Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Caput XLIII.
2022A
Hunc itaque unus de interfectoribus Alexandri et Aristobuli improbitatis suae finem invenit, a quo exordium sumens, in Antipatrum poena transivit sceleris auctorem. Namque libertorum querelis qui patronum suum veneno interfectum assererent, stimulatus Herodes, dum sollicitius quaerit, cognito quia ab uxore de succis Arabiae accepisset Pheroras poculum quod amatorium putaretur, idque venenum fuisse, quod Sylaei studio traditum, et illico in pestem conversum, in plurimorum quaestionem tetendit. Unde quaedam inter tormenta de ancillulis exclamavit, ut Deus omnipotens in matrem Antipatri omnia supplicia transferret, universorum arbitram flagitiorum; per ipsam occultos conventus 2022B Antipatri ac Pherorae diu noctuque exercitas potationes usque ad temulentiam, ut a convivio regis recipientibus sese, totis noctibus biberetur. Quod non otiosum nec conjurationis vacuum tentamentorum, remotis praesertim servulis et ministris jure suspectabatur, magnumque vinculum connexionis et conspirationis indicium tam diuturnae morae, quae regibus suspectior in solitudinis secreto et noctis silentio. Ibi compositum, ut Antipater Romam peteret, Pheroras in Petram pergeret: quod frequenter inter se conferre soliti prodebantur, eo quod post Alexandrum et Aristobulum, in ipsorum necem sese Herodes conversurus foret; miseros se qui putassent, quod Herodes in illis parricidales cogitationes odisset, qui regni haeredes persequebatur; 2022C sublatos esse non potestatis aemulos, sed consortes miseriarum, in se periculum omnium et odia transisse, ne mulierum quidem parciturum sexui, qui dilectae sibi Mariamnae, atque ex ea genitae non pepercisset. Nullum sibi aliud remedium, nisi ut longius aliquo secederent: quo tantae bestiae furori vel fuga eximerentur. Adjiciebantur crebrae apud matrem Antipatri conquestiones deplorantis, ardere se invidia regalis successionis, cum saevitia regni super ipsum praecipue incubuerit: ut jam sustinere non queat, ultimis deditus obsequiis, et postremis urgeri periculis. Nec solum regnandi jus sibi perisse, sed vivendi quoque curricula convoluta temporum. Aetatem sibi maturiorem, incanuisse jam verticem; contra autem juvenescere patrem, 2022D frustra sperari ejus haereditatem, qui fortasse etiam superstes haeredi tamdiu reservaretur. Quod autem emolumentum successionis sibi futurum longaevo haeredi, cui tam multiplex Alexandri atque Aristobuli soboles, velut quaedam hydra renatis quae amputata fuerant, capitibus regerminaret? Ex testamento patris etiam jam jus commune ereptum, ut data spe regnandi, cujus ad tempus vicarius foret, non aliquem ex suis filiis in suum imperium sustinere: sed Herodi Mariamnes filio 2023A necesse haberet regnum refundere . Itaque non ad fructum sibi regni spem datam, sed ad periculum, ut esset decessori suspectus, successori gravis. Postremo ipsum regem longa senectute vividum et intentum caedibus suorum, sui esse testamenti exsecutorem: ut nemo superesset qui posset succedere, ferri odio gravi in filios, nec in fratrem minore, qui sibi dederat centum talenta, nec cum patruo suo sermonem haberet. Et respondente Pherora: In quo enim eum laesimus? Num etiam ipse successor sum? retulisse Antipatrum, nonnullas habere eum causas offensionis. Utinam amissis omnibus, liceret offensioni se ipsum componere: feram esse bestiam, quae ne mortibus quidem satiaretur, nec posset perpeti ullam inter propinquos charitatem manere! Atque utinam amissis omnibus liceret, ut 2023B nudi eum tantummodo viventes evaderemus, sed impossibile. Ideoque sibi occulta ad tempus colloquia. Necessarium autem fore tempus, quo uterentur virili mentis vigore, et consilii vivacitate, dexterae quoque vindicis ministerio. Haec a mancipiis in supplicio positis respondebantur, et mancipio credebat Herodes, maxime quia de centum talentis soli Antipatro dixerat, nec ullus sermonis ejus adfuerat interpres. Succensus itaque indignatione, rapit ad supplicium plerosque et innoxios, ne quis de obnoxiis relinqueretur. Accersitur ad supplicia Antipater Samaritanus, eo quod esset Antipatri