. 2, Ott. 2, Meo,
atque patenti, quo respicit Arntz. a sec. m.
adque. Parrh. et nonnulli editi,
ecce patenti. Plerique mss. et editi,
eque patenti. Urb., corrupte,
latusque patenti.
288. Lampeus ad Joann. tom. III, p. 627 et 629, illustrat hunc locum, et citat
unda recurrit, ut Arntzenius advertit.
289. Bibl. Lugd.,
sacro pro
sacrae.
290. Arntzenius transponit
vitae tria: quod etsi defendi potest, producta ultima in
aqua ratione caesurae, tamen verior est altera lectio, in qua producitur ob duas consonantes dictionis sequentis.
292. Urb., et, ut videtur, Vatican. 2,
habemus; retine
habemur pro
sumus.
Dic, ubi nunc, tristis, victoria, dic, ubi nunc sit,
Mors, stimulus, horrenda, tuus? quae semper opimis
Insaturata malis, cunctas invadere gentes
Poenali ditione soles; en pessima, non tu
((280)) Pervenis ad Christum, sed Christus pervenit ad te,
Cui licuit sine morte mori, quique omnia gignens,
343 Omnia constituens, te non formavit; ut esses,
Semine vipereo, culpa genitrice crearis,
Et, venia regnante, peris. Jam spiritus artus
((285))
0736A Liquerat ad tempus, patulo jam frigida ligno
Viscera pendebant, et adhuc furor, arma ministrans,
Cuspide perfossum violat latus: eque patenti
Vulnere purpureus cruor, et simul unda cucurrit.
Haec sunt quippe sacrae pro relligionis honore,
((290)) Corpus, sanguis, aqua, tria vitae munera nostrae.
Fonte renascentes, membris, et sanguine Christi
344 Vescimur, atque ideo templum deitatis habemur:
Quod servare Deus nos annuat immaculatum,
0737A
0737C
294. Alm.,
faciet; sententia exigit
faciat. Meus pro
tenues exhibet
mentes: non placet.
Mansor, verbum novum.
295. Ald.,
Corpus Domini conditum sepulcro.
297. Arntz., Ald. et nonnulli alii interpungunt,
Nobilior surgente, tamen generatio fallax; caeteri alio modo expresso longe melius. Wopkensius conjiciebat
tamen, trepidatio fallax—Angebat sub corde (nefas!) quod nocte silenti, vel accommodatius ad sententiam prosae
tamen, generatio fallax—Fingebat sub corde nefas, quod nocte silenti. Nihil mutandum censeo.
298. Ms., Lips., Parrh.,
Angebat. Fabr. et nonnulli editi,
Audebat. Recepta scriptura
Augebat bene procedit. Ott. 2,
nefas, ne nocte; reliqui,
nefas, quod nocte; sed in Rom. videtur d. s.
quia pro
quod.
299. Parrh., schedae Poelm.,
Dominum; alii et prosa,
Christum.
303. Meus,
Apostrophat ad Judaeos. Parrh.,
Sed nondum; sententia postulat
Si nondum.
305. Nebrissensis legebat
Carnificis implestis opus
0737D cum explicatione,
carnificis, qui solet damnatos plectere. In editione Westhemeri legitur
Carnifices.
306. Parrh.,
revocavit ab umbris, quod schedae Poelm. non probant; caeteri
produxit, sed multi in compendio litterarum, ut
perduxit legi possit. Alb.,
producit.
307. Urb.,
actos; corrige,
aptos.
308. Forte,
Conciliis, ex prosa.
310. Hermannus Cannegieterus conjiciebat,
Quis poterit servare Deum? quo cardine? rerum—Cuncta patent. Laudat conjecturam Arntzenius, sed melius facit, quod non sequitur.
311. Arntz.,
terris habitat; alii,
undis habitat, favente prosa; nonnulli,
in aquis.
312. Imitatio Lucani l. I,
Tarpeia de nube tonans. Nonnulli distinguunt
quid, saeve, tumultus—Excubiis
0738C
deperdis opus, et Nebrissensis explicat
opus tumultus, h. e., opus tumultuosorum. Alii,
quid, saeve tumultus,—Excubiis, et in Reg. 1 est glossa
o saeve tumultus. Pluribus conjecturis hic locus sollicitatur. Crusius Probab. Critic. pag. 170,
quid, saeve, tumultu,—Excubiis quid densis opus? Quae conjectura tam non metro convenit, quam alia ejusdem Crusii in Val. Flaccum libr. I, vers. 94:
Moliri hinc puppim jubet, et demetere ferro—Robora pro
demittere ferro. Legit etiam Crusius
scaeve pro
saeve, quod parum interest. Burmannus secundus, qui Crusium castigavit, tentabat
quid, saeve tumultu,—Excubiis distendis opus, h. e., variis locis tumultum moves, et excubias ponis. Cellarius ex Alm. et Cant. mss.,
quid, saeve tumultus,—Excubiis dependis opus, h. e., operam, ex Columella libr. IV, c. 22,
Incassum dependitur opera. Eadem est scriptura in Vat. 1, Ott. 2, et fuit in Ott. 1, in quo corrigitur
dependis per
deperdis. In Reg. 2,
deperdis; d. s.
dependis. Alii nostri, Arntz., Parrh. cum multis editis
deperdis opus. Meus,
dependis opes.
