Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
72. Et bene a longe sequebatur, jam proxime negaturus; neque enim negare potuisset, si Christo proximus adhaesisset. Sed fortasse et in hoc nobis maxima sit admiratione reverendus, quod Dominum non reliquit, etiam cum timeret. Metus naturae est, cura pietatis. Alienum, quod timet: suum, quod non fugit. Quod sequitur, devotionis: quod negat, obreptionis. Commune, quod labitur: fidei, quod poenitet. Jam in domo principis sacerdotum ignis ardebat: accessit Petrus, ut calefaceret se; quia clauso Domino, calor mentis etiam in ipso refrixerat.
73. (Vers. 56.) Quid sibi vult quod prima eum prodit 1822B ancilla, 1520 cum viri utique magis eum potuerint recognoscere; nisi ut et iste sexus peccasse in necem Domini videretur, ut et iste sexus redimeretur per Domini passionem? Et ideo mulier resurrectionis accipit prima mysterium (Joan. XX, 17) , et mandata custodit; ut veterem praevaricationis aboleret errorem.
74. (Vers. 57.) Petrus ergo proditus negat; ponamus enim negasse Petrum, quia dixit Dominus: Ter me negabis (Matth. XXVI, 34) ? Et malo negasse Petrum, quam Dominum fefellisse. Quid negavit? Quod promisit incaute. Devotionem consideravit, non respexit conditionem. Mulctatus, quia dixit se animam ponere (Joan. XIII, 37) : quod non humanae infirmitatis, sed divinae est potestatis. Cum tam gravem 1822C imprudentis sermonis mulctam luerit, quanta est poena perfidiae!
75. Ubi tamen negat Petrus? Non in monte, non in templo, non in sua domo: sed in praetorio Judaeorum, in domo principis sacerdotum. Ibi negat, ubi veritas non est: ibi negat, ubi Christus captus, ubi Jesus ligatus est. Quid, nisi erraret, quem intromisit ostiaria, interrogavit ostiaria (Joan. XVIII, 17) , et ostiaria Judaeorum? Male Eva induxit Adam, male Petrum introduxit femina. Sed ille in paradiso labitur, ubi non veniabilis culpa: hic in praetorio Judaeorum, ubi difficilis innocentia. Illi interdictus lapsus, huic praedictus error. Ille commissus huic praejudicavit, hic illum resolvit.
1822D 76. Consideremus etiam quo in statu neget. Frigus, inquit, erat (Ibid. 18) . Si tempus consideremus, frigus esse non poterat: sed frigus erat ubi Jesus non agnoscebatur, ubi non erat qui lucem videret, ubi negabatur ignis consumens. Frigus ergo erat mentis, non corporis. Denique ad carbones stabat Petrus, quia algebat affectu (Marc. XIV, 54) . Mala flamma Judaica: urit, non calefacit. Malus focus, qui quamdam etiam sanctorum mentibus fuliginem erroris aspergit, juxta quem etiam Petri interiores oculi caligarunt. Illi oculi non carnis et sanguinis, 1823A sed oculi mentis, quibus Christum videbat.
77. Dicet aliquis: Tu Judaeorum etiam elementa condemnas? Non condemno elementa, quia non sunt Judaeorum, sed Christi: sed alia est quam condemno, flamma perfidiae. Hanc flammam condemno Judaeorum, divina secutus oracula; dicit enim Dominus: Argentum vestrum reprobum est (Jerem. VI, 30) . Si argentum Judaeorum reprobum est, et focus reprobus Judaeorum est. Denique foco et auro Judaeorum caput vituli figuratum est (Exod. XXXII, 24) , hoc est, sacrilegii principatus.
