Coelii Sedulii Elegia.
0753B
0753B
Praeter modo dicta confer proleg. num 46, ubi titulus ex Trithemio hic refertur
Exhortatorium ad fideles, sive
Exhortatorius liber ad fideles, et n. 162. Beda de Art. metr. non semel ex hac elegia exempla profert, laudato etiam Sedulii nomine. Quosdam
0753C versus ex ea desumit Osbernus, scriptor saeculi XI, in Vita S. Dunstani apud Bollandianos die 19 maii. Reg. 2 argumentum
sic exponit:
Descriptis jam miraculis, hortatur poeta secum omnes cantare Christo, et gratias referre. Urb.
In quibus paracteriis carminibus auctor Sedulius descripta (forte
post descripta) facta, atque dicta Salvatoris nostri Christi heroicis carminibus, convocat omnes fideles ad laudem omnipotentis
Dei, ejusque Filii Domini nostri Jesu Christi.
In ms. Almel. titulus est,
Hymnus Sedulii. In editione Arntzenii
Coelii Sedulii hymnus. 1. Collatio veteris, et novi Testamenti per schema ἐπαναλήψεως
alternis versibus repetitae. Hoc eodem artificio alii elegias composuerunt, ut in Veter. Analect. Mabillon. t. I, Theodulphus Aurelianensis, Paulus Diaconus
Aquileiensis, Eugenius Toletanus, Petrus Damiani, Godfridus Vindocinensis, in Distichis moralibus mss., quae pro libro XIV
Martialis in codice membranaceo Collegii Romani inserta sunt.
0753D 1. Vat. 2. Ottob. 2, inverso ordine
Cantemus Domino, socii. Taurinensis cod.
Cantemus, socii, Dominum. Vide Proleg. num. 180. Reg. 5 et Ald.,
honores, quod exponit Nebrissensis
laudes; reliqui,
cantemus honorem.
2. Cappusotus,
Christo; alii,
Christi. In cod. Taurin. graece pro
Christi, et videtur esse
praesonet pro
personet.
3. Vat. 2
de magna luce; alii,
magna de luce. Sermo est de Luciferi casu.
4. Arntz. a pr. m., Alb., Meus, Vet. 1, Torn. 3,
cum timuit; alii,
cum tumuit: quo spectant Ottob. 1, Rom.,
contumuit pro
cum tumuit: et haec est genuina lectio, cum sermo sit de superbia, quae per tumorem solet explicari, ut jam dixi ad alios poetas Christianos.
0754B Ita etiam scripsit Osbernus in Vita S. Dunstani.
5. Vet. 1, mendose,
perire minoris; in Rom.
priores emendatum est per
minores, h. e., posteri Adami.
0754C 6. Osbernus, inverso ordine, fortasse ut hiatum, fugiat,
Cuncti salvantur.
7. Alm., Reg. 3 et nonnulli editi,
quae; caeteri,
qua; in Ottobon. 1 ambigue,
quae, vel
qua. Eva intelligitur.
8. Almel., Reg. 2, 5, Vatt. 1, 2, Ott. 1, Ald., Cellarius, Meus, Ang., Alb., Osbernus,
ex qua. Sic Reg. 3 et pro d. s.,
Per quam. Vet. 1, mendose,
Et quia. Urb., Ott., 2, Rom., Goldatus in Manuali biblico
Et qua, quod cum plerisque vulgatis praetulit Grunerus, quia praecessit
patuit qua sine
ex; hac facile quidem
et in
ex mutari potuit. Deipara laudatur.
11. Meus,
quod prima, et v. seq.,
Quod ventura, alii melius utrobique
quid. Urb.
admisit; retineo
amisit.
12. Meus Reg., 5, Ald.,
paret, quae est etiam conjectura Wopkensii, scilicet quid acquirat origo, sive gens, et stirps ventura. Alii
parent: quod ita exponit glossa in Arntz., et in Reg. 2, ut priorem transitum
0754D intelligat de Enocho in coelum translato posteriorem de transitu Christi in coelum. Cellarius priorem transitum interpretabatur
egressum Abelis et Caini in agrum, Wopkensius melius obitum Abelis. Sed mallem aliquid clarius.
13. Reg. 3,
homines ut perderet; sensus postulat
ne.
14. Arca est Ecclesia per baptismum salva, vel etiam Christus sacramenti baptismi institutor.
15. Vatic. 1,
per nati vulnera; caeteri,
pro nati vulnere; Petrus Bermannus conjiciebat
funere pro
vulnere. In Rom. mendum puto
cunctos pro
cuncto. Pater hic est Abrahamus.
16. Vet. 1, Mon., Poelm., inverso ordine,
Cum Christum tradis; nostri omnes mss. cum plerisque
0755A editis,
Cum tradis Christum, in Reg. 1 scriptum erat
Contradis pro
Cum tradis. Cant. et nonnulli editi exhibent,
Cum sumis Christum, quod minus bene est.
361 Cantemus, socii, Domino cantemus honorem,
Dulcis amor Christi personet ore pio.
