Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Caput Primum.
2035B
Sepulto Herode, libera, ut in defunctos solent, judicia populi depromebantur: gravem fuisse illum et intolerabilem, injusta imperia in cives exercuisse, tyrannum non regem suorum, parricidam domesticum, expilatorem publicum, nemini quidquam dereliquisse, tributis exhausta omnia, locupletatos alienigenas, Judaeos exinanitos, quia templo hostem induxerit, sacrata omnia sacrilegio contaminarit: beatos illos qui defecissent, cum tormenta viventibus non deessent: plura malorum Judaeam post depulsam 2035C captivitatem in paucis annis sub Herodis imperio pertulisse, quam in ipsa captivitate sub hoste barbaro sustinuerit: cum sibi Babyloniorum reges imperitarent; sub illis tolerabiliora exsilia, quam sub Herode domesticum domicilium: ab illis ad sua remissos, ab hoc fugatos: immitiorem Dario, Artaxerxe superbiorem, Medis rapaciorem. Sperasse finem malorum, ut sibi exire liceret exsilio, si diem clauderet: sed accessisse ad servitutis miseriam Archelaum spontaneum successorem, qui et Herodem referret, et nova adderet: miserum hoc in regnis esse, quod dominus eligeretur: miserius quod invitis imponeretur. Solatium servitutis videri, si ipsi sibi dominum eligant, eo quod fiat benignior, si 2035D deferatur imperium: superbior, si usurpetur. Longe itaque Archelaum Herode intolerabiliorem futurum, cum iste assumpserit regnum, ille acceperit. Ea non solum crebro in Judaea conferebantur, verum etiam Romae: assistente Archelao, perorantibus accusatoribus, in os objecta apud Caesarem Senatumque, ubi de regno Archelai confirmando abrogandoque diu decertatum. Denique cum in templo 2036B Apollinis, quod Caesar condiderat multisque ornatibus venustarat, locus esset cognitioni datus, Salomes filius Antipater, illa quae supra diximus, et multa alia dicendi validus prosequebatur: mirari se, quod Archelaus quasi petendum a Caesare regnum praetenderet, cum usurpatione temeraria jam dudum intra Judaeam inconsulto Caesare regem exercuisset. Quid enim sella aurea, allatumque diadema, nisi regni forent insignia? Quo spiritu praesumpserit sedere super thronum regium: de sublimi solio salutare plebem circumfusam, stipantibus armis militaribus, 2036C more quodam et usu imperatorum promi diadema, quod Caesaris judicio reservari oportuerat, non solum pro potestate Romani imperii, sed etiam pro jure testamenti? Herodem enim nec praeripere potuisse Caesari vel Senatui, quod ipse vel a Senatu accepisset, et superiore testamento expressisse satis propriae judicium voluntatis, quo Antipam succedere sibi in regnum sensu integro ac perpenso consilio declaraverit, et postremo omnia Caesaris judicio reservasse: quamvis soluto jam corpore, anxius supremo periculo, nec ullius jam sensus aut consilii capax, dictaverit non quod arbitrabatur, sed quod ingerebatur. Praeceptorem igitur imperii de seipso pronuntiasse, quod non mereretur tuo, Caesar, judicio 2036D in regnum substitui. Nam si meritorum suorum conscius foret, petere potius quam usurpare maturavisset. Non petendo autem, sed usurpando, quae in petitione consisterent etiam in pecuniariis negotiis (nedum divitiarum. Denique Fabatum illum Romanae rei moderatorem et intimum Caesaris tibi cepi, et a Sylaeo ingenti ambitus pecunia, ut impugnarent) praejudicare solere, ut praeposteri litigatores cadant 2037A causa: hic vero non pecuniarum quaestum in crimen vocari, sed imperii Romani violatum jus, reverentiam despectam, spretam potestatem, indignum aestimantem Romanae curiae senatum, qui soleret regnum dare atque eripere, et cum Caesare vetustam conferendi imperii servare praerogativam. Quid facturum esse, cum legitime regnare coepisset, qui ante regnum insolentissimus necasset plurimos, qui opem fessis rebus et tributorum allevamentum poposcerant: remedium postulantibus bellum irrogatum, interfecta novem millia Judaeorum in ipsa venerabili apud suos Paschae celebritate, pro pecudibus homines immolatos, sacratorum qui ad templi festa convenerant, sanguinem fusum, spectaculum miserabile: si quis caesorum stragem recenseat, Babylonicos 2037B revertisse arbitraretur? quanto crudelius a cive