Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
(Vers. 7.)
44. Beata et illa est in qua non gravia aut multa invenit, sed invenit in ea amictum fidei et sapientiae disciplinam. Itaque sine dispendio sui (quia et si volet quis, non potest auferre veram sapientiam) etsi adversarius obstrepat; ubi tamen vera innoxiae conversationis elucet integritas, transivit custodes, et filiabus illius coelestis civitatis admixta, Verbum 1929B requirit; et quaerendo ejus in se excitat charitatem, et ubi Verbum quaerat, agnoscit.
45. Invenerunt, inquit, me custodes qui circumeunt civitatem: percusserunt et vulneraverunt me, et tulerunt pallium meum a me custodes murorum. Non in se, filiae, sed in nobis vulneratur Ecclesia. Caveamus igitur ne lapsus noster, vulnus Ecclesiae fiat, ne quis a nobis pallium auferat, hoc est, amictum prudentiae, insigne patientiae, quo mollioris ambitio 1929C vestis exuitur: Qui enim mollioribus vestibus induuntur, in domibus regum sunt (Matth. XI, 8) . Nobis autem pallium dedit Christus, quo apostolos suos et corpus suum ipse vestivit, quod denique jubet te dare, si quis a te tunicam petit, ut dimittas ei et pallium (Matth. V, 40) ; id est, insigne philosophiae tuae tradas, et quasi amictu prudentiae 1598 tuae eum qui ante nudus fuerat, circumvestias.
46. Ibi igitur, filiae, Christum quaeramus, ubi quaerit Ecclesia, in montibus boni odoris, qui excelsorum sublimitate factorum, suavem vitae odorem pro meritorum verticibus exhalant.
47. Invenerunt illam custodes murorum. Fortasse sunt et alii custodes, quos magis intelligere debeamus. Est enim civitas quae portas murorum clausas non habet, de qua dictum est: Et portae ejus non claudentur per diem (Apoc. XXI, 25) ; nox enim non erit amplius in ea, afferent gloriam et honorem gentes in illam. Illa est ergo civitas Hierusalem quae in coelo est, intra quam jam quasi perfecta et immaculata servaris; non enim intrat in eam omne commune. Communis castitas non est, communis pudicitia 1930B non est, quae in libro vitae scribitur.
48. Si igitur invenimus civitatem, ingrediamur in eam, videamus lumen ejus, videamus muros, videamus fundamenta muralia, videamus etiam custodes murorum. Sed quomodo ingrediamur in eam? In hac civitate vita est, et una est via quae ducit ad vitam. Via ergo Christus est, ergo Christum sequamur. Sed ipsa in coelo est civitas; quomodo igitur ascendamus ad coelum? Docet Evangelista, qui dicit: Et eduxit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de coelo (Apoc. 21, 10) . Ascendamus ergo spiritu, quia caro ascendere ad eam non potest. Ascendamus nos interim in coelum, ut ad nos postea de coelo illa descendat, in qua lumen est simile 1930C lapidis pretiosissimi, ut lapidis jaspidis et crystalli habet murum magnum et altum.
49. Didicisti lumen, didicisti murum; disce portas, disce custodes. Habet, inquit, portas duodecim, et in portis angelos duodecim, in quibus duodecim tribuum filiorum Israel superscripta sunt nomina (Ibid., 12) . In portis patriarcharum nomina continentur, in muro apostolorum; fundamenta enim civitatis, apostoli, et lapis angularis est Christus, in quo omnis structura consurgit. Deus extra, Deus intus, Deus ubique est: Habet enim, inquit, civitas majestatem Dei (Ibid., 11) . Ergo et vos, sanctae virgines, et quicumque justi estis, et immaculatam animae geritis castitatem, cives sanctorum estis et domestici Dei. Sed tunc nobilitatem istam patriae possidebitis, si Christum intra civitatis istius septa quaeratis, ingressi 1930D per fidem actusque pretiosos, patriarcharum clarificati lumine, fundati super apostolos, versantes inter angelos.