0738D Ang.,
dependis opus. O. Arntzenius, patruus Henrici, divinabat
quid, saeve, tremendae—Excubiis est gentis opus? vel
trementis, quia milites prae timore aufugerunt. Herm. Cannegieterus alio modo
quid, sedule, multis—Excubiis defendis opus. Arntzenius, editor Sedulii, sic hariolabatur,
quid, saeve, tumultus,—Excubiis dementis opus. Per
saevum Pilatum intelligit, per
tumultum dementem custodes. Verum hae omnes conjecturae multo obscuriores sunt ipsa scriptura veterum exemplarium
quid, saeve tumultus,—Excubiis deperdis opus, vel
quid, saeve tumultus, Excubiis dependis opus, vel, ut est in meo codice,
dependis opes, vel ut in aliis codd. legitur,
disperdis opus. In prosa nihil de tumultu dicitur: nam
perfidae excubiae vocantur, quia fefellerunt, ut vers. 366 explicatur.
314. Virg. ecl. 9, v. 34,
Sed non ego credulus illi.
Et faciat tenues tanto mansore capaces.
((295)) Ergo ubi depositi thesaurum corporis amplum
Nobilis accepit Domino locus ille jacente,
Nobilior surgente tamen, generatio fallax
Augebat sub corde nefas, quod nocte silenti
Discipuli Christum raperent, et abisse referrent,
((300)) Ter redeunte die, sicut praedixerat ipse.
Quo stimulante metu, vigilum munimina poscunt
Plura dari, saevaque locum obsidione teneri.
Si nondum post vincla crucis, post vulnera ferri,
0738A 345 Post obitum mortis, numerosa caede cruentum,
((305)) Carnifices, implestis opus, nec creditis illum,
Qui toties imis animas produxit ab umbris,
Posse suam revocare magis, pejoribus aptos
Consiliis armate dolos, signate sepulcrum,
Ponite custodes, monumento advolvite saxum.
((310)) Quis poterit servare Deum, cui cardine rerum
Cuncta patent? undis habitat, per tartara regnat,
Et coeli de nube tonat. Quid, saeve tumultus,
346 Excubiis deperdis opus? quid niteris illam
Explorare fidem, cui non vis credulus esse?
((315))
0739A
0739C
315. Meus,
Dignitas diei Dominicae. Ald.,
Christum die tertia resurrexisse a mortuis. Ald.,
in terra; caeteri, cum prosa,
interea. Nebrissensis suspicatur
post tertia sabbata, h. e., post tres dies; interpretatur vero
post tristia sabbata, h. e., post tristes dies. Sed planior est explicatio
post tristia sabbata, h. e., post tristem illum diem sabbati.
316. Statius et Claudianus
irradiare usurpant pro, radiis illustrare; Sedulius cum Ambrosio, Prudentio, Rustico Helpidio, pro, radios emittere.
319. Meus,
ostendit; ad marg.,
cum dicat; sic editio et schedae Poelm; reliqui,
cum dicit. Parrh., schedae Poelm.,
clarat; melius alii,
claret.
320. Vet. 1, Mon.,
Nunc orbis; lege,
Hunc orbis. Diem sanctum Dominicum impii, ac nefarii homines nuper abolere tentarunt, qui eo tandem spectabant, ut, perturbato rerum
omnium ordine, religionem Christianam, si possent, everterent: de quibus psalm. LXXIII, 8:
Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: Quiescere faciamus omnes dies festos
0739D
Dei a terra. Verum, ut praemissum est psalm. II, 4:
Qui habitat in coelis, irridebit eos.
321. Plerique codd. mss., Parrh., Ald., et alii editi,
Nunc etiam, quod Wopkensio etiam placuit. Arntzenius cum nonnullis vulgatis maluit
Hunc etiam, qui advertit, post
regis distinctionem poni debere, ut commodior sit sensus. Melius tamen est
Nunc, quod opponitur
Genesi, et respicit resurrectionem Domini. Pro
trophaei, vel
tropaei, Meus exhibet,
triumphi.
323. Odilo in sermone, qui S. Ildefonso a nonnullis ascribitur, ut dixi Proleg. n. 168, ex Sedulii aliorumque sententia tradit,
Deiparam multo magis,
0740C quam alias mulieres, sollicitam fuisse, ut ad sepulcrum iret: quae sententia, quia narrationi evangelicae parum congruit,
a plerisque doctoribus rejicitur. Vide not. ad vers. 362.
324. Reg. 1,
notum cum caeteris, sed videtur fuisse
noctu: quod non cohaeret cum
hoc luminis ortu. Hac ratione Arntzenius rejecit
noctu in ms. Cant., et nonnullis editionibus. Ott. 1, 2,
venere dolentes; sed in Ott. 1 fortasse prius fuit,
gementes.
325. Meus
virtute vident: corrige
vacuumque vident.
327.
Amoti ab Angelo, non quod, resurgente Christo, fuerit revolutus, ut contra pictores observat Nebrissensis: qua de re legi potest
elegans, doctusque scriptor Joannes Interian de Ayala Ord. Merc. in celebri opere,
Pictor christianus eruditus, l. III, c. 20.
328. Parrh., schedae Poelm.,
vestitus: Reg. 1,
vestitus; pro d. s.
praeclarus, quae ubique recepta est lectio.
330. Arntzenius cum multis editis
igne minaci—Venerat,
0740D
in forma Christum quaerentibus alba, neque ullam varietatem advertit: plerique tamen nostri mss.
igne minacem—Venerat in formam, Christum quaerentibus, albam: nonnulli retinent
minaci; sed caetera, ut modo posui. Aldus etiam ita, sed
minace, et ex correctione
minaci. In Reg. 1, ex
minaci videtur factum
minacem, quod indicat glossa
terribilem. Meus distinguit,
igne minaci—Venerat, in formam Christum quaerentibus albam. Communis nostrorum codicum scriptura innuit: Venerat custodibus in formam igne minacem, venerat Christum quaerentibus in
formam albam.
334. Meus,
retinens.
Coeperat interea post tristia sabbata felix
Irradiare dies, culmen qui nominis alti
A Domino dominante trahit, primusque videre
Promeruit nasci mundum, atque resurgere Christum.
