S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI De Consensu EVANGELISTARUM LIBRI QUATUOR .
CAPUT PRIMUM. Evangeliorum auctoritas.
CAPUT II. Ordo Evangelistarum, et scribendi ratio.
CAPUT IV. Joannes ipsius divinitatem exprimendam curavit.
CAPUT V. Virtutes duae circa contemplativam Joannes, circa activam Evangelistae alii versantur.
CAPUT VI. Quatuor animalia ex Apocalypsi de quatuor Evangelistis alii aliis aptius intellexerunt.
CAPUT IX. Quidam fingunt Christum scripsisse libros de magicis.
CAPUT X. Eosdem libros Petro et Paulo inscriptos quidam delirant.
CAPUT XI. In eos qui somniant Christum magico arte populos ad se convertisse.
CAPUT XIII. Judaeos cur Deus passus est subjugari.
CAPUT XV. Pagani Christum laudare compulsi, in ejus discipulos contumeliosi.
CAPUT XVI. Apostoli de subvertendis idolis nihil a Christo vel a Prophetis diversum docuerunt.
CAPUT XVII. In Romanos qui Deum Israel solum rejecerunt.
CAPUT XVIII. Hebraeorum Deus a Romanis non receptus, quia se solum coli voluerit.
CAPUT XIX. Hunc esse verum Deum.
CAPUT XX. Contra Deum Hebraeorum nihil a Paganorum vatibus praedictum reperitur.
CAPUT XXI. Hic solus Deus colendus, qui cum alios coli prohibeat, coli non prohibetur ab aliis.
CAPUT XXII. Opinio Gentium de Deo nostro.
CAPUT XXIII. De Jove et Saturno quid nugati sint Pagani.
CAPUT XXIV. Non omnes Deos colunt, qui Deum Israel rejiciunt nec eum colunt, qui alios colunt.
CAPUT XXVI. Idololatria per Christi nomen et Christianorum fidem juxta prophetias eversa.
CAPUT XXVII. Urget idololatrarum reliquias, ut demum serviant vero Deo idola ubique subvertenti.
CAPUT XXVIII. Praedicta idolorum rejectio.
CAPUT XXIX. Deum Israel quidni colant pagani, si eum vel praepositum elementorum esse opinantur.
CAPUT XXX. Deus Israel impletis prophetiis jam ubique innotuit.
CAPUT XXXI. Prophetia de Christo impleta.
CAPUT XXXII. Apostolorum contra idololatriam doctrina vindicatur ex prophetiis.
CAPUT XXXIV. Epilogus superiorum.
CAPUT XXXV. Mediatoris mysterium antiquis per prophetiam, nobis per Evangelium praedicatur.
CAPUT II. Quomodo sit Christus filius David, cum ex Joseph filii David concubitu non sit natus.
CAPUT III. Quare alios progeneratores Christi Matthaeus enumerat, alios Lucas.
CAPUT VI. De ordine praedicationis Joannis Baptistae inter omnes quatuor.
CAPUT VII. De duobus Herodibus.
CAPUT XII. De verbis Joannis inter omnes quatuor.
CAPUT XIII. De baptizato Jesu.
CAPUT XIV. De verbis vocis factae de coelo super baptizatum.
CAPUT XVII. De vocatione apostolorum piscantium.
CAPUT XVIII. De tempore secessionis ejus in Galilaeam.
CAPUT XIX. De illo sermone prolixo quem secundum Matthaeum habuit in monte.
CAPUT XXI. De socru Petri quo ordine narratum sit.
CAPUT XXIX. De duobus caecis et muto daemonio, quae solus Matthaeus dicit.
CAPUT XXXVII. De muto et caeco qui daemonium habebat, quomodo Matthaeus Lucasque consentiant.
CAPUT XL. Ubi ei nuntiata est mater et fratres ejus, utrum a Marco et Luca ordo ipse non discrepet.
CAPUT XLIV. De Joanne incluso, vel etiam occiso, quo ordine ab his tribus narretur.
CAPUT XLV. Ad miraculum de quinque panibus quo ordine ab omnibus, et quemadmodum ventum sit.
CAPUT XLVI. In ipso de quinque panibus miraculo quemadmodum inter se omnes quatuor conveniant.
CAPUT L. Cum de septem panibus pavit turbas, utrum inter se Matthaeus Marcusque conveniant.
