Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Caput Quintum.
1. (Vers. 1.) Veniat dilectus meus in hortum meum, et comedat fructum pomorum suorum. Hinc hortum 1917B illum sibi Plato composuit, quem Jovis hortum alibi, alibi hortum mentis appellavit; Jovem enim et Deum et mentem dixit. In hunc introivisse animam, quam Venerem nuncupat, ut se abundantia et divitiis horti repleret, in quo repletus potu jaceret, potu qui nectar effunderet. Hoc igitur ex libro Canticorum composuit; eo quod anima Deo adhaerens in hortum mentis ingressa sit, in quo esset abundantia 1590 diversarum virtutum, floresque sermonum. Quis autem ignorat quod ex paradiso illo quem legimus in Genesi habere lignum vitae et lignum scientiae boni et mali (Gen. II, 8) , et ligna caetera, abundantiam virtutum putaverit transferendam, et in hortum mentis esse plantandam?
2. Quem in Canticis Canticorum hortum animae significat, vel ipsam animam; sic enim scriptum est: 1917C Hortus clausus sponsa, soror mea, hortus clausus, fons signatus. Et infra ait anima: Exsurge, aquilo, et veni, auster; perfla hortum meum, et defluant unguenta tua, descendat frater meus in hortum suum (Cant. IV, 12 et 13) . Quanto hoc pulchrius, quod anima ornata virtutum floribus, hortus sit; vel habeat in se paradisum germinantem, in quem hortum invitat Verbum Dei descendere; ut anima illa Verbi imbre coelestis, et ejus copiis irrigata fructificet! Verbum autem Dei pascitur animae virtutibus, quoties animam obedientem sibi et opimam invenerit: et carpit fructus ejus, et his delectatur. Cum autem descenderit in eam Dei Verbum, defluunt ex ea salubrium unguenta verborum, et diversarum 1917D flagrant longe lateque redolentia gratiarum spiramina. Unde ait Sponsus (Sponsus autem animae Deus Verbum est, cui anima legitimo quodam connubii foedere copulatur):
3. (Vers. 2.) Ingressus sum in hortum meum, soror mea sponsa; vindemiavi myrrham meam cum unguentis meis, manducavi panem meum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo. Edite, proximi mei, et bibite et inebriamini, fratres mei. Ego dormio, et cor meum vigilat. Cognoscamus quos fructus vel cibos epuletur Deus, vel quibus delectetur. Delectatur eo, si quis 1918A mortificet peccatum suum, oblitteret culpam suam, sepeliat atque abolefaciat iniquitates suas; myrrha enim est sepultura mortuorum, mortua autem peccata sunt, quae vitae suavitatem habere non possunt. Perfunduntur autem divini sermonis unguentis, et fortiori cibo verbi velut pane, et suaviori sermone velut melle curantur quaedam vulnera delictorum. Sermones autem cibos esse docet et alibi Salomon, dicens: Favi mellis sermones boni (Prov. XVI, 24) . In illo ergo horto sermones boni sunt, alius qui culpam coerceat, alius qui iniquitatem corripiat, alius qui mori faciat insolentiam, et velut sepeliat eam, quando correptus aliquis erroribus suis renuntiat.
4. Est etiam sermo fortior, qui confirmat cor hominis 1918B validioribus Scripturae coelestis alimentis. Comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo. Est enim sermo suasorius dulcis ut mel, et tamen peccatoris conscientiam in ipsa suavitate compungens. Est etiam ferventioris spiritus sermo, qui inebriat sicut vinum, et cor hominis laetificat. Est denique lacteus sermo, purus et candidus. Hos cibos dulcium utiliumque sermonum epulandos Sponsus proximis suis dicit: Edite, proximi mei, et bibite, et inebriamini, fratres mei. Proximi autem sunt qui eum sequuntur, et ejus nuptiis intersunt. Quo cibo et potu (bibit enim unusquisque (Prov. V, 15) aquam de suis vasis, et de puteorum suorum fontibus) repleta anima, atque inebriata, saeculo dormiebat, vigilabat Deo. Et ideo sicut posteriora docent, aperiri sibi Deus Verbum ejus januam postulabat, ut eam suo repleret ingressu.