Septima nam Genesis cum dicit sabbata, claret,
((320)) Hunc orbis caput esse diem, quem gloria regis,
347 Nunc etiam proprii donans fulgore tropaei,
Primatum retinere dedit; hoc luminis ortu
Virgo parens, aliaeque simul cum munere matres
Messis aromaticae, notum venere gementes
((325))
0740A Ad tumulum, vacuumque vident jam corpore factum,
Sed plenum virtute locum. Nam missus ab astris
Angelus amoti residebat vertice saxi,
Flammeus aspectu, niveo praeclarus amictu.
Qui gemina specie terrorem, et gaudia portans,
((330)) Cunctaque dispensans, custodibus igne minacem
348 Venerat in formam, Christum quaerentibus albam.
Illae igitur Dominum calcata vivere morte
Angelica didicere fide; perterritus autem
Miles in ancipiti retinet discrimine vitam,
((335))
0741A
0741C
335. Rom., Urb.,
fuga; melius alii,
fugax. Ott. 2,
testique; lege,
testisque.
336. Multi editi
gratis; sed post data. Parrh., Ald. cum nostris omnibus mss., et aliis aliorum,
gratis; postquam data munera, fallit.
343. In Ott. 1, ex
exuvias correctum
excubias. In Reg. 2,
exuvias, sed glossa
vigilias indicat
excubias. Reg. 1, cum plerisque,
exuvias, ad marg. pro d. s.
excubias, quod a pr. m. fuisse videtur in contextu: nam glossa
vigilias hoc arguit. Urb. mendose,
ad eximias.
346. Multi interpungunt
devectare ligatum?—Cum mora sit furtis contraria, cautius ergo: nonnulli post
contraria ponunt interrogationis notam, ut ad praecedentia referatur. Validissimo argumento Sedulius mendacium custodum refellit, et,
0741D ut ait Maldonatus, ad cap. XXVIII Matth.,
subtiliter, et eleganter coarguit.
348. Rom.
Mentita vox: rectius caeteri
Mentita est vox. In Reg. 1 fuit,
sibi, correctum per
tibi, rursus ad marginem d. s.
sibi, quod probum est. Ibidem pro
vana aliud prius fuit.
Magis videtur abundare; ac saepe quidem abundat eleganti hellenismo. Cum mora sit, inquit Sedulius, furtis contraria, cautius fuisset,
lintea cum Domino tollere, quam in solvendis eis immorari.
350. Reg. 1 in contextu, Ang., Alb., Vatt. 1, 2, schedae Poelm., et quaedam editiones,
corpore:
0742C Reg. 1, pro d. s. cum plerisque, et optimis mss., et editis,
pectore, suffragante prosa.
351. Ald.
Judaeam miseram fore, quae Christum occiderit. Meus,
Apostrophat ad gentem Judaeam, quod amiserit dignitatem suam suorum superbia.
352.
Pro talibus ausis, ex Virgilio II Aen. 535.
353. Urb., Rom.,
vel jam: alii
non jam. G. Fabricius comm. pag. 142,
unctus in quarta declinatione pro unctione sumit. Melius Cellarius pro rege, et summo sacerdote: quod ex vers. 355 clare patet.
354. Ab hoc versu rursus incipit codex Reg. 3.
355. Reg. 5, Ald., Westhemerus ad marg.,
occideris: reliqui,
amiseris.
358. Editi vulgo
pulchro Christus: mss. omnes nostri cum Alm., Arntz., Parrh., Ald.,
Christus pulchro. Reg. 2, Urb., schedae Poelm., Parrh.,
vinxit:
0742D plerique,
junxit: nonnulli dubie
junxit, vel
vinxit; simili enim modo haec duo verba in mss. exarantur, praecipue ubi apices litterae
i non affiguntur. In
Ecclesiam secunda corripitur ex more aliorum poetarum christianorum, qui clarius in versu pentametro dactylum ex tribus primis syllabis
efficiunt, ut Rabanus carm. 100,
Hoc altare tenens ecclesiam dedicat. In quibusdam versibus in honorem Ss. Jacobi, Matthaei, Simonis, Thomae, quos descriptos habeo ex veteri codice Vatican. Reginae
Suec. n. 300,
Pastores ovibus, ecclesiisque patres.
Deserta statione fugax, testisque timoris
Vera refert gratis; postquam data munera, fallit
Discipulumque globum placidi sub tempore sumni
Clam sibi nocturna Christum abstraxisse rapina
Compositus simulator ait. Fare, improbe custos,
((340)) Responde, scelerata cohors, si Christus, ut audes
Dicere, concluso furtim productus ab antro,
Sopitos latuit, cujus jacet intus amictus,
349 Cujus ad exuvias sedet Angelus? anne beati
Corporis ablator velocius esse putavit
((345)) Solvere contectum, quam devectare ligatum?
0741B Cum mora sit furtis contraria, cautius ergo
0742A Cum Domino potuere magis sua lintea tolli.
Mentita est vox vana sibi; tamen ista figuram
Res habet egregiam: Judaeis constat ademptum,
((350)) Quem nos devoto portamus pectore Christum.
Plange sacerdotes perituros, plange ministros,
Et populum, Judaea, tuum pro talibus ausis.
Non tuba, non Unctus, non jam tua victima grata est.
350 Quaenam bella tibi clanget tuba, rege perempto?
((355)) Quis tuus Unctus erit, quae verum amiseris Unctum?
Victima quae dabitur, cum victima pastor habetur?
Discedat synagoga, suo fuscata colore,
0742B Ecclesiam Christus pulchro sibi junxit amore,
0743A
0743B
359. Meus,
perspicuo pro
conspicuo
361. Arntz.,
cujus pro
hujus. Cant.
manet: Mariae se quippe resurgens, quod ineptum non est, et verbis prosae
post triumphum resurrectionis accommodatum.
