Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Caput XLIV.
Reperiuntur etiam litterae adversus Archelaum et Philippum fratres compositae: hi regis erant filii, qui Romae instituebantur, quos Antipater ea vel maxime causa appetebat, quod videbat non mediocri praeditos sapientia, super quos rex patrium animum reclinabat. Denique evocaverat eos litteris, ut maturius domum regrederentur. Obstare itaque eos suis utilitatibus Antipater arbitrabatur, atque incumbere suis artibus, ut spe adolescentium simulata, omnia factionis suae studia obumbrarentur. Componit itaque epistolas nomine virorum potentium, 2025B quos Romae positos in suam amicitiam illexerat: aliis quoque pretio extortum, ut scriberent, quod adolescentes infestis patrem odiis urgerent, et nimio questu mortem Alexandri et Aristobuli deplorarent. Et cum hujusmodi epistolas clandestinis artibus per aulicos sceleris sui ministros, patri ingereret, eadem versutia, qua supra simulabat fratrum intercessorem, ut praetento pietatis patrocinio, impietatis subtexeret parricidium. Quibus omnibus in medium deductis cum quaestionibus, patris vita, epistolis, mors fratrum appetita evidentissime panderetur: consilium diffinitur, de auctore supplicium sumendum, qui posteriora prodidisset calumnia, quod germanos suos non quasi parricidas, sed quasi legitimae successionis aemulos persequeretur: 2025C non quo patrem defenderet, sed ne consortem regni haberet. Interea cum septem mensium curricula inter documenta flagitiorum, et reditum Antipatri concluderentur, nulla innotuere Antipatro indicia rerum gestarum, tanta circa eum universorum odia fervebant. Incertus igitur omnium, scribit ex urbe Roma continuo se adfore, summoque se honore dimissum a Caesare: quibus litteris lectis, rescribit Herodes maturato eum contendere oportere, securum affectus paterni, cui non solum nihil imminutum per absentiam foret, verum etiam tanta accederet gratia, ut ejus contuitu matris offensa minueretur. Nam iterum domo eam deprehensam in artes filii consentire, consortio exutam regiae liberalitatis compendiis eliminaverat, cui se remissurum indignationem 2025D scriptorum specie manifestaret, metuens ne comperta matris expulsione, suspiciones suas Antipater ad cavendum exsuscitaret. Adveniens itaque, Tarenti primum de Pherorae obitu cognovit, ibique luctum magnum exercuit, quod a quibusdam pietatis affectui datum, eo quod patrui mortem impatienter doleret. Ille autem ministrum ausi parricidalis 2026A sibi sublatum ingemiscebat, nec solum non processisse sceleris apparatum, verum etiam venenum se dedisse terrori erat, ne quomodo ad cognitionem Regis perveniret, et ille scenam criminis publicaret. Transit itaque in portum Caesareae haudquaquam vacuus gravioris curae ac sollicitudinis, cum ei etiam mater non mediocre praejudicium condemnatae sobolis daret. Sed urgentibus amicis, qui patriae cupiditate postponenda omnia quae Antipatro conducerent, arbitrarentur: denique exspectato ejus ingenio, quo vel aversum patrem a sui gratia facile consiliis suis flectere solitus erat, hortantibus ut sese patri et praedestinato sibi regno ocius repraesentaret, quod nemo auderet eo praesente contra niti: sed occasio absentiae ejus sola arserit, ut averti posse ab eo regis animus aestimaretur. Et 2026B ideo praeveniendum mature, ne demorando magis aut desiderantem offenderet, aut suspectum exacerbaret, cum diffidentiam sui proderet. Credidit itaque magis volentia quam necessaria suadentibus. Verum ubi portum ingressus est, neque quemquam sibi obvium circumspectavit, et quasi pestem aliquam sensit suam praesentiam declinari, in summa locorum frequentia maximam solitudinem, cum occurrere nemo auderet: metuentibus aliis, aliis adversantibus, etenim id temporis et odia quo minus se tegerent, auctoritatem acceperant, reputare secum scelera sua coepit, et conscientiae stimulis exagitari, nullum fugae locum neque evadendi subsidium sibi relictum: circumventum se velut quibusdam retibus et captum teneri: fiduciam omnem assumpsit 2026C ex impudentia, ut dissimulatis omnibus improvisum se patri offerret, in amplexum rueret, pietatis officia praetenderet. Verum ille extensis manibus ingerentem sese repellens et reclinans caput ne parricidae osculo contingeretur, exclamavit et hoc esse amentiae