Primus ad ima ruit magna de luce superbus,
Sic homo, cum tumuit, primus ad ima ruit.
((5)) Unius ob meritum cuncti perire minores,
Salvantur cuncti unius ob meritum.
Sola fuit mulier, patuit qua janua letho:
362 Et qua vita redit, sola fuit mulier.
0754B Frater iniquus erat justum qui perculit olim,
((10)) Damnator Christi frater iniquus erat.
Transitus ille monet, quid prima amisit origo,
Quid ventura parent, transitus ille monet.
Arca levatur aquis, homines ne perderet aequor,
Ne pereant homines, arca levatur aquis.
((15)) Sume, pater, populos pro nati vulnere cunctos
Cum tradis Christum, sume, pater, populos.
0755A
0755B
17. Urb., Rom.,
sanctis signata; Alm., Ott. 1,
dudum signata; alii,
tacitis signata. Hic rursus de Isaac.
18. Vet. 1, Mon.,
reserat, quod vitium typographicum esse suspicatur Arntzenius: sed in Rom., Ald., et ut videtur, in meo codice est etiam
reserat. Vera tamen lectio est
referat: placeret tamen magis
refert: produci enim solet prima in
refert.
19. Cellarius et Arntzenius ediderunt
heros; nostri omnes mss. cum Ang. et antiquis editionibus
heres nullo commodo sensu. Putet aliquis
dum praevalet Israel, contractis duabus ultimis in
Israel, ut sit spondaeus. Ipsum nomen
Israel significat
praevalens Deo. Sed proba videtur vulgata lectio
heros: sic a Prudentio
heros dicitur. S. Joannes Evangelista hymn. 6 Cath. 114, et Tobias hymn. 10 Cath. vers. 70. In ms. Alb. videtur fuisse
heros, quod emendatum est per
heres.
20. In Ott. 1 videntur ita divisa verba
Asper agens; sed legi debet
Aspera gens.
0755C 21. Docta manus in Arntz. notaverat, pro
Reppulit alios habere
Pepulit aperto errore. Nonnulli scribunt
repulit, quia putant,
re posse produci, etiamsi consonans sequens non duplicetur. Adhaereo usui communiori, quo
reppulit, et
relligio, et quaedam alia similia scribuntur, cum
re producitur. In
refert aliud tenet consuetudo: quod tamen verbum, cum est impersonale, semper primam producit, cum est a
refero, corripit, sed aliquando producit. Multae editiones exhibent
distractus crimine fratrum, quod defendi potest. Hoc verbo in re simili utitur Dracontius lib. II, vers. 510:
Sanguine distracti maculatur venditor, emptor; et Juvencus l. IV, vers. 635. Nostri mss. ignorant hanc lectionem, et in Alm.
distractus est glossa ad verbum
venitus. Cant. cum Alm., Ang.,
venitus a
veneo, a quo supinum est
venum, et
venitum, penultima correpta secundum analogiam apud Priscianum l. x. In usu est
venum. Recentes editores tuentur
venitus, cujus secundam
0755D licenter produxerit Sedulius. Favet supinum
ambitum, cujus secunda producitur, quamvis in
itum prima corripiatur. In Vat. 2 videtur esse
venitus, quod apparet etiam in Reg. 3, sed in hoc correctum est per
venditus cum glossa
venumdatus. Ott. 1, Arntz. a pr. m. cum Reg. 3,
venditus cimine fratrum, quod metri lex respuit: multo vero magis metro adversatur Ott. 2,
famem qui venditus crimine fratrum. Reg. 2, Vat. 1, Rom., Alb., Meus,
famem venatus crimine fratrum cum glossa in Reg. 2,
venditus; huc pertinet Urb.,
famem, qui venatus crimine fratrum. Verum
venatus pro
venditus latinum non est, ac praeterea in Urb. contra metrum esset
qui. Arntz. a m. s., Reg. 5, Ald., alio modo,
famem, frater quem vendidit auro. Et metro, et Latinitati consuli potest, si ex vestigiis codicum rescribatur
Reppulit ille famem venum actus crimine fratrum. Sermonem esse de Joseph vendito a fratribus, nemo non videt.
0756A 22. Reg. 5, Ald.,
Venditus ab Juda. Grunerus cum suis mss., et editis
Venditus a Juda, qui se nescire ait, unde hauserit Fabricius
Venditus est
0756B
Christus. Verum nostri fere omnes mss. cum editione Poelm. in contextu, Ang. cum ms. Arntz., edd. Vet. 1, 2, Mon. exhibent
Venditus est Christus, pro quo Alm.
Venditus est Dominus. In Arntz. a m. rec. et in schedis Poelm.,
Venditus a Juda.
24. Arntz.,
poenae pro
plagae minus eleganter; scribitur autem
pene. Perfidus hic est Pharao.
25. Arntz. a m. sec., Reg. 5, Ald.,
conduxit pro
revocavit. In Reg. 2 est
revocavit, sed videtur fuisse
reduxit, quod non damnarem, et sic scriptum invenio in Ang. Sermo est de agno paschali.
