Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Caput XXXVII.
2003A
Mittitur adolescens nocturnis temporibus ad urbem Hierico, atque ibi solitus delectari studio natandi; a plurimis quasi in ludum coeuntibus dum sine modo mergitur, in piscina necatur. Id tacitum soror non tulit, sed affectu germanitatis per convicium prodidit, atque objectavit marito, jussu ejus sibi fratrem ereptum. Destitutam se omnibus, funestam sibi domum conjugis, qui primo sibi avum ademerit, postea germanum interemerit, miseram se exitio suis fuisse: imprecari dira viro, socrui et regis sorori; commune omnium flagitium: ultorem Deum poscere, ne tantum facinus impunitum relinqueretur. Ferebat ista Herodes quasi amore captus et nutibus deditus: sed furebat ira muliebris, et ferre non poterat 2003B maledicta exsecrantis et indignantis arrogantiam maxime, quia victus vernaculo ejus Herodes insurgere adversus neglectam nequibat, et ideo quo magis excitari quasi amans posset, scena adulterii contexitur, atque in mulierem istiusmodi crimen componitur, quod imaginem suam Antonio in Aegyptum destinavisset. Quantae istud intemperantiae fuisset, ut absenti et prompto in libidines viro, tum praeterea potenti qui potestate pro jure uteretur, formam venalem offerret ut pulchritudine illiceretur, novae auctionis commercio se mulierem potuisse, vi ne amoris an odio mariti, cujus periculum pro mercede adulterii postulavisset? Hoc itaque commento mulierum, apud Herodem Mariamne quo magis amabatur, eo gravius appetebatur, nec tamen insimulatio 2003C ipsa, quamvis indignantium feminarum, aliena veri penitus fuit: matrem enim Alexandram furentem, quod alius filio suo Aristobulo in sacerdotio praeferebatur (hoc enim nomine Jonatham filium suum quod avum sibi regem fuisse in memoriam reduceret, appellari malebat) ab Antonio per Musurgam quemdam litterarum sequestrum petiisse filio suo sacerdotium, fides vero propior erat. Deinde adveniente in Judaeam Gellio Antonii amico, cognitum adolescentem miraculo fuisse propter excellentissimi decoris gratiam. Non minus etiam Mariamnem, cujus quo dignitas clarior, eo fama illustrior, et forte compertam more quodam ingenii humani, quo viri quoque eo se interioribus amicis cariores cupiant declarare, si praesentibus quoque necessitudinibus 2003D suis in se hospitalitatis societatem indulgeant: ibi quoque Alexandrae datam cum Sosio colloquendi copiam licet liberiori viduae, alia quoque cognoscendi hospitis deesse copia non potuerit, cum praesertim hujusmodi et causas et personas requireret. Deinde collato utrimque consilio id se dedisse sententiae, ut utriusque imagines Antonio dirigerentur. Perstrictum illum splendore imaginum, et Sosii praecipue testimonio (qui nihil tale se umquam vidisse in terris asseveraret, et gratiam illis non hominum, sed divinam inesse lenocinantem: ut excitaret viri minime sobrias cupiditates) scripsisse 2004A Herodi, ut Aristobulum ad se sine mora mitteret: de Mariamne quod sibi conjuncta foret, praetermisisse. Non quo cooperire libidines suas, vel in his quae nuptae essent apud maritos soleret, cui sine periculo usus foret, flagitium sine pudore; sed quo Cleopatrae caveret indignationem, quae utriusque quidem sexus rivali offenderetur, sed amplius si sociatam viro mulierem deprehendisset; quia se decore super omnes excellere mulieres arbitrabatur. Perlectis itaque litteris, Herodem excusavisse, quod sine seditione populi et perturbatione totius gentis avellere a suis nobilem non posset adolescentem, atque ut satisfaceret Alexandrae, spopondisse Aristobulo sacerdotium: sed cum moras fieri promissis vidisset, et arte se ludi putaret; Alexandram paravisse navigium, 2004B ac ipso apparatu fugae cognito per Sabionem consilio revocatam esse cum filio. His motum Herodem dissimulasse ad tempus injuriam, et accelerasse Aristobulo sacerdotii collationem, ut honoris specie paratae necis invidiam velaret: qua peracta, ut diximus, quasi fulmine ictus, exagitatus est, simul et affectati adulterii afficto a suis crimine, quod sciret Antonium promptum ad libidines, et invelatas, ex eo quod plurimum poterat inflammantem in omne genus amatorium cupiditates. Cleopatrae quoque inexpiabilem rivalitatis praecipue dolorem atque immanitatem, quae plurimos virorum, quos seniores circa uxorum reprimendam intemperantiam compererat, interemisset, imminere sibi periculum non solum amittendae conjugis, sed etiam subeundae mortis perhorrescebat. 