Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
1686B (Vers. 13.) Ait autem ad eos: Date illis vos manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plusquam quinque panes.
69. (Vers. 8) . Quae ratio est, quod cum in posterioribus Joannis passio describatur, hic jam mortuus verbis Herodis ostenditur? Ne forte illa, quia post Legis defectum Evangelicus cibus incipit jejuna pascere corda populorum? Denique postea quam illa quae Ecclesiae typum accepit, a fluxu curata est sanguinis, postea quam apostoli ad evangelizandum regnum Dei sunt destinati, gratiae coelestis impartitur alimentum. Sed quibus impartiatur, adverte. Non otiosis, non in 1400 civitate quasi in Synagoga, vel saeculari dignitate residentibus, sed inter deserta quaerentibus Christum; qui enim non fastidiunt, 1686C ipsi excipiuntur a Christo, et cum ipsis loquitur Dei Verbum non de saecularibus, sed de regno Dei. Et si qui corporalis gerunt ulcera passionis, his medicinam suam libenter indulget.
70. Consequens igitur erat, ut quos a vulnerum dolore sanaverat, eos alimoniis spiritalibus a jejunio liberaret. Itaque nemo cibum accipit Christi, nisi fuerit ante sanatus. Et illi qui vocantur ad coenam, prius vocando sanantur. Si claudus fuit, gradiendi facultatem ut veniret, accepit. Si lumine oculorum privatus erat, domum utique Domini, nisi refusa luce, intrare non potuit.
71. Ubique igitur mysterii ordo servatur; ut prius per remissionem peccatorum vulneribus medicina tribuatur, postea alimonia mensae coelestis exuberet: 1686D quamquam nondum validioribus haec turba reficiatur alimentis, neque Christi corpore et sanguine jejuna solidioris fidei corda pascantur. Lacte, inquit, vos potavi, non esca; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis (I Cor. III, 2) . In modum lactis quinque sunt panes. Esca autem solidior corpus est Christi, potus vehementior sanguis est Domini. Non statim a primo epulamur omnia, neque potamus omnia. Hoc primum, inquit, bibe (Esai. IX, 1) . Est ergo primum, est etiam secundum quod bibas. Est et primum quod manduces, est etiam secundum, est tertium. Primum quinque panes sunt, 1687A secundum septem, tertium ipsum corpus est Christi.
72. Nequaquam igitur talem Dominum deseramus, qui pro uniuscujusque viribus impartire nobis alimenta dignatur; ne aut infirmum validior cibus opprimat, aut validum exilia alimenta non satient: Qui enim infirmus est, olera manducet (Rom. XIV, 2) . Et ille qui jam videtur laqueos infirmitatis evadere, de quinque istis manducet panibus et duobus piscibus. Certe si petere cibum validiorem veretur, ipse relictis suis omnibus, festinet ad Dei verbum. Dum audire incipit, incipit esurire. Incipiunt apostoli esurientem videre. Et si illi adhuc non intelligunt quid esuriat, intellexit Christus. Scit quod non saecularem cibum esuriat, sed cibum Christi. Dicat: Dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via (Matth. 1687B XV, 32) . Bonus Dominus studia exigit, vires ministrat.
73. Utinam, Domine Jesu, velis mecum istos jejunos non dimittere, sed importitis abs te epulis reficias eos; ut possint tuis alimoniis fortiores infirmitatem jejunii non timere. Dicas utinam etiam de nobis: Nolo eos jejunos dimittere! Et causam mihi dicito, quare eos nolis jejunos dimittere: immo jam dixisti, quia si quem dimiseris jejunum, deficit in via, hoc est, deficit vel in istius cursu vitae, vel antequam ad caput perveniat viae, antequam perveniat ad Patrem, et intelligat quod ex Patre Christus est, intelligat quod Christus e coelo, et intelligat quod Christus qui descendit, ipse est et qui ascendit; ne forte cum acceperit quod natus ex Virgine est, incipiat non Dei virtutem, sed hominis aestimare. 1687C Ergo ne deficiant, inquit.
