Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Caput XLV.
2031B Successit orationi Antipatri Nicolaus regis mandato, qui astute ejus responderet versutiis et inflexos a miseratione abduceret, referendo in Antipatrum fraternae invidiam necis, allegando quod si quos moveret misericordia, illorum misereri deceret, qui ejus perempti fraudibus, ultionem requirerent. Si unum absolverent, omnis domus regia in periculum deduceretur, germani, affines, parentes, ipse rex, cujus saluti non pepercisset. Itaque conversus ad oratorum versutias, velut (narratione miserationis) epilogo quodam excitabat ab inferis peremptorum animas, qui miserabili questu replerent subsellia, insontes se oppetisse, subornatis gravibus testibus, compositis epistolis, fraudulentis sermonibus circumventum patrem, credidisse filio, quem non putaret 2031C de fratribus posse mentiri. Offert nunc supplicia sua qui fratrum tormentis non credidisset, quos onustos vinculis obligaverit, ne cognitioni interessent, in absentes latam sententiam, cum longe positi essent necatos, ne eorum pater misereretur. Nullum itaque reliquum futurum si iste evaderet, doctus venena parricidalia suorum visceribus infundere, mutare mentes hominum, qui etiam Pheroram semper amantissimum fratris, Herodis in necem ejus parricidio funesto exsuscitaverit. Ad haec, cum plurima alia excitandae commotionis gratia Nicolaus addidisset, ubi sermonem absolvit, interrogatus a Varo est Antipater, si respondere vellet. Nihil aliud retulit, nisi (Deus mihi testis est) quia nihil laesi. Tum Varus venenum proferri, atque id dari 2031D jussit uni de his, qui jam rei mortis adjudicati essent. Quo epotato, statim mortuus est. De quo relatum ad Caesarem est, et in vincula Antipater imperio patris inducitur: nec tamen ab insidiis vacuus erat. Nam tum maxime Salomes periculum dolis tentabat directis epistolis, quas Salomes nomine Antipater composuerat, plenis in regem contumeliarum atque ad Acmen ancillam Juliae quae uxor Caesaris 2032A erat, per Antiphili servulum perferri jusserat, quas Acmes sibi redditas regi transmitteret: ac pene in mulieris perniciem fraus convaluerat, ni reperta esset epistola Acmes ad Antipatrum, quae dolum prodidit, scripta in hunc modum: Sicut voluisti, patri tuo scripsi, et epistolas illas direxi: nec dubito regem in periculum sororis insurrecturum. Tu vicem restitue optato effectu potitus. His litteris deprehensis, rex in suspicionem deductus, quod etiam Alexander pari arte compositis a fratre esset appetitus epistolis, et nimia commotione exasperatus, aegritudinem gravem contraxit. Quo se videns urgeri periculo, Antipam unum ex filiis haeredem imperii scripsit, praelatum Archelao et Philippo senioribus liberis, quoniam ipsos quoque Antipater 2032B dolis atque fallaciis suspectos patri fecerat. Caesari legavit mille talenta, donis muneribusque additis. In uxorem et filios, libertos atque amicos quinquaginta contulit: nec Salomen sororem munerum suorum expertem reliquit. Procedebat in deterius aegritudo atque accessu temporis exasperabatur, quam imbecilla senectus suis incommoditatibus acerbabat quotidie. Siquidem non minus septuagenario gravatum annis corpus, crebro quoque moerore animi afflictum gerebat, tot parricidiis convulneratus, quae aut deprehendisse in filiis extremae miseriae erat, aut intulisse. Immedicabilis tamen aegritudinis fervor, quod superstes Antipater metuebatur. Contemptus quoque in dies vilior, quod imagines Caesaris atque animalium similitudines contra legem 2032C templo appositae detrahebantur, auctoribus maxime Juda atque Matthia juventutis doctoribus, qui cognitis et conspirantibus sibi venisse tempus aiebant, quo violatae legis injuria vindicaretur: Dare poenas sacrilegum, qui putaret fas esse quidquid potestati liceret: nec religione inclinatum, sed elatum superbia in penetralibus templi faciendi quod vellet, libidinem pro jure exercuisset. Et quamvis divina ultio mortem ei acceleraret: tamen pulchrum videri, si etiam templi sacrati libertatem suam, in defendendis paterni ritus observationibus approbarent: nec periculi metu quemquam revocari oportere, cum etiam mori pro lege patria insigne immortalitatis sit: primique adorsi auream aquilam supra fastigium portae affixam detrahere comprehensi, 2032D atque ad regem perducti: cum interrogarentur, cui obedire cupientes, tantum facinus adorsi forent, responderunt legi paternae. Iterum quaerenti, quo freti laetiores adessent, cum ad mortis vocarentur periculum, responderunt: Pietatis et devotionis praemiis, quorum remuneratio pro ritu patrio mortem expetentibus persolveretur. Nec diutius ferre potuit responsionis constantiam, sed indignatione super 2033A aegritudinem facta, ut infirmitatem vinceret, in conventum populi processit, ibique tamquam