78. Sed videamus negandi tenorem, quem inter evangelistas video esse diversum. Ita novum fuit Petrum potuisse peccare, ut peccatum ejus nec ab evangelistis potuerit comprehendi. Itaque Petrum 1823B prodenti ancillae quod ex illis esset qui cum Jesu Galilaeo erant, prima voce Matthaeus posuit respondisse: Nescio quid dicas (Matth. XXVI, 70) . Hoc etiam Marcus (Marc. XIV, 68) , qui secutus est Petrum, et ex ipso potuit verius cognoscere. Prima vox negantis est Petri; qua tamen non negare Dominum, sed a proditione se separasse mulieris videtur.
1521 79. Quid tamen negaverit, considera. Ex illis utique se esse, qui cum Jesu Galilaeo erant, vel, ut Marcus posuit (Ibid., 67) , cum Jesu Nazareno. Numquid negavit cum Dei fuisse se Filio? Hoc est dicere: Nescio Galilaeum, nescio Nazarenum, quem Dei Filium novi. Habeant homines locorum vocabula, Dei Filii patria non potest nuncupari, cujus majestatem locus nullus includit. Et ut scias hoc verum 1823C esse, etiam exemplo probatur; nam alibi cum interrogaret Dominus discipulos: Quem dicunt esse homines Filium hominis? Alii Eliam, alii Hieremiam dixerunt, aut unum de prophetis (Matth. XVI, 13) : Petrus autem ait: Tu es Christus Filius Dei vivi (Ibid., 16) . Numquid et ibi negavit, quia Christum non hominis Filium, sed Dei maluit confiteri? Certe quid hic putamus ambiguum, quod etiam Christus probavit?
80. Et aliud accipe. Interrogatus enim Petrus: Et tu ex illis es, qui cum Jesu Galilaeo erant (Matth. XXVI, 69) ? Verbum aeternitatis refugit; non enim erant, qui esse coeperunt, hoc est dicere: Ille solus erat, qui in principio erat (Joan. I, 1) . Denique ait: Non sum ego; illius est enim esse, qui semper est. Unde et Moyses ait: Qui est, misit me (Exod. III, 14) .
81. Rursus cum urgeretur quod ex illis esset, secundum Marcum negavit (Marc. XIV, 70) ; ut scias evangelistam veritati quam gratiae plus dedisse: sed tamen negavit ex illis se esse, non Christum negavit. Negavit hominum consortia, non Dei gratiam. Negaverit ex illis se esse, qui cum Galilaeo erant, non negavit cum Dei Filio.
82. Denique secundum Matthaeum proditus quod 1824A cum Jesu Nazareno fuisset, ait: Nescio hominem (Matth. XXVI, 72) . Hoc idem et in tertia voce uterque, de quibus proposuimus, evangelista; cum juramento enim respondisse posuerunt, quia nesciret hominem. Et bene negavit hominem, quem sciebat Deum. Denique ubi jusjurandum est, cauta responsio est. Nam etsi negavit Petrus, non tamen pejeravit; quia nec Dominus pejeraturum esse memoraverat. Quod si in Petro dubium est, quam periculosum est jusjurandum!
83. Joannes autem sic posuit, quoniam interrogatus ab ancilla Petrus, utrum ex discipulis esset illius hominis, prima voce responderit: Non sum (Joan. XVIII, 17) . Non enim erat hominis apostolus, qui erat Christi. Denique et Paulus hominis apostolum 1824B se esse negavit, dicens: Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem (Galat. I, 1) . Sed ne videretur ambiguum aliquod incarnationis afferre, subjecit: Qui suscitavit eum a mortis (Ibid.) ; ut et hominem credas, cum Deum ante credideris. Quod alibi quoque eodem tenore custodit, ubi dicit: Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5) . Prius utique mediatorem Dei quam hominum 1522 nuncupavit; non enim sat est utrumque credere, nisi fidei ordo servetur.
