S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI De Consensu EVANGELISTARUM LIBRI QUATUOR .

 CAPUT PRIMUM. Evangeliorum auctoritas.

 CAPUT II. Ordo Evangelistarum, et scribendi ratio.

 CAPUT III. Matthaeus cum Marco ad regiam, Lucas ad sacerdotalem Christi personam intentionem retulit.

 CAPUT IV. Joannes ipsius divinitatem exprimendam curavit.

 CAPUT V. Virtutes duae circa contemplativam Joannes, circa activam Evangelistae alii versantur.

 CAPUT VI. Quatuor animalia ex Apocalypsi de quatuor Evangelistis alii aliis aptius intellexerunt.

 CAPUT VII. Causa suscepti operis de Evangelistarum consensu. Occurritur iis qui dicunt Christum nihil scripsisse, discipulos vero ejus Deum illum prae

 CAPUT VIII. Si fama narrante Christus creditur sapientissimus, cur majori fama praedicante non credatur Deus.

 CAPUT IX. Quidam fingunt Christum scripsisse libros de magicis.

 CAPUT X. Eosdem libros Petro et Paulo inscriptos quidam delirant.

 CAPUT XI. In eos qui somniant Christum magico arte populos ad se convertisse.

 CAPUT XII. Judaeorum Deus, illis subjugatis, ideo non fuit a Romanis receptus, quod is juberet se solum coli simulacris deletis.

 CAPUT XIII. Judaeos cur Deus passus est subjugari.

 CAPUT XIV. Deus Hebraeorum victis illis se victum non esse ostendit idolorum eversione, et Gentium omnium ad ipsius cultum conversione.

 CAPUT XV. Pagani Christum laudare compulsi, in ejus discipulos contumeliosi.

 CAPUT XVI. Apostoli de subvertendis idolis nihil a Christo vel a Prophetis diversum docuerunt.

 CAPUT XVII. In Romanos qui Deum Israel solum rejecerunt.

 CAPUT XVIII. Hebraeorum Deus a Romanis non receptus, quia se solum coli voluerit.

 CAPUT XIX. Hunc esse verum Deum.

 CAPUT XX. Contra Deum Hebraeorum nihil a Paganorum vatibus praedictum reperitur.

 CAPUT XXI. Hic solus Deus colendus, qui cum alios coli prohibeat, coli non prohibetur ab aliis.

 CAPUT XXII. Opinio Gentium de Deo nostro.

 CAPUT XXIII. De Jove et Saturno quid nugati sint Pagani.

 CAPUT XXIV. Non omnes Deos colunt, qui Deum Israel rejiciunt nec eum colunt, qui alios colunt.

 CAPUT XXV. Dii falsi alios coli secum non prohibent. Deum Israel esse Deum verum convincitur ex operibus ejus et praedictis et impletis.

 CAPUT XXVI. Idololatria per Christi nomen et Christianorum fidem juxta prophetias eversa.

 CAPUT XXVII. Urget idololatrarum reliquias, ut demum serviant vero Deo idola ubique subvertenti.

 CAPUT XXVIII. Praedicta idolorum rejectio.

 CAPUT XXIX. Deum Israel quidni colant pagani, si eum vel praepositum elementorum esse opinantur.

 CAPUT XXX. Deus Israel impletis prophetiis jam ubique innotuit.

 CAPUT XXXI. Prophetia de Christo impleta.

 CAPUT XXXII. Apostolorum contra idololatriam doctrina vindicatur ex prophetiis.

 CAPUT XXXIII. In eos qui rerum humanarum felicitatem per christiana tempora deminutam esse conqueruntur.

 CAPUT XXXIV. Epilogus superiorum.

 CAPUT XXXV. Mediatoris mysterium antiquis per prophetiam, nobis per Evangelium praedicatur.

 LIBER SECUNDUS.

 CAPUT PRIMUM. Quare usque ad Joseph generatores Christi commemorentur, cum de illius semine Christus non sit natus, sed de Virgine Maria.

 CAPUT II. Quomodo sit Christus filius David, cum ex Joseph filii David concubitu non sit natus.

 CAPUT III. Quare alios progeneratores Christi Matthaeus enumerat, alios Lucas.