362. Arntz.,
pius obtulit: fortasse librarius
prius mutavit in
pius, ne dicatur Jesus se Virgini Matri
0743C prius obtulisse; ait enim Marcus, XVI, 9:
Surgens autem
mane prima Sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae. Verum dubium non est, quin Sedulius in hac fuerit sententia, quod Dominus primum B. Virgini apparuerit, ut ex toto contextu
evincitur. Engelbertus, qui obiit 1331, de Grat. et Virt. Deiparae, p. 2, c. 2, apud Pezium t. I Anecd.
Et hoc Sedulius etiam in suo paschali opere scribit, quod Matri ante omnes primo apparuit, sicut dignum erat. Quod Deipara ad sepulcrum simul cum aliis feminis venerit, opinio fertur esse Gregorii Nazianzeni, Gregorii Nysseni, Theophylacti,
Nicephori, et aliorum. Multo vero magis recepta traditio est, Christum matri suae sanctissimae primae omnium apparuisse. In
cod. Vat. Rec. chartac. 349 Miscellaneorum reperitur opusculum
de tribus Apparitionibus D. N. Jesu Christi, quae in Evangelio non habentur. Prima fuit Mariae Matri suae sanctissimae. Secunda Jacobo Alphei. Tertia Josepho, qui Dominum sepelivit. Auctor probat, primo
ante omnes Dominum matri suae
0743D apparuisse ex Ambrosio l. III de Virg., ex Augustino serm. in Sabbato post pascha, et ex Rationali Divinor, officior.:
Et sic, inquit,
Romana sentire videtur Ecclesia, quae prima die resurrectionis, scilicet in Pascha apud Sanctam Mariam Majorem celebrat stationem. Haec communis opinio est catholicorum scriptorum, ut probat Suarius in III part., disp. 49, sect. 2, qui tamen merito negat,
Deiparam cum aliis mulieribus ivisse ad sepulcrum.
364. In Litaniis Lauretanis Deipara praedicatur
regina apostolorum: ac revera prima omnium Christum annuntiavit. Regnum beatissimae Virginis supra Apostolos ad vivum exprimitur in veteri vitro
cujus delineatam imaginem mecum perhumaniter communicavit eminentissimus D. cardinalis Borgia, ut solet ille omnium litteratorum
studia cupidissime promovere. Exstat vitrum in museo ejusdem Borgiano Velitris: neque aliud antiquum vitrum reperiri scio,
in quo sanctissima Virgo clare expressa
0744B conspiciatur. A dextro ejus latere est S. Petrus, a sinistro S. Paulus, ut apostolorum reginam eam esse intelligamus. De
hoc eodem regio titulo Deiparae doctissima est homilia Alexandri Borgia, archiepiscopi Firmani, inter ejus opera, et in libello
anno 1792 Neapoli excuso:
Del Regno di Maria Omelie di Monsignor Alessandro Borgia, etc. De veteri frequenti
0744C usu pingendi simul Petrum et Paulum testis locupletissimus est Augustinus, qui haereticos, sive gentiles, qui librum Christi
de Magia ad Petrum et Paulum confinxerant, sic refellit de consens. evang. l. I, c. 10:
Occurrit eis Petrus, et Paulus; credo, quod pluribus locis simul eos cum illo (Christo)
pictos viderunt. . . Sic omnino errare meruerunt, qui Christum et apostolos ejus, non in sanctis codicibus, sed in pictis
parietibus quaesierunt. Nec mirum, si a pingentibus fingentes decepti sunt,
etc.
365. Meus,
Cognitus est a duobus discipulis. Ald.,
Christum discipulis agnitum in fractione panis. Schedae Poelm., Parrh.
callemque petens: reliqui,
conviva potens, in meo cod. error est,
convivia potens.
366. Reg. 2, Alb., Vatic. I, Reg. 5, Ald.,
quia: sic fuit in Reg. 1, sed emendatum est per
qui, quae communior, et verior est scriptura.
369. Meus,
Aliis apparuit. Ald.,
Saepe Christum apparuisse discipulis. Ante hunc versum nonnulli ponunt versum 376,
Cum foribus clausis, ut testatur
0744D Cellarius. Nostri omnes vulgatum ordinem servant. Pro
proprios frustra Bibl. Lugd.
proprior. Alibi etiam Sedulius adhibet
proprius pro
suus, et l. III, vers. 158 seq., dixit
discipulos proprios. Rom., Meus,
diversis: retine
diversi. Reg. 5, Ald.,
hora pro
horis.
371. Ott. 2,
Exemplo: corrige
Extemplo. Reg. 1, a m. pr., Reg. 2, 4, Urb., Ott. 1, 2, Vatt. 1, 2, Ald.
abusti. Reg. 1, rec. m., Ang., Meus., Alb., Reg. 3, plerique editi,
obusti. In Rom. ex
abusti videtur factum
ambusti: sed id lex metri respuit. Arntzen. a sec. m., Parrh., schedae Poelm.
adusti. Magis in usu est
adustus, et
obustus, quam
abustus: sed defendi hoc etiam potest ab
aburo: quo verbo ex probatorum codicum fide utitur Prudentius Hamart. vers. 785, ubi alii legunt
amburitur, alii
oburitur, alii
exuritur. In prosa etiam Sedulii editiones variant: nam in aliis est
adusti, in aliis
abusti.
Haec est conspicuo radians in honore Mariae:
((360)) Quae cum clarifico semper sit nomine mater,
Semper virgo manet; hujus se visibus astans
Luce palam Dominus prius obtulit, ut bona mater,
351 Grandia divulgans miracula, quae fuit olim
Advenientis iter, haec sit redeuntis et index.