parricidalis, ut amplexum petas, cui invisum te recognoscis, ut horrore tui afficias patrem, et contactu noxii corporis vivendi suavitatem extorqueas. Ne igitur contigeris, ne attaminaveris, quem scelere petisti. Purga certe prius si potes, deprehensa dilue: judicium non refugiam, nec audientiam tibi negari patiar, nec mihi ipse assumam cognitionem, nec argumentandi tibi occasionem relinquam. Opportune adest Varus, apud quem defensionem tui praepara. Nec differendi locus: crastina 2026D die, quamvis dolis et fraudibus praeditus, habes purgandi tui copiam. At ille obstupefactus tantae commotionis pavore, nil est ausus referre, nec potuit: sed egressus foras fluctuabat animo, quod nihil omnino ex his quae gesta erant et prodita apud patrem compererat. Advenientes autem ad cum postea mater et uxor aperuerunt omnia. Quibus cognitis, 2027A sese colligere praeparare animo coepit, quibus modis criminationi occurreret, confessionem extenuaret. Sequenti die congregantur omnes regis propinqui et amici Antipatri: intersunt examini universi: qui diversa de Antipatro prodiderant induci praecipiuntur. Leguntur etiam epistolae matris Antipatri, in quibus illa ad filium scripserat, ut cognosceret proditam patri suorum scenam flagitiorum: nequaquam eum debere adesse, nisi a Caesare aliqua manus accerseretur, cujus se praesidio circumvallaret, neque se judicio committeret, qui tantorum confessionibus appetebatur, sed armis muniret. His ad superiora additis, ingressus Antipater, et sese ad vestigia dejiciens patris obsecrat, ne se praedamnatum haberet; confidere se, si deferatur audientia, vacuum 2027B criminis fore, si pater vellet: jubet pater silere, atque eum istiusmodi sermone praevenit: Quod nulli justo veniabilis nequitia Antipatri possit videri satis certum est, sed eo magis gravari me apud te, Vare, arbitror. Vereor enim, ne etiam me oderis, qui parricidas generavi filios, quibus non posset etiam parcere pater: licet hoc quoque miserandus magis sim ita, quod et tales amavi. Sed de illis taceo quos ipse exasperavi, et justas adversus hunc allegationes eorum respui. Nullas enim hi adversum me habuerunt causas doloris, nisi quod his Antipater praeferebatur, et consortii regalis praerogativam acceperat, qui natus regno non erat: putabam tamen quod majorem natu minoribus ad tutelam adsciscerem. Sed hostem induxi qui invideret nobilioribus, 2027C excitaret puerulos, infirmos circumveniret, incautos proderet. Lapsos non nego, sed eos excusari potius, quam urgeri oportuit. Antipater hic mihi et illos abstulit, hic mihi et illos fieri insidiatores compulit. Dolui, fateor, quod ii quibus regni spem dederam, quibus successionem reservaveram, adversum me improba machinarentur: sed nunc non patrem, sed Antipatrum oderant. Perierunt itaque ad dolorem patri, Antipatro ad fructum. Quaeris, Vare, quis eos occiderit? Cognosce cui mors eorum profecerit. Vacua est domus novercae filio, patuit aula uni ad succedendum, quae multos successores habebat. Nec expletus est morte fratrum cruentus animus et mens impia. Postquam non habuit fratres quos odisset, patrem persequebatur. Reputo mecum, qui huic 2027D munimentum haereditatis paravi: visus sum et ipse diu vivere decessionem fastidienti: docui quid vellet, cui successionis competitores ademeram: morantem non passus est: nec exspectavit regnum, nisi ut parricidio adipisceretur. Reddidit mihi vicem, quia projectum collegeram, et praetuleram nobilioribus. Cui enim tantum ex illis, quantum huic contuli? Cui ipse vivens potestate cesseram, testamento aperto haeredem designaveram, quod solet esse periculosum regibus, ut aliquis se successurum noverit. Quinquaginta in fructibus talenta concessi, 2028A trecenta Romam proficiscenti dedi: commendavi Caesari quasi solum filium: nihil mihi reservavi, quod deberem parricidam timere: sed hoc eum magis ad parricidium armavit, quod se meis beneficiis superiorem videret. Quid tantum sceleris commiserunt fratres ejus, quos ad mortem coegit? Aut quae istiusmodi adversum illos indicia detecta, qualia istius deprehenduntur? Sed interrumpere atque obstrepere audet parricida et dolis tentat veritatem involvere? Caveas, Vare, admoneo, caveas simulatas ejus lacrymas, et gemitus arte compositos, nec ullo expressos dolore. Hic est qui mihi pietatis affectum