 CAPUT IV. Quare quadraginta generationes, excepto ipso Christo, inveniuntur apud Matthaeum, cum quatuordecim triplicet.

 CAPUT V. Quomodo Matthaei ordini congruat ordo Lucae in his quae de conceptu et de infantia vel pueritia Christi alius praetermittit, alius commemorat

 CAPUT VI. De ordine praedicationis Joannis Baptistae inter omnes quatuor.

 CAPUT VII. De duobus Herodibus.

 CAPUT VIII. Quomodo Matthaeus dicat timuisse Joseph ire cum infante Christo in Jerusalem, propter Archelaum et non timuisse ire in Galilaeam, ubi era

 CAPUT IX. Quomodo dicat Matthaeus ideo isse in Galilaeam Joseph cum infante Christo quia timuit Archelaum pro suo patre regnantem in Jerusalem cum Lu

 CAPUT X. Quomodo Lucas dicit, Ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem in die solemni Paschae cum illo puero cum dicat Matthaeus quod metu Ar

 CAPUT XI. Quomodo potuerint, completis diebus purgationis matris Christi, sicut Lucas dicit, ascendere cum illo in templum ad peragenda solemnia, si s

 CAPUT XII. De verbis Joannis inter omnes quatuor.

 CAPUT XIII. De baptizato Jesu.

 CAPUT XIV. De verbis vocis factae de coelo super baptizatum.

 CAPUT XV. Quomodo secundum Joannem Evangelistam dicat Joannes Baptista, Ego non noveram eum cum secundum alios inveniatur quod jam noverat eum.

 CAPUT XVI. De tentato Jesu.

 CAPUT XVII. De vocatione apostolorum piscantium.

 CAPUT XVIII. De tempore secessionis ejus in Galilaeam.

 CAPUT XIX. De illo sermone prolixo quem secundum Matthaeum habuit in monte.

 CAPUT XX. Quomodo dicat Matthaeus Centurionem ad eum accessisse pro puero suo, cum Lucas dicat quod amicos ad eum miserit.

 CAPUT XXI. De socru Petri quo ordine narratum sit.

 CAPUT XXII. De ordine rerum quas post hoc narrant utrum nil inter se dissentiant Matthaeus, Marcus et Lucas.

 CAPUT XXIII. De illo qui ait Domino, Sequar te quocumque ieris, et aliis quae juxta sunt, quo ordine narrentur a Matthaeo et Luca.

 CAPUT XXIV. De transfretatione ejus, ubi dormivit in navicula, et de expulsis daemoniis, quos permisit in porcos, quomodo ea quae gesta vel dicta sunt

 CAPUT XXV. De paralytico cui dixit, Dimittuntur tibi peccata, et, maxime utrum locus ubi hoc factum est, conveniat inter Matthaeum et Marcum quia Mat

 CAPUT XXVI. De vocatione quoque Matthaei, utrum Marco et Lucae qui dicunt Levin Alphaei, idem Matthaeus congruat.

 CAPUT XXVII. De convivio ubi objectum est e quod cum peccatoribus manducaret, et quod non jejunarent discipuli ejus, quod videtur alius alios dicere a

 CAPUT XXVIII. De filia Archisynagogi resuscitata, et muliere quae tetigit fimbriam vestimenti ejus: utrum ordo quo dicta sunt nihil cuiquam eorum adve

 CAPUT XXIX. De duobus caecis et muto daemonio, quae solus Matthaeus dicit.

 CAPUT XXX. Ubi turbarum misertus misit discipulos suos, dans eis postestatem sanitatum praestandarum, et eis multa mandavit, ordinans quemadmodum vive

 CAPUT XXXI. Ubi Joannes Baptista misit ad Dominum de carcere discipulos suos, quid Matthaeus et Lucas dicunt.

 CAPUT XXXII. Ubi exprobravit civitatibus quod non egerint poenitentiam, quod et Lucas dicit: ubi quaerendum est quemadmodum illi Matthaeus ipso ordine

 CAPUT XXXIII. Ubi vocat ad tollendum jugum et sarcinam suam, quemadmodum Matthaeus a Luca non discrepet in narrandi ordine.

 CAPUT XXXIV. Ubi discipuli spicas vellentes manducaverunt, quemadmodum inter se congruant Matthaeus, Marcus et Lucas in narrandi ordine.

