Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
(Vers. 41.) Duo, inquit, debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.
24. Qui sunt isti debitores duo, nisi populi duo: unus ex Judaeis, alter ex gentibus feneratori illi thesauri coelestis obnoxii? Unus, inquit, debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. Non mediocris est iste denarius, in quo regis imago formatur, qui tropaeum habet imperatoris expressum. Non materialem 1674D feneratori huic debemus pecuniam, sed meritorum examina, aera virtutum: quarum meritum gravitatis pondere, justitiae specie, sono confessionis expenditur. Vae mihi si non habuero quod accepi: aut quia difficile quisquam est qui feneratori huic integrum debitum possit exsolvere, vae mihi si non petiero: Concede mihi debitum (Matth. VI, 12) ! 1675A Non enim nos ita Dominus orare docuisset, ut peteremus dimitti nobis nostra debita, nisi sciret difficile aliquos fore idoneos debitores.
25. Sed quis est populus iste qui amplius debet, nisi nos, quibus amplius creditum est? Illis credita sunt eloquia Dei, nobis creditur partus Virginis. Habes talentum Virginis partum: habes fidei centesimum fructum. Creditus est Emmanuel nobiscum Deus, credita Domini crux, mors, resurrectio. Et si Christus pro omnibus passus est, pro nobis tamen specialiter passus est; quia pro Ecclesia passus est. Itaque non est dubium quod plus debeat qui plus accepit. Et secundum homines plus fortasse offendit, qui plus debuerit: sed per misericordiam Domini causa mutatur, ut amplius diligat qui amplius debuit: 1675B si tamen gratiam consequatur. Gratiam enim et qui reddit, habet: et qui habet in eo ipso quod habet, solvit; nam et reddendo habetur, et habendo redditur (Cf. Aug. lib. I de Gratia Christi, cap. 44) .
26. Et ideo quoniam nihil est quod digne Deo referre possimus, (quid enim referamus pro susceptae 1390 carnis injuria? quid pro verberibus? quid pro cruce, obitu, sepultura?) vae mihi si non dilexero! Audeo dicere: non reddidit Petrus, et ideo plus dilexit. Non reddidit Paulus? Reddidit quidem mortem pro morte, sed alia non reddidit; quia multa debebat. Audi ipsum dicentem quia non reddidit: Quis prior dedit illi, et retribuetur ei (Rom. XI, 34) ? Reddamus licet crucem pro cruce, funus pro funere, numquid reddimus quod ex ipso, et per ipsum, et 1675C in ipso habemus omnia? Reddamus ergo amorem pro debito, charitatem pro munere, gratiam pro sanguinis pretio; plus enim diligit cui donatur amplius.
27. Sed revertamur ad illam superiorem, cujus consilium adhuc nec apostoli intelligunt, quod erat absconditum a saeculis in Deo: Quis enim cognovit sensum Domini (Ibid.) ? Conquerebantur ergo discipuli quia mulier super caput effudit unguentum, et quaerebantur dicentes: Quare hoc sic periit? Potuit enim venumdari pretio, et dari pauperibus (Matth. XXVI, 8) . Quid utique displicuerit Christo in eorum sermonibus, non poteris deprehendere, nisi mysterium intelligas; luxuriosi enim hominis, vel potius non hominis est olere unguentum. Certe et ipsi qui 1675D olent, ungere se, non perfundere solent. Quid ergo displicuit quia dictum est: Potuit hoc venumdari pretio, et dari pauperibus (Matth. XXV, 40) ? Certe et ipse supra dixerat: Quidquid uni minimorum horum fecistis, et mihi fecistis. Sed ipse mortem suam pro pauperibus offerebat.
28. Non est igitur simplex figura; et ideo respondit illis Dei Verbum: Quid molesti estis huic mulieri? . . . . . Semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semper (Matth. XXVI, 10 et 11) . Semper ergo tecum pauperem habes, et ideo benefac. Num igitur 1676A differre pauperem debes; quia semper tecum est, cum tibi Propheta dicat: Ne dixeris pauperi . . . . Cras dabo (Prov. III, 28) ? Sed ille de sola misericordia locutus est: hic autem misericordiae fidem praetulit, quae tunc habet meritum, si fide praecedente, conferatur. Mittens enim unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit (Matth. XXVI, 12) . Non ergo unguentum Dominus, sed charitatem dilexit, fidem suscepit, humilitatem probavit.
29. Et tu si desideras gratiam, charitatem auge: mitte in corpus Jesu fidem resurrectionis, odorem Ecclesiae, communis charitatis unguentum; et ita progrediens pauperi dabis. Plus tibi pecunia illa proderit, si non tamquam affluentem tribuas, sed tamquam profuturam Christi nomine largiaris: si 1676B ita eam conferas pauperi, ut deferas Christo. Non ergo juxta litteram tantummodo accipias superfusum capiti unguentum: littera enim occidit (II Cor. III, 6) ; sed secundum spiritum, quia spiritus vita est.
