Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
(Vers. 21.) Cui simile aestimabo regnum Dei? Simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farina, 1749B donec fermentatum est totum.
187. Haec de requirendis quaestionibus comparatio tantum ambiguitatis offundit, ut diversas 1456 habeat sententias plurimorum. Opportune itaque granum tritici supra diximus Christum, quia suberat nobis spiritale fermentum, eoque plerique fermentum Christum putant, quod virtutem attollat acceptam. Et quia fermentum ex farina, ut non specie generi suo praestat: Christus quoque ex patribus, aequalis corpore, sed divinitate incomparabilis praeeminebat. Igitur sancta Ecclesia quae typo mulieris istius Evangelicae figuratur, cujus farina nos sumus, Dominum Jesum in interioribus nostrae mentis abscondat, donec animi nostri secreta penetralia calor sapientiae coelestis obducat.
188. Et quia in Matthaeo legimus tribus mensuris absconditum esse fermentum (Matth. XVI, 33) , congruere visum est ut Dei Filium crederemus absconditum in Lege, adopertum in Prophetis, Evangelicis praedicationibus adimpletum; ut perfectam fidem nobis acquirat ex omnibus, et scriptorum collatione formatus in nobis, qui sumus corpus ipsius, omnia et in omnibus impleatur; ipse enim erat Verbum Dei, atque mysterium quod absconditum est a saeculis et a generationibus: quo nihil potest ad expressionem perennitatis ejus attestatius dici (Coloss. I, 26) . Erat enim profecto, ut absconditus sacrilegis, manifestatus in sanctis, praedestinatus ante saecula, servaretur ad gloriam. Haec est autem gloria, ut possimus, fratres, investigare mysterium absconditum a saeculis in Deo. Quod in Deo, utique et ex Deo; 1749D neque enim Deus alienae capax potest esse naturae.
189. Nec sum dubius animi, quod aliqui de hoc mundo dictum putent, donec fermentetur in Lege, Prophetis, Evangelio; ut Dominum omnis lingua fateatur. Itaque discutiamus omnia, et diligentius requiramus. Nemo invenit nisi qui ante quaesierit. 1750A Aedificemus turrim, computemus sumptus Scripturarum, conferamus impensas; ne quis etiam de nostrum aliquo dicat: Hic voluit aedificare, et non potuit consummare (Luc. XIV, 30) . Qui aedificat domum, bonum debet jacere fundamentum. Bonum fundamentum est fides, bonum fundamentum apostolorum et prophetarum (Ephes. II, 20) ; duobus enim Testamentis fides nostra consurgit: nec injuriam facit qui parem dixerit in utroque perfectamque fidei esse mensuram, cum ipse dicat Dominus: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi (Joan. V, 46) ; quia et in Moyse Dominus est locutus. Bene ergo in utroque perfecta mensura quia perfectus in utroque: et fides utriusque una; quia unius est virtutis et sensus oraculum atque responsum.
190. Me tamen sequi juvat quod ipse Dominus 1750B docuit fermentum Ecclesiae spiritalem esse doctrinam; nam cum scriptum sit: Cavete a fermento Pharisaeorum (Matth. XVI, 6) ; et cum Apostolus dixerit: Non in fermento nequitiae et malitiae (I Cor. V, 8) , ostenditur quia doctrina fermentum est. Sed aliud est fermentum zizaniae, aliud fermentum tritici. Unde et bonis auctoribus acquiescimus, ut dicamus quia Ecclesia renatum hominem qui est in corpore et anima et spiritu, fermento sanctificat spirituali. Sanctificatur enim corpus atque anima, et ipsa 1457 gratia spiritalis accipit sanctificationis augmentum; cum per Ecclesiae velut quoddam fermentantis officium, Scripturarumque doctrinam, quae velut coelestium collatione sermonum et ubertate concrescit, infusus toti homini atque permixtus usus 1750C inoleverit, ut fiant unum etiam ipsa fermentum. Quod utique tunc fit, cum sibi tria haec pari quadam cupiditatum lance consentiunt, et aequalis aspirat concordia voluptatum.
