Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Caput XL.
Discessere plerique laeti, quibus placebat concordia germanitatis: sed cum fratribus revertit dissensio eoque gravior, quod dignitas potior, cui 2009B amplius invideretur, et nocendi suppeteret major potestas. Dolebant filii Mariamnes aequatum sibi privatae filium mulieris qui regni nesciret prosapiam. Contra Antipater distinctam sibi a fratribus regni spem dedignabatur; et invidebat germanis, quibus posteriora pro primis vix reservarentur. Sed hic sese tegebat et velabat, odio praetendens gratiam, illis consilium omne in sermone obvium, etiam non quaerentibus. Promptior lingua et secretorum prodiga, quidquid locuti forent apud Alexandrum, continuo apud Antipatrum erat: multa etiam quae non dixerant, simulabantur. Pleraque internuntius cum incremento adjiciebat. Architectus omnium quibus appeterentur fratres, Antipater erat, cujus vita 2009C nihil aliud erat, nisi quoddam versutiarum conciliabulum, scena improbitatis, argumentum scelerum, flagitiorum ministerium. Subjiciebat judices, subornabat testes, simulabat defensionem, quasi in theatro personam fratris circumferens, ut leviora excuteret objecta, gravioribus cederet, quo magis patrem falleret, et vehementius in fratres moveret; maximeque acerbabat arte invidiam paternae necis paratae, ut regnum eriperetur, quia regibus metus periculi suspectior: sed ne sine repulsore minus verisimilia regi viderentur, ipse primo tentabat refellere, deinde constringi se manifestis rerum indiciis volebat videri, ut perorata utrinque causa, quasi nihil judicio defuisset amplius, pater tamquam in convictos filios excitaretur: nulla enim res majorem 2009D fidem assertis dabat, quam quod Antipater fratrum defensor aestimabatur. Hac fraude plurimorum captabat gratiam, ipsius quoque patris in se mentem inclinabat. Quidquid quotidie fratribus minuebatur, de affectu paterno in ipsum transfundebatur. Abducebat amicos regios, parentesque et praecipue fratrem regis germanum Pheroram, et Salomen ejus sororem alienos a nepotibus fecerat, ut non modo eos non defenderent, sed etiam appeterent atque odissent. Accedebat odiorum materia 2010A uxor Alexandri Glaphyra, quae muliebriter satis praesentium insolens extollere sese occeperat fastu superbo: eo quod omnibus praeemineret prosapiae claritudine. Itaque quasi dominam se omnibus qui in aula erant regia, praeferebat, patrem avumque regem sibi, et praecipue Darium Hydaspen materni generis apicem solita jactare contumeliisque ignobilitatis afficere Salomen regis sororem, vel Dosidem conjugem: quod illis dolori, sibi odio foret. Caeteras quoque feminas similiter exasperare, quae regi propter decorem magis quam propter nobilitatem generis copulabantur. Plurimis enim Herodes praeter regium morem, etiam Judaeorum usu quasi quadam erroris licentia delectabatur, qui figuras majorum vitiis suis obtentui ducunt. Gravabatur ergo Alexander uxoris insolentia: Aristobulus quoque iisdem quibus Glaphyra 2010B sermonibus uxorem incessebat: dejecti illam status, nec conferendam regiae proli: imparem Glaphyrae sibique esse opprobrio, quod frater regalis generis conjugio potiretur, ipse privatae uxoris contubernio degenerasset, demens, qui conturbaret convicio proprias necessitates. Quibus perstricta contumeliis uxor Aristobuli, ad matrem cum lacrymis omnia perferebat. Salome autem comperta per filiam regi Herodi annuntiabat: at ille monere filios quam perdere commodius ratus, vocatos partim imperatorie terruit, partim affectu paterno hortatus est, ut fratrem amarent, neve ut hostes dissiderent, veniam tribuens superioribus, denuntians correctionem futuris. At illi compositis sese insimulationibus 2010C peti pluribus deplorantes, orare simul et polliceri operibus ipsis, in reliquum propriae fidem defensioni daturos: tantummodo factum pater exspectaret, ne temere auditis crederet: non enim defuturos delatores improbos, quamdiu auditor credulus suppeditaret. His et talibus emollito patre, quamvis eo tempore imminentem depulerint metum, moestitiam tamen coacervarunt, quod urgeri sese a Pherora et Salome videbant: quorum alter