 CAPUT XXXV. De illo qui manum aridam cum haberet, sabbato curatus est, quemadmodum narratio Matthaei concordet cum Marco et Luca, vel rerum ordine, ve

 CAPUT XXXVI. Considerandum utrum ab isto cujus arida manus sanata est, ita digrediantur hi tres Evangelistae ut in nullo sibi adversentur ipso narrati

 CAPUT XXXVII. De muto et caeco qui daemonium habebat, quomodo Matthaeus Lucasque consentiant.

 CAPUT XXXVIII. Ubi ei dictum est quod in Beelzebut ejicit daemonia, quidquid ex ipsa occasione locutus est de blasphemia adversus Spiritum sanctum, et

 CAPUT XXXIX. Quod respondit petentibus signum, de Jona propheta et de Ninivitis, et de Regina Austri, et de spiritu immundo, qui cum exierit ab homine

 CAPUT XL. Ubi ei nuntiata est mater et fratres ejus, utrum a Marco et Luca ordo ipse non discrepet.

 CAPUT XLI. Quod ex navicula turbis locutus est de illo cujus in seminando aliud cecidit in via, etc., et de illo cui superseminata sunt zizania, et de

 CAPUT LXII. Quod venit in patriam suam, et mirabantur doctrinam, cum genus ejus contemnerent: quomodo consentiat Marco et Lucae Matthaeus, maxime utru

 CAPUT XLIII. Quemadmodum inter se conveniant Matthaeus, Marcus et Lucas de verbis Herodis cum audisset de mirabilibus Domini, vel de ipso narratiotion

 CAPUT XLIV. De Joanne incluso, vel etiam occiso, quo ordine ab his tribus narretur.

 CAPUT XLV. Ad miraculum de quinque panibus quo ordine ab omnibus, et quemadmodum ventum sit.

 CAPUT XLVI. In ipso de quinque panibus miraculo quemadmodum inter se omnes quatuor conveniant.

 CAPUT XLVII. Quod ambulavit super aquas, quomodo qui hoc dixerunt inter se conveniant et quomodo ab illo loco digrediantur, ubi turbas de quinque pan

 CAPUT XLVIII. Quomodo Matthaeus et Marcus Joanni non adversentur in eo quod ab eis tribus narratur quid posteaquam transfretarunt factum sit.

 CAPUT XLIX. De muliere Chananaea quae dixit, Et canes edunt de micis cadentibus de mensa dominorum suorum, quomodo inter se Matthaeus Lucasque consent

 CAPUT L. Cum de septem panibus pavit turbas, utrum inter se Matthaeus Marcusque conveniant.

 CAPUT LI. Quod dicit Matthaeus inde eum venisse in fines Magedan, quomodo congruat Marco et in eo quod petentibus signum respondit iterum de Jona.

 CAPUT LII. De fermento Pharisaeorum, quomodo cum Marco conveniat, vel re vel ordine.

 CAPUT LIII. Cum interrogavit discipulos, quem illum dicerent homines, utrum nihil inter se repugnent Matthaeus, Marcus et Lucas, rebus aut ordine.

 CAPUT LIV. Ubi praenuntiavit discipulis passionem suam, quae sit inter Matthaeum, Marcum et Lucam convenientia.

 CAPUT LV. Ubi subjungunt iidem tres quomodo praeceperit Dominus ut post eum qui voluerit veniat quam secum concordent.

 CAPUT LVI. Quod se Dominus tribus discipulis in monte ostendit cum Moyse et Elia, quomodo inter se congruant tres isti ordine et rebus, et maxime prop

 CAPUT LVII. Ubi de adventu Eliae locutus est eis, quae sit convenientia inter Matthaeum et Marcum.

 CAPUT LVIII. De illo qui ei obtulit filium suum, quem discipuli sanare non potuerant, quemadmodum tres isti consentiant etiam ordine narrationis.

 CAPUT LIX. Ubi de passione sua cum eis dixisset, contristati sunt, quod tres ipsi eodem ordine commemorant.

 CAPUT LX. Ubi de ore piscis solvit tributum, quod Matthaeus solus dicit.