((365)) Mox aliis conviva potens in fragmine panis
Agnitus enituit, qui verus panis apertis
0744A Semper adest oculis, fidei quos gratia claros
Efficit, ut Dominum viventem cernere possint.
Saepe dehinc proprios diversi temporis horis
((370)) 352 Discipulos manifestus adit, vescentibus illis,
Extemplo nunc ora ferens, nunc piscis obusti,
Atque favi mandens epulas, quo rite doceret,
Corporeas res esse dapes, seseque videri
In membris, quibus ante fuit. Formidine rursus
0745A
0745C
375. In Reg. 1, et Ott. 1, pro
apostaticae prius fuit
apostolicae, quod videtur etiam esse in meo codice. Sed vera lectio est
apostaticae, ut ex sequentibus liquet. Parrh. schedae Poelm. non male
necasset pro
negasset. Ex prosa vero
saepe negaverat colligitur, veram esse scripturam,
negasset.
377. Mss. omnes nostri, Ang. Alb., Parrh., Ald., et alii editi,
Pace salutantis sese intulit, quod Grunerus, et Arntzenius amplectuntur. Ms. Lisps., et a sec. m. non recenti Alm.
salutatis, quod tenui Cellarius. Arntz.,
Pace salutaris, a sec. m.
Pax salutaris contra metrum. Arntzen., Cant.
obtulit pro
intulit, satis commode. Arntzenio non displicebat, neque mihi displicet
Pace salutatis sese obtulit. In nonnullis editis ordo ita invertitur, ut prius ponatur v.
Pace, tum v.
Cum foribus.
378. Reg. 1, 3, 5, Vatt. 1, 2, Urb., Ang., Alb., Rom., Ald., Ott. 1 ex correctione,
Expediens, quod interpretatur Nebrissensis
expeditas ostendens. Alii mss. cum Parrh., et plerisque editis,
Expandens, quod
0745D pro glossa videtur esse in Reg. 1, et in Ott. 1 deletum est. Arntz.,
atque ibi: plerique mss. et editi,
ast ibi: nonnulli vulgati,
ast ubi.
380. Reg. 5, Ald.,
dubioque, scilicet corde: alii,
dubiamque.
382. Arntz. a sec. m.,
erit: bene est
erat pro
fuerat: nam imperfectum pro plusquam perfecto aliquando adhibetur. Hic vers., et seqq. usque ad v.
Facta redemptoris fere in fine libri desunt in meo codice, avulso uno folio.
384. Reg. 5, Ald.,
Discipulis; minus bene.
385. Rom.,
patientem; lege,
patienter. Ott. 2, Lips., Alm., Arntz. a pr. m., quaedam editiones cum Reg. 1, 3, Ott. 1, Ang., Alb.,
labentis, quod videtur
0746C etiam scriptum fuisse in Reg. 2. Correctio in Reg. 3 et Ott. 1 est,
labantis. Lex pedia exigit,
labantis; sed apud alios etiam poetas christianos interdum in mss.,
labans in
labens commutatur. Hoc loco sententiae magis congruit
labantis. Vet. 1, 2, Mon.,
labantem, Colon. edit., errore nuper exposito,
labentem.
386. Rom.,
fit; retine,
sit.
387. Ordo horum versuum praepostere in Bibl. Lugd. invertitur. Urb., Rom.
Quisquis artificis: desideratur
enim. Ott. 1. Reg. 3, Alb.,
Quisquis enim artificis, sed in Ott. emendatum per
artifices quod rectum est adjective, scilicet et
artifices fraudes. Corrigendae ergo sunt editiones Vet. 1, 2, in quibus legitur
fraudis; neque audiendus Wopkensius, qui malebat
artifici caecas sub imagine fraudes, refragantibus libris antiquis, et prosa. Retineri poterit
artificis fraudis, si accusativus verbi
instruit sit
figuras.
388. Rom.
Instituit et: resistit metrum, et aptius verbum est,
Instruit.
389. Cant.
cognosci, quod idem verbum exstat in
0746D prosa, et placebat Grunero: caeteri omnes constanter,
agnosci.
390. Rom., Urb.
redundens: idem fuit mendum in aliis mss., in quibus correctum apparet
recludens. Cellarius suspicatur
recondens: facilius ex errore
redundens conjici posset
refundens: sed
recludo non solum significat aperio, sed etiam contrarium recondo, claudo: et in Arntz. glossa est
recludens—claudens. Plura esse hujusmodi verba praepositione
re composita quae duabus contrariis significationibus gaudent, exploratum est.
391. In Ott. 1, ex
simulatus correctum est
simulator: quae genuina est lectio, quamvis altera non esset contemnenda.
Plebis apostaticae, Dominum quae caeca negasset,
Cum foribus clausis resideret turba fidelis,
Pace salutantis sese intulit, atque foratas
353 Expediens palmas, nudat latus: ast ibi Thomas,
Cui Didymus cognomen erat, cum fratribus una
((380)) Non fuerat, dubiamque fidem sub corde gerebat.
Donec rursus, eo pariter residente, veniret,
Qui numquam subtractus erat. Tunc limine clauso
0746A Constitit in medio, non dedignatus apertum
Discipulo monstrare latus, tactuque probari
((385)) Vulneris, et mentem patienter ferre labantis.
Agnitus hinc potius, quod sit dubitantis amicus.
Quisquis enim artifices caeca sub imagine fraudes
354 Instruit, et vanas cupit exercere figuras,
Non vult agnosci, non vult, sua facta requiri,
((390)) Ut lateant sub nube doli, nebulaque recludens
Omnia, sollicitos odit simulator amicos.
0747A
0747C
392. Ald.
Christum piscanti Petro in dextram retia jacere jussisse.