1918C 5. Hinc ergo epulatores illi Platonici, hinc nectar illud ex vino et melle prophetico, hinc somnus ille translatus est, hinc vita illa perpetua quam deos suos dixit epulari, quia Christus vita est. Ideoque talium sermonum seminibus, animae ejus repletus est venter, atque ipsa exivit in Verbo: quae autem exit anima a servitio isto, et elevat se a corpore, Verbum sequitur. Aliter, ut superius (Sup., cap. 4) aliquantulum repetamus: Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus. Quo significat signatum debere apud te manere mysterium, ne violetur operibus malae vitae, atque adulterio castitatis: ne divulgetur quibus non convenit, ne garrula loquacitate dispergatur in perfidos.
1918D 6. Bona debet ergo fidei tuae esse custodia, ut intemerata vitae ac silentii integritas perseveret. Unde et Ecclesia altitudinem servans mysteriorum coelestium, rejicit a se graviores venti procellas, et invitat vernantis gratiae suavitatem. Et sciens quod hortus suus Christo displicere non possit, advocat ipsum sponsum dicens: Exsurge, aquilo, et veni, auster: perfla hortum meum, et fluant unguenta mea (Cant. IV, 10) : 1591 descendat frater meus in hortum suum, et edat fructum pomiferarum suarum (Cant. V, 1) ; bonas enim arbores et fructiferas habet, radicesque 1919A suas quas tinxerat in sacri fontis irriguo, et in bonos fructus novae fecunditatis germine pullulaverint; ut non jam prophetica caedantur securi, sed evangelica ubertate fecundentur. Denique fertilitate earum Dominus delectatus respondet:
7. Ingressus sum in hortum meum, soror mea sponsa: vindemiavi myrrham cum unguentis meis, manducavi panem meum cum melle meo: bibi potum meum cum lacte meo. Quare panem et vinum dixerim, fideles intelligunt. Illud autem non dubium, quod nobis ipse manducat et bibit, sicut in nobis legisti, quia in carcere esse se dixit (Matth. XXV, 36) . Unde et Ecclesia videns tantam gratiam, hortatur filios suos, hortatur proximos, ut ad sacramenta concurrant, dicens: Edite, proximi mei, et bibite, et inebriamini, fratres 1919B mei. Quid edamus, quid bibamus, alibi tibi per prophetam Spiritus sanctus expressit, dicens: Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo (Psalm. XXXIII, 9) . In illo sacramento Christus est, quia corpus est Christi: non ergo corporalis esca, sed spiritalis est. Unde et Apostolus de typo ejus ait: Quia patres nostri escam spiritalem manducaverunt, et potum spiritalem biberunt (I Cor. X, 3) . Corpus enim Dei corpus est spiritale, corpus Christi corpus est divini spiritus; quia spiritus est Christus, ut legimus: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20) . Et in Petri epistola habemus: Christus pro nobis mortuus est (I Pet. II, 21) . Denique cor nostrum esca ista confirmat, et potus iste laetificat cor hominis, ut propheta memoravit 1919C (Psal. CIII, 25) .
8. Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus; ne facile aperiat os suum, nec vulgari resignet alloquio; neque enim de ipsis divinis decet, nisi verbo Dei interpellata respondeas. Quid tibi cum caeteris? Soli Christo loquere, soli fabulare Christo. Si enim ut mulieres taceant in Ecclesia scriptum est (I Cor. XIV, 34) : quanto magis non decet patere virginis januam, non decet viduae patere fores! Cito insidiator pudoris obrepit, cito verbum excipit, quod revocare desideres. Si Evae clausa fuisset janua, nec Adam deceptus fuisset, nec respondisset interrogata serpenti. Introivit mors per fenestram, hoc est, per Evae ostium. Ingreditur mors per ostium tuum, si falsum loquaris, si turpiter, si 1919D procaciter, postremo si ubi non oportet, loquaris. Clausae sint igitur labiorum tuorum fores, et obseratum maneat vocis vestibulum, tunc fortasse reserandum, cum audieris Dei vocem, cum audieris Dei verbum. Tunc tibi myrrha sudabit, tunc tibi baptismatis aspirabit gratia, ut ab elementis mundi commoriare cum Christo, et cum Christo resurgas. Quid adhuc, inquit, velut viventes, de hoc mundo decernitis? Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis, quae sunt ad corruptionem ipso usu (Coloss. II, 20 et seq.) .
9. Descendat frater meus in hortum suum, ut comedat 1920A fructum pomiferarum suarum. Quae sunt istae pomiferae? Lignum aridum factus es in Adam, sed nunc per gratiam Christi pomifera arbor pullulasti. Libenter accepit Dominus Jesus, et dignatione coelesti respondit Ecclesiae suae: Descendi, inquit, in hortum meum, vindemiavi myrrham cum unguentis meis, manducavi panem meum cum melle meo, et bibi vinum meum cum lacte meo.