191. Hoc igitur Ecclesiae opus non tumultuarium, nec fortuitum, sed diuturna meditatione collatum; ut haec tria unum sint, integra a lege peccati. Cujus sententiae assertorem habemus Apostolum dicentem: Ipse autem Dominus sanctificet vos per omnia; ut integer spiritus, et anima, et corpus sine querela in die Domini nostri Jesu Christi servetur (I Thess. V, 23) . Quod per saecularia quidem tentamenta non provenit, nisi fermentum illud cui comparatur regnum coelorum, mulier illa Evangelica abscondat in farinae mensuris tribus, donec fermentetur totum (Matth. 1750D XIII, 33) ; tres enim mensurae sunt, ut dixi, carnis, animae, et spiritus, sed spiritus quo vivimus omnes in hoc corpore siti: hoc verius quando carnis lascivia non redundat, et anima corporalibus non incurvatur erroribus, ac mensura vivendi in toto homine inoffensa servatur. Sed quia mensurarum aequalitas 1751A sine adjumento Ecclesiae atque doctrinae difficile perseverat; idcirco mulier illa, quae figuram Ecclesiae gerit, tamdiu virtutem illis doctrinae spiritalis admiscet, donec fermentetur totus ille interior homo cordis absconditus, et in gratiam panis coelestis assurgat. Bene enim fermentum doctrina dicitur Christi, quia panis est Christus, et Apostolus ait: Quia unus panis unum corpus multi sumus (I Cor. X, 17) .
192. Fit ergo unum fermentum, quando caro non concupiscit adversus spiritum, nec spiritus adversus carnem: sed facta carnis mortificamus, et anima ex flatu Dei flatum vitae sumpsisse se conscia, saecularis necessitudinis contagia terrena declinat. Unde et Apostolus non in carne, sed in spiritu ambulare nos praecipit: ut sanctificati per lavacrum regenerationis, 1751B veterem hominem cum suis desideriis exuentes, induti novum, qui secundum Christum creatur, non in vetustate litterae, sed in novitate spiritus gradiamur (Coloss. III, 9 et 10) ; quo possit nobis etiam resurrectionis tempore incorrupta corporis et animae et spiritus manere communio: et tunc omnia quae petimus, impetremus (Rom. VI, 4) . Quod plerisque videtur etiam Dominus significasse, dum dicit: Si duobus ex vobis convenerit, super terram, de omni re quamcumque petieritis, fiet vobis a Patre meo, qui in coelis est (Matth. XVIII, 19) .
193. Itaque alii duos, animam et corpus accipiunt: alii animam et spiritum; ut si in terra, hoc est, in corpore sibi anima spiritusque consentiant, nec se impugnent invicem diversis cupiditatibus, omnia in 1751C effectum videantur orata posse deduci. Quod ita fit, cum fuerint utraque unum, si subtractis inimicitiis, vel solutis, duo condantur in unum novum hominem, id est, anima 1458 et spiritus: Ut oremus spiritu, oremus et mente (I Cor. XIV, 15) . Licet plerique duos populos accipiant, ex Israele et ex gentibus in unum resurrectionis tempore congregandos; ut fiat in aeternum mansura perfectio, et id quod ex parte est, destruatur. Plerique autem virum et uxorem consentientes sibi studio charitatis accipiunt.
194. Itaque si in hac vita tres mensurae in eodem fermento manserint, donec fermententur, et fiant unum; ut aequalitatum nulla distantia sit, nec compositi ex trium diversitate videamur, erit in futurum diligentibus Christum incorrupta communio: nec 1751D compositi manebimus; nam et qui compositi nunc sumus, unum erimus, et in unam substantiam transformabimur. Neque enim in resurrectione aliud erit alio inferius, sicut nunc fragilis in nobis est carnis infirmitas, et corporalis habitudo naturae vel vulneribus patet, vel injuriis subjacet, vel sui oneris mole depressa supra terras nequit extollere altius atque elevare vestigium: sed in simplicis creaturae gratiam figurabimur, cum completum fuerit quod dictum est a Joanne: Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum revelatum est quid erimus: sed scimus quia 1752A cum revelatum fuerit, similes ei erimus (I Joan. III, 2) . Itaque cum Dei natura sit simplex (spiritus enim Deus est), nos quoque in eamdem imaginem figurabimur (II Cor. III, 18) ; ut qualis coelestis, tales et coelestes. Igitur sicut portavimus imaginem illius terreni, portemus et imaginem hujus coelestis (I Cor. XV, 48 et 49) , quam animus noster debet induere.