sacrilegii reos ad plebem deferens accusare coepit, quod majora de factis talibus suspectarentur. Quae etiam si non probarentur, tamen cuncti sibi quisque metuentes, auctorum qui comprehensi forent, luenda supplicia deprecabantur. Nec pergendum in caeteros, ne quaestio plures atque alienos et innoxios perturbaret: rogatus itaque in praesentes sententiam tulit, ut vivi exurerentur: unde incommoditas aucta, et gravioris aegritudinis vis, diversis totum corpus ejus passionibus depascebatur. Febris erat vehemens, prurigo intolerabilis, continui ac sine ulla intermissione interiorum dolores viscerum, collo medius vexabatur, hydrope gravabantur vestigia, abscondita corporis scatebant vermibus, sparsim 2033B totius corporis, anhelitus gravis et suspiria perniciosa: res indicio erat, quod injusti parricidii et sacrilegae damnationis poena reposceretur. Non cedebat tamen animo, et vivendi cupiditate passionibus reluctabatur. Petit trans Jordanem calores aquae calidae, sed nihil profuerunt. Asphaltites lacus, plerisque medicabilis, sine ullo profectu aegrum tenebat. Ubi dum oleo plurimo foveretur, laxato resolutus corpore, morientium specie oculos invertit, et vox defecerat, nec sensus manebat: sed exercitatus strepitu conclamantium resumpsit, et ad sua regredi cupiens, ubi ad regionem loci qui appellabatur Hiericho, advenit, atro felle exagitatus, et ipsi quodammodo morti minitans immane facinus 2033C excogitavit, quo velut inferiae sibi populi mitterentur. Namque ex omni Judaea congregari jamdudum praecipiens quosque nobiliores, ut ex singulis vicis in unum convenirent: ubi imperio obtemperatum est, claudi eos intra hippodromum jussit, et accersita Salome atque ejus Alexa viro, legatum sanguinis mandavit, asserens laetitiae populis gentis Judaeae suam mortem futuram; et ideo commentum se, quo praeclarissime suum epitaphium celebraretur, deposcere a suis, ut cum ultimum exhalasset spiritum, eos statim omnes qui clausi tenebantur, necari juberent: ita neminem futurum in universa Judaea atque in omni domo, cui mors ejus esset illacrymabilis, cum universis domesticis luctus haereditatem dereliquisset; qui dum suorum deplorant necem, justa regi viderentur persolvere, atque ita 2033D publicorum laetitia votum domesticis doloribus impediretur. Ac ne forte scelesta imperia mandata exsecutio destitueret, quinquagenas drachmas jussit militibus dari, ut tali sceleris imposita mercede, ferale ministerium milites non recusarent: compensaturi exsecutionis horrorem remunerationis emolumento. Cedebat prope jam tantae incommoditatis gratia suppliciis, sed exspectabat funesta responsa legationis, quae retulit de Acme supplicium sumptum 2034A ad Herodis querelam: Antipatrum quoque convictum parricidii morti adjudicatum, tamen repulso patria et regno, pater fugae potestatem tribuere, si vellet, Caesar juberet, sententiam sceleri ferens, consilium pietati relinquens. Solverat natura parricidii necessitatem: nam recreatus paulisper, permissa sibi puniendi, ut vellet potestate, dum de genere necis tractat, distentus doloribus propere diem mortis pervenire desideraverat. Poposcit itaque malum, pariterque gladium, ut eo pomum solitus incidere refectionis aliquid assumeret, et paulisper sese attollens cubitoque adnixus, levavit dexteram, cupiens sese ferire, sed occurrit Achiabus, et impedivit ictum, luctuque tota concrepuit domus, ut obiisse Herodes foris aestimaretur. Exsultavit Antipater 2034B ad sonum planctus, et a custodibus adhibitis postulavit, ut vinculis resolveretur: sed praepositus ei muneri non solum abnuit quod rogabatur, sed etiam regi annuntiavit. Exclamans ille insultari adhuc sibi viventi, percussores direxit, qui Antipatrum interficerent, caesumque sepelire jussit in Hyrcania, atque iterum mutavit testamentum, regemque Archelaum instituit seniorem ex fratribus: Antipae tetrarchiam reliquit. Quinque itaque diebus Antipatro superstes defecit: triginta et septem annis ex quo a Romanis imperitare jussus est, regno potitus: ex quo autem Antigonum sustulit regni aemulum, annos triginta quatuor imperio exegit: utinam tam domestico usu, quam publicis laetus successibus. Namque ita foris secundae ei res aspiraverunt, ut privatus 2034C in regnum adscisceretur, eoque per multa usus annorum curricula, quod difficile salvo potestatis usu decederet, relinquens liberis imperii successionem, quam ipse a suis non acceperat. Sed intra domum infelicissimus, quam acerbo suorum sanguine et luctu replevit; nec tamen exsecutionem invenit ultimae crudelitatis, hoc uno Salome oblitterante criminum suorum ludibria superiora, quod eos quos percuti rex jusserat omnes dimisit, dicens regem praecepti feralis postea poenituisse: revocatisque mandatis superioribus, praecepisse, ut ad sua omnes dimitterentur.