10. Edite, inquit, fratres mei, et inebriamini: Vindemiavi myrrham cum unguentis meis (Psalm. LXXIX, 9) . Quae est ista vindemia? Cognoscite vineam, et agnoscetis vindemiam. Vineam, inquit, ex Aegypto transtulisti, hoc est, populum Dei. Vos estis vinea, vos estis vindemia: quasi vinea plantati, quasi vindemia fructum dedistis. Vindemiavi myrrham cum 1920B unguentis meis, hoc est, in odorem quem accepistis.
11. Manducavi panem meum cum melle meo. Vides quod in hoc pane nulla sit amaritudo, sed omnis suavitas sit. Bibi vinum meum cum lacte meo, vides hujusmodi esse laetitiam, quae nullius peccati sordibus polluatur? Quotiescumque enim bibis, remissionem accipis peccatorum, et inebriaris spiritu. Unde et Apostolus ait: Nolite inebriari vino . . . . . sed implemini Spiritu sancto (Ephes. V, 18) . Vino enim qui inebriatur, vacillat et titubat: spiritu qui inebriatur, radicatus in Christo est, et ideo praeclara ebrietas, quae sobrietatem mentis operatur.
1592. 12. Edite, inquit, amici mei, et bibite, et inebriamini. Bona ebrietas quae ad meliora atque jucunda 1920C facit quemdam mentis excessum, ut immemor sollicitudinum animus noster, vino jucunditatis hilaretur. Bona mensae spiritalis ebrietas; denique poculum inebrians quam praeclarum (Psalm. XXII, 5) ! Et alibi habes: Rivos ejus inebria, multiplica generationes ejus (Psalm. LXIV, 11) ; eo quod ebrietas terrae cum infusa fuerit imbre coelesti, suscitare semina, fructus multiplicare consueverit. Itaque ubi Verbum quod sicut pluvia descendit de coelo, venas terrae nostrae, id est, animae ac mentis inebriavit praedicatione divina, excitantur virtutum studia diversarum, fructusque fidei, et castae devotionis adolescit, meritoque ei dicitur: Visitasti terram, et inebriasti eam (Psalm. LXIV, 10) . Susceptione etenim corporis visitavit, ut sanaret infirmos: inebriavit gratia spiritali, ut anxios 1920D jucunditate mulceret.
13. Ego dormio, et cor meum vigilat. Est sanctorum somnus etiam operarius, secundum quod scriptum est: Ego dormio, et cor meum vigilat. Et secundum quod Jacob sanctus divina dormiens videbat mysteria, quae vigilans non viderat; de coelo ad terras aerem praevium sanctis, respicientem Dominum, et pollicentem terrae ejus possessionem. Itaque brevi somno dormiens, impetravit quod magno labore postea acquisivit, haereditas enim ejus est somnus sanctorum, feriatus ab omnibus corporis voluptatibus. 1921A ab omni animi perturbatione, tranquillitatem menti invehens, placiditatem animae; ut tamquam soluta nexu corporis se ablevet, et Christo adhaereat. Hic est somnus vitae sanctorum.
14. Vox dilecti mei pulsantis, aperi mihi, soror mea. Et si dormias, et si modo devotionem animae tuae noverit Christus, venit, et pulsat ejus januam, et dicit: Aperi mihi, soror mea. Bene soror, quia nuptiae spiritales sunt Verbi atque animae; neque enim animae norunt conjugiorum foedera, et usus copulae corporalis, sed sunt sicut angeli Dei in coelo. Aperi, inquit, mihi, sed extraneis claude. Claude saeculo, claude mundo. Neque ipsa foras ad illa materialia prodeas, neque tuum relinquens lumen, alienum requiras; quia materiale lumen tenebrosam infundit 1921B caliginem, ut non videatur lumen verae gloriae. Aperi ergo mihi, noli coarctari, sed dilata te, et adimplebo te. Et quia decurso orbe terrarum, plus molestiarum et offensionis reperi, nec facile habui ubi requiescerem; ideo tu aperi, ut in te filius hominis reclinet caput, cui non est requies nisi super humilem et mansuetum.