CAPUT LII. De fermento Pharisaeorum, quomodo cum Marco conveniat, vel re vel ordine.
CAPUT LVII. Ubi de adventu Eliae locutus est eis, quae sit convenientia inter Matthaeum et Marcum.
CAPUT LX. Ubi de ore piscis solvit tributum, quod Matthaeus solus dicit.
CAPUT LXV. De caecis Jericho illuminatis, quemadmodum non adversetur Matthaeus vel Marco, vel Lucae.
CAPUT LXVI. De asinae pullo, quomodo Matthaeu. caeteris congruat, qui solum pullum commemorant.
CAPUT LXXVI. Cum praenuntiavit templi eversionem, quomodo aliis duobus narrandi ordine congruat.
CAPUT II. De praedicta negatione Petri, quemadmodum ostendantur nihil inter se repugnare.
CAPUT VIII. De his quae apud Pilatum gesta sunt, quomodo inter se nihil dissentiant.
CAPUT XII. De divisione vestimentorum ejus, quomodo inter se omnes conveniant.
CAPUT XIV. De duobus latronibus cum illo crucifixis, quomodo omnes concordent.
CAPUT XV. De his qui Domino insultaverunt, quomodo inter se consonent Matthaeus, Marcus et Lucas.
CAPUT XVII. De potu aceti, quomodo inter se omnes consentiant.
CAPUT XXIII. De sepultura ejus, quomodo tres a Joanne non dissentiant.
Chapter XIX.—Of the Rending of the Veil of the Temple, and of the Question Whether Matthew and Mark Really Harmonize with Luke with Respect to the Order in Which that Incident Took Place.
56. Matthew proceeds thus: “And, behold, the veil of the temple was rent in twain from the top to the bottom.”954 Matt. xxvii. 51. Mark’s version is also as follows: “And the veil of the temple was rent in twain from the top to the bottom.”955 Mark xv. 38. Luke likewise gives a statement in similar terms: “And the veil of the temple was rent in the midst.”956 Luke xxiii. 45. He does not introduce it, however, in the same order. For, with the intention of attaching miracle to miracle, he has told us first how “the sun was darkened,” and then has deemed it right to subjoin the said sentence in immediate succession, namely, “And the veil of the temple was rent in the midst.” Thus it would appear that he has introduced at an earlier point this incident, which really took place when the Lord expired, so as to give us there a summary description of the circumstances relating to the drinking of the vinegar, and the loud voice, and the death itself, which are understood to have taken place previous to the rending of the veil, and after the darkness had come in. For Matthew has inserted this sentence, “And, behold, the veil of the temple was rent,” in immediate succession to the statement, “And Jesus, crying again with a loud voice, yielded up the ghost;” and has thus given us clearly to understand that the time when the veil was rent was after Jesus had given up His spirit. If, however, he had not added the words, “And behold,” but had said simply, “And the veil of the temple was rent,” it would have been uncertain whether Mark and he had narrated the incident in the form of a recapitulation, while Luke had kept the exact order, or whether Luke had given the summary account of what these others had introduced in the correct historical succession.
CAPUT XIX. De scissione veli quomodo non dissentiant Matthaeus et Marcus a Luca, quo ordine factum sit.
56. Sequitur Matthaeus: Et ecce velum templi scissum est in duas partes, a summo usque deorsum (Matth. XXVII, 51). Et Marcus sic: Et velum templi scissum est in duo, a sursum usque deorsum (Marc. XV, 38). Lucas autem similiter hoc ait: Et velum templi scissum est medium (Luc. XXIII, 45); sed non eodem ordine. Volens enim miraculum miraculo adjungere, cum dixisset, Sol obscuratus est, continuo subjungendum existimavit, Et velum templi scissum est medium: praeoccupans videlicet quod exspirante Domino factum est, ut deinde recapitulans exsequeretur et de potu aceti, et de illa voce magna, et de ipsa morte, quae ante scissionem veli post tenebras facta intelliguntur. Matthaeus enim, qui cum dixisset, Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum, continuo subjecit, Et ecce velum templi scissum est, satis expressit 1193 tunc esse scissum, cum Jesus emisisset spiritum. Si autem non addidisset, Et ecce, sed simpliciter dixisset, Et velum templi scissum est; incertum esset utrum ipse et Marcus hoc recapitulando commemorassent, Lucas autem ordinem tenuisset; an Lucas recapitulasset quod illi ordine posuissent.