Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
(Vers. 22.) Oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a principibus sacerdotum, et senioribus, et scribis, et occidi, et die tertio resurgere.
1695B 100. Et fortasse ideo hoc addidit Dominus, quia sciebat difficile passioni et resurrectioni etiam discipulos credituros. Et ideo passionis et resurrectionis suae assertor esse maluit; ut ex facto fides, non ex auditu discordia nasceretur. Ergo Christus noluit gloriari, sed maluit ignobilis videri, ut passionem subiret: et tu qui ignobilis natus es, gloriaris? Eadem tibi, qua Christus ambulavit, gradiendum est via. Haec ejus agnitio, 1408 haec ejus imitatatio, per ignobilitatem ac bonam famam; ut glorieris in cruce Domini, sicut ipse est gloriatus. Sic ambulavit Paulus, et ideo gloriatur dicens: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14) .
1695C 101. Sed videamus cur secundum Matthaeum reperiamus admonitos discipulos, ne cui dicerent quod ipse sit Christus: hic autem scriptum sit increpatos esse, ne cui dicerent quod esset multa passurus et resurrecturus (Matth. XVI, 20) . Videtis quod in uno Christi nomine omnia sint. Ipse est enim Christus qui natus est ex Virgine, ipse est qui mirabilia fecit in populo, ipse qui mortuus est pro peccatis nostris, et resurrexit a mortuis. Unum horum si retraxeris, retraxisti salutem tuam. Nam etiam haeretici habere sibi Christum videntur; nemo enim Christi nomen negat: sed negat Christum, qui non omnia quae Christi sunt, confitetur. Multis igitur ex causis jubet tacere discipulos; ut fallat principem mundi, ut declinet jactantiam, doceat humilitatem; simul ne rudes 1695D et imperfecti adhuc discipuli maximae praedicationis molibus opprimantur.
102. Nunc qua causa etiam immundos spiritus jubeat tacere, consideremus. Sed et hoc nobis Scriptura aperuit, quia Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16) ? Ne quis dum 1696A praedicantem audit, sequatur errantem; improbus enim magister est diabolus, qui falsa veris saepe permiscet; ut specie veritatis testimonium fraudis obtexat.
103. Etiam illud consideremus, utrum hic primum mandaverit discipulis, ne cui dicerent quia ipse esset Christus: an vero et ante mandaverit, quando apostolos duodecim destinavit, denuntians illis: In viis gentium ne ambulaveritis, et in civitates Samaritanorum ne introieritis: ite autem ad oves quae perierunt domus Israel . . . . aegrotos curate . . . . leprosos mundate, daemonia ejicite . . . . et in quamcumque civitatem . . . . intraveritis, discite quis in ea dignus sit, atque ibi manete (Marc. X, 5-11) . Itaque nec hic mandatum videtur, ut Christum Dei Filium praedicarent.
104. Ordo igitur disputationis est ordo tractatus, 1696B et ideo etiam nos, cum aliqui ex gentibus vocantur ad Ecclesiam, ita praeceptorum seriem formare debemus, ut primo unum Deum auctorem mundi omniumque esse doceamus, in quo vivimus, et sumus et movemur, cujus et genus sumus; ut non solum propter munera lucis et vitae, verum etiam propter cognationem quamdam generis diligendus a nobis sit. Deinde opinionem illam, quae est de idolis, destruamus; ut non possit auri argentique vel ligni materia vim in se habere divinam. Cum unum Deum esse persuaseris, tunc indicio ejus astrues per Christum nobis salutem datam; incipiens ab illis quae gessit in corpore, et ea divina describens, ut plus quam homo fuisse videatur, victam unius virtute 1696C mortem, mortuumque ab inferis suscitatum; paulatim enim fides crescit, ut cum supra 1409 homines fuisse videatur, Deus esse credatur. Nam nisi probaveris quod facere illa sine divina virtute non potuit, quemadmodum potes probare in eo vim fuisse divinam?