15. Aperi mihi, soror mea, surge, proxima mea, columba mea, perfecta mea. Charitate proxima, columba simplicitate, virtute perfecta. Quia caput meum plenum est rore; sicut enim ros coeli nocturnas amovet siccitates, ita ros Domini nostri Jesu Christi nocturnis et saecularibus tenebris aeternae vitae stillavit humorem. Hoc est caput quod aestu mundi nescivit arescere, unde ait: Quia si in humido haec faciunt, 1921C in arido quid facient (Luc. XXIII, 31) ? Hoc igitur caput rorat aliis, sibi abundat. Et bene abundat caput Christi; quia caput tuum Christus est, qui plenus est semper, nec liberalitatibus hauritur suis, aut diutina deficit largitate. In hoc caput ferrum non ascendit, quod est instrumentum belli, insigne discordiae. Nunc specta, et vide ros ille qualis sit, scilicet non vulgaris humoris.
16. Cincinni autem mei guttarum noctis. Noli, proxima mea, accipere cincinnos corporalium capillorum: non illa ornamenta, sed crimina sunt: lenocinia formae, non praecepta virtutis. Alios cincinnos Nazaraeus habet, in quibus ferrum non ascendit, quos nemo praecidit: qui non calamistris compositi aut arte digesti, sed multiplici crispantes virtutum nitentium 1921D gratia refulserunt. Disce in historia quales Nazaraeus cincinnos habeat, quos quamdiu Samson habuit intactos, numquam vinci potuit. Cincinnos perdidit, et meritum virtutis amisit (Jud. XVI, 17) .
17. (Vers. 3.) Audita igitur voce Verbi, quam exueras tunicam nocte, ne quaesieris quemadmodum induas eam; ostenditur enim, et frequenter offertur per nequitiam spiritalem quemadmodum, inquam, induas eam, obliviscaris et nescias; quasi jam Dominus assistat, exsors corporalium vinculorum turbata 1922A consurgas, internam orationibus praepares mentem, dum surgis; ut ex humilibus ad superna contendas, et studeas fores tui cordis aperire. Dum 1593 manus tuas tendis ad Christum, fidelem tua gesta spirabunt odorem.
18. Aperi mihi, soror mea. Nonne cum aliquem de primariis viris desideras convenire, primo ad ejus domum appropinquas: postea quaeris informari atque instrui, ut cognoscas mentem patris familias: deinde ut ejus domum ingrediaris, imploras, ne quis te abjiciat et excludat. Pulsa ergo et tu regiam illam coelestem, pulsa non manu corporis, sed quadam orationis tuae dextera. Non sola manus corporis pulsat, pulsat et vox; scriptum est enim: Vox fratris mei pulsat ad januam. Pulsamus et digito. Denique 1922B et Thomas digito meruit januam resurrectionis aperire: et tibi dicit Jesus: Infer digitum tuum huc, et mitte in manus meas et latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX, 27) . Pulsa ergo digito, si non potes tota manu, pulsa januam. Christus est janua qui ait: Per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X, 9) .
19. Cum hanc igitur januam pulsaveris, vide quomodo ingrediaris; ne forte etiam ingressus, extra conspectum regis sis. Multi ingrediuntur palatia, et non statim regem istum terrae vident, sed frequenter observant, ut aliquando videre mereantur. Nec praesumunt videndi copiam, sed jussu repraesentantur, et precem fundunt; ut cum benevolentia suscipiantur, caventes primos sui sermonis ingressus; 1922C ne quid titubet, ne quid offendat: quanto magis rogandus est Deus, ut ostium misericordiae suae nostra ingrediatur oratio!
20. Vox fratris mei pulsat ad januam. Januam quoque tuam disce, o sponsa Christi, temporibus obserare nocturnis; ne facile quisquam patentem reperiat. Sponsus ipse vult clausam esse, cum pulsat. Janua nostra os nostrum est, Christo propemodum soli debet aperiri, nec aperiatur nisi ante pulsarit Dei Verbum. Vox fratris mei pulsat ad januam. Audi pulsantem, audi introire cupientem.
21. (Vers. 2.) Aperi mihi, soror mea, sponsa, columba mea, perfecta mea; quia caput meum plenum est rore, et crines mei guttis noctis. Considera quando maxime pulsat januam tuam Deus Verbum, cum repletum 1922D est caput ejus rore nocturno. In tribulatione enim et tentationibus positos visitare dignatur; ne quis forte succumbat victus aerumnis. Repletur ergo caput ejus rore vel guttis, quando corpus ejus laborat. Tunc ergo vigilandum, ne cum venerit Sponsus, recedat exclusus. Si enim dormias, et cor tuum non vigilet, discedit antequam pulset: si cor tuum vigilet, pulsat, et aperiri sibi januam poscit.
