Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Caput XXXII.
Herodes autem plurima etiam suis largitus, plurima 1995A Antonio amicisque ejus dona dedit; nec tamen redimere ab Antonio potuit securitatem sui. Jam enim Antonius Cleopatrae amori defeneratus inserviebat: atque addictus, ejus libidini famulabatur, sed vincere non poterat femineas aviditates, et maxime exercitatae mulieris in caedibus propinquorum, quibus exstinctis, possessionem eorum quasi spolium suis junxerat: eadem avaritia simul et crudelitate, si quos de Syria locupletiores fama acceperat, interficiebat: atque addicto jam ad suas libidines Antonio, regnum quoque Judaeae et Arabiae exstinctis utrique genti imperitantibus, avaritiae suae adjungi posse arbitrabatur. Sed quamvis libidine ebrius, somno gravis, in hac tamen parte resipuit Antonius, ut tales viros et potentissimos reges, pro imperio 1995B petulantissimae mulieris exstinguere detrectaret. Tamen ne immunes dimitteret, amicos eorum perculit; possessionis maximam partem ademit, eamque praecipue quae balsamum gigneret: urbesque omnes intra Eleutherum amnem sitas, Tyrio tamen et Sidone exceptis, Cleopatrae cupiditati adjudicavit. Quae tali mercede a viro delinita, usque ad Euphratem prosecuta proficiscentem in Parthos Antonium, per Judaeam revertit, ubi donis muneribusque maximis conciliare sibi reginae animum Herodes non praetermisit. Cui secundae res superbiam augebant, ut muliebris impotentia supra modum sese extolleret. Siquidem non multo post ei Parthorum rex Artabazes, Tigranis potentissimi regis filius dono est datus. Quem Antonius captivum tenens, 1995C cui omni praeda et spoliis Persicis triumpho debitum, quasi vile mancipium mulieri addixit: ut quo illustrior fuerat victoria, eo turpior esset largitio, quae regem tanto ludibrio dehonestaret. Nec tamen diutius potitus secundis, qui uti illis nesciebat, insolentia muliebri Augustum in se excitavit. Itaque bellum Actiacum magnis utrinque parabatur motibus. Promptissime rex cum Antonio gestiebat bellum subire, quia et Judaea ab hostili tumultu vacabat, et Hyrcaniam a sorore Antigoni diu retentam receperat. Sed in hoc quoque Herodes beatissimus, cui invisum est periculis alienis sese miscere. Volens itaque Cleopatra alienare animum ejus a regibus atque avertere, suadet viro, ut bellum adversus Arabas gereret Herodes: quo si superior esset, 1995D Arabia reginae cederet: si inferior, dominatus Cleopatrae in Judaeam extenderetur. Uter vicisset, alterum solveret. Quod consilium non ex dispositione, sed ex usu in Herodem inclinavit: qui simul, ut praelium adorsus est, validior equitatu avertit hostem; in exitu multitudine hostium superatur, et numero circumvenitur. Congregatis in Canatha viribus adversariorum, adversum quos densare aciem volens, elatis suorum animis successu priorum, eaque causa in hostem irrumpentibus destituitur, et maxime fraude Athenionis, quem Cleopatra ducem adjunxerat, non ut adjuvaret Herodem, sed ut in 1996A ipsa desereret necessitate. Denique destitutum exercitum ejus in locis saxosis atque inviis adorsi Arabes, gravi caede sternunt funduntque, et fugatos usque ad refugia secuti exitio dedere: adfuit Herodes serius quidem quam necessitas expostulabat; sed tamen ultus aerumnam, posterioribus praeliis ita Arabas afflixit, ut unam illam victoriam suam saepius deplorarent. Accidit etiam motu terrae gravis animorum defectio, quo pecorum plurimum, hominum quoque triginta fere millia consumpta sunt. Militaris tamen omnis manus, eo quod sub dio habitabat, incolumis perseveravit. Hinc quoque erecti animi hostium, ut arbitrarentur quod desertam Judaeam facilius invaderent, et perculsos talibus prodigiis affligerent. Unde eos Herodes ad defensionem 1996B sui erigendos putavit, et maxime quia legatos quos in Arabiam miserat, necatos dolo compertum habebat. Hoc ergo trepidantes sermone adorsus est. Cum tot secundis nostrorum praeliis, fractae res hostium usque ad ipsorum fuerint confessionem, qui vesano dolore perciti, quasi victi legatos nostros peremerunt; mirum mihi videtur, quod metus vos irrationabilis in tantum perculerit, ut fortuita elementorum notis jam virtutum successibus praeferatis: nulla congressio fuit, qua non statim Arabes cesserint, atque in fugam