procurator, et diversis excruciatur modis. Prodit quaestio, missum ex Aegypto venenum per Antiphili quemdam conturbernalem, idque ab illo datum 2023C Theudioni amico Antipatri, per ipsum Pherorae redditum, cui regis filius Antipater exsecutionem commiserat, ut dum ipse in urbe Roma degeret, pater ejus Herodes exstingueretur. Quo tempore nulla de absente paratae necis suspicio foret: sed Pheroras cum in tempore venenum acceptum uxori propriae commendavisset, recurrit altera in uxorem Pherorae veneni invidia: jubet illico rex Pherorae uxorem venenum deferre. Egreditur mulier quasi perlatura quod petebatur, et sese de fastigio praecipitat aedificiorum, quo gemini pondus criminis evitaret, atque obitu praeveniret indicium rei et quaestionis acerbitatem. Sed quia maturabatur Antipatro feralis ultio parricidii, non supra verticem capitis ruit, quo casu facile exstingueretur, sed in aliam partem corporis 2023D decidit, ut mors protelaretur: consopita erat tamen atque attonita mulier, quia ex alto deciderat loco. Jubet eam paulisper recreari Herodes donec ad se rediret; spondet veniam, si simpliciter aperiret gestorum ordinem: non de nihilo esse, quod sese praecipitaverit, sed magni criminis consciam, compendium supplicii quaesisse; impunita sibi omnia 2024A flagitia confitenti fore: at inficianti acervanda supplicia, ipsam quoque sepulturam negandam. At illa ubi se resumpsit paululum: Et cui, inquit, adhuc ego secretorum servabo silentia, Pherora, mortuo? Illi enim debui fidem tacendi, pro quo supplicia non recusarem, si necessaria forent. Sed ille nunc liber a cruciatibus, et si veniabilis erroris correctio est, liber a culpa. Quid igitur involvere veritatem mendaciis cogitem, ut Antipatro morem geram? Parcam ergo illi, non parcam mihi? Egregiam ergo mercedem debemus viro, qui nos omnes sceleribus suis in haec supplicia deduxit. Audi rex, Deo praesule, qui solus mihi veritatis arbiter est: proposui enim nihil fallere: audi inquam, sed prius repete, quemadmodum assederis lacrymans germano periclitanti, ut impleveris omnia circa Pheroram munia 2024B pia germanitatis: quibus ille inflexus, ubi discessisti, continuo me ad sese vocavit, et ait: Non exiguum ego mulier a fratris affectu et studio deerravi, qui sic oderam amantem mei, et volebam occidere tam impatientem doloris in periculis meis: ferre ille non potest fortuitum, quod ego urgebam indebitum: circumventus sum fateor Antipatri dolis, sed cogitationis ejus ego pretium fero: tu quod habes ab eo venenum relictum, mihi cito perfer, et sub meis oculis effunde, ut vel ad interos non feram animum parricidalem: poenituisse correctionis sit, quod criminosum est praeparavisse: Cito, inquam, mulier, ut vel mortem praeveniam, quoniam culpam nequivi. Tum ego detuli venenum, et in conspectu ejus exinanivi, parum tamen ex eo reservavi mihi, 2024C quae te metuerem, ut esset remedium si proderetur paratum ad hos usus venenum. His dictis pyxidem cum eo quod resederat veneni, protulit: subjicitur quaestioni mater Antiphili et fratres ipsius. Confitentur ex Aegypto Antiphilum detulisse pyxidem plenam veneno, quod ille accepisset a fratre qui Alexandriae commoraretur sub medicinae professore. Deprehenditur etiam Mariamnes filia pontificis insidiarum conscia, quae pararentur marito, idque fratribus ejus inter supplicia confitentibus manifestatur. Unde Herodes junior maternae audaciae pretium luit, quem in regni successionem Antipatro substitutum idem quem subrogaverat pater, de testamento delendum putavit. Et hic quidem non mediocris error Herodis senioris, ut ulterius flagitio 2024D deprehenso, alter mulctaretur. Sed etiam Herodis junioris non injusta mulctatio: nam divinitus praecautum videtur, ut licet nondum facti sui merito, tamen ob pretium futurae improbitatis regno abdicaretur. Nam quis eum regem perpeti potuisset, qui tetrarcha tam insolens fuit, ut tolerari nequiret? Adjicitur etiam aliud veneficii genus, quod Bathillus 2025A Antipatri libertus Pherorae et ejus uxori detulit, compositum ex succis serpentum, et veneno aspidum, ut si primum non convaluisset ad mortem Herodis, secundo uterentur.