Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
103. Non otiosum quod veste alba induitur ab Herode, immaculatae tribuens indicia passionis; quod 1829C agnus Dei sine macula, cum gloria peccata mundi susciperet. In typo etiam Herodis, atque Pilati, qui amici ex inimicis facti sunt per Jesum Christum plebis Israel populique gentilis figura servatur, quod per Domini passionem utriusque sit futura concordia: ita tamen ut pius populus nationum capiat verbum Dei, et ad populum Judaeorum fidei suae devotione transmittat; ut illi quoque gloria majestatis suae corpus vestiant Christi, quem ante despexerant.
104. Chlamidem autem coccineam induitur a militibus, et purpuream tunicam (Matth. XXVII, 27) : in altera designans martyrum palmas, in altera regiae potestatis insignia: quod caro ejus fusum toto orbe 1830A terrarum sanguinem esset susceptura pro nobis, et passio regnum paritura de nobis.
105. Corona quoque de spinis capiti ejus annexa (Ibid., 29) , quid aliud quam divini operis munus ostendit, quod de peccatoribus mundi tamquam saeculi spinis triumphalis gloria Deo quaereretur. Nec flagella vacant, quia flagellatus est ipse, ne nos flagellaremur: Homo enim in plaga, et sciens ferre infirmitates, pro nobis dolet (Esai. LIII, 3 et 4) , a nobis qui Deum antea fugiebamus flagella detorquens: tam patiens Dominus, ut fugitivorum vinculis proprias manus, fugitivorum flagellis suum corpus offerret. Detestabili itaque mentis affectu, honoratum tamen Judaei exitum produnt; nam etsi compungentes coronant, illudentes adorant: etsi corde non credunt, quem perimunt, confitentur. Illis defuerunt 1830B boni operis affectus; Deo tamen suus non defuit honor: qui salutatur ut rex, coronatur ut victor, quasi Deus, et Dominus adoratur.
106. Arundo quoque vel secundum Matthaeum comprehenditur manu ejus (Matth. XXVII, 29) ; ut fragilitas humana jam non sicut arundo moveatur a vento, sed operibus Christi corroborata fundetur, et affixo cruci chirographo quod erat contrarium nobis, sententia vetusta cessaret: vel secundum Marcum caput ejus percutit (Marc. XV, 19) , ut solidata divinitatis attactu nostra conditio nutare non possit.
1527 107. (Vers. 26.) Sed jam tropaeum suum victor attollat. Crux super humeros imponitur ut tropaeum, quod sive Simon, sive ipse portaverit; et 1830C Christus in homine, et homo portavit in Christo. Nec discordant evangelistarum sententiae, quando concordat mysterium: et bonus ordo nostri profectus est; ut prius crucis suae tropaeum ipse erigeret, deinde martyribus traderet erigendum. Non Judaeus est qui crucem portat, sed alienigena, atque peregrinus: nec praecedit, sed sequitur, juxta quod scriptum est: Tolle crucem tuam, et sequere me. Non enim suam, sed nostram crucem Christus ascendit. Nec mors illa divinitatis fuit, sed quasi hominis; unde et ipse ait: Deus, Deus meus, respice me: quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46) ?
108. Pulchre ascensurus crucem regalia vestimenta 1831A deposuit; ut scias quasi hominem passum esse, non quasi Deum regem: etsi utrumque Christus, quasi hominem tamen, non quasi Deum cruci esse suffixum. Sed milites non Judaei sciunt quo tempore, qualia vestimenta Christo conveniant. Judicio quasi victor assistit: ad passionem tamquam reus, humilis venit.
109. Nunc quoniam tropaeum jam vidimus, currum suum triumphator ascendat: nec arborum truncis, aut quadrijugis plaustris manubias de mortali hoste quaesitas, sed patibulo triumphali suspendat captiva de saeculo spolia. Non hic revinctis post tergum brachiis gentes, nec excisarum urbium imagines cernimus, oppidorumque captorum simulacra, aut submissa captorum regum colla miramur, quales humanorum 1831B solent species esse triumphorum; nec victoriae terminos regionis fine distinctos: sed ovantes populos nationum, quaesitos non ad supplicium, sed ad praemium, reges liberis affectibus adorantes, voluntariis urbes studiis deditas, et in melius reformatas imagines oppidorum, quas non fucus expresserit, sed devotio coloraverit fidei: arma, victoriarumque jura toto orbe currentia, captivum principem mundi, et spiritualia nequitiae quae sunt in coelestibus, obedientia vocis humanae imperio, subditas dominationes variarumque virtutum species, non sericis, sed moribus emicantes. Fulget castitas, fides splendet, et induta mortis exuviis devotio fortitudinis jam resurgit. Unus Dei triumphus fecit omnes prope jam homines triumphare, crux Domini.
1831C 110. Refert ergo considerare qualis ascendit. Nudum video: talis ergo ascendat qui saeculum vincere parat; ut saeculi adjumenta non quaerat. Victus est Adam qui vestimenta quaesivit: vicit ille qui tegumenta deposuit. Et talis ascendit quales nos auctore Deo, natura formavit: talis in 1528 paradiso primus homo habitavit, talis ad paradisum homo secundus intravit. Et ut non sibi soli, sed omnibus vinceret, manus extendit, quo omnia traheret ad se; ut nodo mortis exuta, jugo fidei suspensa, coelestibus ea quae prius erant terrena sociaret.