26. Ald.,
nos revocat, quod cum lectione recepta v. superiori
revocavit venustum est. Alii
nosque refert, ubi conjunctio
que omitti potest.
27.
Nefas, h. e., nefarios Aegyptios cum Pharaone.
28. Meus, Ang.,
Cum mundi populis. Cellarius cum Alm.,
Cum populis mundi, admisso hiatu. Sic etiam Reg. 2 et Ott. 1, sed in hoc factum,
Nunc populos mundi. In Alb., mendum,
Nec populis mundi. Reg. 3, 5, Vatt. 1, 2, Ott. 2, Rom., Urb., Ald.,
0756C Fabr.,
Nunc mundi populis. Multi vulgati,
Nunc populis mundis. Ms. Arntz.,
Nunc mundi populi; Cantabr.,
Nunc populi mundi, h. e., populi Christiani, quam scripturam, et interpretationem Grunerus, et Arntzenius sequuntur. Wopkensius conjiciebat,
Nunc populos mundans.
29. Alm., Meus,
referta, quo respicit mendum in Ott. 2,
referto, alii codices,
refecta, melius.
31. Nonnulli editi mendose in utroque versu
Plebs si pro
Plebs sibi. Ott. 1, Rom. in utroque versu
capit; sed in Ott. 1 recte correctum est per
caput. Editio Poelm. ad marg.
adorat, idque praeferunt schedae ejusdem Poelmanni. Caeteri
adopta cum glossa in Reg. 2,
eligit, quod huic loco magis convenit: ut enim plebs dura Israelis caput vituli sibi adoptavit, ita plebs dura Judaeorum Christum
caput sibi abstulit. Alioquin facile haec inter se permutantur in mss.
adorat, adoptat, adornat, adaptat, ut jam alibi ostensum est.
0756D 32. Ott. 1,
hunc; bene correctum
heu.
33. Reg. 2, in hoc et seq. v.,
initium, utrobique correctum
indicium, quod retinendum est. In Ott. 1 fuit
discrimine, quod exstat in Vat. 1, sed in Ott. 1 factum est
de crimine, quae est vera lectio. Meus,
de culmine.
34. Editio Poelm.,
Quoque pro
Quodque. Rom., Ott. 2, Urb.
venit, quod in Meo etiam videtur esse; sed ratio metri postulat
veniat. Joan. L, 39:
Scrutamini scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere: et illae sunt, quae testimonium perhibent de me.
35. Vet. 2,
En lapsus; ed. Col., hoc et seq. v.,
irriguis; Arntz.,
fronte. Corrige,
En lapis irriguus, et
fonte. Petra percussa, quae aquam fudit, est lapis irriguus, ut recte exponit Cellarius: qui tamen inepte accipit
satiare pro
satiaris indicativo passivo, cum sit modi imperativi.
Hostia summa Patris, tacitis signata figuris;
Quam referat Christus, hostia summa Patris.
Claudicat ecce videns Dominum, dum praevalet, heros,
((20)) 363 Aspera gens Christum claudicat ecce videns.
Reppulit ille famem, venitus crimine fratrum:
Venditus est Christus, reppulit ille famem.
Perfide, corde peris, dum vastant omnia plagae,
Dum cessant plagae, perfide, corde peris.
((25)) Agnus ab hoste sacer revocavit sanguine patres,
0756A Sanguine nosque refert agnus ab hoste sacer.
364 Obruit unda nefas, populo gradiente per aequor,
Nunc mundi populis obruit unda nefas.
Murmurat impietas, manna veniente refecta,
((30)) Panis adest Christus, murmurat impietas.
Plebs sibi dura caput terrae cultoris adoptat,
Abstulit, heu! Christum plebs sibi dura caput.
Lex dedit indicium veteris de crimine poenae,
Quodque salus veniat, lex dedit indicium.
((35)) En lapis irriguus, satiare, incredule, fonte:
0757A
0757B
36. Meus, Ang., non male,
Quid Christum reprobas? Alii,
Qui Christum reprobas, pro quo in Ott. 1 fuit prius
reprobis nullo sensu. Alb.,
Quod Christum reprobas.
37. Reg. 5, Alb., Ald.,
priorum; in Reg. 2,
piorum; supra,
priorum; glossa,
Moysi, et Aaron; in Vat. 1,
et vota priora, correctum
priorum. Verior, communiorque scriptura
votumque piorum, cui opponitur
seditiosa tribus. Cellarius in seditiosa tribu agnoscit Core, Dathan et Abiron; sed hos non ignis consumpsit, sed terra absorbuit. Intelliguntur
ergo 250 viri, qui offerebant incensum, et ab igne consumpti
0757C sunt, et alii similiter 14700 murmurantes, qui incendio perierunt, ut refertur Numer. c. XVI. Nadab et Abiu, filii Aaron,
consumpti etiam fuerunt igne coelesti. Sed non videtur congruenter de his solum duobus dici
seditiosa tribus.
39.
