Nono quaeritur utrum Daemones possint transmutare corpora transmutatione formali.
Et videtur quod sic.
Dicit enim Augustinus in Lib. Lxxxiii quaest.: omnia quae visibiliter fiunt, etiam per inferiores potestates aeris huius non absurde fieri posse creduntur. Sed formales transmutationes inferiorum corporum fiunt visibiliter, quandoque quidem naturaliter, quandoque autem miraculose.
Ergo fieri possunt per Daemones, qui dicuntur inferiores potestates aeris huius.
Sed dicendum, quod huiusmodi transmutationes Daemones faciunt non propria virtute, sed per virtutem aliquorum naturaliter activorum. Sed contra, si solum per virtutem naturalium activorum Daemones naturalia corpora transmutare possent, non possent alias transmutationes facere quam quae per virtutem naturalium agentium fieri possent.
Virtute autem naturalium agentium non potest transmutari corpus hominis in corpus bestiale, quod tamen Daemones faciunt; narrat enim Augustinus Lib. XVIII de Civit. Dei, quod Cyrces magica arte socios ulyssis mutavit in bestias; et arcades quando transnatabant quoddam stagnum, convertebantur in lupos; et quod stabulariae mulieres homines in iumenta convertebant. Non ergo sola virtute naturalium activorum Daemones corpora formaliter transmutare possunt.
Praeterea, super illud psalm. Lxxvii, 49, immissiones per Angelos malos, dicit Glossa, quod deus punit per malos Angelos. Sed quandoque aliquae punitiones sunt factae per transformationem corporum humanorum, sicut uxor Lot, gen.
C. XIX, 26, legitur conversa in statuam salis, et socii diomedis dicuntur conversi fuisse in volucres, sicut Augustinus narrat XVIII de Civit. Dei. Ergo videtur quod Daemones possint corpora formaliter transmutare.
Praeterea, quanto aliquid magis est actu, tanto efficacius est in agendo: quia unumquodque agit secundum quod est actu; et propter hoc, quia ignis est maxime formalis, habet maximam virtutem inter alia corpora inferiora in agendo. Sed cum Daemon sit substantia spiritualis, formalior est quolibet corpore, et magis in actu existens. Ergo habet virtutem magis efficacem ad agendum quam aliqua corpora. Si ergo virtute quorumdam corporum, corpora possunt formaliter transmutari, multo magis hoc virtute Daemonum fieri potest.
Praeterea, illud quod habet aliquam formam, deficit quandoque a perficiendo actionem illius formae, quia non complete recipit illam formam. Si ergo aliqua forma esset separata, haberet omnem actionem formae. Sed cum Daemones ponantur substantiae quaedam spirituales et immateriales, consequens est quod sint quaedam formae separatae. Ergo habent virtutem agendi omnem actionem formae, et ita (ut videtur) possunt corpora formaliter transmutare.
Praeterea, dionysius dicit XV cap. Caelestis hierarchiae, quod ignei fluvii significant thearthicos, id est divinos, proventus copiosam ipsis et indeficientem affluentiam largientes, et vivificae nutritivos generabilitatis.
Sed generatio est transmutatio secundum formam.
Ergo boni Angeli possunt corpora formaliter transmutare; pari ergo ratione et Daemones, qui sunt eiusdem naturae.
Praeterea, corpora caelestia moventur a deo per ministerium Angelorum. Agunt autem Angeli per intellectum et voluntatem; voluntas autem ad diversa se habet. Ergo Angeli possunt diversimode corpora caelestia movere.
Variato autem motu caelestium corporum, variantur transmutationes formales inferiorum corporum, quae ex caelestium corporum motu dependent. Ergo videtur quod Angeli possunt formaliter transmutare inferiora corpora, prout volunt; pari ergo ratione Daemones, qui sunt eiusdem naturae.
Praeterea, in Lib. De causis dicitur, quod virtus intelligentiae est infinita inferius, quamvis sit finita superius. Sed omnia corpora sunt infra intelligentiam. Ergo et infinitate suae virtutis potest ea qualitercumque voluerit immutare. Sed intelligentiae dicuntur Angeli sive boni sive mali. Possunt ergo Daemones corpora formaliter transmutare.
Praeterea, Augustinus dicit in III de Trinit., quod Daemonibus subsunt ignis et aer, et alia huiusmodi corpora, quantum eis a deo permittitur. Sed ignis et aer et huiusmodi corpora sunt susceptiva formalis transmutationis. Ergo Daemones possunt huiusmodi corpora formaliter transmutare.
Praeterea, quicumque inducit formam, formaliter transmutat. Sed Daemones possunt inducere formas non solum accidentales, verum etiam substantiales; nam magi Pharaonis, virtute Daemonum, ranas fecerunt. Ergo videtur quod Daemones possint corpora formaliter transmutare.
