Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Caput Sextum.
1. (Vers. 1.)
2. (Vers. 2.) Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter 1605 lilia.
3. Apostolorum vox ista est, nec omnium tamen apostolorum; nam et Judas apostolus fuit, et in convivio Christi inter apostolos recumbebat. Dicebat et ipse: Tuus sum; sed voce, non corde. Venit et introivit in eum Satanas, et coepit dicere: Non est tuus, Jesus, sed meus est. Denique ea quae mea sunt, cogitat, quae mea sunt in pectore suo volvit: tecum epulatur, et mecum pascitur: a te panem accepit, a me pecuniam: tecum bibit, et mihi tuum sanguinem vendit: tuus est apostolus, et meus mercenarius. Non potest dicere saecularis: Tuus sum; plures 1941A enim dominos habet. Venit libido, et dicit: Meus es; quia ea quae sum corporis, concupiscis: in illius adolescentulae amore te mihi vendidisti: in illius concubitu meretricis pretium pro te annumeravi. Venit avaritia, et dicit: Argentum et aurum quod habes, servitutis tuae pretium est: possessio quam tenes, juris tui emptio, venditio libertatis tuae est. Venit luxuria, et dicit: Meus es; unius diei convivium, pretium tuae vitae est: ille sumptus epularum, tui capitis licitatio, tui est summa contractus. Et quod pejus est, caro emptus es pretio, vilior cibo es tuo: pretiosior est unius diei mensa tua, quam totius temporis vita: inter calices te redemi, inter epulas acquisivi. Venit ambitio, et dicit tibi: Plane meus es. Nescis quod ideo imperare aliis te feci, ut mihi ipse 1941B servires? Nescis quod ideo potestatem in te contuli, ut meae te subjicerem potestati? An ignoras ipsi Domino salvatori dictum esse ab hujus mundi principe, cum ei ostendisset omnia regna mundi: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me (Matth. IV, 9) ? Ante ergo ipse subjicitur, qui alios vult habere subjectos. Veniunt omnia vitia, et singula dicunt: Meus es. Quem tanti competunt, quam vile mancipium est! Quomodo ergo tu qui hujusmodi es, potes Christo dicere: Tuus sum? Respondebit tibi ille: Non quicumque dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21) : non quicumque dicit mihi: Tuus sum, meus est.
4. Meus plane es, si vocem non redarguat conscientia, si sermonem tuum animus aut opera non refutent. 1941C Ego non nego meum esse eum qui ipse se non neget, aut certe si pro me seipsum sibi abneget. Nolo habere servulum plurimis dominis servientem. Nam quomodo meus est, si mihi dicat verbo: Tuus sum; et operibus neget, et factis se diabolo adjudicet et obstringat? Non est meus quem libido succendit, quia mea est castitas: non est meus quem cura spoliandi minores exagitat, quia mea largitio est: non est meus, quem aura mobilitatis inquietat, quia tranquillitas mea est. Non est meus vini crapula temulentus, illuvie ambitionis impurus, gloriae saecularis cupidus, ebrius in periculum, qui non potest sobriae moderationis servare vestigium. Pax sum ego, litigare non novi: ut quid mihi eum de quo veniat diabolus et dicat. Meus est; nam mihi sua colla curvavit, 1941D mea in illo plura reperio: nomen sibi tuum vindicat, et meum munus. Non est ergo Christi, nisi qui est alienus a crimine: non est Christi, nisi qui potest semper se Christi servulum demonstrare.
5.
1942B 6. (Vers. 3.) Beneplacita es, soror mea, speciosa sicut Hierusalem, admiratio sicut ordinata. Veritas amoris ex sui perpetuitate probatur.
7.
8. (Vers. 4.)