2004C Proposuit itaque ipse contendere in Aegyptum, ut Antonium vel Cleopatram quam maxime metuebat, deflecteret. Evocatum alii ferunt M. Antonii litteris eo tetendisse, ut necati adolescentis causas praestaret. Profecturus tamen affini suo Josippo cui Salome germana regis in conjugium convenerat, secreto aperit, suspectam sibi necem propter conjugalis formae appetentiam, quam missa sui decoris specie prodidisse mulier argueretur; idque quasi affini negotii committere, ut si ipse ab Antonio exstinctus foret, Mariamnem necaret, ne merces flagitii superesset. Josippus haudquaquam, ut arbitror, studio proditionis, sed quo mulieris erga virum sopiret querelas, quibus se afflictam diceret ardere odiis viri, mandatum exprimit, atque ad affectum 2004D amantis interpretatur quod ne mortuus quidem pateretur Herodes sejungi se ab uxoris societate. Sed mulier longe aliter quam Josippus aestimaverat, ad argumentum traxit implicatae adhuc in se crudelitatis, cujus exercendae post mortem quoque suam exsecutionem affini proprio mandavisset; infestum illum sibi injuria, qui suspiciones suas non argumento aliquo veritatis examinaret, sed praeruptae mortis exitio urgeret; nullum odiis finem fore, quae ultra ipsum vitae ac salutis defectum extenderentur. Sed Josippus domestici mali immemor, dum alienam conjugem ultro reconciliare expetit, suae conjugis 2005A adversum se inflammavit suspiciones: quae et colloquia viri proprii cum Mariamne, morasque in aula regia haud perfunctorie ferendas arbitrabatur. Denique ubi frater revertitur, insimulationes non distulit, injuriam addens suam regalibus contumeliis, quod sibi quoque Mariamne ademisset maritum: sed Herodes praestrictus licet, tamen haudquaquam gravius primo commotus est, nec infensum se uxori praebuit, cum etiam vi amoris infractus, quodam die mulieri jurare coepit, quod tanto eam diligeret affectu, ut numquam alterius mulieris flagraverit cupiditate: ita omnes ex animo abjecerit, ut uxori fidem servaret. At illa: Satis, inquit, amorem erga me tuum mandatis quae Josippo dederas, declarasti praecipiens ut me occideret. Quomodo potest amare, qui occidere 2005B potest? Amens illico rex ubi audivit secretum suum proditum, cogitare coepit numquam proditurum fuisse Josippum, nisi captus amore mulieris mercedem proditionis stupro quaesisset, manifestatum quod diu latebat, in aperto crimen indubia corruptione: non frustra excitatam sororem, quae domesticam injuriam prae ceteris deprehendisset. Itaque indignatione nimia furens animique impos exsilivit de lectulo, fugiens corruptelae turpis contagia, nec furentem capiebat aula: audivit soror vociferantem, continuoque rapiens tempus ad argumentum insimulandi et occasionem nocendi, confirmavit indignantis suspiciones: impulsus itaque dolore injuriae insimulatione germanae, jubet occidi utrumque; nec multo post secuta est factorum poenitentia: et ubi ira cecidit, 2005C amor successit, et passio resuscitata est, tantusque incanduit fervor cupiditatis, ut defunctam non crederet, atque in excessu mentis positus, quasi viventem alloqueretur. Et sicut ad eam quae viveret pueros dirigebat, rogans, ut depositis simultatibus, ad sese veniret, et redderet se conjugali gratiae. Vix denique multo edoctus intervallo temporis obiisse credidit, quam pro amore tamquam immortalis feminam decoris mori non potuisse arbitrabatur. Tantus erat affectus erga defunctam. Denique efferus, postea atque in multorum necem praesentium odio fertur exasperatus, nec solum morbo animi laborasse, sed etiam gravi corporis aegritudine, quam ex pestilentia quoque aeris contractam aiebant. Nam tractus coeli corruptior plurimis pestem creavit. Unde consultis 2005D medicinae peritis, silvarum secretis sese abdit, et refuso paulatim vigore, venatibus salubritatem corporis pariter ac mentis salubritatem recepit.