Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Caput XXX.
Caesar tamen benevolentia naturali diffusior, et toleratam in Aegypto Antipatri militiam omnibus patris sui Caesaris praeliis, et hospitalem conjunctionem tamquam renovatis gratiae pignoribus chariora habebat: suspectabat tamen versutum ingenium regis, non aequo et bono, sed negotiorum suorum utilitatibus prave intentum. Senatus adeundi data copia, apud quem Messala et Atratino astruentibus paterna bene gesta, ipsius quoque Herodis officia erga 1991B Romanam rempublicam patrum auctoritate decretum est, utile Romano imperio regnum Herodis videri: quod astipulante Antonio, bello adversus Parthos gerendo adjungi Romanis memorati regis societatem conduceret. Dimisso senatu, Caesar atque Antonius et Herodes pariter egressi curia, prosequentibus magistratuum officiis deducuntur. Primoque die, quo regnum Herodi senatusconsulto delatum foret, Antonius adornat convivium, regemque invitat. Eodem fere tempore Josippus frater Herodis aquae inopia fugam in nocte composuerat: sed tanta subito vis pluviarum terram infudit, ut omnes repleret ductus aquarum. Itaque revocato transfugio quod ad gentem Arabum parabat, obsidentis Antigoni copias partim insidiis, partim congressione atque aperto praelio fudit, 1991C sed et ipse plerumque adverso exitu sese in castrum recepit. Et jam Herodes ex Italia in urbem Syriae Ptolemaidem improvisus aderat; propereque egressus navigio, cum ingenti manu civium et peregrinorum Antigonum petebat, occurrentibus sibi Ventidio et Silone ducibus Romanae militiae, quos Antonius deducendo Herodi adesse praeceperat. Eos Gellius in hos usus directos ab Antonio licet abhorrens studio, quod utrumque eorum Antigonus pretio averterat, specie tamen de proximo convenire suaserat: si quidem in proximis urbibus, ob reprimendi belli Parthici tumultus, Ventidius immorabatur; Silon autem intra Judaeam positus, apertam cum Antigono societatem pecunia conficiebat: nec tamen Herodes auxilio egebat, cui praeter paucos Galilaeorum, 1991D universi adhaeserant: et quia propositum erat, ut de Massada, suos quamprimum eriperet obsidioni, Joppen in medio positam pugnando cepit adversariorum manu refertam, ne ad ulteriora progressus, hostem a tergo relinqueret: et quamvis iter ejus Antigonus impedire cuperet, tamen facili negotio Massadam recepit, suosque exemit periculo. Deinde profectus Hierosolymam cum omnia fecisset, ne pugnandi haberet necessitatem, asserens se pro civibus adversus rebellionem, non adversum suos praelium recepisse: lacessitus ab Antigoni fautoribus, sagittis et levioribus spiculis de muro sibi obstrepentes fugere 1992A coegit. Nec ulla fuisset victoriae mora, ni dux Romani agminis Silon subornasset milites, qui de inopia querelam expromerent, vastataque omnia circa muros, difficultatemque utensilium, et angustias alimentorum praetenderent: et jam tempus adesset quo ad hiberna eos concedere oporteret, rupturos imperium minarentur, ni sibi acquietum foret. Jamque seditio convaluerat, nisi Herodes centurionibus pariter ac militibus Romanis medium se offerens oravisset, ne desererent eum, quem Caesar et Antonius, senatus quoque tuendum sibi commiserant, quum praesertim nihil defuturum usibus polliceretur. Et completa oratione in regionem egressus, subito rerum omnium abundantiam exercitui suppeditari fecit, ut nulla Siloni superesset causatio: 1992B et inde erectis universorum animis, cum duobus millibus peditum et quingentis equitibus Idumaeam recepit. Quieto jam Romanarum agmine, atque in hibernis locato, dux facti Josippus leviori electus negotio, ne quid adversus Antigonum majore periculo usurpandum arbitraretur: ipse autem suos ex Massada translatos, cum in Samaria provisis quae munimento et usui fore crederet, constitisset: glaciali hieme et repletis nive locis omnibus, praeveniens adventus sui nuntio Sephorim prisco vocitatam nomine quam Diocaesaream postea nuncupaverunt, sine ullo ingressus praelio reficiendis quos hiemales pruinae atque asperiora gelu itinera fatigaverant, opportunam existimavit: erat enim illic et alimentorum multa copia. Ubi refectis cibo et stativa interpositione 1992C militibus, adversum latrones praelium adoriundum putavit, qui totam percurrentes regionem, non minore quam bellica incursione locorum incolas attrivere. Itaque primo partem quamdam equitum et peditum in vicum Arbelam praemisit, et ipse cum reliqua manu post quadraginta dies adfuit. Nec tamen exercitus specie territi latrones; sed cum armis occurrendum rati, praeferebant disciplinam bellicam et latronum