 CAPUT LXI. De puero parvulo quem proposuit imitandum, de scandalis mundi, de membris corporis scandalizantibus, de angelis parvulorum qui vident facie

 CAPUT LXII. Quando interrogatus est utrum liceat dimittere uxorem, quemadmodum inter se consentiant Matthaeus et Marcus, maxime de ipsis interrogation

 CAPUT LXIII. De parvulis quibus manus imposuit, de divite cui dixit, Vende omnia tua de vinea quo conducti sunt operarii per horas diversas, quemadmo

 CAPUT LXIV. Ubi secreto duodecim discipulis de passione sua praedixit, et mater filiorum Zebedaei cum filiis suis petiit ut unus eorum ad dexteram eju

 CAPUT LXV. De caecis Jericho illuminatis, quemadmodum non adversetur Matthaeus vel Marco, vel Lucae.

 CAPUT LXVI. De asinae pullo, quomodo Matthaeu. caeteris congruat, qui solum pullum commemorant.

 CAPUT LXVII. De expulsis templo vendentibus et ementibus, quemadmodum tres isti non repugnent Joanni qui hoc idem longe alibi dicit.

 CAPUT LXVIII. De arefacta arbore ficulnea, et quae juxta narrata sunt, quomodo non repugnet Matthaeus caeteris, et maxime Marco de ordine narrationis.

 CAPUT LXIX. Cum Dominum interrogaverunt Judaei, in qua potestate ista faceret, quomodo inter se consentiant isti tres.

 CAPUT LXX. De duobus quibus imperaverit pater ut irent in vineam, et de vinea quae locata est aliis agricolis, quomodo non adversetur Matthaeus illis

 CAPUT LXXI. De nuptiis filii Regis ad quas turbae invitatae sunt, quem Matthaeus ordinem tenuerit, propter Lucam qui tale quiddam alibi dicit.

 CAPUT LXXII. De nummo Caesari reddendo, cujus habeat imaginem, et de muliere quae septem, fratribus nupserat, quemadmodum tres isti concordent.

 CAPUT LXXIII. De illo cui commendata sunt duo praecepta dilectionis Dei et proximi, qui ordo sit narrantium Matthaei et Marci, ne a Luca discrepare vi

 CAPUT LXXIV. Quod Judaei interrogantur de Christo, cujus eis filius videatur, utrum non repugnet Matthaeus aliis duobus quia secundum istum dicitur,

 CAPUT LXXV. De Pharisaeis sedentibus super cathedram Moysi, et dicentibus quae non faciunt, caeterisque in eos dem Pharisaeos a Domino dictis, utrum s

 CAPUT LXXVI. Cum praenuntiavit templi eversionem, quomodo aliis duobus narrandi ordine congruat.

 CAPUT LXXVII. De sermone quem habuit in monte Oliveti, quaerentibus discipulis quando erit consummatio, quemadmodum tres isti inter se congruant.

 CAPUT LXXVIII. Quod commemorant Matthaeus et Marcus ante biduum futurae Paschae, et postea dicunt quod in Bethania fuit, quomodo non repugnet Joanni,

 CAPUT LXXIX. De coena in Bethania ubi mulier unguento pretioso Dominum perfudit, quomodo inter se congruant Matthaeus, Marcus et Joannes, et quomodo L

 CAPUT LXXX. Ubi mittit discipulos ut praeparent ei manducare Pascha, quomodo inter se congruant Matthaeus, Marcus et Lucas.

 LIBER TERTIUS.

 CAPUT PRIMUM. De coena Domini et de expresso traditore ejus, quemadmodum inter se quatuor conveniant.

 CAPUT II. De praedicta negatione Petri, quemadmodum ostendantur nihil inter se repugnare.

 CAPUT III. De his quae dicta sunt a Domino donec exiret de domo ubi coenaverant, quemadmodum nihil discrepare monstrentur.

 CAPUT IV. De his quae gesta sunt in illo praedio vel horto, quo ex illa domo post coenam venerunt, quomodo trium, id est Matthaei, Marci et Lucae cons

 CAPUT V. De his quae in ejus apprehensione facta et dicta omnes commemorant, quomodo inter se nihil appareat dissentire.