195. (Cap. XIV. — Vers. 2-14.) Et ideo primo abhinc loco curatur hydropicus, in quo fluxus carnis exuberans, animae gravabat officia, spiritus exstinguebat ardorem. Deinde docetur humilitas, dum in illo convivio nuptiali appetentia loci superioris arcetur; clementer tamen, ut persuasionis humanitas asperitatem coercitionis excluderet, ratio proficeret ad persuasionis effectum, et correctio emendaret 1752B affectum. Huic quasi proximo limite humanitas copulatur, quae ita Dominicae sententiae definitione distinguitur, si in pauperes et debiles conferatur; nam hospitalem remuneraturis esse affectus avaritiae est.
196. (Vers. 18-21.) Postremum quasi emeritae militiae viro contemnendarum stipendium praescribitur facultatum; quod neque ille qui studiis intentus inferioribus possessiones sibi terrenas coemit, regnum coeli possit adipisci, cum Dominus dicat: Vende omnia tua, et sequere me (Matth. XIX, 21) ; nec ille qui emit boves, cum Elisaeus occiderit, et populo diviserit quos habebat (III Reg. XIX, 21) : et ille qui ducit uxorem, cogitet quae mundi sunt, non quae Dei. Non quo conjugium reprehendatur, sed quia ad majorem honorem vocetur integritas; quoniam 1752C Mulier innupta et vidua cogitat quae sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu. Nam quae nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro (I Cor. VII, 34) .
197. Sed ut in gratiam, ut supra cum viduis, ita nunc etiam cum conjugibus revertamur, non refugimus opinionem, quam sequuntur plerique ut tria genera hominum a consortio magnae illius 1459 coenae aestimemus excludi, gentilium, Judaeorum, haereticorum.
198. Et ideo Apostolus avaritiam dicit esse fugiendam, ne impediti more gentili, iniquitate, malitia, impudicitia, avaritia, ad regnum Christi pervenire nequeamus (Rom. I, 29) . Omnis enim immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem 1752D in regno Christi et Dei (Ephes. V, 5) .
199. Judaei autem corporali ministerio juga sibi Legis imponunt, et ideo secundum Prophetam: Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum (Psal. II, 3) ; Christum enim recepimus, qui cervicibus nostris pietatis suae jugum mite suspendit. Quinque autem juga sunt verborum decem, vel quinque libri veteris legis, de quibus in Evangelio videtur Samaritanae dicere: Quinque enim viros habuisti (Joan. IV, 18) .
200. At vero haeresis velut Eva femineo rigorem fidei 1753A tentat affectu, et lubrica facilitate prolabens, lenocinia falsi decoris affectat, intemeratam negligens pulchritudinem veritatis. Ideo igitur excusant, quia nemini intercluditur regnum, nisi ei quem suae professio vocis excluserit: Dominus autem omnes clementer invitat, sed nos aut desidia nostra, aut error avertit.
201. Ergo et ille qui villam emit, alienus a regno est; ementes enim atque vendentes Noe, ut legisti, tempore diluvia obruerunt (Luc. XVII, 21) , et ille qui jugum potius legis quam gratiae munus elegit: et ille qui propter ducendam excusat uxorem; scriptum est enim: Si quis venit ad me et non odit patrem suum, et matrem et uxorem, non potest meus discipulus esse (Luc. XIV, 21) . Etenim si propter te Dominus suae renuntiat matri, dicens: Quae est mater mea, aut qui fratres mei (Matth. 1753B XII, 48) ; cur tu Domino tuo cupias anteferre? Sed neque ignorare naturam, neque servire naturae Dominus jubet: sed ita indulgere naturae, ut venereris auctorem, nec a Deo parentum amore desciscas.