Praeterea, Augustinus dicit in libro LXXXIII quaestionum, quod magi faciunt miracula per privatos contractus cum Daemonibus. Sed in miraculis corpora transmutantur. Ergo videtur quod Daemones possint corpora transmutare.
Praeterea, Gregorius dicit in quadam homilia, quod ad Angelos qui sunt de ordine virtutum pertinet miracula facere, in quibus, ut dictum est, corpora transmutantur. Sed Daemones sunt eiusdem naturae cum Angelis. Ergo videtur etiam quod Daemones possint corpora
Praeterea, Daemon est maioris virtutis quam anima hominis. Sed ex virtute apprehensionis animae transmutatur formaliter materia corporalis, sicut patet in fascinatione, secundum Avicennam. Ergo multo magis Daemon potest immutare formaliter materiam corporalem.
Sed contra. Est quod Augustinus dicit, XVIII de Civit. Dei: non solum animum, sed nec corpus quidem nulla ratione crediderim Daemonum arte vel potestate in bestialia lineamenta posse converti.
Sed corpus hominis non est minus passivum quam alia corpora. Ergo videtur quod etiam alia corpora Daemonum arte vel potestate transmutari non possunt.
Praeterea, philosophus probat in VII metaph., quod generatio formarum in materia non est a formis immaterialibus, sed a formis quae sunt in materia; ubi Commentator dicit, quod substantiae immateriales non possunt transmutare materiam ad formam. Sed Daemones sunt substantiae immateriales.
Ergo videtur quod non possint formaliter corpora materialia transmutare.
Respondeo. Dicendum quod sicut apostolus dicit Rom. XIII, 1, quae a deo sunt, ordinata sunt; unde bonum universi est bonum ordinis, ut Augustinus dicit in enchirid.; et philosophus in XII metaphys..
Huic autem ordini omnes creaturae subiiciuntur, cum sint a deo productae. Ipse autem deus, qui est huius ordinis causa, huic ordini praesidet, non autem ei subiicitur.
Et quia unumquodque per suam formam operationem propriam habet, hic rerum ordo non solum attenditur secundum formarum excellentiam, sed consequenter secundum operationes et motus; ut scilicet id cuius subtilior est forma, sit etiam altior operatio.
Et inde est quod secundum dionysium, in Lib. II de cael. Hierarch., infima a supremis moventur per media. Quod etiam Augustinus dicit in III de Trinit..
Et hoc convenit proportioni quae est necessaria inter agens et patiens. Cum enim suprema in entibus habeant virtutes maxime universales, passiva infima non sunt proportionata ad recipiendum effectum universalem immediate, sed per medias virtutes magis particulares et contractas; sicut apparet etiam in ipso ordine corporalium rerum. Nam corpora caelestia sunt principia generationis hominum, et aliorum animalium perfectorum, mediante virtute particulari, quae est in seminibus; quamvis quaedam animalia ex putrefactione generentur per solam virtutem caelestium corporum absque semine; quod accidit ratione imperfectionis eorum. Videmus enim sensibiliter quod aliquis debilis effectus producitur ab agente remoto; sed fortis effectus requirit agens propinquum; potest enim aliquid calefieri ab igne, etiamsi sit remotum ab igne; sed inflammari non potest, nisi igni coniungatur; unde qui vult rem remotam ab igne et camino accenso inflammare, facit hoc mediante candela. Et similiter generatio perfectorum animalium causatur a caelestibus corporibus mediantibus propriis activis; generatio autem animalium imperfectorum immediate.
Substantiae autem spirituales sunt superiores ordine naturae etiam ipsis caelestibus corporibus.
Unde propria virtute non possunt formaliter transmutare inferiora corpora, nisi adhibendo aliqua corporalia activa proportionata effectibus quos intendunt; sicut homo potest calefacere per ignem.
Ad primum ergo dicendum, quod omnia quae visibiliter fiunt in hoc mundo possunt fieri per Daemones, non sola propria virtute, sed mediantibus activis naturalibus, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod Daemon utitur activo naturali ad aliquem effectum producendum sicut instrumento: instrumentum autem agit non solum virtute propria, sed etiam in virtute principalis agentis; et ideo per instrumentum potest aliquid fieri ultra virtutem instrumenti absolute consideratam, sicut lectus fit per serram virtute artis. Et similiter Daemones per activa naturalia, quae adhibent ad effectus, possunt quaedam facere ultra virtutem naturalium agentium: non tamen hoc quod humani corporis lineamenta in bestialia convertantur secundum rei veritatem, quia hoc est praeter ordinem a deo naturae inditum; sed omnes praedictae conversiones factae sunt secundum phantasticam apparitionem magis quam secundum veritatem, ut Augustinus ibidem manifestat.