22. Habemus ergo animae nostrae januam, habemus et portas de quibus dictum est: Tollite portas 1923A principes vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae (Psal. XXIII, 7) . Est ergo et coelum in his in quibus sunt portae aeternales. Si has fidei tuae portas velis attollere, intrabit ad te Rex gloriae, triumphum portans propriae passionis. Habet enim justitia portas, nam etiam de his legimus scriptum, dicente Domino Jesu per prophetam suum: Aperite mihi portas justitiae (Psal. CXVII, 19) . Et infra ait propheta David: Lauda, Hierusalem, Dominum, lauda Deum tuum, Sion; quoniam confortavit seras portarum tuarum (Psal. CXLVII, 12) .
23. Est ergo anima quae habet januam, est quae habet portas. Ad hanc januam venit Christus, et pulsat: pulsat et portas. Aperi ergo illi, vult introire, vult Sponsam invenire vigilantem. Noli ergo 1923B bono amatori facere moras, cito recedit: et tu somno corporis tui videris exclusisse pulsantem. Excludis enim, cum desidiosus es, cum piger, cum somnolentus. His repagulis Christus excluditur: si castus et si sobrius sis, cave ne negligens sis. Majorem Christo facit injuriam, qui advenientem repellit.
24. Aperi mihi, soror mea, proxima mea: pulsat ad januam etiam quando tu dormis: si tamen vel excitatus evigiles, vel vocatus januam tui pectoris aperias, introibit. Quod si fugias lectionem propheticam, si domi non legas, in Ecclesia audire nolis, nonne sicut ille qui averso connivet obtutu, ne videat quod possit videre, claudit oculos ne aspiciat, cui potestas videndi est: aut sicut in furore plerique injecere manus oculis suis; ita et tu primo averteris 1923C conniventi magis dissimulatione, quam refragatione praerupta. Nam cum ad Ecclesiam venis et te Christianum 1594 esse asseris, sanus videris, aperis oculos quibus possis videre: sed dum audire dissimulas quae leguntur, claudis ne videas tibi, et si aliis videre videaris. Injicis etiam quasdam perfidiae et intemperantiae manus oculis animae tuae, et caecitatem infers cordi tuo (quod est gravius) voluntariam; ut videns non videas, audiens non audias.
25. Putas te solum esse cum fornicaris, et non recordaris, quia oculi Domini vident orbem terrarum? Non audis dicentem: Ecce venit hora ut dispergamini unusquisque in sua, et me solum relinquatis: sed non sum solus; quia Pater mecum est (Joan. XVI, 32) . Adest ergo Pater, adest et Filius Dei, adsunt 1923D ministri, adsunt Cherubim et Seraphim, qui dicunt. Sanctus, sanctus, sanctus, plena est terra majestatis tuae (Esai. VI) . Plenus est enim mundus virtutum, quia plenus est nequitiarum: plenus est orbis terrarum remediis, quia plenus est laqueis.
26. (Vers. 3.) Exui tunicam meam, quomodo induam illam? Etenim in hac saeculi nocte prius tibi corporalis vitae amictus est exuendus; exuit enim se carnem Dominus, ut pro te de dominationibus et potestatibus mundi hujus triumpharet. Quomodo induam illam? Vide, anima Deo devota, quid dicat. 1924A Sic se actus corporis, et terrenos exuit mores, ut nesciat quomodo etiamsi velit, rursus induere possit. Quomodo induam illam? Hoc est qua verecundia, quo pudore, qua postremo memoria? Consuetudo enim boni, usum veteris pravitatis amisit.
27. Audiens anima, Aperi mihi, caput roris plenum habens, hoc est, tentationibus saecularibus, subito turbata, et quasi surrectura quae surgere jubebatur, ait cum aloem redoleret et myrrham insigne sepulturae: Exui tunicam meam, quomodo induam illam: lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? Veretur enim ne iterum in tentationes resurgat, ne iterum in culpam redeat atque peccatum, et egressus suos virtutumque profectus terrenis incipiat vestigiis inquinare.