202. (Vers. 21-23.) Itaque post divitum resupina fastidia contulit se ad gentes, jubet bonos et malos introire, ut bonos augeat, malorum affectum in meliora commutet; ut compleretur illud quod hodie lectum est: Tunc lupi et agni simul pascentur (Esai. LXV, 25) . Invitat pauperes, debiles, caecos: quo ostenditur nobis quod nullum debilitas corporis excludat a regno, rariusque delinquat cui illecebra desit peccandi: vel quod infirmitas peccatorum per misericordiam Domini remittatur; ut non ex operibus, sed ex fide redemptus a crimine sit, ut 1460 qui 1753C gloriatur, in Domino glorietur.
203. Mittit itaque ad exitus viarum; prudentia enim in exitu canitur. Mittit ad plateas, quia misit ad peccatores; ut de latioribus viis ad angustam venirent, quae ducit ad vitam. Mittit ad vias, et circa sepes, quod hi videlicet apti sint regno coelorum, qui nullis praesentium cupiditatibus occupati ad futura festinant, in quodam bonae voluntatis tramite constituti: et qui modo sepis quae ab incultis culta secernat, et incursus arceat bestiarum, norint bona 1754A malaque distinguere, et adversus tentamenta nequitiae spiritalis, fidei munimen obtendere. Denique Dominus, ut vineam suam ostenderet fuisse munitam, Et sepem, inquit, circumdedi, et circumfodi eam (Matth. XXI, 33) . Et Apostolus medium parietem sepis dicit esse sublatum, qui continuationem munitionis irruperat (Ephes. II, 14) . Fides igitur et ratio quaeritur, et quaeritur in plateis, hoc est, in meatibus interioris affectus; quia scriptum est: In plateis tuis diffundantur aquae tuae (Prov. V, 16) .
204. Nec hoc tamen plenum est, ut aliquis vocatus adveniat, nisi vestem habeat nuptialem, hoc est, fidem habeat et charitatem. Et ideo qui pacem et charitatem non detulerit ad Christi altaria, tolletur ligatis pedibus et manibus, et mittetur in tenebras exteriores. 1754B Illic erit fletus, et stridor dentium (Matth. XXII, 13) . Quae sunt tenebrae exteriores? Numquid illic quoque carceres aliqui latumiaeque subeundae sunt? Minime. Sed quicumque extra promissa sunt coelestium mandatorum, in tenebris exterioribus sunt; quia mandata Dei lumen sunt: et quicumque sine Christo est, in tenebris est; quia lumen in tenebris est Christus.
205. Ergo neque est corporalium stridor aliquis dentium, neque ignis aliquis perpetuus flammarum corporalium, neque vermis est corporalis. Sed haec ideo ponuntur, quia sicut ex multa cruditate et febres nascuntur et vermes, ita si quis non decoquat peccata sua, velut quadam interposita sobrietate abstinentiae, sed miscendo peccata peccatis, tamquam 1754C cruditatem quamdam contrahat veterum et recentium delictorum, igne aduretur proprio, et suis vermibus consumetur. Unde et Esaias ait: Ambulate in lumine ignis vestri, et flamma quam accendistis vobis (Esai. L, 11) . Ignis est quem generat moestitia delictorum: vermis est, eo quod irrationabilis animae peccata mentem rei sensumque compungant, et quaedam exedant viscera conscientiae: quae tamquam vermes 1461 ex unoquoque nascuntur, tamquam ex corpore peccatoris. Denique Dominus id per 1755A Esaiam declaravit dicens: Et videbunt membra hominum praevaricantium in me: et vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur (Esai. LXVI, 24) .
206. Stridor quoque dentium prodit indignantis affectum; eo quod sero unumquemque poeniteat, sero ingemiscat, sero irascatur sibi, quod tam pervicaci improbitate deliquerit.