 CAPUT VI. De his quae gesta sunt cum duceretur Dominus ad domum principis sacerdotum, et quae in ipsa domo cum nocte perductus esset, et maxime de Pet

 CAPUT VII. De his quae mane gesta sunt, priusquam Pilato traderetur, quomodo Evangelistae inter se non discrepent et de testimonio Jeremiae quod Matt

 CAPUT VIII. De his quae apud Pilatum gesta sunt, quomodo inter se nihil dissentiant.

 CAPUT IX. De illusione qua illusus est a cohorte Pilati, quomodo non dissonent tres qui hoc dicunt, Matthaeus, Marcus et Joannes.

 CAPUT X. Quomodo non repugnet quod Matthaeus, Marcus et Lucas angariatum dicunt, qui portaret ejus crucem cum Joannes dicat quod eam Jesus ipse porta

 CAPUT XI. De potu quem dederunt ei priusquam commemorata esset ejus crucifixio, quomodo conveniat inter Matthaeum et Marcum.

 CAPUT XII. De divisione vestimentorum ejus, quomodo inter se omnes conveniant.

 CAPUT XIII. De hora dominicae passionis, quemadmodum non inter se dissentiant Marcus et Joannes, propter tertiam et sextam.

 CAPUT XIV. De duobus latronibus cum illo crucifixis, quomodo omnes concordent.

 CAPUT XV. De his qui Domino insultaverunt, quomodo inter se consonent Matthaeus, Marcus et Lucas.

 CAPUT XVI. De latronum insultatione, quomodo non repugnent Matthaeus et Marcus Lucae, qui dixit unum eorum insultasse, alium credidisse.

 CAPUT XVII. De potu aceti, quomodo inter se omnes consentiant.

 CAPUT XVIII. De vocibus Domini quas continuo moriturus emisit, quomodo non repugnent Matthaeus et Marcus Lucae, et ipsi tres Joanni.

 CAPUT XIX. De scissione veli quomodo non dissentiant Matthaeus et Marcus a Luca, quo ordine factum sit.

 CAPUT XX. De admiratione Centurionis et eorum qui cum illo erant, quomodo inter se consentiant Matthaeus, Marcus et Lucas.

 CAPUT XXI. De mulieribus quae ibi stabant, quomodo Matthaeus, Marcus et Lucas, qui dixerunt eas a longe stetisse, non repugnent Joanni, qui nominavit

 CAPUT XXII. De Joseph qui corpus Domini petiit a Pilato, quomodo omnes consentiant, et quomodo a seipso Joannes non dissentiat.

 CAPUT XXIII. De sepultura ejus, quomodo tres a Joanne non dissentiant.

 CAPUT XXIV. De his quae circa tempus resurrectionis Domini facta sunt, quemadmodum omnes non inter se dissentiant.

 CAPUT XXV. In eo quod se postea discipulis manifestavit, quomodo sibi omnes Evangelistae non adversentur, collatis testimoniis et de apostolo Paulo et

 LIBER QUARTUS.

 CAPUT PRIMUM.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

Chapter I.—Of the Method in Which the Four Evangelists are Shown to Be at One in the Accounts Given of the Lord’s Supper and the Indication of His Betrayer.