1924B 28. Certe hoc modo etiam perfectionem virtutis suae indicat, quae tantam Christi meruerit charitatem; ut ad eam veniat, et pulset januam ejus, et veniat cum Patre, et coenet cum eadem anima, et ipsa cum eo, sicut in Apocalypsi dixit Joannes apostolus (Apoc. III, 20) . Etenim cum in superioribus audisset: Ades huc a Libano; et cum adverteret in carne se Christo adesse non posse, sed tunc adesse si adesset in spiritu, conformans se ad ejus voluntatem, ut esset et ipsa conformis imagini Christi; jam non sentit carnis exuvias, jam quasi spiritus exuens se corporis conjunctione, jam quasi oblita, et quae si velit, copulae illius meminisse non possit, ait: Exui tunicam meam, quomodo induam eam? Exui enim tunicam illam pelliceam, quam acceperunt Adam et Eva post 1924C culpam, tunicam corruptelae, tunicam passionum; Quomodo induam illam? Non requirit ut induat: sed ita significat abjectam, ut jam indumento sibi esse non posset.
29. (Vers. 3.) Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? Hoc est, vestigia mea lavi, dum egrederer, ac me elevarem de corporis contubernio, de illa connexione et familiaritate carnalis amplexus: quomodo inquinabo ea, ut in corporis claustrum, et illum tenebrosum passionum ejus carcerem revertar? Sic passiones sepelimus, si crucem hujus corporis non resolvamus; si chirographum peccati quod deletum est, in cruce Christi non rescribamus, si veteris hominis amictum quem exuimus, non induamus. Scriptum est enim in Canticis: Exui tunicam 1924D meam, quomodo induam eam? lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos? Mortificata igitur sunt corporis membra, cur ejus pullulant vitia? Ideo non praevaluit lex, quia carnem non mortificavit: ideo quasi umbra praeteriit, quia non decoloravit: ideoque obumbravit nos a sole justitiae, quia coacervavit crimina.
30. Aliquando nudam esse, virtutis indicium est, quia scriptum est: Exui tunicam meam, quomodo induam eam? lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos? Quam igitur tunicam exuerit, et non invenerit quemadmodum 1925A induat eam, de Scripturis si possumus, revelemus. Est enim quaedam tunica corporalis, sunt cupiditatum quaedam intexta velamina; et ideo interdum melius est nudum esse corpore, quam corde velatum. Unde etiam Paulus nos admonet, 1595 exspoliari multo melius esse quam supervestiri, dicens alibi: Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, induite novum qui renovatur in agnitionem, secundum imaginem ejus qui creavit eum. Ergo quae exspoliata est, et pedes lotos habet, nescit quemadmodum inquinari non possit; obliviscitur enim per gratiam, quod hauserat per naturam.
31. Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? Didicisti in Evangelio, quod pedes lavare fidei mysterium, humilitatis insigne sit, juxta quod scriptum 1925B est: Si ego lavi pedes vestros Dominus et magister, quanto magis vos debetis alter alterius pedes lavare (Joan. XIII, 14) ! Sed hoc ad humilitatem pertinet. Quantum vero ad mysterium, pedes debet lavare suos, qui vult partem habere cum Christo: Si enim non lavero, inquit, tibi pedes, non habebis partem mecum (Ibid. 8) . Cum hoc Petro dicitur, quid de nobis censetur? Qui lavit igitur pedes, non necesse habet iterum lavare; et ideo caveat ne inquinet eos.
32. Et bene sancta Ecclesia dicit: Lavi pedes meos; non dicit, quomodo iterum lavabo eos, sed quomodo iterum inquinabo eos? Quasi oblita maculae veteris, oblita contagii, admonet quomodo in ministerio corporali spirituale debeamus actuum nostrorum diluere vestigium. Itaque pedes cum semel 1925C laveris aeterni fontis irriguo, et mysterii mundaveris sacramento, cave iterum corporeae cupiditatis illuviem, ne lutulenti actus terrenis sordibus inquinentur. Isti sunt pedes quos David lavit in spiritu, qui te docet quemadmodum eos inquinare non possis, dicens: Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis, Hierusalem (Psal. CXXI, 2) . Utique hic non corporis, sed animi intellige pedes; quomodo enim terrenus homo in coelo haberet corporis pedes? Hierusalem, sicut Paulus te docuit, in coelo est: et idem te docuit quemadmodum in coelo stare possis, cum dicit: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20) . Conversatio morum, conversatio factorum, conversatio fidei.