patruus, altera soror patris, quibus defensioni esse debuerant, insidiabantur: accedebat enim formido gravis, quod plurimum poterant apud patrem. Nam accepto diademate, prope universam regni potentiam cum fratre suo Herodes participaverat, nec mediocres utrique contulerat opes, et maxime Pherorae. Denique his annua talenta centum recondebat, praeter 2010D eam regionem, quae ultra Euphratem sita, redituum copias multiplicabat. Tetrarches quoque petitu Herodis a Caesare fuerat constitutus, donatus etiam regalis conjugis necessitudine, quia sororem regiae conjugis in connubii sui sortem adsciverat. Post cujus obitum desponsata sibi seniore regis filia in gratiam successerat generi, nisi amore captus ancillulae, regalis puellae copulam declinavisset. Qua exasperatus Herodes contumelia, ei y filium tradidit, qui postea 2011A Parthico bello occidit. Insimulatum tamen apud se Pheroram, quod venenis appetivisset fratris salutem. Qua suspicione ne vivente quidem caruerat uxore: plurimorum primo, et ad postremum amicorum ejus quaestione exercita, vacuum ejus cujus arguebatur facinoris inventum volens absolvit: dans etiam fugae veniam, quod rapta quam diligebat ancilla, depositionis initae, ut ad Parthos confugeret, similiarium suorum confessionibus modum detegebat. Respiraverat aliquantulum Alexander, dum Pheroras accusatus incessitur, et ipse incessit Salomen, quod spopondisset nuptias suas Obodae Sylaeo, qui erat regis Arabiae procurator, Herodi inimicissimus. Sed remisso utrimque crimine tempestas domus in Alexandrum incubuit, atque ipsum gravi periculo involvit: furebat enim saeva pestis, et procella totius 2011B aulae Antipater. Omnibusque modis et conventu etiam propinquorum ingravans fratrem, ita ut turbato mentis sobriae statu, instare sibi Alexandrum cum gladio pater magnis vocibus protestaretur. Venerat in medium scena hujusmodi, quod eunuchos tres, quorum unus pocula regi ministrare solitus foret, alius fercula coenae inferre, tertius torum observare regium, nec umquam discedere, cum se Herodes lectulo composuisset, donis uberioribus illexisset Alexander ad sui gratiam et turpis flagitii societatem. Quo prodito, suppliciis adacti spadones, obscenae ludibria libidinis manifestarunt, promissa etiam amatoria tegere nequeuntes, quibus sermonibus sollicitati hujus modi forent, et qua stupri mercede retexuerunt, ut involutum dedecore parricidium 2011C crederetur, inesse sibi juventae gratiam, formae decorem, robur aetatis, contra invalidum Herodem, et jam senecta gravem, qui capillum inficeret ne aetatem proderet, a quo cum vellet regnandi jus in se transfonderet, praemiaque polliceri ingentia: et ideo eos in juvene spem suam constituere oportere, non in decrepito sene cui ipsa natura finem acceleraret. Quae graviter quidem Herodem movebant: sed illud prae caeteris, quod conspirare ei militarem manum ducesque exercitus, et centuriones spadonum indicio compertum haberet: denique ita exagitatus est, ut nullum saevitiae genus praetermittendum putaret, nulli crederet, omnes suspectos haberet. Velociores erant poenae quam interrogationes flagitiorum, et judicium praeveniebat eorum exitus. Rapiebantur 2011D passim ad supplicium, quos aliqua incessebat suspicio. Fervebant calumniae; multi volentes regi placere, deferebant reos: sed illico etiam ipsi qui alios detulerant, deferebantur, et cum reis suis ducebantur ad locum poenae. Ita efferaverat Herodes in universos, ubi si aliquis eorum superesset, suspectus foret. Aliter rex non putans se esse securum, nisi deficeret genus humanum. Insimulatis 2012A irreconciliabilis, amicis incredulus, familiaribus superbus, immitis reis, pavidus ad omnia, ut crebro sedes mutaret, noctes sine somno duceret. Qui omnibus exasperatus repente Alexandrum alligatum vinculis sepsit custodiis, et amicos ejus in quaestiones vocavit. Qui negabant, inter supplicia moriebantur. Rursus tacentes, quia nihil quod esset suspicionibus consentaneum confitebantur, usque ad mortem supremam exulcerati. Tamen aliqui vi tormentorum et poenarum victi acerbitate, propositum adolescentibus asserebant, ut venationi intentum occiderent patrem, et ad urbem Romam sine mora pergerent ut effugii poena eluderetur. Quod etsi nullo argumento fulciebatur, tamen ad solatium studii ferocis derivabat pater, volens vinculorum filii causas justas habere. Considerans itaque Alexander 2012B obseratas aures patris ad omnem sui defensionem, nec ullo modo rem posse deduci, ut de innocentia sua praesumeret, qui tantis calumniarum molibus appeteretur; simili arte nequissimis delatoribus occurrendum putavit, ut fraudulentos et calumniae machinatores dolis circumveniret, atque in calumniam reos vocaret, quorum se calumniis urgeri credidit. Scripsit igitur quatuor libellos, quibus commentum sceleris quo paternam salutem appetierit, confiteretur, atque insidiarum hujusmodi conscios plerosque eorum a quibus ipse appeteretur, exposuit: atque iisdem inscripsit libris, praecipue Pheroram et Salomen: quod ea quoque intempesta nocte rupto adolescentis in quo habitaret, cubiculo, illexerit invitum, et reluctancti extorserit ut 2012C incestum patraret. Transmisit ad regem libellos, velut indices flagitiorum suorum, quibus potentissimos quosque involverat regis comites atque amicos. In tempore illo Archelaus in Judaeam properato advenit: ut si quid posset, genero ac filiae opis auxiliique ferret. Sed praevidens apud infestissimum patrem obstructos sibi aditus, legitimae defensionis arte commotionem ejus repressit. Nam simul ut aulam ingressus regiam est, magna voce cum jam audiretur et videretur ab Herode, velut furens animi vociferari coepit: Vivit ne adhuc ille veneficus gener meus, et carpit hanc lucem? Ubi quaeso est? Ubi parricidale illud reperiam caput, ut manibus excerpam meis? Parricidio perire debet, qui parricidium voluit implere. Quid facturus est socero, qui non 2012D pepercit patri? Quis demonstrabit eum? Eviscerabo primo scelestum, adjiciam filiam bono sponso: etsi sceleris non fuit conscia, non est tamen aliena contagii quae parricidae conjugio potiebatur. Non agnosco filiam meam, quae artes non deprehendit mariti, quae se non talem exhibuit socero nurum, ut subjectum filium patri redderet. Ego illam non ad sceleris ministerium junxi, sed ad consortium matrimonii; 2013A ut cohaeredem gratiae praestarem, non criminis adjutricem. Te miror, Herodes, si adhuc vivit Alexander ille insidiator patris. Putabam justas illum jam poenas dedisse, quem deferri non oportebat. Quid enim diutius servaretur confessor, aut parricida talis? Sed fortasse hoc quoque divinae fuerit providentiae, ut amborum parentum judicio condemnaretur, qui in te laesit utriusque pietatem. Non me negabo ultorem, qui me ultionis exactae praedicatorem parabam; sed ne filiam excipio, quam infaustis nuptiis ipse despondi, te sponsorem secutus: non enim ego illam mariti moribus, sed fidei tuae tradidi. Reddat causas, quod vadem suum dissimulavit, maritum suum dilexit. De utroque nunc vobis judicium est: si firmus exsecutor tanti doloris es, 2013B accingere pater, sequestra pietatem: non optandum quidem officium patribus, sed non dissimulandum. Si te pietas mollit, inflectit natura, mutemus vices, ut ego in tuo filio, tu in meo pignore ministerii mutui simus exsecutores. Hujusmodi orationem circumfremens traduxit Herodem, atque a furore animi paulatim intentionem ejus emollivit, ut quasi compatienti atque unanimo sese crederet, et daret ei libellos legendos, quos Alexander composuerat. At ille singula quaeque advertens, ubi intellexit magis dolore congesta, quam fide suffulta, profundo consilio minuere paulatim invidiam tentamenti parricidalis, atque objectorum causas in eos qui descripti fuerant, et maxime in Pheroram coepit transfundere. Itaque ubi advertit regem a sua 2013C sententia non abhorrere: Considerandum, inquit, ne forte adolescens magis tantorum improborum insidiis appetitus apud te sit, quam tu ab adolescente. Quid enim causae erat, ut tuam appeteret vitam, cui regni honorem concesseras, regnandi jus reservabas et spem successionis? Quid enim appeteret, quod habebat? aut quemadmodum tantis muneribus ingratus foret? Quidve aliud ageret in tua nece, nisi ut suum affectaret periculum? quod te vivo metuere non posset, defuncto timeret, ab his utique a quibus etiam sub patre positus, propriae salutis excidium perhorresceret. Patet ista aetas fallaciae, facile decipitur, et fraudulentorum insidiis circumvenitur, vix resistit dolis aetas senilis: plerumque tamen et senum prudentia circumscribentium versutis insidiis irretitur. 2013D Ergo si maturior usus saepe labefactatus est; quid mirum, si aetas immaturior adesse non potuit sibi, cum insidiantium catervis perurgeretur? Illos igitur perturbatores regiae domus esse, illos incitatores adolescentium, seminatores discordiarum, qui in desperationem salutis deduxerint adolescentem, ut stomacho magis indulserit, et ultioni potius quam absolutioni intenderit, aliquid etiam impartierit commotioni. Quibus paulatim inflecti Herodes coeperat, et mollire indignationem circa Alexandrum. At vero in Pheroram commoveri vehementius, quod illis quatuor libellis ipse omnium flagitiorum minister, 2014A et totius scenae architector exponebatur. Qui videns regem Archelao mentem inclinavisse suam, atque in eum prae caeteris praeponderare gratiam interioris amicitiae, ad ipsum se contulit, obsecrans ut animum sibi regis conciliatum redderet. Verum ille innexum plurimis scelerum vinculis, quibus evidenter regi parasse insidias convinceretur, atque appetisse adolescentem, nullam habere veniae spem aiebat, nisi deposita inficiandi versutia, quae objecta sibi fuerant, confiteri germano sui amanti, atque ab eodem poscere sibi indulgentiam non dubitavisset: hujusmodi sese actioni, quibus posset studiis, non defuturum. Mutata itaque veste, suffusis lacrymis, specie miserabili fratris inhaerens vestigiis, orare veniam, improbitatem fateri, omnia de quibus argueretur, 2014B non abnuere, sed recognoscere dementiam sibi causam fuisse tantae prolapsionis, quo nimius in eo furor amore sibi dilectae mulieris exaestuasset. Statuo itaque Pherora suorum flagitiorum accersitore pariter ac teste, tamquam pro mercede compositi, quod in usus suos caderet argumenti: Herodem Archelaus deprecabatur, ut naturae contemplatione molliret iram, fratrique ignosceret, supra vindictam constituens jus naturae. Nec mirum, si in maximis regnis, tamquam in magnis corporibus saepe aliqua membra ferveant, quae non incidenda, sed mollioribus sint curanda medicamentis. Sibi quoque multo graviores compositas a germano insidias, sed remisisse se necessitudini quod debebatur dolori; ut quo magis poenam levaret ingrati, 2014C eo amplius causam gravaret. Cum haec atque hujusmodi alia subtexeret, mitigavit quidem Herodem, ut germano remitteret, sed ipse tamquam inexorabilis genero manebat. Denique minitabatur, quod divelleret ab eo filiam, tantisque fremebat indignationis suae motibus, ut ipse Herodes satis expiatum filii adversum se facinus arbitraretur, ultoremque suarum injuriarum rogaret, atque ipse pro reo suo apud socerum interveniret, quo de integro renovaret nuptias. Perseverabat Archelaus, cui vellet Herodes alii nurum suam jungeret, praeter Alexandrum: cujus etiam causa uxor traduceretur, atque ea arte multo amplius impellebat Herodem, ut ille sibi filium redditum putaret, si conjugium ejus non solveretur: Quod ille uxorem impense diligeret, ex 2014D qua etiam filios suscepisset, dulces avo, gratos parentibus; hoc munus restituti sibi filii fore, quia non mediocri ex parte bona uxor viri sui reprimeret errores, aut compensaret officiis invidiam flagitiorum. Quae si ab eo divelleretur, nullum remedium viro futurum, quin praeceps in omne rueret nefas. Molliores enim fieri solere scelerum praesumptiones, quae domesticis affectibus revocarentur. Vix tandem Archelaus inflexus, reconciliatur ipsi genero, atque eidem reconciliat patrem. Hoc consilio eripuit nerum neci, ut pro mercede acciperet ejus absolutionem, dum condemnare se potius simulat, quam 2015A intervenire. Pro quo si intercedendum putasset, haud dubie nihil impetrasset. Addidit oportere eum Romam pergere purgatum ab his, quae pater in eo suspectaverat, quoniam omnia ipse scripsisset Caesari. Quod aeque compositum reor, ut hoc genere Alexander cum se purgasset, Caesari commendaretur, atque Antipatri paratae fratribus insidiae patescerent.