2. Let us commence here, accordingly, with the notice presented by Matthew, [which runs thus]: “And as they were eating, Jesus took bread, and blessed it, and brake it, and gave it to His disciples, and said, Take, eat; this is my body.”734    Rom. i. 3.    Matt. xxvi. 26. Both Mark and Luke also gave this section.735    Luke i. 5.    Mark xiv. 22; Luke xxii. 49. It is true that Luke has made mention of the cup twice over: first before He gave the bread; and, secondly, after the bread has been given. But the fact is, that what is stated in that earlier connection has been introduced, according to this writer’s habit, by anticipation, while the words which he has inserted here in their proper order are left unrecorded in those previous verses, and the two passages when put together make up exactly what stands expressed by those other evangelists.736    Luke i. 36.    [Luke’s first reference to the cup belongs to the passover celebration, in distinction from the Lord’s Supper.—R.] John, on the other hand, has said nothing about the body and blood of the Lord in this context; but he plainly certifies that the Lord spake to that effect on another occasion,737    John vi. 32–64. with much greater fulness than here. At present, however, after recording how the Lord rose from supper and washed the disciples’ feet, and after telling us also the reason why the Lord dealt thus with them, in expressing which He had intimated, although still obscurely, and by the use of a testimony of Scripture, the fact that He was being betrayed by the man who was to eat of His bread, at this point John comes to the section in question, which the other three evangelists also unite in introducing. He presents it thus: “When Jesus had thus said, He was troubled in spirit, and testified, and said, Verily, verily, I say unto you, That one of you shall betray me. Then the disciples looked (as the same John subjoins) one on another, doubting of whom He spake.”738    John xiii. 21, 22. “And (as Matthew and Mark tell us) they were exceeding sorrowful, and began every one of them to say unto Him, Is it I? And He answered and said (as Matthew proceeds to state), He that dippeth his hand with me in the dish, the same shall betray me.” Matthew also goes on to make the following addition to the preceding: “The Son of man indeed goeth, as it is written of Him; but woe unto that man by whom the Son of man shall be betrayed! it had been good for that man if he had not been born.”739    Matt. xxvi. 22–25. Mark, too, is at one with him here as regards both the words themselves and the order of narration.740    Mark xiv. 19–21. Then Matthew continues thus: “Then Judas, which betrayed Him, answered and said, Master, is it I? He said unto him, Thou hast said.” Even these words did not say explicitly whether he was himself the man. For the sentence still admits of being understood as if its point was this, “I am not the person who has said so.”741    [This explanation seems altogether inadmissible, and is equally unnecessary.—R.] All this, too, may quite easily have been uttered by Judas and answered by the Lord without its being noticed by all the others.

3. After this, Matthew proceeds to insert the mystery of His body and blood, as it was committed then by the Lord to the disciples. Here Mark and Luke act correspondingly. But after He had handed the cup to them, [we find that] He spoke again concerning His betrayer, in terms which Luke recounts, when he says, “But, behold, the hand of him that betrayeth me is with me on the table. And truly the Son of man goeth as it was determined: but woe unto that man by whom He shall be betrayed.”742    Luke xxii. 21, 22. At this point we must now suppose that to come in which is narrated by John while these others omit it, just as John has also passed by certain matters which they have detailed. In accordance with this, after the giving of the cup, and after the Lord’s subsequent saying which has been brought in by Luke,—namely, “But, behold, the hand of him that betrayeth me is with me on the table,” etc.,—the statement made by John is [to be taken as immediately] subjoined. It is to the following effect: “Now there was leaning on Jesus’ bosom one of His disciples, whom Jesus loved. Simon Peter therefore beckoned to him, and said unto him,743    Innuit ergo huic Simon Petrus et dixit ei. Who is he of whom He speaketh? He then, when he had laid himself on Jesus’ breast, saith unto Him, Lord, who is it? Jesus answered, He it is to whom I shall give a sop, when I have dipped it. And when He had dipped the sop, He gave it to Judas, the son of Simon [of] Scarioth. And after the sop Satan then entered into him.”744    John xiii. 23–27. [Whether this preceded or followed the giving of the cup is still in dispute.—R.]

4. Here we must take care not to let John underlie the appearance not only of standing in antagonism to Luke, who had stated before this, that Satan entered into the heart of Judas at the time when he made his bargain with the Jews to betray Him on receipt of a sum of money, but also of contradicting himself. For, at an earlier point, and previous to [his notice of] the receiving of this sop, he had made use of these terms: “And supper being ended, the devil having now put into the heart of Judas to betray Him.”745    John xiii. 2. And how does he enter into the heart, but by putting unrighteous persuasions into the thoughts of unrighteous men? The explanation, however, is this. We ought to suppose Judas to have been more fully taken possession of by the devil now, just as on the other hand, in the instance of the good, those who had already received the Holy Spirit on that occasion, subsequently to His resurrection, when He breathed upon them and said, “Receive ye the Holy Ghost,” 746    John xx. 22. also obtained a fuller gift of that Spirit at a later time, namely, when He was sent down from above on the day of Pentecost. In like manner, Satan then entered into this man after the sop. And (as John himself mentions in the immediate context) “Jesus saith unto him, What thou doest, do quickly. Now no man at the table knew for what intent He spake this unto him; for some of them thought, because Judas had the bag, that Jesus said unto him, Buy those things that we have need of against the feast; or, that he should give something to the poor. He then, having received the sop, went immediately out; and it was night. Therefore, when he was gone out, Jesus saith, Now is the Son of man glorified, and God is glorified in Him: and if God be glorified in Him, God shall also glorify Him in Himself, and shall straightway glorify Him.”747    John xiii. 28–32.