1943A 9. Possumus tamen et sic accipere: Averte oculos tuos a me; etsi tu perfecta es, aliae mihi adhuc redimendae sunt animae, aliae fulciendae. Elevas enim me videndo: ego autem ideo descendi, ut omnes elevem. Etsi surrexi, et habeo Patris sedem, tamen orphanos non relinquam vos, paterno quasi praesidio destitutos, sed praesentia mea vos confirmabo. Habes in Evangelio hoc scriptum: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem mundi (Matth. XXVIII, 20) . Averte ergo oculos a me, quia me elevas. Quanto enim quis ad Dominum intendit, tanto amplius Dominum elevat, et ipse elevatur. Unde et ille ait: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me (Psalm. XXIX, 1) . Sanctus enim exaltat Dominum, peccator humiliat. Vult ergo avertere illam oculos, ne eam 1943B considerans, quod jam ad superiora sequi possit, elevetur et caeteras animas derelinquat. Ideo et in Evangelio non omnibus discipulis, sed perfectioribus suam gloriam demonstravit (Matth. XVII, 1) . Constitue nunc aliquem doctorem, qui rem obscuram aperire velit audientibus, quemadmodum etsi ipse potens in sermone sit et scientia; condescendat tamen ad eorum inscitiam, qui non intelligunt, et simplici et planiore atque usitato sermone utatur, ut possit intelligi. Si quis igitur inter audientes vivacior sensu sit, qui facile sequi possit, elevat eum atque excutit. Hunc videns doctor revocat, ut patiatur magis doctorem humilioribus 1607 et planioribus immorari; quo et caeteri sequi possint.
10. (Vers. 5-7.)
11. Nec otiose fecunditatis laudatur anima, non solum quod sit fecunda virtutibus, sed etiam quod nihil habeat in se mali; illud enim decorum atque speciosum est, in quo nihil sit mali. Decorum enim quod bonum; quod autem indecorum, hoc malum. Speciosa fecunditas est bonorum operum, contraria 1944A ergo speciositati sterilitas; quoniam qui privatur specie vel decore, in eo est omne malum: quod autem malum, hoc sterile et infecundum. Cujus rei quod evidentius indicium, quam terra est? Terra enim quae bona est, fertilis atque fecunda: quae autem mala, ea jejuna atque sterilis; quae vero fertilis, haec et decora. Quid enim pleno agro pulchrius, cum seges fluctuat, cum poma irrutilant, vel cum uvarum serta dependent, aut baccis onusta olea curvescit, vel viridanti gramine montium vertices, vallium humilia vestiuntur?
12. Omnium enim bonorum auctor est Deus: et quae sunt ejus, profecto omnia bona sunt, et nusquam illic malum; et si in illo mens nostra maneat, malum nescit. Anima igitur quae in Deo non manet, ipsa 1944B sibi auctor malorum est, itaque peccat: Anima autem quae peccat, ipsa morietur; aureis enim vinculis soluta virtutum, prona fertur praecipitio, et labitur ad inferiora. Anima autem beata est, quam nulla adversa corporis praelia expugnant. Haec anima sicut passer laqueo contrito, evolat. Escae enim malorum sunt voluptates corporeae: his quisquis intendit, laqueo innectit animam suam. Qui autem ab escis ejus temperat, et de tenebris ejus exit, ejus anima fulget ut diluculum, de qua dicitur:
13. (Vers. 9.) Quaenam est haec prospiciens tamquam diluculum, pulchra sicut luna? Prospicit enim tamquam de domo libera, nec dicit: Tenebrae cooperiunt me, et parietes circumdant me, et quis scit si videt Altissimus (Eccli. XXIII, 26) ? Sed ipsa magis lucem 1944C expetit tamquam in superioribus domus suae, id est, corporis sui: et supra mundum posita, divina intuetur et ad aeterna se elevat, ut Deo adsit; jam lumen suorum operum sicut luna orbem suum toto orbe circumferens.
14. (Vers. 10.) In hortum nucis descendi, videre in nativitate torrentis, et inspicere si floruisset vinea, et germinassent mala punica.
15.