84. Concordat igitur ubique responsio; nam qui dixit: Nescio hominem, aequum erat ut interrogatus utrum esset ex discipulis hominis, diceret: Non sum. Itaque non Christi discipulum se negavit, sed hominis 1824C negavit esse discipulum. Itaque et Petrus et Paulus hominem negaverunt, quem Dei Filium fatebantur. Quod sensit Petrus, et Paulus expressit; hinc et ille profecit. Error Petri, doctrina justorum est: et titubatio Petri, omnium petra est. Denique super undas titubat, sed dexteram porrigit Christo: in monte cadit, sed levatur a Christo. Titubavit quidem Petrus in mari, sed ambulavit (Matth. XIV, 30) . Firmior titubatio Petri, quam nostra est firmitudo. Ibi cadit, quo nullus ascendit: ibi nutat, ubi nemo ambulat. Et tamen inter undas licet titubet, non labitur: nutat, non cadit: fluitat, non praecipitatur. Et si cecidit, in monte tamen cecidit: sed felicius ille cecidit quam alii steterunt: felicius cecidit, quem Christus levavit.
85. Iterum autem interrogatum quod ex discipulis ejus esset, Joannes scripsit negasse (Joan. XVIII, 25) . 1824D Et bene negavit, quia ex ejus dicebatur esse discipulis, quem hominem in superioribus sunt locuti. Nam et tertio quod cum illo visus esset, negavit, et hoc de superioribus derivatur: Cum illo quem hominem nuncupatis, non fui: sed a Dei Filio non recessi.
86. Lucas quoque scripsit Petrum interrogatum utrum ex illis esset, respondisse prima voce: Non novi illum. Et bene dixit. Temerarium quippe erat, ut 1825A diceret quia noverat eum, quem mens humana non potest comprehendere. Nemo enim novit Filium, nisi Pater (Matth. XI, 27) . Rursus secunda voce, secundum Lucam idem Petrus ait: Non sum ego. Maluit videlicet se negare, quam Christum. Aut quia videbatur negare Christi societatem, utique se negavit. Certe cum de homine negat, in Filium peccavit hominis, ut remitteretur ei, non in Spiritum sanctum. Tertio quoque interrogatus, ait: Nescio quid dicas, hoc est, sacrilegia vestra nescio.
87. Sed nos excusamus, ipse non excusavit; non enim satis est involuta responsio confitentis Jesum, sed aperta confessio. Quid prodest verba involvere, si videri vis denegasse? Et ideo Petrus non de industria sic respondisse inducitur; quia postea recordatus 1825B est, et tamen flevit. Maluit enim ipse suum accusare peccatum, ut justificaretur fatendo, quam gravaretur negando: Justus enim in principio accusator est sui (Prov. XVIII, 17) ; et ideo flevit.
88. Quare flevit? Quia culpa obrepsit ei: ego soleo flere, si culpa mihi desit, hoc est, si non me vindicem, si non obtineam quod improbe cupio. 1523 Petrus doluit et flevit; quia erravit ut homo. Non invenio quid dixerit, invenio quod fleverit: lacrymas ejus lego, satisfactionem non lego: sed quod defendi non potest, ablui potest. Lavent lacrymae delictum, quod voce pudor est confiteri. Et veniae (Cf. Aug. lib. I de Gratia Christi, cap. 45) fletus consulunt, et verecundiae. Lacrymae sine horrore culpam loquuntur: lacrymae crimen sine offensione 1826A verecundiae confitentur: lacrymae veniam non postulant, et merentur. Inveni cur tacuerit Petrus, ne tam cito veniae petitio plus offenderet. Ante flendum est, sic precandum.
89. Bonae lacrymae, quae lavant culpam. Denique quos Jesus respicit, plorant. Negavit primo Petrus, et non flevit; quia non respexerat Dominus. Negavit secundo, non flevit; quia adhuc non respexerat Dominus. Negavit et tertio, respexit Jesus, et ille amarissime flevit. Respice, Domine Jesu, ut sciamus nostrum deflere peccatum, lavare delictum. Unde etiam lapsus sanctorum utilis: nihil mihi nocuit quod negavit Petrus, profuit quod emendavit. Didici cavere alloquia perfidorum. Petrus inter Judaeos negavit, Salomon contubernio gentili deceptus erravit 1826B (III Reg. XI, 4) .