Ad tertium dicendum, quod deus non semper punit per malos Angelos, sed quandoque etiam per bonos, sicut patet de Angelo qui percussit castra Assyriorum, ut habetur Is., XXXVII, 36. Si tamen illa conversio uxoris Lot in statuam salis facta est mediantibus Daemonibus, manifestum est quod in illa operatione Daemon fuit instrumentum divinae virtutis; unde talem effectum produxit non propria virtute, sed virtute divina, quae non subiicitur ordini rerum, sed potest immediate quoscumque effectus producere, supremos vel infimos, prout voluerit. De sociis autem diomedis dicit Augustinus, quod non sunt conversi in aves, sed eis submersis, Daemones aves procreaverunt; per quas longo tempore homines ludificarent, quibusdam earum aliis succedentibus. Ex quo ostenditur quod non fuit solum secundum phantasticam apparitionem.
Ad quartum dicendum, quod ex hoc ipso quod substantia spiritualis est magis in actu quam corpus, consequens est quod habeat virtutem altiorem, et magis universalem; unde infimos effectus non potest producere nisi mediantibus inferioribus causis.
Ad quintum dicendum, quod forma separata, quae est purus actus, scilicet deus, non determinatur ad aliquam speciem vel genus aliquod; sed incircumscripte habet totam virtutem essendi, utpote ipsum suum esse existens, sicut patet per dionysium cap. V de divin. Nomin.. Et ideo eius virtuti subiicitur omnis actio: sed aliae formae separatae habent determinatam naturam speciei; unde non potest quaelibet quodlibet operari, sed unaquaeque id quod competit suae naturae, absque aliquo impedimento materialis defectus; sicut si calor esset forma separata, non haberet impedimentum in calefaciendo ex defectu materiae non perfecte participantis calorem, sicut ea quae sunt debiliter calida; non tamen posset facere actionem albedinis, aut alterius formae.
Ad sextum dicendum, quod vivifica generabilitas, de qua dionysius loquitur, potest referri etiam ad intelligibilem generationem, ut ipse dicit, cap. II de divin. Nomin.. Aliorum patres dicuntur, quos scilicet purgant, illuminant et perficiunt. Si tamen referatur ad corporalem generationem, intelligendum est quod datur eis virtus ad generationem causandam mediantibus corporalibus agentibus.
Ad septimum dicendum, quod ratio illa in tribus deficit. Primo quidem, quia etsi Angeli caelos moveant, non tamen Daemones, de quibus nunc agitur. Secundo, quia etsi per intellectum et voluntatem moveant, non tamen sequitur quod possint aliter movere, sed secundum modum proportionatum naturae ipsorum: Angelus enim non est sua voluntas, sicut deus, sed habet voluntatem in natura determinata; et secundum modum eius voluntas effectum sortitur. Deus autem, qui est ipsa voluntas, indifferenter potest facere omne illud quod potest cadere sub voluntate. Tertio, dato quod Angeli aliter moverent caelos, et ex hoc sequeretur aliqua transformatio in inferioribus, hoc non fieret immediate ab eis, sed mediantibus corporibus caelestibus.
Ad octavum dicendum, quod virtus intelligentiae dicitur esse infinita respectu inferiorum, in quantum non potest ab inferioribus comprehendi, sed superexcedit ea, non autem ita quod indifferenter omnem effectum in eis producere possit.
Ad nonum dicendum, quod ignis et aer et huiusmodi corpora serviunt Angelis secundum ordinem divinitus institutum.
Ad decimum dicendum, quod magi Pharaonis fecerunt ranas, adhibendo quaedam activa naturalia, quae Augustinus in III de Trinit. Nominat semina ex occultis elementorum finibus accepta.
Ad undecimum dicendum, quod signa sive miracula quae magi faciunt per privatos contractus Daemonum, non sunt supra ordinem universalium causarum, sicut illa quae virtute divina fiunt, sed fiunt virtute activorum naturalium supra hominum comprehensionem et facultatem, propter tria: primo quidem, quia Daemones magis cognoscunt naturalium activorum virtutem quam homines; secundo, quia celerius possunt ea congregare; tertio, quia activa naturalia, quae assumunt ut instrumenta, se possunt extendere ad maiores effectus ex virtute vel arte Daemonum, quam ex virtute vel arte hominum; et sic hominibus miracula videntur quae per Daemones fiunt; sicut etiam hominibus inexpertis videntur miracula quae per aliquos artifices fiunt.
Ad duodecimum dicendum, quod ordo virtutum facit miracula instrumentaliter agendo ex virtute divina.
Ad decimumtertium dicendum, quod in fascinatione Daemonum non transmutatur materia corporalis ex sola VI apprehensionis, ut Avicenna posuit, sed ex eo quod propter vehementem affectionem invidiae vel irae seu odii, ut plerumque accidit in vetulabus, inficiuntur spiritus; et haec infectio pertingit usque ad oculos, ex quibus inficitur aer circumstans, ex quo corpus alicuius infantis propter teneritudinem recipit aliquam infectionem, per modum quo speculum novum inficitur ad aspectum mulieris menstruatae, ut dicitur in Lib. De somno et vigil..