50. Quomodo igitur isti custodes angeli sunt, qui castae animae pallium tollunt? Aliud pallium virginum est, aliud adolescentulae circumforaneae. Illa quae in foro Christum requirit, pallium etiam quod habebat, amisit. Prudentia enim non in foro, non in plateis, sed in Ecclesia possidetur. Et fortasse ut cum ipsis quoque veniamus in gratiam, atque omnium misericordem Deum esse doceamus; quia et 1931A illi Christum aliquando reperiunt, si tamen jugiter quaerant, pallium hoc amictus est corporis. Ergo qui quaesivit Christum in cubili, si tamen sic quaesivit, sicut ille qui dixit: Sic memor fui tui super stratum meum (Ps. LXII, 7) ; si quaesivit in noctibus, juxta quod scriptum est: In noctibus extollite manus vestras in sancta (Ps. CXXXII, 2) : si quaesivit in civitate, in foro et in plateis, in civitate Dei nostri: in foro fortasse, 1599 in quo judex ille divini juris sedet, in plateis unde collecti sunt qui ad coenam Dominicam convenerunt; potest custodientibus civitatem Dei angelis, dum diu quaerit, occurrere. Quin etiam ex coelesti custodum natura, coelestem intelligere possumus civitatem, coeleste forum justitiae sempiternae, non viles plateas, sed fortasse in quibus 1931B superfluere fons ille consuevit, de quo scriptum est: Superfluant tibi aquae de tuo fonte, et in plateis tuis diffundantur tuae aquae (Prov. V, 16) . Qui sic ergo Christum requirit, ad angelos pervenit.
51. Sed si bonis ad angelos meritis pervenitur: cur qui pervenerit, vulneratur? Est et gladius bonus, cujus gladii bonum vulnus. Vulnerat Dei verbum, sed non ulcerat. Est vulnus boni amoris, sunt vulnera charitatis; ideoque dixit: Vulneratae charitatis ego sum (Cant. II, 5) . Quae perfecta est, vulnerata charitate est. Bona sunt igitur Verbi vulnera, bona sunt amantis vulnera: Utiliora enim vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6) . Vulneratae charitatis Rebecca est, quae relictis parentibus, migravit ad sponsum. Vulneratae charitatis 1931C Rachel, quae zelavit sororem, amavit maritum; sorori enim quod abundaret filiis, ipsa sterilis adhuc invidebat, quia typum gerebat Ecclesiae, cui dicitur: Laetare sterilis quae non paris, erumpe et clama quae non parturis (Esai. 54, 1) .
52. Invenerunt ergo custodes et vulneraverunt eam, et tulerunt ei pallium, hoc est, actus corporalis involucrum sustulerunt, ut nuda mentis simplicitas quaereret Christum; quia nemo potest amictu vestitus philosophiae, in habitu scilicet sapientiae saecularis Christum videre. Et bene tollitur ei amictus philosophiae, ne quis eam per philosophiam depraedetur. Bene tollitur ei pallium, quae ad Christum propinquat, ut Deum visura, mundo corde gradiatur: Beati enim mundo corde, quia 1931D ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8) . Denique ubi mundavit cor, Verbum reperit, Deum vidit. Quaere ergo illum, virgo, immo quaeramus omnes; anima enim sexum non habet. Sed ideo fortasse femineum nomen accepit, quod eam violentior aestus corporis agit: ipsa autem impetum carnis et amoris sui molli quadam et blanda ratione demulcet. Ergo orationibus et obsecrationibus Deum invitare debemus, ut quasi bonus auster afflare dignetur. Verbique nobis auram coelestis aspiret: quae fructiferas arbores non turbare vento gravi, sed leni spiramine flatuque molli consuevit agitare.
1932A 53.
54. (Vers. 8.)
55. Irritus quidem erat postulationis effectus, sed affectus probabilis servi; quia ultra naturam suam devotione progressus de Domini angelis aestimabat, 1932D quantum de Domini vultu plus desideraret, quo cupiditatem suam gestiret explere. Noverat in ipso homine aliam post mortem futuram gloriam, aliam claritatem: Sicut enim stella a stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum; quae et si seminatur in corruptione, surget tamen in incorruptione, surget in gloria, surget in virtute, surget corpus spiritale (I Cor. XV, 41-44). Qui ergo haec scire poterat, merito praesumebat ut vultum Domini videre cuperet, cum esset obita corporis morte visurus. Talem certe etiam formam ceperat, talem Dominus jam probabat, ut non distaret ab angelis coelestis minister et exsecutor oraculi. Et ideo 1933A cum sciret, Quia angeli pusillorum quotidie vident faciem Patris qui in coelis est (Matth. XVIII, 10) , putavit quod jam eam videre posset et deberet, tamquam oblitus corporis, et carne deposita; sicut ille qui in corpore adhuc positus, cum raperetur in paradisum, ultra in corpore, sive extra corpus raptus esset ad tertium coelum se nescire dixit (II Cor. XII, 3) . Sancti enim etiam cum gerunt corpus, non sunt tamen in carne, sed in spiritu; quoniam qui in cupiditate et conversatione carnali sunt, Deo placere non possunt. Sancti autem conversatione in carne non sunt, sed in coelo.