Haeres legis, nisi ex conjectura malis
heros, videtur esse Moyses, qui terram promissionis ingressus non fuit. Glossa in Reg. 2:
Nullus ex illis, qui egressi sunt de Aegypto, intravit in terram repromissionis praeter Caleph, et Josue.
40. Ald.,
Christus; alii,
Jesus.
41. Nonnulli vulgati
hostis, scilicet destruit muros hostis, dum circuit eos. Mss., cum plerisque editis,
hostem. Arntzenius interpungit,
Destruit arca Dei muros, dum circuit hostem, sed ex pentametro alia distinctio est praeferenda: ac revera arca circuivit muros Jerico, ut constat ex Josue cap. VI.
42. Cant.,
mundi et destruit; abundat conjunctio
et.
43. Signum Gedeoni datum, primum vellus madidum in area sicca, tum vellus siccum in area madida.
0757D Judic. VI.
45. Docta manus in marg. ed. Mon. volebat
amore Dei, ut in pentametro alicubi legitur. Wopkensius videtur utrobique voluisse
amore Dei; certe vel utrobique ita legendum, vel utrobique
honore Dei. Mss. et plerique editi praeferunt
honore Dei. In nonnullis editis,
promisso munere, sine
in, quod deest etiam in Vatic. 1, 2, Alb., Urb., Rom., et deerat in Reg. 3, ubi recenti manu additum est. Nonnulli pro
promisso referunt
praemisso.
46. Reg. 5, Ald.,
Effectum; reliqui, recte,
Affectum, quod ex conjectura rescribi jussit Nebrissensis, quia Jephthe filiae amorem religioni postposuit. De Jephthe enim sermo nunc
habetur.
47. Rom.,
sternes; corrige,
sternis.
51. Vatic. 2,
regis; emendandum,
legis. In hoc versu
tulit est pro
attulit, in sequenti pro
abstulit, ut explicat glossa Alm.
0758B 53. Vat. 2, Rom., Reg. 5, Urb., Ald.,
nullo temerata pudore. Ottob. 2, Meus, Reg. 3, Ang., Alb., Vat. 1,
nullo temerante pudore. Reg. 2, Ott. 1, cum plerisque editis,
nullo temerante pudorem.
55.
Quaestio, quia positus in signum, cui contradicetur. Consule hac de quaestione not. ad Juvenc. l. I, vers. 245,
Dicta in contraria signum.
57. Cod. Cant., Arntz., Alm., Ott. 1, Reg. 5,
percepit: hoc ipsum exstat in caeteris nostris mss., sed per compendium litterarum; et in nonnullis, ut in Meo, potius videtur legendum
praecepit: quae fuit conjectura Petri Burmanni, hoc est,
spe praecepit.
0758C In Reg. 2 est
accepit tamquam glossa, vel potius tamquam diversa scriptura. Plerique editi, etiam recentes,
mundus haec sentit, et ambit. Vat. 2, mendose,
mundus percipit, et ambit. Repugnat enim metrum, etsi
ambit potius cohaeret cum
percipit, quam cum
percepit. Putat autem idem Burmannus,
ambit poni pro
ambiit, vel
ambivit.
59. Reg. 5, male,
magnalia coeli. Rom. pejus
magnalia Dei; sed in hoc correctio adhibita est
caeci.
61. Vet. 1, 2,
reducta; lege,
deducta, ut est in reliquis. In Reg. 1, 2, aliud prius fuit: in eodem supra
cucurrit videtur glossa
manavit, quod alibi apud Sedulium in nonnullis mss. pro
cucurrit intra contextum receptum est. Repugnat metrum. Ang., mendose,
succurrit. In hoc versu innuitur lignum arboris vetitae, in seq. lignum crucis.
63. Glossa Alm. in hoc v. pro verbo
tulit est
attulit martyribus, in versu seq.
sustinuit pro martyribus. Planius tamen est, ut in verbo
servis omnes homines intelligantur.
0758D 66. Reg. 5, Ald.,
Depulit; alii,
Pertulit, h. e., sustinuit; neque dubium, quin legendum sit
Pertulit. In hoc disticho
miseri sunt peccatores: de qua significatione egi ad Dracont. l. I, vers. 11. Iterum eodem sensu occurrit
miseri v. 106.
67. Hoc etiam loco repetit Sedulius, Christum Dominum ad inferorum loca descendisse.
68. Arntz., Rom.,
Nec credunt; alii mss. cum editis, melius,
Nec cernunt.
69. Hic versus profertur a Beda de Arte metr., et ab ejus commentatore. Apostolus ad Rom. V, 12:
Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors.
70. Alm., in quo hic versus margini ascriptus erat, Arntz., Reg. 2, 5, Vat. 1, 2, Ot. 2, Urb., Rom., Ang., Meus,
congemuit. Ot. 1, Reg. 3, Alb., cum plerisque editis,
contremuit, quod verbum rei accommodatius
0759B Arntzenio videtur. Non minus accommodatum est
congemuit.
Qui Christum reprobas, en lapis irriguus.