commissa, quae in hoste barbaro plena immanis saevitiae atque impietatis aestimarentur? Hanc sportulam civibus datam, hoc sacrificium Archelaum regni sui primordia commendavisse. Deberi misereri Caesarem senatumque reliquiarum Judaeae, quae quondam liberis fulta populis servitutem optaret, si modo tolerabilem liceret perpeti sub rege justo, longe illum abesse a jure imperitandi. Siquidem apud Judaeos nulli regnum competere, nisi ei qui esset ex generatione Judae, sicut lex diceret. At vero istum Idumaeum genere, quem nulla prosapiae regalis origo contingeret, irrepsisse in honorem indebitum. Siquidem cum Antipater sibi atque Archelao fuerit avus, praestans divitiis, caeterisque 2037C artibus potens, et maxime Romanorum amicitia, Caesarique seniori bello probatus, cum posset sibi regnum adsciscere, numquam tamen affectaverit; quin etiam defendere aliis maluerit quam sibi parare, meritoque illum habitum ut parentem optimum, qui Judaeam in libertatem vindicaverit vulneribus suis, nec in servitutem deduxerit. Herodem Antonii testimonio qui paternus sibi hospes fuisset, in regnum aspiravisse: ex illo Judaeorum res imminutas, egisse ut hostem, non ut rectorem. Cum igitur ipse etiam adulter regni fuerit, quomodo potuisse ab eo legitimum regem creari? non deprecari tamen, quominus sub regno sint, sed poscere sub Romano agere, cujus sibi gratiam jam inde a Machabaeis partam tantum per usurpationem 2037D regni postea degeneraverunt, ut multo inferiores sint his, adversum quos Romanam petierunt societatem. Denique orare sese, ut eadem conditione Judaea qua Syria praesidiale judicium a vobis adipiscatur, quo devotionis nostrae detur experimentum, utrum qui seditiosi ac rebelles vocamur, possimus moderatis judicibus obtemperare. Adversus ea Nicolaus pro Archelao respondens, inquietissimam nationem insolentiae suae asseruit poenas dedisse: ne hinc potissimum Archelaus invidia inexcusabilis criminis accerseretur, si per seditionem pacem turbarent, 2038A atque a Romanorum societate animis atque armis discederent: de testamenti autem praelatione quis dubitaret, cum et posterius praeferri soleat superioribus, et hoc multo validius caeteris videri debeat, in quo Caesari confirmandi regalis judicii servata sit praerogativa, quo cumulata potius quam imminuta Romani nominis reverentia sit, si et a vobis, Caesar, non praeripiatur regibus, quod privatis licet, ut eorum valeant testamenta, et quem potissimum sibi cupiant succedere, ultimo scribant stylo, atque ab illis iterum ea vobis honorificentia reservetur, ut confirmatio judicii a vobis petatur, et is succedat quem pater elegerit, vos probaveritis. Quando igitur magis sapuit Herodes, cum tibi Caesar, servaverit praerogativam, an quando praeteriit? Ubi 2038B Antipas substituitur, Caesar praeteritur. Ubi Archelaus subrogatur, Caesar adsciscitur: sine firmamento nulla res stabilis. Divino itaque judicio ubi justitia deerat, vel simulationi, vel voluntati firmamentum defuit. Ubi autem aequitas examini suppetebat, robur quaesitum, ut judicium confirmaretur. Considera igitur, utrum fecerit injuriam qui te elegit, aut si rescindi debeat, quod te arbitro sanciendum reliquit rerum omnium domino: cui jure etiam reges cedunt potestate. Qui enim scivit, quem eligeret ad confirmandum, scivit utique quem eligeret ad imperandum, nec in successore falli potuit, qui non est falsus in confirmatore. Nam qui arbitrum constituit te, cognovit itaque talem successorem sibi constituendum, qui tibi quem constitueres 2038C non displiceret. Auditis partibus Caesar sententiam distulit: deinde collato cum Senatu consilio Archelaum genti praeposuit, ut fungeretur rectoris munere, non regni honore. Spopondit tamen et regnum daturum, si se ita gereret, ut probaretur. Jam enim tentamenta dissensionis Israelitici populi nuntiabantur. Tetrarchas duos constituit Herodis filios, Philippum et Antipam, qui cum Archelao de regno certaverat: Herodis sorori cui nomen Salome, delegatum servavit, etiam alia ipse adjunxit. Duabus quoque filiabus Herodis mille talenta quae sibi relicta erant, dispertienda arbitratus: addidit etiam alia sexcenta millia, et ea Pherorae liberis sociari censuit.