abstulit, cum a ficto metu cavendum admoneret Alexandrum, cum illo mentes plurimorum convenire, asserens non temere committendam universis 2028B praesentiam meam. Simulabat se circumspectare omnia, usque ad lectum deducere, discutere atque examinare singulos. Hic erat somni dispensator et minister securitatis, in quo ego solatium constituebam, atque ejus officiis levabam de interfectis dolorem: arbitrabar quod et illos mihi redderet, moerorem auferret, pietatem obtenderet. Hic erat protector meus, cui credebam corporis senilis custodiam. Quomodo vivam nescio, quomodo tantum insidiatorem evaserim, quibus me circumvenerat delinimentis, quibus fraudibus vinctum tenebat, ut soli huic me crederem, quem solum caveri oportuit. Incredibile mihi est quod evasi, nec vivere mihi videor, sed somnium puto. Quis enim crederet, aut illum tam ingratum futurum, cui in me potestatem omnem 2028C commiseram, aut me posse evadere, si Antipater nollet? Tutiorem tamen gratia me factum putabam. Sed quae (malum!) infelicitas, me, aut adversum me eos faciat insurgere, quos plus dilexerim? Deploro aerumnam domus meae, Vare, defleo solitudinem, ingemisco vim tanti doloris. Sed tamen tanta est acerbitas sceleris parricidalis, ut neminem mihi patiar evadere, quicumque sitierit sanguinem meum, etiamsi in omnes filios meos affectati parricidii indicia promantur. Cum haec diceret, indignatione pariter ac dolore intercepta vox est loquentis. Continuo Antipater elevans caput, velut ictus enim et saucius vulnere jacebat ante pedes patris, nec assurgere audebat, exclamans, ait: Tu, quidem pater, ut iratus accusas, sed mihi nulla major defensio, 2028D quam testimonium accusationis tuae, quia semper fui custos tuae salutis. Defensionem igitur pro me voto accusantis adhibuisti. Quomodo enim parricida ego, quem ipse tuum protectorem fateris? Aut quomodo circumspectus atque astutus, quem commentatorem arguis parricidii? cum extremae insipientiae sit cogitasse, quod et apud homines exsecrabile sit, et apud Deum inultum esse non possit. Vel fratrum exemplo doceri potui, nullum tanti sceleris effugium fore, quod scelus istiusmodi nec latebram inveniat nec poenam evadat, quandoquidem et illi pro tanta in 2029A te malevolentia poenas dederunt: at illos invidia quaedam (ut dicis) impulerit ad parricidium, quod me sibi praeferri videbant, quibus materni generis nobilitas animos dabat, ut regnum quasi ex materna successione sibi debitum vindicarent, et quibus a te ereptum reposcerent. Quid tale ego, qui nescivi regnum nisi de te sperare, tuum judicium quaerere, tibi soli placere? Quid autem erat, quod me adversum tuam salutem audere aliquid impelleret? An regni cupido? sed regnabam: an odii suspicio? sed diligebar: an injuriae dolor? sed praeferebar. Si illos sola formido praelationis meae armaverit ad parricidium, ego absolvar: quia nesciunt praelati parricidium cogitare, sed odisse. Nisi forte aliquis ex te me metus compulit. Verum ego, ut mihi vox tua 2029B testis est, nihil sciebam nisi pro te timere. Quid enim mihi timerem, qui minister eram tuae securitatis, et dispensator quietis? An vero inopia pecuniae et egestas coegit, quae solet indigentibus suadere latrocinium? Sed dederas, quod non solum in praesens, sed etiam in omne tempus abundaret, et divitem Romam miseras, ut regum reges pronuntiarent imperii apud se principatum esse, non divitiarum. Denique Fabatum illum Romanae rei moderatorem, et intimum Caesaris tibi cepi, et a Sylaeo ingenti impulsus pecunia, ut te impugnaret, ita commutavi, ut fieret tuus defensor, et sollicitatoris sui proditor. Per quem pater alii insidiatores tuae salutis detecti sunt? Quomodo ergo parricida ego, qui custodem tui corporis Corinthum latentem deprehendi? 