111. (Vers. 38.) Scribitur etiam titulus: solet praecedere 1831D pompa victores; at vero currum Domini 1832A triumphalem praeibat bona pompa resurgentium defunctorum. Solet etiam titulus subjugatarum gentium numerum designare. Sit in illis triumphis ordine quodam digesta miserabilis devictarum, pereuntium contumeliosa captivitas nationum: hic redemptarum gentium vernat gratia: digni tanto triumpho jugales, ut coelum, terra, maria, inferna a corruptela mutentur ad gratiam.
112. Scribitur autem titulus, et super crucem ponitur, non infra crucem; quia principium super humeros ejus. Principium autem quid est, nisi sempiterna virtus ejus, atque divinitas? Unde et ipse interrogatus quis esset, respondit: Principium, qui et loquor vobis. Legamus hunc titulum:
Jesus, inquit, Nazarenus rex Judaeorum.
1832B 113. Merito supra crucem titulus; quia non humani corporis, sed divinae potestatis est regnum quod habet Christus. Merito supra crucem titulus; quia licet in cruce erat Dominus Jesus, super crucem tamen regis majestate radiabat. Vermis in cruce, scarabaeus in cruce: et bonus vermis qui haesit in ligno, bonus scarabaeus qui clamavit e ligno. Quid clamavit? Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Clamavit latroni: Hodie mecum eris in paradiso. Clamavit quasi scarabaeus: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? Et bonus scarabaeus, qui lutum corporis nostri ante informe ac pigrum virtutum versabat vestigiis: bonus scarabaeus, qui de stercore erigit pauperem. Erexit Paulum, qui aestimatus est ut stercora: erexit et Job qui sedebat in stercore. Non 1832C mediocris ergo titulus.
114. Ipse autem crucis locus, vel in medio, ut conspicuus omnibus: vel supra Adae, ut Hebraei disputant, sepulturam. Congruebat quippe ut ibi vitae nostrae primitiae locarentur, ubi fuerant mortis exordia.
115. Dividuntur vestimenta, aliis aliud sorte defertur; Dei enim spiritus non humana opinione comprehenditur, sed quasi quodam eventu inopinatus illabitur. Et fortasse milites isti quatuor Evangelistarum habebant typum, qui scripserunt titulum, quem omnes legamus. Lego titulum regis Judaeorum, 1832D cum lego: Regnum meum 1529 non est de hoc 1833A mundo (Joan. XVIII, 36) . Lego causam Christi super caput ejus scriptam, cum Lego: Et Deus erat Verbum (Joan. I, 1) ; caput enim Christi Deus est.
116. Isti ergo servabant Jesum et hodie servant, ne cui forte labatur, ne cui de passione descendat, quod petebat populus Judaeorum. Mihi plane Christus in passione moriatur, ut post passionem resurgat. Noluit descendere sibi, ut moreretur mihi. Nobis ergo jam Christus servatur: propter nos dividuntur vestimenta ejus. Non possunt singuli habere omnia, et ideo super tunicam sors agitatur; quia non pro hominis voluntate divisio fit Spiritus sancti. Divisiones enim gratiarum sunt, sed operatus est Spiritus, dividens singulis prout vult.
117. Intuere nunc Christi vestimenta divisa. Ubi illa quaeram? Quaere in Matthaeo, invenies penes 1833B ipsum solum chlamidem coccineam (Matth. XXVII, 28) : penes Joannem vestem purpuream (Joan. XIX, 2) : penes Marcum purpuram tantum (Marc. XV, 17) : penes Lucam vestem albam (Luc. XXIII, 11) ; hac enim sola pro sua fuit portione contentus. Quantos itaque Christus sua veste vestivit? Puto autem quod non quatuor tantum, sed omnes vestivit milites, et omnibus abundavit. Sed revertamur ad evangelistas.
118. Mystice itaque istae quatuor partes, non partes vestium, sed qualitates mihi videntur esse virtutum. Alius enim de regno sublimius scripsit: alius de hominis institutione diffusius: Lucas nitorem sibi sacerdotalis vestis elegit: Marcus vero verborum textum non desideravit: denique Joannes quasi quasdam intexit sententias, quibus vestiat 1833C fidem nostram. Nonne tibi videtur intextum illud: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum, et omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1-3) ? At vero Marcus tamquam purpurae fulgore contentus, sine ulla intextione verborum: Initium, inquit Evangelii Jesu Christi Filii Dei (Marc. I, 1) .
119. Ergo vestimenta divisa sunt Christi, vel gesta, vel gratia; quia tunica non potuit dividi, fides scilicet, quoniam non pro portione singulorum, sed pro jure communis est omnium; quod enim non dividitur, singulis manet integrum.
120. Et bene Desuper texta; sic enim texitur fides Christi, ut de divinis ad humana descendat; ex eo quod ante saecula ex Deo natus, posteriori tempore 1833D susceptionem carnis assumpserit. Significatur 1834A igitur nobis eo quod non debeat fides scindi, sed solida permanere.