90. Flevit ergo et amarissime Petrus, flevit ut lacrymis suum posset lavare delictum: et tu si veniam vis mereri, dilue lacrymis culpam tuam: eodem momento, eodem tempore respicit te Christus. Si in aliquo fortasse labaris; quia secretorum tuorum assistit testis, respicit ut recorderis et fatearis errorem. Imitare Petrum dicentem alibi tertio (6, q. 1, cap. Imitare Petrum) : Domine, tu scis quia diligo te (Joan. XXI, 15) . Etenim quia tertio negaverat, tertio confitetur: sed negavit in nocte, confitetur in die (Cf. Aug. lib. I de Gratia Christi, cap. 45) .
91. Haec autem ideo scripta sunt, ut sciamus neminem jactare se debere; nam si Petrus lapsus est, quia dixit: Etsi alii scandalizati fuerint in te, ego non 1827A scandalizabor (Marc. XIV, 29) , quis alius jure de se praesumat? Denique et David quia dixerat: Ego dixi in mea abundantia, non movebor in aeternum, eam sibi jactantiam obfuisse profitetur, dicens: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 7 et 8) .
92. Unde te evocem, Petre; ut doceas me quid flens cogitaveris? Unde, inquam, te evocem? De coelo, ubi jam choro insertus es angelorum: an etiam de tumulo; quia non putas injuriam et ibi esse, unde Dominus resurrexit? Doce nos quid tibi profuerint lacrymae tuae. Sed docuisti illico: nam qui lapsus es, antequam fleres, postquam 1524 flevisti, electus es, ut alios regeres, qui te ipse ante non rexeras.
93. Habebat ergo lacrymas Petrus, pio quas fundebat 1827B affectu: non habebat proditor fletus quibus culpam ablueret, sed tormenta conscientiae quibus sacrilegium fateretur; ut dum suo reus judicio damnatur, et spontaneo supplicio facinus expiatur, pietas Domini, qui se ipse nollet ulcisci, et divinitas probaretur, qui conscientiam mentis invisibili potestate interrogaret.
94. Peccavi, inquit, quod tradiderim sanguinem justum (Matth. XXVII, 5) . Etsi cassa est poenitentia proditoris, quia peccavit in Spiritum sanctum; est tamen nonnullus in scelere pudor culpam agnoscere. Et quamvis ille non absolvitur, Judaeorum tamen impudentia confutatur: quos cum professio redarguat venditoris, scelerati tamen sibi vindicant jura contractus, et exsortes reatus esse se credunt, dum 1827C dicunt: Quid ad nos? Tu videris (Ibid.) . Amentes plane, qui putent solvi se magis auctoris scelere, quam teneri. In pecuniariis causis refuso pretio jus solvitur: hi pretium recipiunt, et sacrilegium persequuntur, ac pertinacibus studiis funestam sibi vindicant sanguinis auctionem, cum refunderet venditor sacrilegii mercedem.
95. Evidenter itaque dum pretium sanguinis a Judaeorum gazophylaciis separatur, et ager figuli ea qua venditur Christus, comparatur pecunia (Ibid., 7) ; dum is locus humandis peregrinorum reliquiis dicatur, et prophetiae impletur oraculum (Jerem. XXXII, 44) , et surgentis Ecclesiae mysterium revelatur. Ager enim secundum divina praecepta mundus hic omnis est (Matth. XIII, 38) : figulus autem, ille qui 1827D nos formavit e limo, de quo habes in veteri Testamento: Quia finxit Deus hominem de limo terrae (Gen. II, 7) , formandi per naturam, reformandi per gratiam 1828A habens pro suo arbitrio potestatem. Nam etsi propriis vitiis corruamus; per illius tamen misericordiam resumpto mentis spiritu, secundum Hieremiae oracula reformamur.