1401 (Ibid.) Date illis vos manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plusquam quinque panes, et duo pisces: nisi nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.
74. Nondum intellexerant apostoli cibum populi credentis non esse venalem. Noverat Christus, noverat ipse nos potius esse redimendos: suas vero epulas gratuitas donat. Nondum ergo habebant discipuli cibum qui redimere nos posset. Habebant tamen jam cibum qui satiare nos posset: habebant cibum qui confirmare nos posset: Panis enim confirmat cor hominis (Psal. CIII, 16) . Miseretur ergo Dominus, ne quis deficiat in via. Si quis ergo defecerit, non per Dominum Jesum, sed per se deficit: 1687D nec habes quod adscribas Domino, qui vincit cum judicatur; quid enim dicas ei qui in te contulit omnia firmamenta virtutis? Nonne ipse te genuit, nonne ipse te pavit? Cibus ejus virtus est, cibus ejus fortitudo est. Sed si tu negligentia tua virtutem quam acceperas perdidisti, non alimentorum coelestium, sed tuae mentis tibi praesidia defuerunt. Denique Dominus sicuti super justos et injustos pluit: ita etiam injustos pascit et justos.
1688A 75. Nonne in escae virtute cum jam deficeret in via sanctus Elias, quadraginta ambulavit diebus, et illam escam angelus dedit (III Reg. XIX, 8) ? Si autem te paverit Jesus, et acceptam escam servaveris, ambulabis non quadraginta diebus et quadraginta noctibus, sed (audeo dicere Scripturae fretus exemplis) quadraginta annis: et egredieris ab Aegyptiis finibus, donec pervenias in terram multam, in terram fluentem lac et mel, quam juravit Dominus daturum se patribus nostris. Hujus terrae tibi virtus requirenda est, quam possidet mitis. Non istam terram dico quae arida est, sed illam quae Christi confirmatur alimentis, quae sub imperio constituta regis aeterni sanctorum incolatibus frequentatur.
76. Dividit ergo escas Dominus Jesus. Et ille quidem 1688B vult dare omnibus, negat nemini, dispensator enim est omnium: sed cum ille panes frangat, et det discipulis, si tu manus non extendas tuas, ut accipias tibi escas, deficies in via; nec poteris in eum culpam tuam referre, qui miseretur, et dividit: sed his dividit, qui cum eo etiam in deserto permanent, qui primo et secundo et tertio die non recedunt. Sic enim habes alibi: Misereor hujus turbae; quia triduum est jam quod perseverant mecum (Matth. XV, 32) . Quanta dignatio, quanta ab eo hominibus inspiratur humanitas! Non vult jejunos dimittere, non vult; ne deficiant in via.
77. Noli ergo deficere a disciplina Domini, neque fatigeris cum ab eo increparis. Non fatigeris nunc, ne postea fatigeris. Quid enim respondebis ei: aut quomodo te excusabis, si escae virtutem quam ministrat, 1688C amiseris? Non potes dicere quia escam non dedit, quia dat omnibus. Non potes dicere quia noluit te bonum facere, 1402 ante quem posuit bonum et malum; ut non ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. Multum enim refert inter eum qui necessitate invitus aliquid agit, et inter eum qui ex voluntate quod bonum est eligit: Si enim invitus hoc ago, dispensatio mihi credita est: si volens mercedem habeo (I Cor. IX, 17) . Consideremus ergo quia stabimus ante tribunal Christi, et si opus nostrum arserit, non habebimus quod excusare possimus. Dicet etenim quod jam per prophetam locutus est: Populus meus, quid feci tibi . . . . aut in quo molestus fui tibi? responde mihi (Mich. VI, 3) . Dicet et ei qui in via defecerit: qua ratione defecisti in 1688D via? Nonne panes fregi? nonne benedixi? nonne jussi dari? Sed cur tu accipere noluisti?
