S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI De Consensu EVANGELISTARUM LIBRI QUATUOR .
CAPUT PRIMUM. Evangeliorum auctoritas.
CAPUT II. Ordo Evangelistarum, et scribendi ratio.
CAPUT IV. Joannes ipsius divinitatem exprimendam curavit.
CAPUT V. Virtutes duae circa contemplativam Joannes, circa activam Evangelistae alii versantur.
CAPUT VI. Quatuor animalia ex Apocalypsi de quatuor Evangelistis alii aliis aptius intellexerunt.
CAPUT IX. Quidam fingunt Christum scripsisse libros de magicis.
CAPUT X. Eosdem libros Petro et Paulo inscriptos quidam delirant.
CAPUT XI. In eos qui somniant Christum magico arte populos ad se convertisse.
CAPUT XIII. Judaeos cur Deus passus est subjugari.
CAPUT XV. Pagani Christum laudare compulsi, in ejus discipulos contumeliosi.
CAPUT XVI. Apostoli de subvertendis idolis nihil a Christo vel a Prophetis diversum docuerunt.
CAPUT XVII. In Romanos qui Deum Israel solum rejecerunt.
CAPUT XVIII. Hebraeorum Deus a Romanis non receptus, quia se solum coli voluerit.
CAPUT XIX. Hunc esse verum Deum.
CAPUT XX. Contra Deum Hebraeorum nihil a Paganorum vatibus praedictum reperitur.
CAPUT XXI. Hic solus Deus colendus, qui cum alios coli prohibeat, coli non prohibetur ab aliis.
CAPUT XXII. Opinio Gentium de Deo nostro.
CAPUT XXIII. De Jove et Saturno quid nugati sint Pagani.
CAPUT XXIV. Non omnes Deos colunt, qui Deum Israel rejiciunt nec eum colunt, qui alios colunt.
CAPUT XXVI. Idololatria per Christi nomen et Christianorum fidem juxta prophetias eversa.
CAPUT XXVII. Urget idololatrarum reliquias, ut demum serviant vero Deo idola ubique subvertenti.
CAPUT XXVIII. Praedicta idolorum rejectio.
CAPUT XXIX. Deum Israel quidni colant pagani, si eum vel praepositum elementorum esse opinantur.
CAPUT XXX. Deus Israel impletis prophetiis jam ubique innotuit.
CAPUT XXXI. Prophetia de Christo impleta.
CAPUT XXXII. Apostolorum contra idololatriam doctrina vindicatur ex prophetiis.
CAPUT XXXIV. Epilogus superiorum.
CAPUT XXXV. Mediatoris mysterium antiquis per prophetiam, nobis per Evangelium praedicatur.
CAPUT II. Quomodo sit Christus filius David, cum ex Joseph filii David concubitu non sit natus.
CAPUT III. Quare alios progeneratores Christi Matthaeus enumerat, alios Lucas.
CAPUT VI. De ordine praedicationis Joannis Baptistae inter omnes quatuor.
CAPUT VII. De duobus Herodibus.
CAPUT XII. De verbis Joannis inter omnes quatuor.
CAPUT XIII. De baptizato Jesu.
CAPUT XIV. De verbis vocis factae de coelo super baptizatum.
CAPUT XVII. De vocatione apostolorum piscantium.
CAPUT XVIII. De tempore secessionis ejus in Galilaeam.
CAPUT XIX. De illo sermone prolixo quem secundum Matthaeum habuit in monte.
CAPUT XXI. De socru Petri quo ordine narratum sit.
CAPUT XXIX. De duobus caecis et muto daemonio, quae solus Matthaeus dicit.
CAPUT XXXVII. De muto et caeco qui daemonium habebat, quomodo Matthaeus Lucasque consentiant.
CAPUT XL. Ubi ei nuntiata est mater et fratres ejus, utrum a Marco et Luca ordo ipse non discrepet.
CAPUT XLIV. De Joanne incluso, vel etiam occiso, quo ordine ab his tribus narretur.
CAPUT XLV. Ad miraculum de quinque panibus quo ordine ab omnibus, et quemadmodum ventum sit.
CAPUT XLVI. In ipso de quinque panibus miraculo quemadmodum inter se omnes quatuor conveniant.