Carpitur igne sacro munus, votumque piorum,
365 Seditiosa tribus carpitur igne sacro.
Regna beata Patris legis non contigit haeres,
((40)) Jesus dispensat regna beata Patris.
Destruit arca Dei, muros dum circuit, hostem,
Sic hostem mundi destruit arca Dei.
Area vellus habet, madido sed vellere sicca est,
Siccum tota madens area vellus habet.
((45)) Vincis honore Dei promisso in munere gentes,
Affectum natae vincis honore Dei.
Tu decus omne tuis, qui sternis caede Goliam;
Qui vincis mundum, tu decus omne tuis.
Maxima dona Dei cuncti cecinere prophetae,
((50)) Implevit Christus maxima dona Dei.
0757B Pondera dura tulit mandatum legis, et iram,
Gratia mandati pondera dura tulit.
366 Virgo Maria nitet, nullo temerante pudore,
Post partum pueri virgo Maria nitet.
((55))
0758A Filius hic hominis fit maxima quaestio mundi,
Nobiscum Deus est filius hic hominis.
Gaudia magna Dei mundus percepit, et ambit,
Respuit, heu! mundus gaudia magna Dei.
Signa movent populos, cernunt magnalia caeci,
((60)) Nulla tamen duros signa movent populos.
Aspera mors populis ligno deducta cucurrit,
Aufertur ligno aspera mors populis.
Ipse tulit Dominus pro poenis munera servis,
Pro servis poenas ipse tulit Dominus.
((65)) Vita beata necem miseris avertere venit,
Pertulit a miseris vita beata necem.
Lumen adesse Dei, persensit tartarus ingens.
367 Nec cernunt homines, lumen adesse Dei.
0758B Mors fera per hominem miserum sibi subdidit orbem,
((70)) Subdita congemuit mors fera per hominem.
Suscitat ecce genus morti pater ille profanus,
0759A
0759B
74. Cant., Alm.,
suscepit primum hic cum hiatu, quod Cellarius, et Arntzenius secuti sunt, et glossae indicant,
primum esse Dominum. In Ott. 1 fuit etiam
primum, sed correctum est per
primus, quae est nostrorum codicum communis scriptura, producta ultima in
primus ratione caesurae. Rom., parum eleganter,
Et suscepit primum hic. Cellarius ait in hoc disticho Judaeos, et Christianos committi. Sed potest etiam intelligi e Judaeis primos fuisse, qui Christum
susceperunt. Quoniam vero pauci Judaei Christum
0759C susceperunt, atque eorum populus potius contrarius est, interpretationem Cellarii retinendam censeo.
75. Vat. 1, Reg. 2, pro d. s., Arntz. a pr. m.,
ridet, quod neque sententia, neque lex metri patitur. Vera lectio est
redit. Idem dictum puta in pentametro.
79. Rom.,
devicerat; Meus,
disjunxerat, melius caeteri
devinxerat. In notis Nebrissensis
definxerat forte est mendum; in editione Westhemeri, cui hae notae additae sunt, legitur
devinxerat.
83. Goldastus,
Jam supra astra, et versu seq.,
Jam super astra, quod utrobique retinendum.
85. Meus,
ille sedet, quod male repetitum est ex disticho praecedenti; lege
tonat, quod in v. seq. idem codex exhibet.
86. Meus, Reg. 5, Ald.,
faciant, Reg. 2, 3, Urb., Ott. 2, Alb., Vat. 1, 2, Rom., Arntz., Ang.,
faciunt, quod negligunt editi, sed certe non est contemnendum; in Reg. 3 correctum est
facient. Ot. 1, cum plerique editis,
facient. Burmannus ad Ovidium Heroid.
0759D ep. 21, v. 26, ex melioribus, ut ait, libris malebat
faciant. Utroque modo dici potest; et apud Virgilium ecl. 3, v. 16, legitur,
Quid domini facient?
87. Reg. 2, 3, 5, Ot. 1, Arntz., Ang., Alm., Fabr., et alii editi recentiores,
Christo veniente figura, puto, pellitur a die umbra, a Christo veniente figura. Cant. et alii mss. nostri, cum plerisque editis,
Christi veniente figura. Glossa in Reg. 2,
umbra—figura, et mox,
Christo veniente figura—praesentia.
89. Reg. 2, 3, Vat. 1,
docent signa et saecula; desideratur unum
et ante
signa, quod a sec. m. additum est in Reg. 3.
90. Vet. 1, Mon.,
Non sacra; corrige,
Nos sacra. Indicatur Testamentum novum, et secundus Christi adventus.
91. Cant. Reg. 2, 3, 5, Urb., Rom., Ang., Alb., Meus, Ald.,
vota priorum. Vat. 1,
vota priora, correctum
vota priorum. Ot. 1, 2, Vat. 2, Alm. plerique editi antiqui,
piorum; recentiores praeferunt
priorum,
0760B quia id opponitur
nobis v. seq.; Nebrissensis etiam ex Aldo sumpsit
priorum, et hoc explicat, quia Christus desideratus est a sanctis Patribus.