78. Quanti etiam praesentium deficient in via, et post hos sermones, qui licet nostri sint, tamen quia nemo dicit Dominum Jesum nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3) , panes aestimandi sunt: quanti, inquam, deficient, et in vias gentium transversis itineribus fornicantes abibunt! Atque utinam unus, et non plurimi! Sed non Jesus auctor defectus, etiamsi 1689A quis defecerit; omnibus enim distribuit qui sequuntur, sive quinque millia, sive quatuor millia sint.
79. Non otiosus numerus, non otiosus ordo, non otiosae reliquiae manducantium. Cur enim plures, id est, quinque millia quinque panibus, hoc est, numero minori satiantur: pauciores vero, qui sunt quatuor millia septem panibus, hoc est, numero majore pascuntur? Si enim facti tantum sequamur miraculum, videtur esse divinius quod de minore modo pluribus abundavit. Cur ergo quod minus est ei quod est amplius, quasi praestaret, adjectum est? Prius enim quinque millia quinque panibus (Matth. XIV, 19) : postea vero quatuor millia septem panibus legimus satiata (Matth. XV, 36) . Quaeramus ergo mysterium, quod miraculo praestet.
1689B 80. Itaque videntur illa quinque millia quasi quinque corporis sensus adhuc corporalibus proxima alimenta accepisse de Christo: quatuor vero millia, etsi adhuc in corpore sint, et in hoc mundo qui ex quatuor constat elementis, non otiose tamen referuntur mysticae escam accepisse quietis; jam enim aequantur mundo, supra mundum futuri. Nam etsi in hoc mundo sunt, intra mundum tamen non sunt, quibus mysticae quietis impartitur alimentum; sex enim diebus mundus est factus, septimo requietum est die, et Dominus sanctificavit eum. Ultra mundum ergo quies, ultra mundum etiam fructus quietis. Denique Beati pacifici; ipsi enim filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9) . Nam cum Deus supra mundum sit, nemo utique potest Deum videre, nisi mundum prius 1689C spiritali transcendat obtutu. Septima itaque benedictio pacatorum: septem etiam illis quatuor millibus fragmentorum sportae supersunt (Matth. XV, 37) . Non mediocris hic panis est sabbatorum, panis sanctificatus, panis quietis. Et fortasse si primum quinque panes sensibiliter manducaveris, audebo et 1403 dicam, post quinque panes et septem tertio jam in terra non manducabis panem: sed supra terram manducabis octo panes, sicut qui sunt in coelestibus. Sicut enim septem panes, panes quietis: ita octo panes, panes sunt resurrectionis. Ergo isti qui septem aluntur panibus (Ibid., 32) triduo perstiterunt, et fortasse integram resurrectionis futurae fidem et constantiam consecuti. Denique sanctorum vox est: Tribus diebus ambulabimus, ut epulemur 1689D Domino Deo nostro (Exod. V, 3) . Sed illa suo loco.
81. De quinque ergo panibus sanctus Joannes 1690A docuit me quod nesciebam, quod non docuerat sanctus Matthaeus, non docuerat sanctus Lucas (singulis enim diversa impartita est gratia); docuit, inquam, me quinque istos panes hordeaceos fuisse (Joan. VI, 9) ; et ideo non inepte diximus escam istam esse habilem corporalibus. Cur enim primo hordeaceos? Quia primo lacte, deinde esca est nutriendus qui accedit ad fidem; nondum enim poteramus, et fortasse plerique nec adhuc possumus. Nam cum sint inter nos contentiones, et dissensiones, nonne carnales sumus, et secundum hominem ambulamus? Suis quaeque aptata sunt alimenta virtutibus; et inde prius hordeum, deinde triticum nobis ad alimoniam datur (III Reg. XVII, 13) : fortiori vero sicut Eliae, de interioribus frumenti panis farinaceus ministratur, 1690B quem non queunt depascere peccatores.