CAPUT L. Cum de septem panibus pavit turbas, utrum inter se Matthaeus Marcusque conveniant.
CAPUT LII. De fermento Pharisaeorum, quomodo cum Marco conveniat, vel re vel ordine.
CAPUT LVII. Ubi de adventu Eliae locutus est eis, quae sit convenientia inter Matthaeum et Marcum.
CAPUT LX. Ubi de ore piscis solvit tributum, quod Matthaeus solus dicit.
CAPUT LXV. De caecis Jericho illuminatis, quemadmodum non adversetur Matthaeus vel Marco, vel Lucae.
CAPUT LXVI. De asinae pullo, quomodo Matthaeu. caeteris congruat, qui solum pullum commemorant.
CAPUT LXXVI. Cum praenuntiavit templi eversionem, quomodo aliis duobus narrandi ordine congruat.
CAPUT II. De praedicta negatione Petri, quemadmodum ostendantur nihil inter se repugnare.
CAPUT VIII. De his quae apud Pilatum gesta sunt, quomodo inter se nihil dissentiant.
CAPUT XII. De divisione vestimentorum ejus, quomodo inter se omnes conveniant.
CAPUT XIV. De duobus latronibus cum illo crucifixis, quomodo omnes concordent.
CAPUT XV. De his qui Domino insultaverunt, quomodo inter se consonent Matthaeus, Marcus et Lucas.
CAPUT XVII. De potu aceti, quomodo inter se omnes consentiant.
CAPUT XXIII. De sepultura ejus, quomodo tres a Joanne non dissentiant.
Chapter X.—Of the Method in Which We Can Reconcile the Statement Which is Made by Matthew, Mark, and Luke, to the Effect that Another Person Was Pressed into the Service of Carrying the Cross of Jesus, with that Given by John, Who Says that Jesus Bore It Himself.
37. Matthew, accordingly, goes on with his narrative in these terms: “And as they came out, they found a man of Cyrene, Simon by name: him they compelled to bear His cross.”876 Matt. xxvii. 32. In like manner, Mark says: “And they led Him out to be crucified. And they compelled one Simon, a Cyrenian, who passed by, coming out of the country, the father of Alexander and Rufus, to bear His cross.”877 Mark xv. 20, 21. Luke’s version is also to this effect: “And as they led Him away, they laid hold upon one Simon a Cyrenian, coming out of the country; and on him they laid the cross, that he might bear it after Jesus.”878 Luke xxiii. 26. [This probably implies that the afterpart of the cross was laid upon Simon, not the whole of it. This obviates the necessity for the explanation given by Augustin.—R.] On the other hand, John records the matter as follows: “And they took Jesus, and led Him away. And He bearing His cross went forth into a place called the place of a skull, which is called in the Hebrew, Golgotha; where they crucified Him.”879 John xix. 16–18. From all this we understand that Jesus was carrying the cross Himself as He went forth into the place mentioned. But on the way the said Simon, who is named by the other three evangelists, was pressed into the service, and got the cross to carry for the rest of the course until the spot was reached. Thus we find that both circumstances really took place; namely, first the one noticed by John, and thereafter the one instanced by the other three.
CAPUT X. Quomodo non repugnet quod Matthaeus, Marcus et Lucas angariatum dicunt, qui portaret ejus crucem; cum Joannes dicat quod eam Jesus ipse portaverit.
37. Sequitur ergo Matthaeus: «Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum, nomine Simonem; hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus» (Matth. XXVII, 32). Marcus quoque: «Et educunt illum,» inquit, «ut crucifigerent eum. Et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus» (Marc. XV, 20, 21). Hoc Lucas ita dicit: «Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa, et imposuerunt illi crucem portare post Jesum» (Luc. XXIII, 26). Joannes autem sic narrat: «Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt: et bajulans sibi crucem exiit in eum qui dicitur Calvariae locum, hebraice Golgotha, ubi eum crucifixerunt» (Joan. XIX, 16-18). Unde intelligitur quod ipse sibi portabat crucem, cum exiret in locum memoratum. Simon autem ille in itinere angariatus est, de quo tres commemorant, cui postea data est crux portanda usque ad locum. Ita utrumque factum invenimus; primo id quod Joannes dixit, deinde quod caeteri tres.