56. Ex his ergo Sponsae languentis comprehendamus affectum. Videre Dei vultum quasi innocens, velut quodam vultu conscientiae desiderabat, aperire 1933B ei faciem mentis internae, et cognosci plenius gestiebat. Amor impatiens, diu noctuque meretricias fores pulsans, si diutius potiendi desideria differuntur, ipsa deficit exspectatione, dum sperat: in quo utique non finis amoris, sed incrementum est.
57. Itaque sancta anima nescit aliud desiderare quam Sponsum, qui est Christus Jesus: illum concupiscit, illum desiderat, in illum totis intendit viribus, illum gremio mentis fovet, illi se aperit et effundit, et hoc solum veretur, ne illum possit amittere. 1933D Itaque quanto majore desiderio excitata fuerit anima, cupiens adhaerere Deo salutari suo, tanto magis deficit. Ergo ista defectio imminutionem quidem fragilitatis, sed assumptionem virtutis operatur. Concupiscebat, desiderabat, deficiebat, toto dissolvebatur affectu, ut totus illius fieret quem desiderabat, sicut etiam David ipse dicit: Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio, in deficiendo ex me spiritum 1934A meum (Ps. CXLI, 3 et 4) . Defecit enim ejus spiritus; immo ab eo defecit spiritus, qui seipsum negat, ut adhaereat Christo.
1601 58. (Vers. 10.)
59.
60.
61. (Vers. 11.)
1934D 62. Crines ejus ut abietes, nigrae sicut corax. De hoc alibi dixit, Capillamentum tuum, ut grex tonsarum. Ideo capillamentum, quia virtus omnium sensuum in capite est: Oculi enim sapientis in capite ejus (Eccle. II, 14) . Profunda igitur doctorum prudentia, quae potest ea quae obscura sunt revelare, et alta aperire sensuum. Et hujusmodi disputatores crines Ecclesiae sunt, sicut pulli corvorum quibus Dominus escam dat: sicut dedit sancto Jacob, et eum 1935A pavit a juventute sua. Hos alios ac profundos ubertate doctrinae pascit Dominus coelestibus sacramentis.
63. (Vers. 12.) Oculi quoque ejus sicut columbae. Oculi sunt viri videlicet spiritualibus ornati sensibus, qui ad videnda mysteria sunt acuti, et parati ad penetranda Scripturae secreta divinae, rationali lacte fulgentes, in quibus non sit aliqua doli maculosa confusio, sed simplicis affectus immaculata sinceritas. Ideo in aquarum abundantia lotas has columbas in lacte memoravit, dicens:
64.
65. Nec immerito illic aquarum abundantia, ubi Christus, unde mens humana repleri cupiat. Has sitit aquas cervus, quas cum biberit, sitire non possit. Has aquas sitivit Propheta cum dixit: Sitivit in te anima mea (Psalm. XLI, 3) . Sedet ergo Christus super abundantiam aquarum, et super plenitudinem, et ideo qui baptizat in aqua dicit: Et nos omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan I, 16) . Unde et oculus suppliciorum non alienus est ab Ecclesia; quia 1935C etsi baptizabat Joannes in Enon, baptizabat juxta Salim, ubi erat aquarum abundantia, et duodecim fontes, et septuaginta palmarum arbores. Hos fontes habet Ecclesia, hoc est, in veteri Testamento duodecim patriarchas, in novo duodecim apostolos; ideoque dictum est: In Ecclesiis benedicite Dominum Deum de fontibus Israel (Psalm. LXVII, 27) . His fontibus ante perfunditur, quicumque mysteria sacrosancta consequitur; isti enim fontes ex aeterno fonte manantes, toto orbe fluxerunt. Ubi isti fontes, ibi ascensio animarum. Denique Salim interpretati sunt, ipsum ascendentem; ille enim vere ascendit, qui propria peccata deponit. Hoc igitur 1602 verbo purificatoriae sanctificationis usus exprimitur.
66. (Vers. 13.)
67.
68.