33. Feci judicium et justitiam, non tradas me 1925D calumniantibus me. Ubi justitia, ibi misericordia. Misericordia a peccato liberat. Quomodo ergo peccatoribus trador? Simile est illud in Canticis: Exui tunicam meam, quomodo induam eam? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos? Exui tunicam peccatoris, velamenque terreni; cur quasi peccator atque terrenus adjudicor? Lavi pedes meos, ne qua peccati sors posset adhaerere vestigio; cur das in me delinquentibus potestatem?
34. Hieremias in suis Threnis ait: Defecit iniquitas 1926A tua, filia Sion, non adjiciet te expellere adhuc: visitavit iniquitates tuas, filia Edom, revelavit super peccata tua (Thren. IV, 21) . Advertis quoniam iniquitas non potuit sine Dei visitatione deficere, nec plena esse correctio, nisi per gratiam Domini Salvatoris? Quomodo autem deficiat iniquitas, audi dicentem Ecclesiam: Exui tunicam meam, quomodo induam eam? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos? Veteris igitur hominis vestimentum vitiis erroris intextum, in lavacri regeneratione depositum, nescit quomodo possit induere; studio enim correctionis inoleverat oblivio peccatorum. Tanta vis consummatae emendationis est, ut in quamdam pueritiae redeat spiritalis aetatem, quae vias erroris ignoret; crimen etiamsi velit, non possit admittere; quia desueverit 1926B usus nosse peccandi.
35. (Vers. 4.) Frater meus misit manum suam de prospectu, et venter meus conturbatus est super eum. Exsurrexi ego aperire fratri meo. Manus meae distillaverunt myrrham, digiti mei myrrha pleni. Primum ergo tamquam a prospectu mittit manum suam, quando Deus ex operibus aestimatur, unde ait: Si mihi non creditis, operibus credite (Joan. X, 38) . Deinde augetur amor, et intimis visceribus conceptus inolescit. Inde intelligibili utero, in quo est receptaculum Verbi, seminibus ejus infusis, plenitudinem ejus corporaliter inhabitantem haurire anima nostra desiderat; non enim turbatur uterus feminarum, nisi quae fuerint alvo graves. Surgit igitur anima ut aperiat Dei Verbo, sed dum se expandit atque 1926C aperit, ut opera mundi istius Verbi receptione mortificet, sicut ille qui ait: Mortificationem Domini Jesu in corpore nostro circumferimus (II Cor. IV, 19) . Ergo dum aperit, transit Sponsus; vult enim semper quaeri, frequentius inveniri. Et si clausam invenerit januam, pulsat; et si per moram 1596 fuerit exclusus, recedit; sed cito redit, ei iterum pulsat, ut vel postea Sponsam suam inveniat praeparatam.
36. Potest quidem et sic accipi, Frater meus transivit: sicut legimus quod penetravit dilectae intima medullarum, quemadmodum ad Mariam dictum est: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur multorum cordium cogitationes (Luc. II, 35) . Denique addidit Sponsa, animam suam exisse in verbo ejus, quod fit quando anima peregrinatur a 1926D corpore, et Deo praesens est. Audiens haec Sponsus misit operationem suam Verbum, tamquam per cavernam, non adhuc facie ad faciem: misit tamquam manum, Et venter, inquit, meus conturbatus est super eum. Quisquis sic vivit, potest dicere:
37. Frater meus misit manum suam per prospectum, et venter meus conturbatus est ad illum: surrexi aperire fratri meo. Bonum est ut ad adventum Domini interiora turbentur. Si ad angeli adventum Maria turbata est, quanto magis ad Christi nos turbamur 1927A adventum! Influentibus quippe divinis, corporeus peregrinatur affectus, et usus ille exterioris hominis exolescit. Et tu turbare, tu festina. Festinantes illi agnum manducare praecipiuntur. Surge, aperi, ad januam Christus est, vestibula domus tuae pulsat: si aperueris, introibit, et introibit cum Patre. Nec solum cum ingressus fuerit, mercedem relinquit: sed etiam priusquam ingrediatur, mercedem praemittit. Adhuc anima turbatur, adhuc parietes domus suae palpat, adhuc ostium quaerit ubi Christus est, adhuc solvit vinculum carnis et corporis claustrum, adhuc Christus foris pulsat.