1608 16. In illa ergo amaritudine non cognovit se anima, Corruptibile enim corpus gravat animam, et terrenum habitaculum cito inclinatur (Sap. IX) . Se autem cognoscere semper debet. Sed tentatus est Petrus, et non se cognovit et Petrus; nam si cognovisset, non negasset auctorem. Sed cognovit eum Christus. Denique cognovit, quia et respexit; cognoscit enim Dominus qui sunt ejus: et tamquam suum misericordiae suae frenis ut bonus rector, revocavit a lapsu: rector ergo noster Christus est. Unde et sequitur:
17. (Vers. 11.)
1945C 18. Haec Verbi tamquam boni agitatoris est providentia, ne illi animae quae in se non est morti obnoxia, corpus mortale conjunctum, agitationem sui faciat esse difficilem. Primo igitur hos veloces corporis motus domitet, et nexu rationis infrenet: deinde caveat ne dispari motu se velut equi implicent; ut bonum aut improbus decoloret, aut tardus impediat, aut turbidus inquietet. Fremit enim equus malitiae, seseque jactando currum laedit, gravat jugalem. Hunc bonus auriga demulcet, et in campum veritatis emittit, fraudis declinat anfractus. Tutus ad superiora cursus est, periculosus ad inferiora descensus. Inde quasi bene emeriti qui portaverunt jugum Verbi, usque ad Domini praesepe ducuntur, in quo non fenum est esca, sed panis qui descendit de coelo. Hujus 1945D currus rotae sunt, de quibus dixit Propheta: Et spiritus vitae erat in rotis (Ezech. I, 20) ; eo quod currus animae teres atque rotundus sine ulla offensione volvatur.
19.
20. Ipse rector est, qui novit equos proprios gubernare, ut aequalis omnium cursus sit: velociores prudentia tardat, justitia admonet flagello proprio segniores; temperantia mansuetiores, fortitudo duriores reddit. Novit copulare discordes, ne forte currum suum dissipent. Itaque licet intelligibili spectaculo videre unamquamque animam cum summo certamine ad coelum rapi, festinantes equos qui priores praeveniant ad bravium Christi, quorum prius imponatur palma cervicibus. 1946B Isti sunt equi subjecti fidei jugo, astricti vinculo charitatis, justitiae frenis, retinaculis sobrietatis.
21. Pulchre ergo ait: Posuit me currus Aminadab, hoc est, pater populi: ipse autem qui pater populi, idem pater Naason, id est, serpentum. Jam tu recole quis sicut serpens in cruce pependerit pro salute universorum, et intelligas illam animam esse pacificam, cui Pater Deus praesul sit, Christus agitator; quia scriptum est et hoc nomen in nostris: Pater, pater, agitator Israel (IV Reg. XI, 12) . Hic ergo agitator dicit:
22. (Vers. 12.) Convertere, Sunamitis, convertere. Bene et quasi agitator dicit, et quasi ad currum dicit: Convertere, Sunamitis, hoc est, pacifica; quae enim pacifica est anima, cito se convertit et corrigit, etiamsi ante peccavit: et magis eam 1609 Christus ascendit, 1946C et regere dignatur, cui dicitur: Ascende in equos tuos, et equitatus tuus sanitas. Et alibi: Misisti equos tuos Tharsis (Habac. III, 8) . Hi sunt equi Christi. Ascendit ergo equos suos Christus: ascendit Verbum Dei animas pias. Cum fuerit anima nostra pacifica, ut dicatur ei: Convertere; convertere Sunamitis, quod pacificam significat: tunc accipiet in se sicut signaculum Christum, hoc est, imaginem Dei, ut sit ad imaginem; quoniam Qualis coelestis, tales et coelestes, et oportet nos portare imaginem coelestis (I Cor. XV, 48) , id est, pacem. Atque ut sciamus verum esse, habes in eisdem Canticis, in ultimo jam perfectae animae dici, quod et mihi dicat Dominus Jesus: Pone me ut signaculum in cor tuum, ut signaculum in brachium tuum (Cant. VIII, 6) ; ut luceat pax in corde meo, et in operibus 1946D meis Christus, formetur in me sapientia, et justitia, et redemptio.