393. In Reg. 1, ex
dimittere correctum est
demittere. Ut alibi, sic hic etiam mss. variant: plerique
dimittere. Parum id refert. Wopkensio magis placet
demittere.
395. Alb.
traxere contra metrum.
Fluctivagam, vox Statii.
396. Parrh., schedae Poelm.,
quia; alii,
nam. Reg. 5, et Ald.
non, quod videtur fuisse in Reg. 2 et Ott. 1, sed contrarius est sensus. In Urb. versus praecedens conjungitur cum hoc
traxerunt retia dignis: reliqua desiderantur.
397. Ott. 1,
in illo; correctum
in illa. Psalm. XVIII, vers. 9:
Praeceptum Domini lucidum.
398. Rom., Ald. contra metrum
dextera parte.
399. Parr., schedae Poelm.,
apostolicis alma ad vestigia.
400. Poelm.,
Cum discipulis manducat.—Reg. 5, Ald.
Nec pisces: sic videtur etiam in Vat. 2, caeteri
0747D
Nec piscis, quod ex Evangelio petitum est.
401. Arntzenius cum nonnullis vulgatis praetulit
ambiget: nostri omnes mss., etiam Ang., Alb. cum Alm., Arntz., Parrh.
ambigat: ita correxit Aldus, cum in contextu edidisset,
ambiat.
403. Editi
sanctus quoque Spiritus: plerique nostri mss., Reg. 1, 3, Vatic. 1, Ottob. 1, Urb.,
sanctusque Spiritus, quod Rom., Alb., et Ott. 2 in compendio litterarum innuere videntur. Vat. 2
panis, et sanctusque
0748C
Spiritus, ubi abundat
que, vel potius
et: nam a Seduli manu est
panis, sanctusque Spiritus, producto
que ob
sp dictionis sequentis, ut a Sedulio, et aliis fieri solet. Vat. 2, et Reg. 5, qui cum Aldo facere solent, et recentes codices
sunt, exhibent
sanctus quoque Spiritus. Sic Ang. in nexu litterarum.
404. Ott. 1,
Hinc etiam abluimur. Parrh., schedae Poelm., Vat. 2, Reg. 5, Ald.,
hinc pascimur: alii,
hoc pascimur.
405. Nonnulli editi transponunt,
Tunc praeceptor eos epulis: Arntzenius hoc tribuit quoque Parrhasio; sed Parrhasius receptam lectionem servat. Ms. Arntz.
salvator pro
praeceptor fortasse ex glossa.
406. Reg. 1,
Alloquis: lege
Alloquiis.
407. Grunerus, et Arntzenius cum. ms. Arntz., et multis editis
pietate: nostri omnes mss. cum Parrh., Ald., et aliis
bonitate, quod deserendum non est. In Ott. 1, scriptum erat,
notaque Dei bonitate, correctum,
nota Domini bonitate.
409. Ott. 2, corrupte
aucta pro
victa. Urb.
Postquam
0748D
victa fames est, surrexere. Rom. contra metrum,
Postquam victa fames surrexere. Alm., Ottob. 2, Ang.
exsurrexere, Reg. 3,
adsurrexere, Alb.
esurrexere pro
et surrexere. In Ott. 1, fuit
exsurrexere: communis lectio,
et surrexere. Imitatio Virgilii I Aen. 384:
Postquam exempta fames epulis, mensaeque remotae. Lucanus, et Val. Flaccus pariter usurparunt
vincere famem.
Gnarus item Dominus, Petro piscante per aequor
Cum sociis, captum esse nihil, dimittere lina
In dextras hortatur aquas, mox gurgite clauso
((395)) Pendula fluctivagam traxerunt retia praedam,
355 Per typicam noscenda viam: nam retia dignis
Lucida sunt praecepta Dei, quibus omnis in illa
Dextra parte manens concluditur, ac simul ulnis
Fertur apostolicis Domini ad vestigia Christi.
((400)) Nec piscis, prunaeque vacant, et panis, in uno
0748A Discipulis inventa loco; quisnam ambigat, unam
Hic rebus constare fidem, quippe est aqua piscis,
Christus adest panis, sanctusque Spiritus ignis.
Hinc etenim abluimur, hoc pascimur, inde sacramur.
((405)) Tunc epulis praeceptor eos invitat odendis,
356 Alloquiis de more piis, mensamque petentes
Unanimes nota Domini bonitate fruuntur,
Et Christum sensere suum, modicoque paratu
Postquam victa fames, et surrexere relictis
((410))
0749A
0749C
410. Ald.
choris: emendo
toris. Reg. 5, inverso ordine, ac contra metrum,
corde se Petrus.
411.
Nitentes, pingues, bene habitos: quo sensu
nitere usurpant Virgilius, Horatius, Phaedrus, uterque Plinius.
412. Reg. 2,
operario omni, sed forte fuit
operari in omni, aut
operarier omni: in Ott. 1, etiam videtur fuisse
operari. Vera lectio est,
operario in omni.
413. Ottob. 1,
bono, correctum
bona. Inepta sane est correctio.
414. Vatt. 1, 2, Reg. 3, 5, Rom., Ottob. 2, Ang., Alb., Parrh., Ald., et alii
Haec pro
Hoc. Ed. Lips.
trino, et
trina pro
terno, et
terna. Urb. corrupte
Aeterno pro
Haec terno, aut
Hoc terno. Vat. 1, Ott. 2,
movens, quod erat etiam in Ott. 1, sed in hoc rite correctum est per
movens. Vat. 2, mendose
terga pro
terna, vel
trina.
416. Ald.,
Quid praeceperit Christus apostolis, cum ultimo eis apparuit. Poelm.
Pacem servandam commendat.
0749D Vat. 2, Reg. 3, 5, inverso ordine contra metrum,
Pacem, inquit, omnes habete.