conversi, cedendum existimaverint: et ut se habent furta belli, fraude atque insidiis remedia captaverint; non ut ipsi vincerent, sed ut nostram differrent victoriam. Pro quibus cum confidere oporteret, exagitatio successit 1996C quasi formidabilis belli, quia terra tremuit, cum soli innocui fuerint quia praelia gererent. Aut si considerare velimus quibus offecerit, Arabes potius aestimabimus, quos in bellum reduxit, ne se fugiendo subtraherent fortioribus. Video enim illos non armis aut viribus fretos, sed pecoris nostri dispendio in aciem remeasse. Fragilis autem spes, quae non ex propriae virtutis fiducia, sed ex aliena pendet miseria: cum in terris nihil tam mutabile, quam vel secundae res vel adversae. Exiguis enim momentis status rerum humanarum novantur. Nec prosperitas diuturna, nec aerumna est pertinax. Itaque nec miserum esse nec contra, perpetuum est; sed alternae frequenter, et in iisdem variae vices rerum. Denique ex nobis exemplum capessere licet. Conflictu 1996D superiore potiores fuimus, sed in processu praelii sors mutata, ut vinceremur ab his quos viceramus. Ergo et nobis sperare suppetit, quod vincantur a nobis qui nos vicerant. Incauta enim semper nimia praesumptio, et sui negligens. Timor autem prospicere futuris admonet, et diligentiam docet. In prosperis audacia obrepit, et inconsulta temeritas nescit consilium ducis exspectare. Denique contra sententiam meam progredientibus, vobis Athenionis nequitia nocendi locum reperit. Nunc mihi trepidatio vestra vadatur praerogativam victoriam. Erigite igitur animos, et veterem Judaeorum magnanimitatem 1997A attollite. Nec vos insensibilium commotiones perterreant, nec terrarum motus alterius aerumnae judices arbitramini. Habent suam noxam passiones elementorum: nec aliud timeatis, quam quod in ipsis offensibus est. Non enim signa periculorum sunt in terrae motu atque animantium lue, sed ipsa pericula. Nihil est quod timeamus, quasi gravia perpessuri qui pertulimus gravissima. Propitius jam potest esse, qui vindicavit: et mitior, quam si non vindicasset. Quid servatur post terrae motum ac pestilentiam, nisi misericordia? Quia solvimus duplicia peccata. Et tamen nos, quod bello utile sit, integrum habemus. Pestilentia enim extra bellum positos abstulit: nostra autem victoria id hostibus ademit, quod bello idoneum legerant. Deinde nobis 1997B pecus mortuum, illis consilium, qui legatos quos misimus, contra jus fasque jugulandos putaverunt. Praevaricati sunt legem omnium hominum, ipsorum etiam barbarorum: quoniam apud ipsos quoque qui nesciunt humanitatem, inviolabiles legati habentur: dum vindicta coelestis reformidatur, et tanti sceleris ultor Deus timetur. Hoc ergo admiserunt adversarii nostri, quod nec humanae nec divinae leges inultum relinquunt. Egrediamur ergo, non pro finibus aut spoliis, sed pro divina injuria praeliaturi. Incitet nos ad bellum, non conjugii aut prolis charitas, sed praesumpta protectio Dei. Non arbitria nostra, sed divini juris praecepta exsequimur sacra, ut pro his vindictam reposcamus, quos inviolabiles esse oportere religio jubet. Inter arma hostilia legatio sola 1997C pacis sequestra est: exuit hostem qui legatione fungitur, quorum nunc sanguis clamat ad Deum et vindictam reposcit. Festinemus igitur ad praelium, dum ultorem habemus Deum caesorum vindicem. Illi pro nobis melius praeliantur, et circumfusi angelorum legionibus, in acie praetendunt. Talibus hortatus milites, in hostem ruit, omnem occasionem belli requirens. Erant Arabes praestantiores numero, sed animis infirmiores; unde congressione habita, ceciderunt fere eorum quinque millia. Reliqui sese in munitionem recipientes, aquae inopia fatigabantur, ut legatione missa pacem pretio deposcerent. Sed cum se protrahi viderent, ei sitis amplius aquis deficientibus accenderetur, egredientes plerique sese offerebant hostibus, voluntario ferro quam siti praeoptantes 1997D perire. Quos vinctos servabat Herodes, ne quid esset insidiarum. Itaque quinque diebus quatuor ferme millia recepta sunt: aliis ad bellum prodeuntibus, iterum ad septem millia virorum caesa. Qua plaga humiliati Arabes a rege, quanto virtute inferiores, tanto consilio praestantiores: quem adversarium habebant, quasi defensorem, et auxiliatorem sibi ipsum expetiverunt.