93. Cant., Alm., Arntz., Reg. 2, 3, Ang., Urb., Alb., Ot. 1, 2, Vat. 1,
tui in utroque versu. Vat. 2, Reg. 5, Meus, Rom., plerique editi,
tua, quod in Reg. 2 apponitur vel tamquam diu. script., vel tamquam glossa. Reg. 3,
implevit, correctum
complevit.
95. Rursus variant codices. Almel., Cant., Alb., Reg. 2, 3, 5, Urb., Ald., Ang.,
priorum, quod tenet Nebrissensis, et explicat
prophetarum. Vat. 1,
priorum, correctum
piorum. In Rom. dubium
piorum, an
0760C
priorum sit. Ot. 1, 2, Vat. 2,
piorum, quod recentiores sequuntur; quia pii veteris Testamenti opponuntur piis novi Testamenti.
96. Ald., Reg. 5,
Spes cum fine; alii,
in fine. Meus ita hic corruptus est,
Saepe in fine suis hic quidem Deus est.
97. Nostri omnes codices cum Almel., Arntz.,
erit in utroque versu. Plerique editi
erat, quod amplectuntur recentiores, quia
toto aevo, ait Cellarius, significat tempus veteris Testamenti. Non video causam, et in pentametro mentio expressa non fit novi Testamenti.
Ait ergo Sedulius, omnes, qui aliquando credituri sunt, munere fidei id habituros: atque id futurum munus ejus, qui dedit,
ut credant. Vat. 2,
in toto: alii sine
in.
98. Reg. 2,
ut credent, recte emendatum
ut credant. Hinc suaderi posset lectio
munus erat: sed sensus videtur esse,
Qui dedit, ut credere possint.
100. Cellarius cum Fabr.
Occidet hic mundus. Grunerus cum Ald., Reg. 2, 5,
Concidit hic mundus,
0760D quia eleganter repetitur ex v. praecedenti
concidit. Arntzenius cum suo ms., Alm., et nostris Reg. 3, Rom., Meo, Vat. 1, 2, Urb., Alb.
Occidit hic mundus. Ott. 1, 2, Reg. 3, pro d. s., plerique editi antiqui
Occubuit mundus: sic etiam Ang. Sed, ut observat Grunerus, praesenti pro futuro utuntur scriptores, si rei certitudinem indicare volunt. Ovidius
Heroid. 2, v. 20,
Ipsa mihi dixi: Si valet ille, venit.
101. Ott. 1,
Gloria, correctum per
Gratia, uti legitur in pentametro. Rom. in utroque versu hujus distichi, repugnante metro,
Dei plena est.
102. Poelm., et quaedam aliae editiones
Ascendant. Ald. cum mss.
Abscedant, quod retinendum: nisi malis cum Alb.
Discedant, quod verbum mox recurrit. In Rom.
Abscedat, et in Meo
Abscendant mendose scriptum est. Reg. 2 omittit
est in hoc versu.
104. Cant. cum nonnullis vulgatis,
Descendant: sensus exigit
Discedant. Christum
columbam hic vocari, videtur certum. Glossa in Reg. 1 Sedulium
0761A exponit de Ecclesia. At, ut ego puto, Sedulius Prudentii sententiam expressit hymn. III Cathem. v. 166,
Tu mihi, Christe, columba potens,—Sanguine pasta cui cedit
avis. Dixi ad eum locum, indicari a Laureto in Silva allegoriarum Patres qui in columba, ramum olivae portante, Christi typum agnoverunt,
ac plura alia addidi de symbolo columbae. Sacra vascula, quibus eucharistia asservatur, aliquando
columbas vocatas fuisse ex exteriori columbae argenteae figura, animadvertit Joannes Baptista Passerius Exposit. in monum. sacr. eburn.
post Diptych. Gorii pag. 70. Quamvis autem dubitandum
0761B non sit quin Spiritus sanctus, qui specie columbae apparuit, hoc potissimum symbolo significetur, tamen constat etiam, columbae
nomen inter alia Salvatoris nomina a Patribus nonnullis referri. Ennodius l. I. carm. 9. vers. 17,
Hostia, virgulium, pastor, mons, rete, columba. Silvius in Manuali biblico Goldasti:
Virgo, columba, manus, petra, filius, Emmanuel, lux. Posset aliquis suspicari, legendum
columna pro
columba: sed quid dicemus de Orientio?
Saepe columba, dolum quia nescit, ac sine felle est. Forte
vel sine pro
ac sine. Quod attinet ad Silvium, ejus memini in Prolegom. num. 91., ubi monui, versus Damasi de cognominibus Salvatoris in nonnullis
mss. codicibus Silvio adjudicari. Versus Silvii auctiores exstant, vel potius quodammodo latent in Manuali biblico Goldasti,
opere non passim obvio, sic inscripti:
B. Silvii versus de cognomentis Salvatoris: quos hic libens exhibeo, ut cum versibus Damasi conferam:
Omnipotens, vis trina, Deus, pater optime rerum,—Quo generante natus sine semine,
0761C
tempore, matre,—Ortu, fine, loco, vel membris, post caro natus,—Permittens cerni, multo quoque nomine dictus.—Spes, ratio,
via, vita, salus, sapientia, mens, mons,—Judex, porta, gigas, rex, gemma, propheta, sacerdos,—Messias, Sabaoth, Rabbi, sponsus,
mediator,—Virgo, columba, manus, petra, filius, Emmanuel, lux,—Vinea, pastor, ovis, pax, radix, vitis, oliva,—Fons, panis,
ethos, agnus, vitulus, leo, Jesus,—Verbum, homo, rete, lapis, Dominus, Deus, omnia Christus.