audaciam. Conflictu habito, cessit cornu Herodis sinistrum; sed cito reparavit Herodes, et adhibitis adjumentis, suos statuit, insequentes perculit, atque infregit impetus eorum. Qui cominus pugnantem Herodem pati nequivere, declinantesque usque ad Jordanem secutus neci tradidit. Reliqui omnes supra fluvium dispersi, ut omni 1992D incursionum metu Galilaea absolveretur; residentibus tantummodo, qui se latebris recondentes, ac velut infodientes speluncis, victoriam morabantur. Erant autem in praerupto montium, concavis saxorum lateribus, inhorrentes specus, inter scrupeas rupes, invio undique et impossibili, nisi locorum incolis, accessu. Qui transversariis semitis et angustis callibus, quibus solis adiri solerent, periculi usu, ut adversus periculum deprehendendi tutiores forent. Caeci intus antrorum recessus, quorum in fronte petra, usque ad profundas congregationes aquarum, velut quodam continenti jugo prominens, 1993A spem adeundi excluderet, lubrico undique situ, de supercilio montium cadentibus aquis, et amnium cursu fragoso, ut praecipitium fluentorum ruina, et saxum imminens charraris plus terroris daret. Deinde aliquamdiu rex in incerto haesit, non reperiens quemadmodum naturam vinceret. Postea vero hujusmodi commento usus, ut in modum arcarum machinato munimine, validissimos quosque includeret: in ipsa spelaeorum ora armatos, retinaculis quibusdam deposuit, qui facile inermes cedere, et cum omnibus necessitudinibus et generatione interficere coeperunt: at si qui resistere auderent, eos injecto igni exurere. Nullus pietali locus. Quin etiam volens Herodes plerosque eripere neci, atque ad se confugiendi fiduciam dare, avertit magis: ita ut 1993B nullus voluntarius Herodi adjungeretur; et si qui adigebantur, mortem praeferrent captivitati. Denique unus de senioribus cui septem filii uxorque adessent, quorum saluti consulere posset, omnes eos tali occidit modo: Singulos quosque progredi jubens, ipse in ingressu stetit, et procedentem de filiis interficiebat. Despiciens Herodes tam triste facinus ac miserabile, paterna perstrictus necessitudine, arcebat manu, et verbis rogabat, ut parceret liberis, impunitatem pollicens: at ille haudquaquam ullis inflexus vocibus, atque insuper regi conviciatus, supra filios etiam uxorem peremit praecipitatis ex alto cadaveribus filiorum, ad ultimum semetipsum in profundum praecipitem dedit. Perterritus his Antigonus, quod tum facile Herodes latronum multitudinem, locorumque superavisset difficultatem, ipsius quidem 1993C praesentiam declinavit: sed convertit se ad Ptolemaeum, quem Herodes parti exercitus praefecerat, et vir ad furta belli peridoneus, per eos quibus mos erat turbare Galilaeam, improviso impetu Ptolemaeum jugulari coegit: Josippum quoque fratrem Herodis, germano in aliis occupato partibus, impigre repugnantem cum militibus Romanis qui in adjumentum ejus temere collecti advenerant, delevit. Nec tanto contentus triumpho, addidit etiam victoriae gravem in defunctum contumeliam, ut abscisso capite relinqueretur: pro quo Pherora frater perempti quinquaginta talenta obtulit, nec impetravit. Qua victoria rursus in Antigonum plurimorum intra Galilaeam studia conversa renovataque belli negotia. Antiochiam Herodes contenderat, illic amoeno satis 1993D loco quem Daphnen vocitant, requiescebat. Ubi accepto germani necis nuntio, paulisper ingemiscens passioni moerorem distulit, vindictam paravit. Non tulit Antigonus furentem dolore, sed intra munitiones sese recondit. Irrupit Herodes, ut persequeretur tanti facinoris auctores, et facile occurrentia avertit agmina. Erat multorum nex plurima, obstructae viae jacentium cadaveribus, ut itinera ipsa peremptorum funeribus replerentur. Peractum esset praelium, omnibus fuga versis, si Herodes Hierosolymam protinus dirigendum iter aestimavisset. Abjecerat Antigonus hastas, ultimum supplicium pertimescens. Confusi omnes metu, adeo ut cum asperitate hiemis revocatus 1994A a persequendo esset Herodes, et armis depositis, balneum esset ingressus uno comitatus servulo, occurrerunt ei tres viri districtis mucronibus: deinde plures, qui fugissent de praelio, latibula quaerentes. Hi, viso rege, turbati metu pertransire, atque ad exitum balnei festinaverunt, ut possent evadere, qui potuerant necem regis patrare bellumque absolvere. Denique nemo fuit, qui fugientes corriperet: unde conjiciens Herodes, quanta hostibus formido inesset, incubuit praelio, et Pappum ipsum ducem adversi agminis interfecit, atque ejus abscindi caput jussit, quod ab eo frater Josippus regius interemptus foret.