38. Quae est fenestra nostra, nisi per quam opera Christi videmus, oculus scilicet animi et mentis obtutus? Et ideo, virgo, per fenestram tuam 1927B Christus introeat, Christus manum suam mittat: per fenestram tibi Verbi veniat, non corporis amor. Si igitur per fenestram tuam manum mittit Dei Verbum, vide quemadmodum fenestras tuas praepares, vide quemadmodum ab omni pulvere delictorum detergere debeas. Nihil tetrum habeant, nihil adulterinum fenestrae virginis. Procul stibium et caeteras affectati nugas decoris, procul adulterini amoris illecebras. Similis aurium clausura est, quibus non suspendenda onera, non figenda vulnera, sed unus ornatus est, audire quod prosit.
39. (Vers. 6.) Aperui, inquit, fratri meo; frater meus transivit. Quomodo transivit, id est, mentis interna penetravit, sicut dictum est Mariae: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Vivum enim Dei 1927C verbum, sicut gladius acutus, penetrans corporalium repagula cogitationum, cordis interna rimatur. In cubili ergo tuo et nocturno in tempore constituta, semper meditare Christum, et ejus adventum omnibus sperato momentis. Si tardare tibi videtur, exsurge. Tardare videtur, cum diu dormis: tardare videtur, cum ab oratione vacas: tardare videtur, cum vocem non excitas psalmis. Primitias vigiliarum tuarum Christo dicato, primitias actuum tuorum Christo immola.
40. (Vers. 5.) Surrexi ego aperire fratri meo; manus meae distillaverunt myrrham, digiti mei myrrha pleni sunt super manus clausurae. Quid hoc significet, consideremus. Primum operibus suis videtur, ut dixi, Deus verbum tamquam per cavernam, non plene 1927D atque perfecte: deinde augetur amor et conceptus adolescit, atque ex seminibus ejus quae quodam utero intelligibili susceperit anima, totam plenitudinem divinitatis ejus habitantem in eo corporaliter, ut legimus, videre desiderat. Surrexit ut propius illud Dei Verbum videret, et in hoc ipso processus ejus significatur, quod surrexit per vigorem atque virtutem; praesentia enim Verbi hausit animae virtutem, sicut praesentia Mariae cum utero gravis esset, erudivit Joannem in utero constitutum: adeo ut exsiliret ex utero et exsultaret, Domini praesentiam recognoscens.
1928A 41. Surrexit aperire, et opera ejus et facta mortificata sunt mundo. Talis enim debet esse anima, quae Verbum est receptura, ut moriatur mundo, et consepeliatur in Christo; sic enim Christus invenitur, et tale sibi quaerit hospitium. Deinde ipsa ministeria operationum, id est, manus et digiti, quibus comprehenditur Christus, mortificantur: quos digitos velut eminentia factorum nostrorum opera 1597 possumus aestimare. Itaque velut e complexu suo cum jam extenderet intelligibiles manus suas et digitos, ut comprehenderet Verbum, transisse sibi illud, non tamen adhuc pertransisse anima pia dicit. Et hunc processum habet, quando transit et pertransit animam Verbum Dei, quia scriptum est: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur multorum 1928B cordium cogitationes (Luc. II, 35) . Hinc adhuc transitur, non pertransitur; ut in Maria in posterioribus forte pertransitur, ubi tamquam signaculum ponitur in medio ejus Dominus Jesus.
42. Denique statim alius profectus Verbi pertranseuntis, quia exivit anima in Verbo ejus; hoc est, Verbum ejus secuta exivit de corpore, elevans se de ejus habitaculo, et peregrinam se faciens ei, ut adesset Deo, et esset civis sanctorum. Simul enim et carnis domestici et Dei esse non possumus. Ergo in hoc loco exire significatur, ut dixi, anima, quando abducit se a corporis voluptatibus. Denique scriptum est: Exi de Babylone, fugiens a Chaldaeis (Esai. XLVIII, 20) . Non utique ut regiones Babylonis Hebraeus fugiat, sed mores, ut prophetico admonetur 1928C alloquio: siquidem sint qui in Babylone sunt Hebraei, et de Babylone exisse moribus doceant. Nam et illi de quibus dicit propheta, quod sedebant super flumina Babylonis (Ps. CXXXVI, 1) , sedebant quidem in regione Babylonis, sed in ejus non erant vitiis et confusione. Nam quomodo erant in illa confusione vitiorum, qui flebant gerentes poenitentiam, quod de arca devotionis ac fidei, et virtutis paternae meritis excidissent? Quae autem in verbo exit anima, Verbum requirit; unde et ista dum quaereret, incidit in custodes qui circumeunt civitatem.