Versus Damasi sunt solum septem: neque in ullo ms. Vaticano a me reperti sunt. Ita autem eos edidit Sarazanius. 1.
Spes, vita, salus, ratio, sapientia, lumen. Deficit ratio metri. 2.
Judex, ut apud Silvium. 3.
Messias, ut apud Silvium. 4.
Virga, columna, manus, petra, filius Emmanuelque. 5. Vinea, ut apud Silvium. 6.
Fons, paries, agnus, vitulus, leo, propitiator. 7. Verbum, homo, rete, lapis, domus, omnia Christus Jesus. In versu 2 Silvii fortasse legendum
datus pro
natus, et v. penultimo
0761D videtur mendum
ethos. Orientius in explanatione nominum Christi exponit nomen
virginis, et
virgae, et
columbae, non tamen
columnae. In Concilio Romano sub Damaso celebrato, quod inter Appendices reponam, recensentur nomina Christi, uti etiam apud Isidorum
l. VII Etym. capit. 2., sed utrobique tam
columbae, quam
columnae nomen praetermittitur, quod utrumque nomen pariter deest in hymno veteri cognominum Christi, quem ex codice Veliterno descripsi
not. a. n. 212 Proleg. Prudentii: qui hymnus et a me, et ab aliis tunc habebatur pro inedito; sed postea comperi eum exstare
inter sequentias Notkeri Balbuli tom. 1 Thesaur. Anecdot. Pezii, et longe ante editum fuisse in Elucid. Clictovei l. 1,
Alma chorus Domini, etc.
Ad vitam Christus suscitat ecce genus.
Hic populus Dominum dura cervice negavit,
Suscepit primus hic populus Dominum.
((75)) Sanguine laeta redit fuso gens impia Christi,
Gustato Christi sanguine laeta redit.
Crimina cuncta suis terrenus contulit auctor,
Dissolvit Christus crimina cuncta suis.
Libera corda sibi facinus devinxerat olim,
((80)) Nunc reficit Christus libera corda sibi.
Fortia vincla dedit peccati saeva potestas,
Dulcis amor Christi fortia vincla dedit.
Jam super astra sedet, cuncti exsultate fideles:
Perfide, quid saevis? jam super astra sedet.
((85)) 368 Mortuus ille tonat, coelum, terramque subegit:
0759B Quid facient hostes? mortuus ille tonat.
Pellitur umbra die, Christo veniente figura,
Christus adit gentes, pellitur umbra die.
0760A Te properare docent et signa, et saecula prima,
((90)) Nos sacra quae gerimus, te properare docent.
Unicus adveniens firmavit vota primorum,
Vota dedit nobis unicus adveniens.
Passio, Christe, tui complevit munera legis,
Munera nostra replet passio, Christe, tui.
((95)) Hic homo, qui Deus est, spes est antiqua piorum,
Spes in fine piis hic homo, qui Deus est.
369 Munus erit fidei toto credentibus aevo,
Qui dedit, ut credant, munus erit fidei.
Te veniente, Deus, mundanus concidit error,
((100)) Occidit hic mundus, te veniente, Deus.
Gratia plena Dei est, quae totis gentibus exstat,
0760B Abscedant sectae, gratia plena Dei est.
Sola columba redit, quae totum circuit orbem,
Discedant corvi, sola columba redit.
((105))
0761A
0761D
105. Arntz.
signa: lege
digna.
106. Rom.
miseris adveniet: correctum
miseri
0762A
adveniet, quod reliqui exhibent cum hiatu. Rursus
miseros pro pravis accipit. In hoc disticho, et in sequenti sermo est de extremo judicio, et comparatio fit inter praemia justorum,
et supplicia peccatorum; inter visionem judicis, ex qua impii poenam, et tormentum sustinebunt, et eamdem Christi visionem,
ex qua boni gloriam consequentur. Non igitur elegiae hujus inscriptio plane convenit, a nonnullis apposita:
Collatio veteris, et novi Testamenti.
107. In Reg. 3 deerat,
est, post
malorum, et recenti manu additum est.
108. Meus,
magna, ex v. seq., corrige
cuncta.
0762B Reg. 2,
tui est: sed in praecedenti v. deest
est.
109. Ott. 1
Gloria, correctum
Gratia, sed retinendum est
Gloria, ut in v. seq. Reg. 2,
semper tibi sit gloria: omittendum est
sit, ut versus constet. In nonnullis editionibus pro
semper invenio
compar, quod recentiorum temporum videtur.
