Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
1699A 1411 (Vers. 27) . Dico autem vobis, vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei.
1. Semper Dominus sicut ad praemia erigit futura virtutum, atque utilem saecularium rerum docet esse contemptum, ita etiam infirmitatem mentis humanae praesentium remuneratione sustentat. Arduum quippe est crucem tollere, et animam periculis, morti corpus offerre: negare quod sis, cum velis esse quod non sis; raroque, quamvis excelsa virtus, futuris praesentia commutat. Difficile quippe videtur hominibus, ut spem periculis emant: damnoque praesentium futurae lucrum mercentur aetatis. Ergo bonus et moralis magister ne quis desperatione frangatur aut taedio; quoniam vitae dulcis illecebra constantem 1699B quoque mulcet affectum, continuos vivendi successus fidelibus pollicetur: frigent enim solatia sub metu mortis, magnusque amor vitae aegre blanditias spei cum appetitae salutis terrore compensat. Non habes igitur quod queraris, non habes quod excuses: arbiter omnium dedit et virtuti praemium, et infirmitati remedium; ut praesentibus sustineatur infirmitas, virtus futuris. Si fortis es, contemne mortem: si imbecillis es, fuge. Sed nemo potest fugere mortem, nisi vitam sequatur. Vita tua Christus est, ipsa est vita quae mori nescit.
2. Itaque si volumus mortem non timere, stemus ubi Christus est; ut et de nobis dicat: Vere sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem. Non satis est stare, nisi ubi Christus est, stetur; soli enim non 1699C queunt gustare mortem qui possunt stare cum Christo. In quo licet ex verbi ipsius qualitate perpendere, ne tenuem quidem sensum habituros mortis, qui Christi videantur meruisse consortia. Certe mors corporis libando gustetur, vita animae possessione teneatur.
3. Sed quid est gustare mortem? Ne forte quem admodum panis vita est, ita etiam panis mors sit; sunt enim qui manducant panem doloris (Psal. CXXVI, 2) : sunt etiam Aethiopum populi qui acceperunt in escam draconem (Psal. LXXIII, 14) . Absit a nobis venenum draconis vorare; habemus enim panem verum, panem illum qui descendit de coelo. Panem illum manducat, qui ea quae scripta sunt servat. Sunt ergo qui mortem non gustent, donec videant regnum 1699D Dei. Sunt etiam qui mortem non videant, sicut scriptum est: Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem (Psal. LXXXVIII, 49) ?
4. Sed quis est homo qui non moriatur, cum resurrectio nisi mortui esse non possit? Quamvis de Enoch et Elia nullam mortem corporis acceperimus, 1700A et de Evangelista Joanne Dominus dixerit: Sic eum volo manere donec venio (Joan. XXI, 22) ; tamen quoniam non de uno Joanne hoc putamus expressum, 1412 sed generale de multis hoc esse praeceptum; non hic mors corporis, sed animae denegatur. Sunt enim qui mortui vivunt; quoniam sunt qui viventes mortui sunt, sicut vidua illa quae vivens mortua est (I Tim. V, 6) , sicut scriptum est: Veniat mors super eos, et descendant in infernum viventes (Psal. LIV, 16) . Si ergo vivus quis in infernum descendit ( peccato enim mortuus in inferni descendit habitaculum), sunt profecto quibus nec in morte corporis interruptus sit ordo vivendi, sicut Abraham, Isaac, et Jacob, quos vivere divinae sententiae auctoritate comperimus; quoniam cum sit Deus Abraham, Isaac, et Jacob, 1700B non utique mortuorum est Deus, sed viventium (Matth. XXII, 32) .
5. Itaque non de uno, sed de pluribus dicit; neque enim Petrus mortuus est, cui juxta Dominicam sententiam inferi porta praevalere non potuit (Matth. XVI, 18) . Nec Jacobus et Joannes mortui filii tonitrui (Marc. III, 17) , quibus in usum gloriae coelestis assumptis non praevalent terrena, sed subjacent. Esto ergo et tu Petrus, devotus, fidelis, pacificus; ut portas Ecclesiae aperias, et portas mortis evadas. Esto filius tonitrui. Dicis: Quomodo possum esse filius tonitrui? Potes esse, si non in terra, sed in pectore Christi recumbas. Potes esse filius tonitrui si te terrena non moveant, sed ipse potius ea quae terrena sunt, mentis tuae virtute concutias. Tremat te terra, 1700C non capiat: vereatur caro potestatem animi tui, et concussa subdatur. Eris filius tonitrui, si fueris filius Ecclesiae. Dicat et tibi de patibulo crucis Christus: Ecce mater tua (Joan. XIX, 27) . Dicat et Ecclesiae: Ecce filius tuus (Ibid., 26) ; tunc enim incipis esse filius Ecclesiae, cum in cruce victorem videris Christum. Nam qui crucem scandalum putat, Judaeus est, Ecclesiae filius non est: qui crucem stultitiam putat, Graecus est. Ille autem est Ecclesiae filius, qui crucem triumphum putat, qui crucem Christi triumphantis agnoscit.