105. Sed fortasse nobis parum auctoritatis et fidei deferatur: lege sermonem Apostoli apud Athenienses habitum, qui si a primo destruere voluisset caeremonias idolorum, sermonem ejus aures gentilium respuissent. Ab uno igitur Deo operatore mundi incipit dicens: Deus qui fecit mundum, et cuncta quae sunt in eo (Act. XVII, 24) . Negari non poterat unum operatorem esse mundi, unum Deum, unum omnium creatorem. Adjunxit eo quod coeli et terrae Dominus 1696D in manufactis non dignetur habitare. Deinde quod intra auri argentique cassam materiem nequaquam verisimile sit artificio hominis vim divinitatis includi: erroris remedium docens esse studium poenitendi. Tunc venit ad Christum, nec tamen Deum maluit quam hominem nuncupare, dicens: Inviro quo definivit 1697A omnibus fidem, suscitans eum ab inferis (Act. XVII, 31) . Qui enim tractat, debet audientium considerare personas; ne prius irrideatur quam audiatur. Quomodo enim Athenienses crederent quia Verbum caro factum est, et de Spiritu sancto Virgo concepit, qui irridebant quia resurrectionem audierant mortuorum (Ibid., 32) ? Tamen et Dionysius Areopagites credidit, et alii crediderunt in virum; ut in Deum crederent (Ibid., 34) . Quid interest, quo quisque credat ordine? Non in principiis perfecta quaeruntur: sed de principiis ad ea quae perfecta sunt pervenitur. Ergo tali Athenienses informavit praecepto: talis nobis apud gentiles ordo servandus est.
106. At vero cum Judaeos alloquerentur apostoli, ipsum Christum esse dicebant qui propheticis nobis 1697B esset promissus oraculis: quem non prius auctoritate sua Dei filium nominabant: sed virum probatum, virum justum, virum a mortuis suscitatum, illum virum de quo dictum est in prophetis: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Act. II, 22, et III, 14, et XIII, 33, ex Psal. II, 7) . Ita ergo et tu ad ea quae difficile creduntur, auctoritatem divini sermonis adscisce, et promissum ejus adventum prophetarum voce designa: resurrectionem quoque multo ante compertam Scripturarum testimoniis edoceto, non usitatam cum caeteris atque communem; ut in ipsa suscitati corporis assertione, aeternae testimonium divinitatis acquiras. Cum enim caeterorum corpora corruptionem probaveris subiisse post mortem, hunc utique de quo dicitur: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Psal. 1697C XV, 10) , comprobas humanae fragilitatis expertem, probas humanae conditionis merita supergressum, Deo magis quam hominibus conferendum.
1410 107. Quod si ad sacramenta fidelium tendens catechumenus imbuendus sit, dicendum quia unus est Deus ex quo omnia, et unus Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII, 6) : non duos dominos esse dicendos: perfectum quidem Patrem, perfectum esse et Filium; sed unius Patrem et Filium esse substantiae: Verbum aeternum aeterni Dei, non quod profertur, sed quod operatur; ex patre genitum, non voce editum. Prohibentur ergo apostoli evangelizare eum Dei Filium, ut evangelizarent postea crucifixum. 1698A Haec est fidei gloria, si vere intelligas crucem Christi. Aliae cruces nihil mihi prosunt, sola crux Christi mihi utilis est, et vere utilis. Per quam mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14) . Si mihi crucifixus est mundus, scio quia mortuus est, non diligo eum; scio quia praeterit, non concupisco eum; scio quia corruptela consumit hunc mundum, quasi fetidum vito, quasi luem caveo, quasi nociturum relinquo.
108. Sed non statim per crucem possunt aliqui credere salutem mundo refusam. Astrue ergo per historias Graecorum hoc fuisse possibile, sicut interdum etiam Apostolus suadet incredulis (Act. XVII, 28) : nec versus poeticos refugit, ut fabulas destruat poetarum. Si enim revocetur in memoriam 1698B quod legiones saepe et magnos populos, oblatis aliquorum mortibus, historiae Graecorum asserant liberatos: si recordetur quod imperatoris filia propter Graecorum exercitus transferendos ad sacrificium sit vocata: si nostrum illud consideremus, quia Sanguis taurorum et hircorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad carnem emundandam (Hebr. IX, 13) , sicut ad Hebraeos scriptum est: si pestilentia regionum aliquibus hominum contracta peccatis, unius alicujus morte asseritur esse resoluta; quod aut ratione praevaluit, aut dispositione convaluit, quo facilius in crucem Domini crederetur: proclive erit ut qui sua negare non possunt, nostra confirment.
109. Sed quoniam nullus hominum tantus esse potuit, qui totius peccata tolleret mundi, neque 1698C Enoch, neque Abraham, neque Isaac qui licet morti se obtulerit, servatus tamen est (Gen. XXII, 9) ; quia omnia non poterat abolere peccata, (quis enim tantus homo, in quo omnium peccata morerentur?) idcirco non unus e plebe, non unus e numero, sed Filius Dei a Deo Patre electus est, qui cum supra omnes esset, pro omnibus se posset offerre: quem mori oportuit, ut cum esset fortior morte, alios liberaret, Factus . . . . inter mortuos sine adjutorio liber (Psal. LXXXVII, 6) , sine adjumento scilicet hominis, aut alicujus creaturae, liber a morte. Et bene liber, qui servitutem cupiditatum repulit, mortis vincla nescivit.