2029C insidiantem removi? ad confessiones negantes deduxi? Potui parricidium non cogitare, et parricidii fructum habere, si tacuissem. Sed mihi si bestiarum immanitas, si atrocium ferarum inesset furor, tamen tantis beneficiis tuis mansuescere potui, ut nullam opem nisi in tuae salutis subsidio constituerem, ut pro omnibus tibi vel solam charitatem referrem, te meo corpore protegerem, te intimis, si fieri posset, visceribus includerem: praetuleras nobilioribus filiis materna stirpe minus nobilem, matrem quoque regni exsulem in regnum vocaveras, nec jam successorem me imperii, sed quasi consortem habebas. O miser ego, cui tantum liberalitas tua bonorum effuderat, ut invidia succederet! O stultissimus ego, quite, pater, reliqui! si 2029D datus est invidiae locus, et potestas insidiantibus. Namque dum ego pro tua salute diu demoror, meam prodidi: et tamen nihil habeo, quod mihi ascribam. Tu me, pater, abire jussisti, tibi ego peregrinabar, pater, ne tuam senectutem Sylaeus circumveniret, ne te viventem regno exueret, nec apud Caesarem tuam salutem appeteret. Testis est mihi Roma pietatis, Caesar quoque praesul orbis terrarum, et censor universorum atque arbiter mei pectoris, qui me amantem patris appellare solitus erat. Testificare Caesar, quid ego de patre apud te loquebar, apud 2030A quem solum nocere potuissem. Testificare, inquam, mihi, qui de aliis pronuntiaveras. Nec dissimulandum parricidium, sed inquirendum putasti. O si mihi aspiraret praesentia tua! sed absens es, et longe positus, et ego sine te a patre dijudicor. Ades tamen, et in litteris tuis praesens es: tua scripta offero, quae solent parricidae timere. Tuam epistolam porto, quam solent promere, qui cupiunt parricidium non latere. Suscipe, pater, litteras Caesaris, ipse te instruat, qui dudum vindicavit. Suscipe Caesaris scripta, argumentis omnibus validiora. Quibus usus es dudum ad ultionem, utere nunc ad salutem. Hos ergo apices defero innocentiae meae testes: illa dextera numquam te fefellit; illa dextera Caesaris diadema tibi imposuit, non ademit: illa manus Caesaris 2030B regnum tibi, quod abjeceras, repraesentavit. Potuit me prius Caesar odisse, si fratrem similem deprehendisset: sed cognovit et pronuntiavit interpretem, qui nisi Romae fuissem, Sylaeus vicerat. Illi ego hodie adjudicor, illi poenas miser pendo. Memento, pater, quia non voluntarius navigavi. Videbam mihi jam parari foveas insidiatorum: malui tamen me potius, pater, quam te periclitari. Nec tamen exhorresco salutis periculum, sed apud te, pater, doleo, me quasi tuum hostem periclitari. Periclitor tamen, si apud te et Caesaris testimonia periclitantur. His ergo utor indiciis meae defensionis: Caesarem non appello, quasi audiendus, sed imploro, quasi absolvendus. Quod si judicium exercendum existimas, ecce, mi pater, ad te veni post Caesarem, ad te festinavi 2030C a Caesare. Utinam quidem nusquam a te abiissem. Sed tu me, pater, nesciens periculis objecisti jubens pergere. Praesto sum, pater, nec perfunctorie de levioribus testibus requirendam pro salute tua veritatem aestimo. Non praejudicent, qui possunt timere tormenta, nec qui possunt contemnere. Omnis homo mendax, dixit Scriptura (Psal. CXV, 11) . Ego defero incorruptibilia elementorum testimonia. Venio ad te per maria et per terras nusquam aliquid passus. Parricida debui non evadere, si reus essem. Absolvat me, pater, apud te coelum quod non fulminavit, mare quod non demersit, terra quae non absorbuit: per haec ad te tutus venio, pater: quae non solent evadere, etiam qui non sunt patrum genitalium parricidae. Datham et Abirom hiatus voravit 2030D terrae, nec tamen genitalem appetierant patrem. Absalon fugientem arboris suae ramis terra suspendit, ne ad patrem perveniret, ad quem si pervenisset, evaserat. Ego ad te veni, et adhuc periclitor. David parricidam suum, quia servare non potuit, vindicavit: ego de inimicis et calumniatoribus vindicari non expeto, ut eos ad tormenta vocem: lucrentur illi poenam calumniae. Unum rogo, pater, ne alienis credas tormentis: de memetipso adversum me require supplicia. Suspende reum tuum, in viscera mea pergat interrogatio veritatis, in corpus 2031A meum atque in interiora penetralia descendant fidiculae quaestionum, profluat sanguis, qui solet parricidium clamare, ferantur ignes in artus noxios. Quid dubitas, pater? si parcis, innocentem pronuntias: si a cruciatu temperas, absolvis crimine. Non est parricida, qui simplici morte dignus putatur. Aut si ut filio parcis, et ex te genitis membris compateris; non sunt membra tua, quae sunt ministeria crudelitatis. Haec ubi locutus est, magno fletu et gemitu lamentabili finem dicendi fecit, ululatuque maximo Varum et omnes ad miserationem inflexit: solus Herodes nullis movebatur lacrymis, atque ipse a fletu temperavit intractabilis ad veniam, quaestioni imminens, vindictam expetens.