110. Plerique mss., et editi
Cum sancto Spiritu; atque ita legit Beda de Metris, cujus peculiarem opinionem in quibusdam Sedulii versibus scandendis hoc loco exponam:
Auctoritate autem contemnitur regula grammaticorum, ut Sedulius in clausula carminis, cujus supra meminimus, cum dixisset;
Gloria magna Patri, semper tibi gloria, nate, subdit: Cum sancto Spiritu gloria magna Patri. Unde vera scansio versus istius
haec est:
Cum San
spondaeus, Cto Spiri
antibachius, et non dactylus: sed poeta, ut gloriam sanctae, et individuae Trinitatis clara voce decantaret, neglexit regulam
grammaticae dispositionis. Idem ipse in carmine paschali: Sic ait ipse docens: Ego in Patre, et Pater in me. Sic enim scanditur,
Sic Ait
dactylus, Ipse
0762C Do
dactylus, Cens E
trochaeus, Gin Pa
spondaeus, ablato O
per synaloepham. Aut si scandere vis Cens Ego,
et facere dactylum, contra morem ipsius Sedulii, quem per omnia servavit, agis, ut immunis stet vocalis altera superveniente
vocali. Idem in eodem opere: Clarifica, dixit, nomen tuum, magnaque coelo. In quo ut veritatem Dominici sermonis apertius
commendaret, postposuit ordinem disciplinae saecularis. Idem iterum: Scribitur et titulus; Hic est rex Judeorum: quod quomodo
scandendum judicaverit, videat, qui potest, utrum
Judaeorum
duos spondaeos quinta, et sexta regione contra morem, an solutis syllabis juxta quod supra monstravimus, dactylum fieri voluerit,
et spondaeum.
Non facile totam hanc Bedae doctrinam critici probabunt. Quod attinet ad versum praesentem, Beda saepe nactus est codices
depravatos, ut in notis ad Juvencum observavi. Propterea in not. ad Dracontium l. II, vers. 54, suspicatus sum, Sedulium scripsisse
Cum sancto Spirtu, aut
Spritu per syncopen, ut multa similia
0762D a poetis usurpata sunt, de quibus Salmasius ad Trebellium p. 303. Sedulius quidem saepissime usus est voce
Spiritus, ac semper primam produxit: et poterat quidem gloriam sanctae, et individuae Trinitatis clara voce decantare, versu aliter
disposito, quin regulam grammaticae dispositionis negligeret. Perlectis nunc mss. codicibus, has invenio scripturae varietates.
In Reg. 2, 3, Ott. 1, scripta ea vox est per compendium litterarum, ex quo magis legi debet
Spirtu, aut,
Spritu quam
Spiritu. Hinc puto natum, quod librarii ex simili aliquo nexu expresserint
Spiritu contra metrum, et mentem Sedulii. In Vat. 1, idem est compendium litterarum, supra clare
Spirtu, ad marg. manu veteris glossatoris: Al.
Spiritui sancto. Reg. 5,
Spiritui et sancto. Cappusotus, et Ald.,
Spiritui, et Nato. Poelman.
Cum sancto Flatu. In nostris mss. soli septem recentissimi, scilicet Meus, Ang.,
0763A Alb. Rom., Urb., Ott. 2, Vat. 2, exhibent clare
Cum sancto Spiritu. Petrus Damiani, quamvis Sedulium imitatus, hanc tamen vocem mutavit:
Gloria summa Patri, genitae sit gloria Proli,—Flamine cum sancto gloria summa Patri. Finita elegia, Reg. 2 sic habet:
Explicit. Incipit Ambrosianum ipsius Sedulii. Ott. 1,
Finit amen. Incipit ars Sedulii poetae, ut dictum est in Prolegom. num 9. Rom.
Explicit. Desunt alia Sedulii. Meus,
Finit epigramma distichon ejusdem Sedulii poetae in fide catholica. Incipit ejusdem poetae hymnus. Vat. 1,
Explicit liber Sedulii. Illico sequitur epigramma
0764A Sedulii. Vat. 2,
Finis. Nihil aliud est Sedulii. Reg. 5,
Finem carmen habet, nec lauri serta requiro.—Tu studii merces esto, Maria, mei. Amen. Cellii Sedulii presbyteri hymnus succincte
ab incarnatione usque ad ascensionem sequitur.
Urb.,
Finis, Paracterium, elegiacumque carmen egregii Sedulii episcopi explicit feliciter, Deo gratias. Per librum scriptum nomen
Domini sit benedictum. Explevi hoc opus.
Sequitur Martyrologium Bedae. In Ott. 2, post elegiam sequitur hymnus.
370 Adveniet Dominus dare digna piis, mala pravis,
Credite jam, miseri, adveniet Dominus.
Visio, Christe, tui tormentum, et poena malorum est,
0762A Gloria cuncta bonis visio, Christe, tui.
Gloria magna Patri, semper tibi gloria, nate,
((110)) 371 Cum sancto Spiritu gloria magna Patri.
0763