417. Reg. 3 prius inserit,
Pacem per populus, tum,
Pacem ferte.
418. Ott. 1 cum caeteris,
sanctis, pro d. s.
sacris, nisi malis id pro glossa accipere.
419. Ald., Fabr., et quidam alii editi,
vocate. Sensus exigit
vocari, ut mox occurrit
lavari.
420. Vat. 1,
et cunctis: sic fuit in Ott. 1, sed probe correctum est,
e cunctis.
0750C 421. Virgilius eclog. 3, vers. 97,
Omnes in fonte lavabo.
422. Ald.,
Christum coram omnibus ascendisse in coelum. Rom. male trajicit hos versus, primum
Bethaniae, tum
Haec ubi.
425. In Reg. 1 fuit,
Aetherius evectas, rite corrrectum
Aetherias evectus: alii scribunt
Aethereas. Fabr., et nonnulli alii editi,
subvectus: plerique melius,
evectus. Vet. 1, Mon.,
sublimus, quod antiquorum genium magis sapere ait Arntzenius. Sic Accius, Sallustius, Lucretius locuti. Nostri mss. tuentur
sublimis. Reg. 1, et 2. pro d. s.
in oras, quod videtur fuisse in Ottob. 1, in quo nunc apparet scriptura communis
in auras. Prosa,
per oras.
426. Reg. 2, 3, Vatican. 2, Rom., ed. Lips.,
Et dextra sedet ipse Patris, quod in Reg. 1 videtur fuisse, in quo nunc est,
Et dextram sedet ipse Patris, sine opportuna syntaxi. Ott. 1,
Et dextra sedit, recte correctum,
sedet. Huc respicit mendum in Urb.,
Et dextra sed ipse. Ang., Vat. Ott. 2, Reg. 5, Ald.,
0750D plures editi,
Ad dextram sedet. Vet. 1, 2, Mon., Bas., Col.,
In dextra sedet. Schedae Poelm., Torn. 1, 2. 3, aliae editiones,
Et dextram subit. Editio Poelm. ad marg.,
Ad dextram subit. Alb. sine sensu et metro,
Et dexteram sedet. Probabilis scriptura,
Et dextra sedet, clarior cum prosa,
Ad dextram sedet. Vat. 2, Reg. 5, Ald., schedae Poelm.,
mundumque gubernat: meliores nostri libri cum Alm., ms. Heinsii, et prosa,
totumque, h. e., omnia, ut in Sedulio jam notatum. In prosa alii,
totumque orbem.
Rite toris, an corde Petrus se diligat alto,
Explorat Dominus: Petrus annuit: ergo nitentes
Pastor amans augere greges, operario in omni
Parte bono commendat oves, commendat et agnos.
Hoc terno sermone monens, ut terna negantis
((415)) 357 Culpa recens parili numero purgata maneret.
Inde sequenda docens, Pacem omnes, inquit, habete,
0750A Pacem ferte meam, pacem portate quietam,
Pacem per populos monitis dispergite sanctis,
Et mundum vacuate malis: gentesque vocari
((420)) Finibus e cunctis, latus qua tenditur orbis,
Jussis mando meis, omnesque in fonte lavari.
Haec ubi dicta pio Dominus sermone peregit,
Bethaniae mox arva petit: coramque beatis
Qui tantum meruere viris spectare triumphum,
((425)) Aethereas evectus abit sublimis in auras.
358 Ad dextram sedet ipse Patris totumque gubernat
0751A
0751B
427. Vat. 1 non male,
tenet, producta ultima ratione caesurae. Cant., Ald., et nonnullae aliae editiones,
excelsaque, et ima: retine,
excelsa, vel ima; nam
vel pro
et interdum ponitur, praesertim a sequioris aetatis scriptoribus.
428. Schedae Poelm., Parrh.
Conservando regit, penetrat. Vera codicum lectio longe venustior est,
0751C
Tartara post coelum penetrat, post tartara coelum. Rursus Sedulius Christi ad inferos descensum profitetur: neque enim
tartara interpretari licet sepulcrum. Vide not. ad v. 222. l. I, et Dissertationem Liberati Fassonii, elegantis scriptoris, qua probat,
Jesum Christum ante descendisse ad inferos, quam excitaretur a mortuis.
429. Reg. 5, Ald.,
laeti: caeteri melius
laetis. Vat. 1 parum eleganter transponit,
cernentes, laetis.
431. Parrhasius edidit
Vestigis, atque ita contracte legendum suspicatur Cellarius, ut metro consulatur. Wopkensius retinet
Vestigiis, sed ita ut secunda corripiatur, ut alibi Sedulius contra prosodiam peccat. Mss., et pleraeque editiones exhibent
Vestigiis: quo in verbo ita scripto peccatum metri nullum erit, si duae vocales extremae per synaeresin contrahantur, ut duae primae
in disyllabis
deerat, deinde. Praestantissimi nostri mss. Reg. 1, 2, Ott. 1, Ang.,
veneranter, et glossa in Reg. 1,
reverenter, in Reg. 2,
0751D
cum reverentia, cum veneratione. Reg. 3 et Rom.,
venerantur, sed correctum per
veneranter. Vatt. 1, 2, Alb. in compendio litterarum magis innuunt
veneranter quam
venerantur. Recentissimi codices Reg. 5, Urb., Ottob. 2,
venerantur. Ex aliorum codicibus Alm., Cant.,
veneranter, cod. ms, Barthii
venerantur. Editiones pariter variant, sed antiquiores exhibent
venerantur. Huic scripturae favet prosa, et adhaerent recentes editores. Apud Corippum l. II, v. 35, occurrit
famulantur, adorant. Apud Dracontium lib. I, v. 4, edidi,
Auctorem confessa suum veneranter adorent, secutus auctoritatem Tertulliani et Sedulii hoc loco. Poterat quidem versus Dracontii in re dubia sic refingi
venerentur, adorent. Sed adverbium
veneranter a Dracontio et Sedulio usurpatum, mihi etiamnum videtur.
433. Aldus interpungit,
doceant testes. Nam jure fideles: non probo.
436. Mon.,
voluisse: emenda voluissent. Pro
0752B
chartis Arntzen.
libris, fortasse ex glossa, Parrh.
scriptis. Haec hyperbole ex Evangelio S. Joannis similis est aliis hebraismis, sive judaeorum locutionibus. Barthius l. XLI Advers.,
cap. 24:
Ego iis accedo, inquit,
qui non numero librorum, sed pondere, mysteriorum externandum orbem interpretari malunt, quam Hyperbolem
audire. At aiunt, talia etiam esse,
0752C
quae scripta sunt. Fateor: sed quid vetat, altiora etiam residua relicta? . . . Sic de omnibus mysteriis Christi scribens
fundamentum nobis est hujus opinionis eruditissimus theologus Prudentius Apotheosi: Millibus ex multis paucissima quaeque
retexam—Summatim relegens, totus quae non capit orbis. Nonnus paraphrastes secutus litteram capacitatem mundi spatio immensae
machinae metitur.
Prudentii quidem locus non satis clarus est pro Barthii opinione: Sedulius certe contrarius est. Theophilactus tres diversas
interpretationes in cap. ultim. Joannis sic complectitur:
Ne admireris autem, quod libros, si qui de operibus Jesu scribantur, mundum dixit non capere, sed intellecta ineffabili vi
Dei verbi, dictum fideliter accipe. Nam sicut nobis loqui, ita illi multo facilius est facere ea, quae voluit. Quidam autem
per hyperbolem more Scripturae putant dictum. Mos enim Scripturae est hyperbole uti . . . . Quidam autem per
Mundum
intelligunt eos, qui mundana sapiunt: opera autem, quae facta sunt a Jesu, divina, et mysteriis plena, tam in visibili, quam
0752D
in invisibili creatura, et quae futura sunt, et mysteriis sunt referta, mundanum hominem non posse intelligere.
438. In Ott. 1 hic versus recenti manu exaratus erat, deleto alio. Deinde sequitur epigramma in laudem Sedulii,
Sedulius Christi, etc., non alterum,
Sedulius Domini, tum Elegia,
Cantemus. In Reg. 1,
Explicit liber IV.
Incipit liber Aratoris. Finitum est. Alia manu antiqua:
Explicit, et ad marginem,
Require in hoc volumine, Cantemus, socii, Domino, post Aratorem. Sed Aratoris in hoc codice solum id est:
Domino sacrosancto, beatissimoque Patri, atque apostolico, et in toto orbe primo omnium sacerdoti Pape Vigilio Arator subdiaconus. Restat unum tantum tolium, in quo est nota jam in Prolegomenis num. 136 descripta.
Hoc opus Sedulius, etc., et epigrammata Asterii, Liberii, et Belisarii. In Reg. 2,
Explicit liber IV
Paschalis carminis heroici. Incipit carmen elegiacum, quod vocatur Paracterium, i., repercussum eo
0753A
quod repercutiatur unus versus ab altero, hoc est, initium primi fit ultimum secundi. Paractera Graece Latine repercussio
dicitur.
In Vat. 1,
Explicit liber Sedulii. Incipit carmen ipsius: Cantemus, etc. Vat. 2,
Finis. Tum nota,
Hoc opus, etc., de qua in Prolegomenis num. 136 et seq. Illico elegia.
Cantemus etc. Reg. 5,
Carmen finem habet, nec lauri serta requiro,—Tu studii merces esto, Maria, mei. Legendum
Finem carmen habet. Succedit nota,
Turtius Ruffus Asterius quintus sequentia carmina inter scripta Cellii Sedulii invenit, Cantemus etc. Sequuntur hymnus
A solis ortus cardine, et epigramma ipsius Sedulii infra referendum. Reg. 3, Ang.,
Explicit liber Sedulii; et sine alia inscriptione elegia,
Cantemus. Urb.
Egregii Sedulii episcopi de passione, resurrectioneque, ac
0754A
ascensione unigeniti Filii Dei, et Domini nostri Jesu Christi liber quartus, et ultimus explicit feliciter. Incipit paracterum
carmen ejusdem, i.,
repercussorium, eo quod pars media primi versus sit finis secundi versus. In quibus, etc., ut nunc exponam. Ott., et Rom. post finem carminis paschalis sine ullo titulo,
Cantemus. Meus codex
Finit liber quartus, et ultimus Sedulii poetae; incipit epigramma distichon ejusdem, quod a nostris repercussivum dicitur,
a Graecis
παράντερον·
Cantemus, etc. Parrhasius,
Explicit Sedulii Carmen Paschale. Nihil aliud Sedulii additur, sed carmina quaedam Prudentii. Ms. Heinsii,
Explicit Paschale Carmen Sedulii; incipit hymnus ejusdem. Juretus in fine prosae:
Explicit prosa Sedulii.
Jure suo, qui cuncta tenens excelsa, vel ima,
Tartara post coelum penetrat, post tartara coelum.
Illi autem laetis cernentes vultibus, altas
((430)) Ire super nubes Dominum, tractusque coruscos
Vestigiis calcare suis, veneranter adorant,
359 Sidereasque vias alacri sub corde reportant,
0752A Quas cunctos doceant: testes nam jure fideles
Divinae virtutis erant, qui plura videntes,
((435)) Innumerabilium scripserunt pauca bonorum.
Nam si cuncta sacris voluissent tradere chartis
Facta redemptoris, nec totus cingere mundus
360 Sufficeret densos per tanta volumina libros.
0753