6. (Vers. 28.) Ergo ut scias quia Petrus, Jacobus et Joannes mortem non gustaverunt, gloriam resurrectionis videre meruerunt; solos enim tres istos post haec fere verba in diebus octo assumpsit, et 1700D duxit in montem. Quid est quod iste dicit: In diebus octo post haec verba? Ne forte quia is qui verba Christi audit et credit, resurrectionis tempore gloriam Christi videbit; octava enim die facta est resurrectio; unde et plerique psalmi in octavam inscribuntur (Psal. VI et XI) . Aut forte ut ostenderet nobis 1701A quia dixerat quod is qui propter Dei verbum perdiderit animam suam, salvam faciet eam; quoniam promissa sua in resurrectione restituat.
7. Sed Matthaeus et Marcus post dies sex assumptos hos esse memorarunt (Matth. XVII, 1; Marc. IX, 1) . De quo possemus dicere, post sex millia annorum; Mille enim anni in conspectu Dei tamquam dies una (Psal. LXXXIX, 4) : sed plures quam sex millia computantur anni: et malumus sex 1413 dies per symbolum intelligere, quod sex diebus mundi opera sunt creata; ut per tempus opera, per opera mundum intelligamus. Et ideo mundi temporibus impletis, resurrectio futura monstratur: aut quia is qui supra mundum ascenderit, et hujus saeculi momenta transcenderit, velut in sublimi locatus, futurae resurrectionis 1701B fructum exspectabit aeternum.
8. Transcendamus igitur opera mundi; ut possimus facie ad faciem Deum videre. Ascende in montem qui evangelizas Sion (Esai. XL, 9) . Si in montem ascendit qui evangelizat Sion, quanto magis qui Christum evangelizat, et Christum in gloriam resurgentem? Fortasse enim in corpore eum multi videant; multi enim secundum carnem cognovimus Christum: nunc autem jam non novimus.
9. Multi cognovimus, quia multi vidimus. Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem (Esai. LIII, 3) . Tres autem soli et tres electi ducuntur in montem. Putarem in tribus mystice genus hominum comprehensum; quia ex tribus filiis Noe genus omne defluxit humanum, nisi electos cernerem. 1701C Aut fortasse quia soli ex omnibus ad resurrectionis pervenire gratiam qui Christum confessi fuerint, merebuntur; quia impii in judicium non resurgunt, sed tanquam habito judicio puniuntur (Psal. I, 5) . Tres igitur eliguntur, qui ascenderent montem; quia et duo eliguntur qui cum Domino viderentur. Utrinque sacratus numerus. Et hoc fortasse propterea, quia nemo potest resurrectionis gloriam videre, nisi qui integrum mysterium Trinitatis incorrupta fidei sinceritate servaverit. Petrus ascendit, qui claves regni coelorum accepit (Matth. XVI, 19) : Joannes quoque, cui committitur Domini mater (Joan. XIX, 2) : Jacobus etiam, qui primus solium 1702A sacerdotale conscendit.
10. (Vers. 10.) Inde apparent Moyses et Elias, hoc est, Lex et prophetia cum Verbo; neque enim Lex potest esse sine Verbo: neque propheta, nisi qui de Dei filio prophetarit. Et illi quidem filii tonitruicorporali gloria Moysen quoque et Eliam speculati sunt: sed etiam nos quotidie videmus Moysen cum Dei Filio; videmus enim Legem in Evangelio cum legimus: Diliges Dominum Deum tuum (Deut. VI, 5) . Videmus Eliam cum Dei Verbo, cum legimus: Ecce virgo in utero accipiet (Esai. VII, 14) . Unde bene Lucas addidit, quia: