Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Caput XLI.
Hoc consilio soluta factio et conversio facta in laetitiam, instauratur convivium in indicium initae reconciliationis, cujus auctores Archelaus septuaginta talenta, et sedile aureum gemmis insignitum: electi quoque eunuchi regali conferuntur magnificentia, et concubina (cui Panichis nomen erat) dono 2015B datur, atque accipitur. Similiter et propinqui monitu regis, clarissimis donis Archelaum munerabantur, nec quisquam familiarium ejus exsors muneris fuit: quibus omnibus Herodes pro uniuscujusque meritis plurima impartiebat. Prosecutus est etiam cum potentibus suis usque ad urbem Syriae splendidissimam, Antiochiam nomine, in regnum suum regredientem. Evaserat Alexander, nisi se immersisset in Judaeam vir Archelai artibus longe exercitatior, Lacon genere, Eurycles nomine, nimie cupidus opum, earumque pro negotio contemptor, ubi majora potiundi spes refulgebat. Denique non contentus Laconicis facultatibus, in effusiones regias animum intenderat, venandique artifex Herodem antiquis opimis adorsus muneribus, remunerationi 2015C amplissimae locum paravit; longeque uberiora quam obtulerat, adeptus, tamen non satiabatur, nisi cruentis atque impiis factionibus gratiam sibi regis emercaretur. Itaque more quodam usuque Graecis familiari regem adulando, praedicandisque omnibus ejus, non solum quae laudis aliena, sed etiam involuta vitiis forent, in intimam ejus amicitiam brevi pervenit, ut inter primos secretorum arbitros eligeretur: adstipulante etiam patriae praerogativa, quod Spartiatas Judaei cognato sibi genere copulatos, pro fratribus habent. Is ubi regiae domus vitia cognovit, suspectum animum patris, fratrumque inter se odia, novis artibus carum se omnibus simulans, quasi fidus singulis habebatur; sed pro ingenio regis aut munerum merito sua studia formabat, ut adjunctior 2015D esset Antipatro; Alexandrum dolis atque insidiis circumveniret, familiari specie utrumque exasperans: illum praerogativa aetatis regno debitum, istum materni generis praeditum nobilitate, jure superiorem: neque cum vilissimae corruptelae pignore aequale illi consortium. Quibus captus Alexander, utpote adolescentior, qui delectaretur his quae dicerentur sibi, non perpenderet illa, quae rursus de se apud Antipatrum componerentur, effudit sese mercenario Antipatri 2016A et proditori suo, aperuitque mentem lubrico ingenio affectuque incauto, patrem sibi auctorem malorum conquerens, qui matrem sibi eripuerit, regnum decoloraverit, quod sibi ab avo, veterisque prosapiae infulis debitum cupiat avertere; fraudari legitimos jure successionis, praeferri spurium stupri mercede; sed non diu quietura judicia Dei, ut qui uxorem innocentem necaverat, non etiam ipse propere parato per conjugem imperio defraudaretur. Quae sine mora Lacon ad Antipatrum deferebat, circumvento etiam Aristobulo, ut ejusdem querimoniae laqueis innecteretur, et pretio coacervata regi insinuabat, dicens; silentio se premere nequivisse tam immane facinus, et pro hospitii munere gratiam se lucis repraesentare, quam creptum ire filii pergerent, 2016B quos nisi ipse simulatione consilii fidelioris revocavisset, jam dudum Alexandri gladio interfectum patrem, regnumque indignis haeredibus vacuefactum. Neque Alexandro religioni esse parricidalem atrocitatem, qui maximi sceleris loco duceret, quod adhuc avi matrisque necem inultam haberet. Conveniri se ac perurgeri peremptorum querelis, ut tam atrox flagitium ulcisceretur. Deberi sibi inferias interfectorum exigi, successionemque eorum non oportere contaminari, ut ab eo qui majores eorum occiderat regnum adipisceretur; renovaturum se judicia Caesaris, non simili ut ante, reverentia, sed ut Caesar ipse cognosceret omnia secreta regis, quaesitas sanguine opes, provinciam labefactatam; reperturum se ab inferis avum, matrisque acerbissimam 2016C necem demonstraturum, ut successor alienus in regnum regium subrogaretur. Excitaverat regem Eurycles; Antipater tamen parvi aestimans unius suggestionem, alios quoque accusatores fratribus subornabat, qui dicerent cum ducibus quondam equestris exercitus Jocundo et Tyranno sermonem initum, compositas regi insidias dolore decessionis; in cervicibus periculum, nisi mature caveret. Denique non distulit Herodes, illicoque raptos severe interrogat; sed nihil illi, de quibus arguebantur, confessi reperiuntur. Et quia impune tam gravia simulabantur apud eum, qui criminum se vindicem profiteretur et negligentem calumniarum; non deerant, qui hujusmodi insidias machinarentur, quas acceptiores fore patri crederent. Nam et epistola 2016D prolata est, quasi ad castelli praepositum ab Alexandro et Aristobulo data, ut occiso rege, confugiendi sibi potestatem faceret, donec armis adversum se insectantes munirent, caeterisque subsidiis defensionem pararent. Excruciatur castelli praepositus, et nihil fatetur. Nihilominus tamen haud ullis affectati sceleris indiciis exstantibus, quasi rei Alexander et Aristobolus dantur custodiae. Eurycles quinquaginta donatus talentis auctor salutis ac vitae 2017A habetur. Dignum est, nec eum silere, qui Euryclis tempore in Judaeam transmissus erat fidissimus amicorum Alexandri, quem rex quasi conscium tentamentorum illius interrogandum putavit: utrum ne congruerent, quae Spartiates de adolescentibus nuntiavisset. Verum ille nihil se de illis quidquam ejusmodi cognovisse, sacramento interposito fidem fecit: sed adolescentibus nihil profuit. A se quaestionem depulit, ne minueret delationis invidiam, et evacuaret Euryclis fraudulentiam, si severius interrogatus negaret. Quasi indignus igitur cui crederetur, ab Herode excluditur. Bonus enim pater accusari filios libenter audiebat, non sinebat defendi: delectabatur, cum appeterentur; offendebatur, si purgarentur. Denique Spartes ditatus regalibus praemiis, 2017B ubi tamen Achaiam attigit, calumniarum pretium luit. Salome cum purgare sese nequiret, quod Sylaeo Arabi pepegisset nuptias, ubi generi secretum prodidit, monentis ut consuleret sibi quo fratris commotionem evaderet, eo quod spe futurae conjunctionis consilia regis Arabis annuntiare suspecta accerseretur, delicti gratiam meruit, et omnem saevitiae regalis in adolescentes procellam intorsit, quo ultimo atque inevitabili naufragio demersi poenas dederunt. Vinciuntur itaque, et quod ipsis erat durius vinculis, a se fratres separantur; missisque Volumnio militiae magistro, atque Olympio ex amicis regiis viro arguuntur apud Caesarem: at ille offensus licet, quia filiorum supplicia pater posceret, negandum tamen patri non arbitratus potestatem, in 2017C liberos suos dedit licentiam, sed consilium adjunxit: asserens melius consulturum, si proximorum regis eorumque qui praeessent provinciis, concilium congregaretur, et judicio communi procederet interrogatio: utrum ne aliquae patri insidiae paratae a filiis forent; et si convincerentur intentati parricidii, ferirentur; sin vero fugae aut levioris culpae arguerentur, esset vindicta moderatior. Hac permissa sibi Herodes parricidii potestate, sed judicii conditione etiam moderationis admonitus, ad urbem illico Berithon properat, quam judicio celebrando Caesar praescripserat. Conveniunt praesules provinciarum secundum scripta ad se data a principe Romano Caesare. Saturninus legatique considunt, inter quos et procurator Volumnius: deinde cognati amicique regis, 2017D Salome etiam et Pheroras, et Syriae primores. Archelaus solus excipitur ex Cappadocia, suspectae in generum arcessitus gratiae, cum accusatores adolescentium insidiatoresque judicium repraesentarent. Sed quae judicii species, ubi rei adesse sibi non permittebantur, et absentes accusabantur? Advertebat enim Herodes, quoniam si tantummodo viderentur, 2018A prona hominum conditione ad misericordiam illico absolverentur: maxime ubi naturalis esset gratiae praerogativa. Deinde si ulla copia defensionis Alexandro permitteretur, quo objecta facile dissolveret. Itaque relegatis illis in vicum Sidoniorum, quasi in praesentes accusatio dirigebatur. Objiciebantur a patre insidiae sibi paratae; nulla probatio deferebatur, nulla indicia tentamentorum; haerebat accusator, quem nullus redarguebat. Destitutos undique congregabat invidiam contumeliarum, injuriarum genera, quae graviora morte ab his qui considerant aestimarentur. Sed nemo discutiebat, nemo examinare audebat, quod a patre arguebatur, a rege imperabatur. Praejudicabat pietatis species, terrebat jus potestatis, interrogabat sententias securus victoriae, nescius quod 2018B in ejusmodi judicio aerumnosior esset qui vinceret, quam illi qui tam acerbe addicerentur. Saturninus condemnat adolescentes, quia aliud non licebat. Sed moderatur sententiam, cavendum asserens, ne peremptis duobus ex tribus fratribus, tertio fratri ascriberetur mors duorum. Timide quidem; sed causam locutus est, quod ille esset fratribus auctor periculi. Secuti sunt eum pauci ex pluribus. Volumnius autem funesta immurmurat, et post eum omnes volente rege, tali auctore pensantes mortis sententiam, diverso quidem affectu, sed pari sorte expromunt, quibus hoc aut adulatio extorserat aut odium infuderat, ut aut regis affectaretur gratia, aut parricidae crudelitas graviore poena afficeretur, qui in victoria sua tam amarum de se triumphum reportavisset. 2018C Nemo tamen quasi factum horruit, et quasi commotus pronuntiavit. Scenae enim species erat, non judicii disciplina condemnare absentes, condemnare sine teste, sine indice, solo naturae privilegio, quod ad salutem magis quam ad periculum derivari soleret. Stupebat omnis Syria atque omnis Judaea, et attonitis mentibus tantae tragoediae finis exspectabatur. Quamvis etiam nota esset Herodis crudelitas, nemo tamen credere poterat, quod usque ad parricidium perseveraret. At in illo effera vis animi nec mari, nec terra cohibebatur. Itaque tamquam usu triumphantium, ut per diversa filios traheret, Tyrum urbem inclytam petit, inde in Caesarem transmittit, navigio spectaculum miserum parricidii circumferens, donec color ullus acerbissimae necis filiis inveniretur. 2018D Movebatur omnis exercitus, sed metu indignationem premebat. Erat in exercitu regio veteris militiae vir Tyro nomine, filium habens conjunctum Alexandro, indulgentissimus pater, atque ob ea pignori carus, quoniam popularis quaedam pietatis est gratia, et maxime in suos illex dilectionis. Circa adolescentes quoque filios regis studio propensior, 2019A quod ab his suus filius diligeretur. Qui supra modum concepta indignatione, turbatus animi vociferari coepit: opprimi justitiam, veritatem excludi, aboleri religionem, confundi jura necessitudinum, naturae gratiam, superfluere iniquitates. Ad postremum in os ipsius regis progrediens, ingerebat miserum esse illum, qui adversum filios suos credendum improbissimis arbitraretur: Pheroram et Salomen consilii arbitros regis. Quam fidem ab his referri posse, qui se condemnatos capitis a rege frequentissime recognoscebant, aut quid eos aliud agere, nisi consulere vindictae ut destitutus idoneis successoribus ad unum inclinaret caeteris infirmiorem? Qui facile subduceretur, quod ipse regius exercitus odio persecuturus esset eum, cui mors soluta esset fratrum duorum. 2019B Neminem esse quem non innoxiae aetatis tangeret misericordia. Plerosque autem ducum indignationem suam non jam premere, sed divulgare. Quorum vocabula locutus, finem dicendi fecit. Quibus illico cum Tyrone correptis, Tryphon ex ministris aulae regiae, cui tondendi ars atque usus suppeditaret, subito quadam animi vanitate indicium sui facit compositum a Tyrone asserens, sibique persuasum, ut cum ex more barbam Herodi raderet, novaculam gutturi ejus imprimeret, quo perageret necem: idque ei maximo emolumento fore, quod de muneribus Alexandri polliceretur. Statuitur Tyro cum filio; exercetur deinde simul quaestio. Negantibus illis, isto nihil amplius deferente, cum deesset manifesta rerum fides, nullum suppeteret argumentum, 2019C nullum indicium documentorum, Tyro jubetur vehementioribus tormentis excruciari. Tune miseratus filius supplicia patris, spondet aperturum se omnia, si patris salus sibi condonaretur, atque a rege promissa venia suggerit, quod impulsus ab Alexandro, pater necem regi parasset. Idque plerique ad tempus compositum rati, ut tali pignoris indicio Tyroni consuleretur: alii pro vero edictum loquebantur. Sed Herodes dubia pro certis adjudicavit, tamquam metuens, ne parricidii sibi facultas periret. Convocato itaque populo, et congregatis ducibus, de insidiis deprehensis motu gravissimo promit quarelam, atque in mortem eorum plebem excitat: ibique Tyro cum filio pariter atque tonsore, saxis ac fustibus interficiuntur.