96. Pretium quoque sanguinis est pretium Dominicae passionis. Ergo pretio sanguinis emitur mundus a Christo; venit enim ut salvetur mundus per ipsum (Joan. III, 17) : in quo juxta ut opus auctoris, et jus est. Venit ergo ut consepultos per baptismum, et commortuos Christo ad perpetuitatis gratiam reservaret. Sed non passim omnibus ad sepeliendum est locus; nam etsi omnes mundus includat, 1525 non omnes reservat: et si communis habitatio; tamen legitima sepultura est eorum scilicet qui nunc sunt per fidem domestici Dei, sed fuerunt 1828B in lege peregrini. Qui sunt isti nisi de quibus dicitur: Memores estote quod aliquando vos gentes, qui eratis in carne alienati a conversatione Israel, et peregrini promissionis Testamentorum (Ephes. II, 11 et 12) ? Sed hi nunc jam non sunt advenae atque peregrini; quoniam cives sanctorum esse fidei jure meruerunt .
97. Sequitur admirabilis locus, quo subeundae aequanimiter injuriae moralis infunditur patientia pectoribus humanis. Accusatur Dominus, et tacet (Matth. XXVII, 11) : et bene tacet, qui defensione non indiget. Ambiant defendi, qui timent vinci. Non ergo accusationem timendo confirmat, sed despicit non refellendo. Quid enim timeret, qui non ambiret salutem? Salus omnium suam prodidit, ut acquirat 1828C omnium. Sed quid de Deo loquar? Susanna tacuit, et vicit; melior enim causa, quae non defenditur, et probatur. Et hic Pilatus absolvit: sed absolvit judicio, crucifixit mysterio. Verum hoc speciale Christi: illud humanum, ut apud iniquos judices magis videretur noluisse, quam non potuisse defendi.
98. Cur autem Dominus tacuerit, ipse praemisit, dicens: Si vobis dixero, non credetis mihi: si vos interrogavero, non respondebitis mihi (Luc. XXII, 67 et 68) . Illud tamen praestantissimum, quod maluit regem se probare, quam dicere; ut condemnandi causam habere non possent, qui quod objiciunt, hoc fatentur.
99. (Vers. 8.) Herode autem cupiente aliqua mirabilia ejus videre, ipse tacuit et nihil fecit; quia 1828D nec illius crudelitas merebatur videre divina, et Dominus jactantiam declinabat. Et fortasse typice in Herode omnes impii significantur: qui si Legi non 1829A crediderint et prophetis, mirabilia Christi opera in Evangelio quoque videre non possint.
100. (Vers. 11.) Ad Herodem mittitur, ad Pilatum remittitur. Et si uterque reum non pronuntiant; alienae tamen crudelitatis studiis obsequuntur. Lavit quidem manus Pilatus (Matth. XXVII, 24) , sed facta non diluit; judex enim nec invidiae cedere debuit, nec timori; ut sanguinem innocentis addiceret. Monebat uxor (Ibid, 19) : lucebat in nocte gratia: divinitas eminebat; nec sic a sacrilega sententia temperavit.
101. Similiter in hoc typum omnium judicum arbitror esse praemissum, qui damnaturi essent eos quos innoxios aestimarent. Tolerabiliores tamen gentiles esse quam Judaeos conjuncta Pilato persona 1829B demonstrat: et magis eos divinis ad fidem operibus admoneri. Quales autem illi qui Dominum majestatis crucifixerunt?
1526 102. (Vers. 18.) Nec immerito homicidae absolutionem petunt, qui flagitabant innocentis exitium. Tales leges iniquitas habet, ut oderit innocentiam, scelus diligat. In quo tamen nominis interpretatio speciem dat figurae; Barrabas enim patris filius Latine dicitur: illi ergo quibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII, 44) , vero Dei Filio filium patris sui Antichristum praelaturi esse produntur.