30. Quod ergo istius mulieris unguentum est? Quis hoc audire potest? Quis tales aures habet, ut dicente Jesu verbum quod accepit a Patre, immo qui ipse Verbum est, possit tantam mysterii altitudinem capere? Et discipuli ex parte intelligunt, etsi non totum intelligant. Unde et quidam putant dixisse discipulos unguenti pretio 1391 emi fidem gentium debuisse, quae sanguinis Dominici tantum pretio debebatur; quod videtur verisimile. Denique Joannes Evangelista inducit sermone Judae Iscariotis aestimatum 1676C trecentis denariis illud unguentum, sicut habes: Potuit enim venumdari trecentis denariis, et dari pauperibus (Joan. XII, 5) . Trecenta autem aera crucis insigne declarant: sed Dominus non perfunctoriam mysterii praescientiam quaerit, sed consepeliri in se fidem credentium mavult.
31. Id tamen de caeterorum apostolorum vocibus intelligimus: Judas autem condemnatur avaritiae, qui pecuniam Dominicae praetulit sepulturae, qui etiamsi de passione sensit, erravit tam cara auctione: vili vult aestimari se Christus, ut ab omnibus ematur, ne quis pauper deterreatur. Gratis, inquit, accepistis, gratis date (Matth. X, 8) . Pecuniam non quaerit divitiarum altitudo, sed gratiam. Ipse nos pretioso sanguine redemit, non vendidit. De quo plenius diceremus, 1676D nisi a nobis ipsis tractatum alibi recordaremur (Lib. III de Spiritu sancto, cap. 18) .
32. Ergo secundum dicta Domini, In quo sunt thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3) , quos nemo potuit praevidere, operari me oportet in sepulturam ejus; ut caro ejus requievisse, non corruptionem vidisse credatur: et mors corporis ejus ita domum nostram odore sui compleat, ut credamus quia in manus Patris commendavit spiritum suum, et a morte sequestrata divinitas corporalium non subiit consortium passionum.
1677A 33. Intellige quemadmodum corpus filii unguentum oleat. Corpus illud est quod exutum est, non quod amissum est. Corpus ejus traditiones sunt Scripturarum. Corpus ejus Ecclesia est. Corporis ejus odor sumus; et ideo decet ut mortem corporis ejus ornemus. Etsi nostros illa non requirat ornatus, sed requirunt pauperes. Ornabo corpus ejus, si fiam sermonum ejus praedicator, et possim gentibus crucis aperire mysterium. Ornavit ille qui dixit: Quia praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam: ipsis vero vocatis Judaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. I, 23 et 24) . Ornatur crux, cum id quod per imperitiam stultum putatur, per Evangelium sapientius aestimatur; ut possimus docere 1677B quemadmodum virtus adversaria per crucem Domini destruatur. Misi in Domini corpus unguentum, spirare incipit quod mortuum putabatur.
34. Ideo unusquisque adoriatur emere labore suo, nisuque virtutum alabastrum unguenti, non vile aliquod atque commune, sed pretiosum unguentum alabastri, et unguentum pisticum. Si enim quis fidei congreget flores, et praedicet Jesum Christum crucifixum: in omnem Ecclesiam, quae Christi corpus est, mundo mortua, requiescens Deo, fidei suae transfundit unguentum. Olere incipit tota domus Domini passionem: olere incipit mortem: incipit olere resurrectionem; ut possit unusquisque ex hoc sacrae plebis numero dicere: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14) . Spirat 1677C odor, redolet unguentum in corpore, si quis possit (atque 1392 utinam ego possim) confidenter loqui: Mihi autem mundus crucifixus est (Ibid.) . Non amanti divitias, non amanti honores saeculi, non amanti quae sua sunt, sed quae Jesu Christi: non amanti quae videntur, sed quae non videntur: non cupido vitae, sed ei qui festinat dissolvi, et cum Christo esse, crucifixus est mundus. Hoc est enim crucem tollere, et sequi Christum; ut et nos commoriamur et consepeliamur cum eo; ut unguentum quod ista mulier in sepulturam ejus misit, olere possimus. Non mediocre istud unguentum est, quo Christi longe lateque diffunditur nomen. Unde etiam prophetice dictum est: Unguentum exinanitum est nomen tuum (Cant. I, 2) . Ideo exinanitum, ut majore 1677D fides odore fragraret.
35. Ex hac ergo muliere intelligimus illud Apostolicum quid sit: Superabundavit peccatum, ut superabundaret gratia (Rom. V, 20) . Nam si in ista muliere non superabundasset peccatum, non superabundasset gratia; agnovit enim peccatum, et detulit gratiam. Et ideo Lex necessaria; per Legem enim peccatum agnovi. Si Lex non fuisset, peccatum lateret. Agnoscendo peccatum, veniam peto. Per 1678A Legem ergo genera peccatorum, praevaricationis quoque crimen agnosco, curro ad poenitentiam, gratiam consequor. Lex ergo auctor est boni, quae mittit ad gratiam.