82. Nec solum panis et numeri, sed etiam accubitionis est differentia: illi enim supra fenum discumbunt, isti supra terram recumbunt: supra fenum quinque millia, supra terram quatuor millia. Plus est terram premere, quam supra fenum jacere; illi enim quibus adhuc sensus sunt corporales, mollioribus delectantur, et ideo supra fenum recumbunt: Omnis enim caro fenum (Esai. XL, 6) : isti vero supra terram, quae triticum et vinum gignit et olivam, cibum gratiae consequuntur. Illi discumbunt, isti recumbunt; major enim est quaedam requies recumbentis. Ibi duo pisces, hic sine numero; unde plerique septiformis Spiritus gratiam in panibus definitam, in piscibus quoque duplicis Testamenti figuram 1690C intelligendam putaverunt.
83. Non piget ergo aestimare quod quatuor millia ex quatuor mundi collecta partibus, in quibus Ecclesia figuratur, majoris gratiae cibum sumant, juxta quod scriptum est: Quia venient ab Oriente et Occidente et Septentrione et Austro, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 11) . Unde hic gratiae Patri aguntur a Christo; non enim frustra illic benedictio tantum, hic etiam gratiarum est actio. Pro Ecclesia quippe sua Dominus Patri gratias agere consuevit; quia quae abscondit sapientibus, ea parvulis revelavit. Benedictio igitur super nos, qui inferiores sumus: gratiarum actio super eos qui de infirmitatibus corporum suorum sacratis passionibus triumpharunt. Jam illud in 1690D superioribus praelibavimus, quia cum quinquageni discumbere juberentur, licet sacrato numero definito; 1691A tamen videtur hic fundatioris Ecclesiae populus, qui sine numeri definitione recumbit.
1404 84. Mysticum quoque est quod et manducans populus satiatur, et ministrant apostoli; nam et in satietate, repulsae in perpetuum famis indicium designatur; quia non esuriet qui acceperit cibum Christi: et in apostolorum ministerio futura divisio Dominici corporis sanguinisque praemittitur. Jam illud divinum, quemadmodum quinque panes quinque millibus populi redundaverunt; non enim exiguo, sed multiplicato cibo populum liquet esse satiatum.
85. Videres incomprehensibili quodam rigatu inter dividentium manus, quas non fregerant, fructificare particulas, et intacta frangentium digitis 1691B sponte sua fragmenta subrepere. Qui haec legit, quemadmodum juges aquarum miretur meatus, et liquidis fontibus stupeat continuos fluere successus: quando etiam panis exundat, et naturae solidioris rigatus exuberat? Haec igitur facta sunt, ut illa quoque quae non cernimus, cerneremus. His evidenter illorum quoque designavit auctorem, et totius naturae creatorem materialis existere, quae non (ut philosophi volunt) reperta, sed facta, gignendis omnibus rebus successus defluos subministrat.
86. Hoc quidem mirum, quidquid de fluminibus haurias, signo dispendii non notari: quidquid de fontibus auferas, usurario quodam reparari meatu. Sed et fluminibus si nihil decedere, nihil tamen videatur accedere: et fontibus ut cumulata fluenta 1691C cernuntur, ita dum minuuntur fluenta, produntur. At vero hic panis quem frangit Jesus, mystice quidem Dei verbum est, et sermo de Christo, qui dum dividitur, augetur; de paucis enim sermonibus, omnibus populis redundantem alimoniam ministravit. Dedit sermones nobis velut panes, qui in nostro dum libantur ore, geminantur. Visibiliter quoque panis iste incredibili ratione dum frangitur, dum dividitur, dum editur, sine ulla dispendii comprehensione cumulatur.