CAPUT PRIMUM. De coena Domini et de expresso traditore ejus, quemadmodum inter se quatuor conveniant.

2. Hinc igitur incipiamus secundum Matthaeum: Coenantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite; hoc est corpus meum (Matth. XXVI, 20-26). Haec et Marcus Lucasque commemorant (Marc. XIV, 17-22, et Luc. XXII, 14-23). Quod enim Lucas de calice bis commemoravit, prius antequam panem daret, deinde posteaquam panem dedit; illud quod superius dixit, praeoccupavit ut solet; illud vero quod ordine suo posuit, non commemoraverat superius: utrumque autem conjunctum hanc sententiam 1158 facit, quae et illorum est. Joannes autem de corpore et sanguine Domini hoc loco nihil dixit, sed plane alibi multo uberius hinc Dominum locutum esse testatur (Joan. VI, 32-64). Nunc vero cum Dominum a coena surrexisse et pedes discipulorum lavisse commemorasset, reddita etiam ratione cur eis hoc fecerit, in qua Dominus adhuc clause significaverat per testimonium Scripturae, ab eo se tradi qui manducaret ejus panem; venit ad hunc locum, quem tres caeteri pariter insinuant: Cum haec dixisset, inquit, Jesus, turbatus est spiritu, et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. Aspiciebant ergo, sicut idem ipse Joannes subnectit, ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret (Id. XIII, 2-32). Et contristati, sicut Matthaeus et Marcus dicunt, coeperunt ei singillatim dicere: Numquid ego sum? At ipse respondens ait, sicut Matthaeus sequitur, Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. Et sequitur idem Matthaeus ita subnectens: Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei si natus non fuisset homo ille: in his et Marcus hoc etiam ordine consonat. Deinde Matthaeus subjungit: Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum, Rabbi? Ait illi: Tu dixisti. Etiam hic non expressum est, utrum ipse esset. Potest enim adhuc intelligi, tanquam, Non ego dixi: potuit etiam hoc sic dici a Juda et a Domino responderi, ut non omnes adverterent.

1159 3. Deinde sequitur Matthaeus et inserit mysterium corporis et sanguinis a Domino discipulis datum, sicut et Marcus et Lucas. Sed cum tradidisset calicem, rursus de traditore suo locutus est, quod Lucas persequitur dicens: Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa: et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit; verumtamen vae homini illi per quem tradetur! Hic jam intelligendum est illud consequi quod Joannes narrat, isti autem praetermiserunt; sicut Joannes quaedam praetermisit quae illi dixerunt. Cum ergo post traditum calicem dixisset Dominus, quod a Luca positum est, Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa, etc., conjungitur illud secundum Joannem: «Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus: innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est de quo dicit? Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis est? Respondit Jesus: Ille cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judae Simonis Scarioth. Et post buccellam, tunc introiit in illum satanas.»

4. Hic videndum est, ne non solum Lucae, qui jam dixerat intrasse satanam in cor Judae, quando pactus est tunc cum Judaeis, ut eum accepta pecunia traderet, sed etiam sibi ipse Joannes repugnare videatur, qui jam dixerat superius, antequam istam buccellam acciperet. Et coena facta cum jam diabolus immisisset in cor ut traderet eum Judas. Quomodo enim intrat in cor, nisi immittendo iniquas persuasiones cogitationibus iniquorum ? Sed nunc intelligere debemus a diabolo Judam plenius esse possessum: sicut contra in bono, illi qui jam acceperant Spiritum sanctum, quando eis post resurrectionem insufflavit dicens, Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22); postea eum, cum desuper missus esset die Pentecostes, utique plenius acceperunt. Post buccellam ergo tunc introiit in eum satanas: «Et,» sicut contextim Joannes ipse commemorat, «dicit ei Jesus: Quod facis, fac citius. Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quia dixit ei Jesus , Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum; aut egenis ut aliquid daret. Cum ergo accepisset ille buccellam, exiit continuo. Erat autem nox. Cum ergo exisset, dicit Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo: et si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso, et continuo clarificabit eum.»