69. Sed fortasse dicat aliquis dictum esse ab Apostolo: Non in sermone esse regnum Dei, sed in virtute (I Cor. IV, 20) . Scriptum non nego, sed in quo sermone, cognosco; nempe quem inflatus effuderit, qui audientibus sermo prodesse non possit, qui sine ostensione sit spiritus atque virtutis. Hunc sermonem Paulus non dignatur cognoscere; vult enim magis virtutem sermonis commendare. Denique volebat talem suum esse Apostolus sermonem, qui in infirmitate veniebat, ut alios faceret fortiores: in timore 1936D et tremore, ut timentes nihil metuerent, nisi Dominum Jesum; trementes, pacem ejus tranquillitatemque servarent. Audi ergo qualem Apostolus sermonem habebat: Et sermo, inquit, meus, et praedicatio mea non in persuasione humanae sapientiae verborum, sed in ostensione spiritus et virtutis (II Cor. II, 4) ; quia fides non in forensi sermone sapientiae, sed in ostensione spiritus, sed in Dei virtute firmatur.
70. Ergo in sermone sanctorum virtus est, in sermone autem forensi isto et philosophico vanitas mundi. Virtutem autem esse in sermone sanctorum, 1937A etiam iste propheta te edoceat, qui ait: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa (Psal. LXVII, 12) ; hoc est, ut multa possint virtute Evangelium praedicare. Probatum est ergo quod in Evangelii praedicatione sit virtus, praedicatio autem Evangelii sermo sanctorum est; ita dubium non residet quin in sermone sancto sit virtus. Et haec myrrha distillans ex labiis Sponsi, scilicet per quam vitia mortificantur.
71. (Vers. 14.)
72. Ergo Dominus Jesus et corporis auctor est nostri, qui primum fecit hominem ad imaginem; 1937C et postea de luto finxit, et voluit salvare quod fecerat, salvare quod plasmaverat, ut totum hominem salvum faceret. Istae sunt manus Dei tornatiles, id est, perfectae: aureae propter sapientiam qui est Christus, plenae hyacinthis propter Spiritum sanctum, et plenitudinem charismatum ejus.
73. (Vers. 14.)
74. (Vers. 15.)
75. Et vide tamquam basim auream esse sanctorum timorem. Lege Esaiam: vide quantis subjecerit timorem, ut faceret irreprehensibilem et bonum timorem: Spiritus, inquit, sapientiae et intellectus, spiritus consilii atque virtutis, spiritus cognitionis atque pietatis, spiritus timoris Domini (Esai. XI, 2) ; quantis timorem subjecit, ut haberet quod sequi possit! Informatur per sapientiam, instruitur per intellectum, consilio dirigitur, virtute firmatur, cognitione regitur, 1938B pietate decoratur. Tolle timori Domini ista, et est irrationabilis et insipiens timor, unus ex illis: Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5) ; quibus afflictus esset et Paulus, nisi habuisset Dominum consolantem.
76. (Vers. 15.) Species ejus ut Libani, electus ut cedri. In altis habitat, et humilia respicit, quia species ejus sicut cedrus Libani, quae comam nubibus, radicem terris inserit; principium enim ejus e coelo, posteriora ejus in terris fructus coelo proximos ediderunt.
77. (Vers. 16.) Guttur illius suavissimum, et totus desiderium. Judicia Domini vera, justificata in semetipsa, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum (Psal. XVIII, 10 et 11) .
78. (Vers. 16.) Et totus desiderabilis.
79. Cum esset igitur in forma servi, humiliatus usque ad mortem, erat tamen in Dei gloria. Quid ei igitur obfuit servitus? Servus autem factus legitur, quia legitur factus ex Virgine, et creatus in carne; omnis enim creatura servit, dicente propheta: Quia universa serviunt tibi. Haec est Christi gloria, quia servitutem suscepit in corpore suo, ut libertatem omnibus redderet: peccata nostra portavit, ut mundi peccatum tolleret: servus, peccatum, maledictum factus est, ut tu peccati servus esse desisteres, te 1939D divinae sententiae maledicto absolveret. Ille ergo maledictum suscepit tuum: Maledictus enim omnis qui pendet in ligno: ille maledictum in cruce factus est, ut tu benedictus esses in Dei regno: ille dehonestatus et depretiatus est, nec aliquid aestimatus: ille dicebat, In vacuum laboravi; per quem meruit Paulus dicere, Non in vacuum laboravi (Philip. II, 16) ; ut boni operis fructum, et evangelicae praedicationis gloriam suis conferret servulis, per quam universi sarcina laboris absolverentur.
80. (Vers. 17.)