87. Nec dubites vel quod in manibus ministrantium, vel in ore edentium crescat; quando ubique nostri operis testimonium ad firmamentum credulitatis adsciscitur. Sic in nuptiis ex fontibus vina, ministris operantibus, colorantur, et ipsi qui impleverant 1691D hydrias aqua, vinum quod non detulerant, hauriebant (Joan. II, 5 et seq.) . Comprehende, si potes, tanta rerum miracula. Hic edentibus populis crescunt suis fragmenta dispendiis, et de quinque panibus majores reliquiae quam summa est, colliguntur: illic in alienam speciem vertuntur elementa, nec suos patitur natura defectus, nec suos agnoscit ortus, usu tamen proprio recognoscit. Quin etiam melior est mutati vini natura quam nati; quia in arbitrio Creatoris est, et quos usus velit assignare naturis, et quas naturas impartire gignendis. Vide 1692A quantis operibus opus astruat: dum aquam minister infundit, odor transfusus inebriat, color mutatus informat, fidem quoque sapor haustus accumulat.
88. Conferant gentiles, si placet, cum Christi beneficiis deorum suorum non facta, sed ficta. 1405 Ferunt certe eorum fabulae fuisse regem quemdam qui quidquid tangebat, aurum fiebat. Sed etiam convivia ipsa feralia; nam et ipsa mantilia digitis apprehensa riguerunt: et cibus in ore crepitabat, ferens non alimenta, sed vulnera: et in gutture potus haerebat, nec penetrare facilis, nec redire. Digna beneficia votis, digna tanto munera precatore, digna liberalitas conferente! Talia sunt idolorum beneficia, ut cum videntur prodesse, plus noceant: at vero Christi munera parva videntur, et maxima sunt. 1692B Denique non uni collata, sed populis; nam et cibus edentium in ore crescebat, et videbatur esse corporalis alimoniae, sed sumebatur salutis aeternae.
89. Cur autem quinque millibus hominum plus redundat, quatuor millibus minus? Quia quatuor millia ista triduo cum Christo fuerunt; et ideo amplius coelestis pabuli receperunt.
90. Nec otiose quae turbae supersunt, a discipulis colliguntur; quia ea quae divina sunt, apud electos facilius possis quam apud populos reperire. Utinam mihi contingat audire: Collige quae supersunt! Si audiero et fecero, habebo multa quae turbae, habebo multa quae pueri et mulieres edere nequiverunt. Beatus ille qui potest colligere quae etiam doctis supersunt.
1692C 91. Videamus quomodo colligat. Dixit Lex: Non maechaberis (Exod. XX, 14) . Fregit hunc panem Christus, divisit hoc verbum, non aliunde adjiciens, sed de suo partiens: Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum, jam maechatus est eam (Matth. V, 28) . Habes fragmentum de suo. Addidit: Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum (Ibid., 29) . Habes aliud. Et si dextera tua scandalizat te, abscinde eam (Ibid., 30) ; et, Qui dimissam a viro ducit, maechatur (Luc., XVI, 19) . Vides ex uno quam multa fragmenta. Moyses dicit quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera (Galat. IV, 22) . Paulus dixit: Haec sunt duo Testamenta (Ibid., 24) . Divisit hoc verbum, et invenit mysterium. Beatus ergo qui colligit, quae dividit Christus.
1692D 92. Qua ratione autem cophinos duodecim Christus implevit, nisi ut illud populi Judaici solveret: Quia manus ejus in cophino servierunt (Psal. LXXX, 7) : hoc est, populus qui ante lutum in cophinis colligebat, hic jam per crucem Christi vitae coelestis operatur alimoniam; et eo fidei cibum congerit, ubi erat ante coenum gentilis perfidiae. Nec paucorum hoc munus? sed omnium est. Nam per duodecim cophinos tamquam tribuum singularum fidei firmamentum redundat: Panis enim confirmat cor hominis (Psal. CIII, 16) .